li, & vitiosi iure naturali, sed hoc parum vtilitatis
afferret, quia ea prohibitio generalis nullā nouam
obligationem, saltem notabilem adderet, & sic
parum conduceret ad impediendos tales actus, &
idem esset de prohibitione particulari illorum
actuum, quorum malitia iam esset omnibus nota.
Tamen hæc omnia prohibere sub pœnis præser-
tim grauibus, & sollicitè illas exequi in delinquẽ-
tes non posset; nam quædam peccata sunt modi-
ca, & non perturbantia Remp. nec multùm noxia
animabus, aut corporibus, vt mendacia iocosa, &
officiosa, verba scurrilia, & lasciua, aspectus libidi-
nosi, gestus immodesti, &c. quæ velle punire esset
inutile, imò impossibile: aliqua vitia, licèt maio-
ra, non punire, sed permittere expedit, vt maiora
mala vitẽtur: Sic permittuntur meretrices, & de-
ceptiones in emptionibus, & venditionibus citra
medietatem iusti pretij, quando non est taxatum
pretium à Repub. & alia multa: vnde meritò Au-
gustinus 1. de liber. arbitr. cap. 5. laudat Euodij sen-
tentiam, dicentis, multa meritò nō puniri, sed per-
mitti lege humana: quæ per diuinā prouidentiam
puniuntur. Sanè lex accommodanda est Reipubl.
3. polit. cap. 7. & lib. 4. cap. 1. Cicer. 1. de offic. nu. 4.
& ideò Arist. 7. polit. ait legislatorem debere sub-
ditorum ingenia inspicere, vt leges ferat illis ac-
commodatas, ciuium autem ingenium maximè
est ad vitia propensum, Genes. 8. Sensus & cogitatio
humani cordis in malum prona sunt, & ideò Psal. 13.
abominabiles facti sunt in studiis suis: non est, qui faciat
bonum, &c. omnes declinauerunt, &c. ergo, nō possunt
omnia peccata hîc puniri, sic enim Respubl. ipsa
breui deleretur: imò nec omnia vetari expedit,
quia iuxta Ouid. 3. amoris: Nitimur in vetitum sem-
per, cupimuś negata: & iuxta Horacium lib. 3. carm.
Ode 3. Ardua omnia expetit gens humana; ruit per<-P>
@@0@
@@1@Disput. IX. Sectio III. 213
<-P>vetitum nefas. Accedit, quòd ex simplici prohibi-
tione humana, iuxta Vazquez disp. 98. cap. 2. pec-
catum nouam haberet malitiam, licèt, vt credo,
non specie distinctam, nec notabilem: non expedit
autem omnium peccatorum augere malitiam:
maximè quòd onere pressi, & iugo fatigati illud
deponerent, & excuterent: vnde Principes vehe-
mẽter emungentes, elicerent sanguinem. Prouer.
30. Quo spectat id Matth. 9. Nemo mittit commissu-
ram in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinẽ eius
à vestimento & peior scissura fit. Neque mittunt vinum
nouum in vtres veteres, &c. vbi Christus vult viuen-
di genus ad discipulorum captum & conditionem
accommodandum, ne dum mala quædam impe-
dire volumus, maiora sequantur, vt ex Euthymio
& Thophylacto tradit Maldonatus ibi, sic etiam
interpretator D. Thomas quæstion. 95. artic. 2. ad
2. Ambros. Genes. 8. vbi legimus nequaquam vltra
maledicam terræ, lib. de Noe, cap. 22. legit. Recogi-
tans audaciam maledicere terram propter opera homi-
num, quia permanat cor hominis diligenter super mala,
ab adolescentia sua: & sic ait, & si vindicauerat in
hominum genus: tamen cognouit, quia vindicta
legis ad timorem proficit & cognitionem doctri-
næ magis, quàm ad naturæ commutationem, quæ
corrigi in aliqu. bus potest, in omnibus mutari nō
potest. Vindicauit ergo Deus, quò timeremus;
pepercit, vt rescruaremur. Vindicauit semel ad
exemplum timoris; pepercit in reliquum ne do-
minaretur semper amaritudo peccati simul: quia
si quis peccata cupiat sæpius vindicare, asper ma-
gis, quàm censorius habetur.
DVBIVM PRIMVM.
An paupertas Euangelica possit humana lege præscribi.
SEd circa ea, quæ in priori parte secundæ con-40
clusionis dicta sunt, dubitatio oriri poterit de
paupertate Euangelica, an humana lege præscribi
possit. Pro isto dubio suppono 1. ex Epiphanio
hæresi 61. Augustino hæresi 40. & epist. 89. qu. 4.
& epist. 106. & Bellarmino 2. de Monach. cap. 8.
Maldonato Matth. 19. vers. 21. aliisq́ue omnibus
Theologis, paupertatem Euangelicam, quę in om-
nium bonorum abdicatione sita est, non ad præ-
cepta, sed ad consilia Christianæ perfectionis per-
tinere, Matth. 19. Si vis perfectus esse, vade, vende quæ
habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cœlo:
quo testimonio auctores memorati aduersus Pe-
lagianos pugnant, & alios hæreticos, qui se Apo-
stolicos nominabant, & aduersus Iulianum Apo-
statam & Caluinum, aliosq́ue nostræ tempestatis
sectarios, qui paupertatem Euangelicam in præ-
cepto esse affirmarunt: suppono 2. paupertatem
Euangelicam non esse prohibitam, vt putarunt
Vviclef, & Lutherani apud Bellarminum suprà,
contra locum illum Matthæi.
Hoc supposito quidam dicunt, paupertatemPæupertas|Euāgelica hu-|mana legi præ|cipi potest.
Euangelicam, quoties ad bonum Reipubl. vtile
fuerit, posse humana lege præcipi: probant 1. ex
D. Thoma quæst. 95. art. 3. dicente, nulla est virtus,
de cuius actibus lex præcipere non possit: non tamen de
actibus omnium virtutum lex humana præcipit: sed so-
lum de illis, qui ordinabiles sunt ad bonum commune:
ergo quādo paupertas hæc ad commune bonum
possit expedire, pręcipi lege humana poterit. Cō-
firmatur, quia ob propriam vel parentum culpam
priuari potest quis lege humana omnibus bonis:
vt docent Castro 2. de iusta hæretic. pun. cap. 11.<-P>@@
<-P>Couarr. 2. varia. cap. 8. num. 1. ex l. quisquis, C. ad
legem Iuliam maiestatis: vbi ob crimen læsæ ma-
iestatis priuantur homines omnibus bonis, & de
eorum filiis dicitur: à materna, vel auita omnium
etiam proximorum hæreditate, ac successione habeantur
alieni; ex testamentis extraneorum nihil capiant: sint
perpetuò egentes & pauperes. Hoc idem decretum
est, l. 2. tit. 2. part. 7. & de hæret. & eorum filiis, cap.
vergentis de hæreticis.
Secundò, quia seruis omnibus interdicta sunt
rerum dominia. Quod enim seruus acquirit, non
sibi, sed Domino acquirit, §. ex potestate, instit. qui
sunt sui vel alien. §. item vobis, inst. per quas per-
sonas nobis acquit. vbi dicitur. Ipse seruus, qui in
potestate alterius est, nihil suum habere potest: idem ha-
betur l. acquiritur, ff. de acquirend. rerum domin.
& l. neque placet, ff. de acquir. hæred.
Tertiò, quia etiam sine culpa per leges præscri-
ptionis transferuntur rerum dominia, in c. tit. 23.
de præscrip. longi temporis, & tit. 37. de quadrien.
præscript. & tit. 39. de præscript. 30. vel 40. ann. &
in Decretal. tit. 26. de præscript. & eam potestatem
in Principe vel Repub. esse, docet Molina tom. 1.
de iust. tract. 2. disp. 25. Suarez opus. 6. disp. de iust.
sect. 1. num. 12. & sect. 4. nu. 6. Nauarrus 2. de rest.
cap. 3. num. 116.
Quartò, quia bonum commune præferendum
priuato: ergo. Si expediat communi bono poterit
paupertas Euangelica, quæ est in consilio diuino,
esse etiam in præcepto humano.
Sed communis Theologorum, & vera senten-41
tia est, neminem humana potestate ad pauperta-Nemo potesta|te humana ad|paupertatem|Euangelicam|obligari po-|test.
tem Euangelicam obligari posse: nam hæc consi-
stit in abdicatione voluntaria ex voto, omnium
rerum & facultatum, quas habet, vel habere qua-
cumque ratione possit, ita vt ex voto vel sit inha-
bilis ad habendum proprium, & vtendum re vlla
vt propria, vel saltẽ omninò impeditus, quæ pau-
pertas maior, & strictior est, quàm seruorum (qui
quidem ex voluntare dominorum, & aliis modis,
aliquando possunt habere proprium) maior etiam
est omni paupertate, quæ ob crimen læsæ maie-
statis diuinæ, vel humanæ, imponitur, & ad bonũ
commune numquam potest esse necessaria, quin
potius ad eam cogere aduersaretur bono cōmuni:
ergo non potest lege humana præscribi, vt nec
status religionis, vel matrimonij, & alia difficilli-
ma: quæ voluntaria esse debent: nec expediret bo-
no communi ad ea obligare: vnde numquam legi-
mus ad eiusmodi obligatum esse quemquam: &
Doctores agentes de iustitia, docent communiter
extrahentem aliquem à religione etiam per vim
& fraudem, non teneri seipsum pro illo religioni
tradere.
DVBIVM SECVNDVM.
An virginitas sub præcepto humano cadere possit.
VIrginitatem esse honestam, & virtutẽ præcel-42
lentem docent D. Thomas 2. 2. q. 152. art. 2.Virginitas est|virtus præ-|cellens.
& 3. Ambros. de virginibus non longe à princi-
pio; & esse consilium Euangelieum late ostendit
Bellarminus primo de monach. cap. 9. & 11. contra
hæreticos Apostolicos, & Eucratitas, asserentes
præceptum Euāgelicum esse de virginitate & cœ-
libatu, vt testatur Augustinus, & Epiphanius citati
dubio præced. & Ireneus lib. 1. cap. 30. & contra
Iouinian. qui teste Hieron. 1. aduersus Iouin. &
Aug. hæres. 82. asserebat nullum esse præceptum,<-P>
@@0@
@@1@214 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>nec consilium virgintatis, aut continentiæ.
Has præcipi posse humana lege, probant ali-
qui: quia ob nonnulla crimina matrimonium in-
terdicitur: ob incestum cap. 1. & 2. cap. transmissæ,
& c. ex literis de eo qui cog. consang. & c. qui dor-
mierit 32. quæst. 6. ob raptum sponsæ alterius cap.
statutum 27. quæst. 2. ob vxoricedium, cap. inter-
fectores cap. admonere, 33. quæst. 2. ob matrimo-
nium scienter cum moniali contractum, cap. hi
ergo, 27. quæst. 1. ob sacerdotis homicidium, cap.
qui præsbyterum, de pœnit. & remiss. matrimo-
nium etiam interdicitur ei, qui vt ab vxore separe-
tur, filium illius ex sacro fonte suscepit, cap. dico,
30. quæst. 1. cum igitur hæc omnia nihil arduum
contineant præter abstinentiam ab honestis ma-
trimonij delectationibus, nam à reliquis lege na-
turæ continere nos, debemus: continentia Euan-
gelica præscribi humana lege poterit; vnde gloss.
cap. proposuisti, ver. de ea 82. dist. affirmat pos-
se Pontificem pro sua absoluta potestate nonnul-
los obstringere ad seruandā continentiam, quam-
uis nullo continentiæ voto teneantur.
Communis tamen opinio, & vera est, nulla legeContinentiæ|& virginitas|nulla humana|lege præscribi|potest.
humana virginitatem aut continentiam Euange-
licam præscribi posse: Probant aliqui ex sap. 8. ver.
21. sciui quoniam aliter non possem esse continens, nisi
Deus det. Quod de continentia à voluptatibus car-
nis intelligit Augustinus 10. confess. cap. 29. &
epist. 89. ad Hilarium quæst. 2. Prosper, primo de
voc. gen. cap. 24. & lib. contra collatorem, cap. 16.
D. Thomas, 2. 2. quæst. 156. art. 2. ad 1. Bellarminus
sup. cap. 31. §. ille igitur, ergo non potest lege
humana præscribi. Respondent aduersarij, non
de sola continentia virginum, aut cælibum ibi esse
sermonem, sed de continentia, vt coniugalem &
vidualem complectitur: Salomon enim cuius sunt
illa verba teste Nazianzeno oratione 49. & Cōci-
lium Toletanũ 17. cap. 5. & alij plures, quos refert
Bellarminus supra, & primo de verb. Dei, cap. 13.
non fuit virgo, aut cælebs; sed coniugatus, vt ex 3.
Reg. 11. vers. 3. probat Bellarminus 2. de monach.
ca. 31. sed coniugalis potest seruari per gratiā Dei,
& ideò præcipi potest lege humana: ergo & cæte-
ræ. Respondent etiam sapientem ibi non loqui de
continentia à voluptatibus venereis, sed de conti-
nentia seu possessione sapientiæ: vt multi iuniores
ibi exponunt, & colligitur ex eodem cap. vers. 18.
& 19. & ex cap. 9. vbi sapientiam à Deo postulat
&c. Sed iste sensus priori nō derogat, iuxta quem
cum continentia à voluptatibus venereis etiam
cōiugalis difficilis sit, multò magis erunt reliquæ,
præsertim voto confirmatæ, quia votum addit
maximam religionis obligationem, quæ sine cau-
sa nec à Pontifice validè auferri potest: ergo con-
tinentia Euangelica, quæ votum includit, non po-
test humana lege præscribi, maximè cùm nũquam
possit esse communi bono necessaria: secus impe-
diri à matrimonio propter aliqua peccata, quod
impedimẽtum facilè potest à Pontifice remoueri,
& non facit peccata contra castitatem grauiora.
Confirmatur ex Ambrosio de virginitate supra,
dicente. Quis humano eam possit ingenio comprehen-
dere, quam nec natura suis inclusit legibus: aut quis na-
turali voce complecti, quod super vsum naturæ sit? vbi
velle videtur Ambrosius virginitatem nec lege
naturæ, nec alia, quæ ex natura ortum ducat, abso-
lutè præcipi posse: vnde libro de exhort. ad virg.
non longè à principio, & refertur, cap. virginitas,<-P>@@
<-P>32. quæst. 2. ait, sola est virginitas, quæ suaderi potest,
imperari non potest: & auctor serm. de assump. qui
Hieronymo tribuitur, profectò, inquit, in carne præ-
ter carnem viuere non terrena vita est; sed cælestis.
Potestas autem humana non se extendit ad vitam
cælestem: ergo non potest virginitatem præci-
pere.
DVBIVM TERTIVM.
Vtrum status religionis humana lege
præcipi possit.
HInc patet à fortiori statum religionis huma-43
na lege præscribi non posse; cum vltra pau-Status reli-|gionis huma-|na lege præ-|scribi non po-|test.
pertatem, & virginitatem, seu continentiā omni-
modam, includat obedientiam, quæ quid illis dif-
ficilius est; & ita docet communis opinio, quæ
confirmatur ex Ambrosio lib. de beata vita asse-
rente, voluntariũ sibi militem eligit Christus: vt ergo
non cogitur quis à Christo ad statũ istum, ita nec
cogendus ab aliis est, quia communi bono id non
expedit: vnde in Symbolo ab Eug. Papa coacto, &
refertur cap. sicut 20. quæst. 1. Sicut qui monasteria
elegerunt, ab eis egredi non permit tuntur: ita hi, qui
inuiti sine iusta offensionis causa, sunt intromissi, non
nisi volentes teneantur; quia quod non petunt, non ob-
seruant: Ideóque tales considerandi sunt magis peccata
committere, quàm plangere, sicut in decreto sanctissimi
Leonis Papæ continetur: & Nicol. Papa, cap. præ-
sens 20. quæst. 3. interdicit, ne ad monasticam di-
sciplinam inuitus aliquis assumatur. Quod enim
quis non eligit, neque optat, inquit Pontifex, profectò
non diligit: quod autem non diligit, facilè contem-
nit, &c.
Sed aliqui oppositum ostendere conantur: quiaNonnulli ob|nonnulla pec-|cata in mona-|steria inclu-|debantur.
olim ob nonnulla delicta delinquentes, ad pœni-
tentiam monasterio tradebantur, cap. sicut, cap. si
ilie 50. dist. cap. dictum, cap. siquis clericus 81.
dist. cap. de lapsis, 16. quæst. 6. & nonnunquam
pro tota vita, vt in 6. Syn. Aurel. relata dicto, cap.
siquis clericus: ergo etiam licebit ad professionem
religiosam obligare. Sed hoc argumentum inane
est, quia professio religiosa longe est difficilior, &
magis voluntaria esse debet: & numquam ad bo-
num commune potest esse necessaria; secus puni-
re delicta perpetuo carcere religioso: vnde etiam
non procedit aliud argumentum, scilicet non so-
lum laici, sed etiam clerici interdum pro bono
communi tenentur pugnare, vt docent Caietanus
2. 2. qu. 40. art. 2. §. ad hoc dicitur, Molina tom. pri-
mo de iust. tract. 2. disp. 108. Nauarra alios recens.
2. de rest. cap. 3. à nu. 113. ergo & pro bono com-
muni tenetur aliquis religionem ingredi. Nego
consequentiam, quia religionis professio num-
quam potest esse necessaria ad bonum commune:
& quando esset necessaria, verbi gratia, cùm non
possit esse pax, & securitas in regno, nisi Rex vel
eius successor religionem profiteatur, & alij re-
gnum relinquat, ex lege naturali teneretur homo
religionem profiteri, & ideo ex sola lege humana
numquam potest ad religionem obligari. Matri-
monium autem etiamsi liberum esse debeat, cap.
cum locum, cap. gemma de sponsalib. Sicut tamen
professio cap. 1. & c. sicut tenor de regular. quia estPrinceps po-|test aliquem|ob bonum com|mune ad ma-|trimoniũ com-|pellere.
minus difficile, & potest esse magis necessarium,
Princeps posset interdũ ad illud obligare, & com-
pellere, vt cum aliis docet Sanchez tom. 1. de ma-
trim. lib. 2. disp. 3. nu. 4. & lib. 4. disp. 22.
@@0@
@@1@Disput. IX. Sectio III. 215
DVBIVM QVARTVM.
Possitne publica sacramentalis confessio lege
humana præscribi.
DE lege politica clarum est non posse, quia sa-44
cramentalis cōfessio ad salutem spiritualemSacramenta-|lis Confessio à|Christo insti-|tuta est.
instituta est à Christo, vt liquet ex Tridentino
sess. 14. can. 6. potestas autem politica in spiritua-
libus & sacris non disponit. De Ecclesiastica verò
nonnulla est difficultas: quia Tridentinum eadem
sess. cap. 5. solùm dicit, non satis consultè (id est pru-
denter) humana aliqua lege præciperetur, vt delicta
præsertim secreta, publica essent confessione operienda:
posset igitur lege id præcipi, licet non satis pru-
denter, & Origenes hom. 2. in Psal. 37. si intellexe-
rit, & prouiderit sacerdos, talem esse languorem
tuum, qui in conuentu totius Ecclesiæ exponi de-
beat, & curari, ex quo fortassis & cæteri ædificari
poterunt, & tu ipse facilè sanari; multa hoc deli-
beratione, & satis perito medici illius consilio
procurandum, & Cassiodor. 9. Tripar. cap. 35. Quo-
niam omninò non peccare diuinum, & vltra humanam
naturam esse cognoscitur: peccantibus autem pœniten-
tiam agentibus veniam Deus dare præcipit: qui verò
confiteri refugiunt, maius peccatorum onus requirunt,
propterea visum est antiquis Pontificibus, vt velut in
Theatro sub testimonio Ecclesiastici populi peccata pan-
dantur: & Leo epist. 78. aliàs 80. ad Episcopos
Campaniæ, nonnullos refert Epifcopos, qui om-
nia peccata pœnitentium per libellum in Ecclesia
recitare volebant.
Dico tamen, nulla lege humana etiam Ecclesia-Nulla lege Ec|clesiastica pu-|blica Confes-|sio præscribi|potest.
stica posse publicam sacramẽtalem confessionem
pręscribi, Suarez 3. part. tom. 4. disp. 21. sect. 2. nu. 6.
Valentia 3. part. disp. 7. quæst. 11. ponct. 1. §. quo-
modo debeat cōfessio esse secreta. Nauarrus cap.
23. nu. 38. Soto 4. dist. 18. quæst. 1. art. 1. imò vniuer-
sè tradit confessionem sacramentalem humano
præcepto præcipi non posse: Probatur ex Leone
sup. cap. 20. asserente, illam etiam contra Ecclesiasti-
cam regulam præsumptionem, quam nuper agnoui à
quibusdam illicita vsurpatione committi, modis omni-
bus constituo submoueri de pœnitentia scilicet, quæita
à fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum ge-
nere libellis scripta professio publicè recitetur, cùm rea-
tus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari
confessione secreta. Quod non ita intelligas, vt Apo-
stolica regula publicam confessionem prohibeat,
nam iustis de causis, quas recenset Tridentinũ sect.
14. c. 5. licitũ est, & à Christo non interdictum, vt
idẽ Concilium dicit, & Suarez sup. n. 9. alios refe-
rens: sed vt Apostolica regula scripta, vel cōsuetu-
dine tradita prohibuerit ad talẽ confessionẽ obli-
gare: & ideo Leo præceptum confessionis publi-
cæ, præsumptionem contra Apostolicam regulam
esse dixit. Addit Leo sup. & refertur: cap. quamuis
plenitudo, de pœnit. dist. 1. Quamuis plenitudo fidei
videatur esse laudabilis, quæ propter Dei timorem apud
homines erubescere non veretur: tamen quia non om-
nium huiusmodi sunt peccata, vt ea, quæ pœnitentiam
poscunt, non timeant publicare: remoueatur tam impro-
babilis consuetudo, ne multi à pœnitentiæ remediis ar-
ceantur. Dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis
suis sua facta reserare, quibus possunt legum constitutio-
ne percelli. Ecce illam consuetudinem improbabi-
lem appellat Leo, quia nimirum est etiam contra
legem naturalem, cui præualere consuetudo non
potest, secus contra legem humanam, quia ipsa est<-P>@@
<-P>velut lex cap. consuetudo, dist. 1. vnde nec Papa
nec Conciliũ possunt ad publicam confessionem
sacramentalem obligare: cuius ratio, & summa rei
difficultas, & modica vtilitas: imò nec secretam
confessionem præcipere possunt, nisi esset iam à
Deo præcepta: quare errarunt maximè Caluinia-
ni, & Petrus Oxomen. apud Bellarminum 3. de
pœnit. cap. 11. dicentes, sacramentalem confessio-
nem ex humana institutione manasse. Confirma-
tur: quia non potest Ecclesia pręcipere vt subditus
seipsum infamet, maximè per confessionem sacra-
mentalem, cùm ad bonum commune satis esset
alia confessione delictum manifestare. Nec obstat
Tridentinum in contrarium citatum, imò fauet, vt
Dostları ilə paylaş: |