Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə81/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   77   78   79   80   81   82   83   84   ...   250

breuiter ex Lucæ 10. Qui vos audit, me audit: & qui

vos spernit, me spernit: quæ verba ad Apostolos, &

eorũ successores pertinere, docent Basil. in constit.

mon. cap. 23. Chrysost. homil. in id 1. Cor. 15. Cùm

autem subiecta fuerint illi omnia, tom. 4. Cypr. epist.

ad Florentin. August. serm. 24. de verb. Domini:

item Matth. 118. Si Ecclesiā non audierit, sit tibi sicut

Ethnicus & publicanus: de quo loco vide Suarez

3. part. tom. 5. disp. 2. sect. 1. num. 15. Paul. 1. Thessal.

4. Scitis quæ præcepta dederim vobis, per Dominum

Iesum, & infrà: itaque qui hanc spernit, non hominem

spernit, sed Deum: vbi sermo est de contemptu latè

dicto incluso in omni legis transgressione, vt col-

ligitur ex l. si familia, ff. de iurisdict. omn. iudic. &

Clemente epist. 1. ad Iacobum: item 2. Thessal. 3.



Si quis non obediet verbo nostro per epistolam, hunc

notate, & ne commisceamini cum illo: id est, excommu-

nicetur, vt exponunt D. Thom. ibi sectio. 2. Salm.

disp. 4. August. lib. post collationem cum Donati-

stis cap. 4. tom. 7. & Actor. 15. Apostoli præcepere

abstinere ab immolatis simulachrorum, sanguine, &

suffocato: & posteà ibi, & cap. 16. dicitur, Paulum

perambulasse ciuitates docẽdo seruare præcepta Apo-



stolorum, scilicet tanquam necessaria, vt dicitur in

illo cap. 15. vtique ad salutem, vt ibi Chrysostom.

homil. 33. & alij declarant: constat autem, illud

præceptum positiuum, & humanum fuisse: iam

enim cessauerat lex vetus, quoad præcepta positi-

ua, vt docet D. Thomas quæst. 183. art. 4. ex Aug.

32. contra Faustum, cap. 13. ergo obseruatio legis

Ecclesiasticæ est necessaria ad vitam æternam, si-

cut de obsernatione decalogi dicitur Matth. 19.

Prætereà leges Ecclesiæ sępe feruntur sub excom-

municatione maiori ipso facto incurrenda, non

potest autem maior excommunicatio incurri, nisi

propter peccatum mortale, de quo Suarez 3. part.

tom. 5. dist. 4. sect. 1. num. 2. & sect. 4. num. 2. idem

colligitur ex cap. 2. de maior. & obedient. cap. 2. de

const. in 6. cap. 1. de sepul. lib. 6. & Clem. cupientes,

§. sanè, de pœnis, & ex fine ferè omnium bullarum:

ad calcem enim earum poni solet: indignationem

Dei, &c. se nouerit incursurum. Trident. sess. 6. can.

20. cap. super specula, ne clerici vel monachi.

  Tertiò, constat ex communi sententia totius

Ecclesiæ, & doctrina Patrum, leges Ecclesiasticas

de ieiuniis, festis, & aliis similibus ita obligare, vt

eorum transgressio sit necessariò confitenda, ac

proinde transgressionem esse mortalem. De præ-

cepto ieiunij vide Hieronym. epist. ad Marcellam

de erroribus Montani. Concil. Tolet. 8. canon. 9.

Gratian. dist. 4. & consecr. dist. 3. de confessionis

præcepto cap. omnis vtriusque de pœnit. & remis.

De festis, tit. de feriis, de matrimonio cap. non de-

bet, de consanguinit. & si Ecclesia potest sub mor-

tali obligare ad tempus, locum, & modum confi-

tendi, communicandi, orandi, alendi Ecclesiæ mi-

nistros, nō determinatum iure diuino, cur non ad

alia ęquè bona ad salutem spiritualem animarum,

& cultum, atque honorem Dei, & æquè honesta &

grata Deo? maximè cùm Pontifex absolutam po-

testatem acceperit regendi, pascendi, & gubernādi

Ecclesiam; seu in ædificationem Ecclesiæ, vt lo-<-P>@@

<-P>quitur Paulus, nec rectè posset gubernari Ecclesia,

si Pontifex, & alij Prælati non haberent faculta-

tem obligandi sub culpa etiam graui ad omnia,

quæ ad spiritualem salutem viderentur necessaria,

& valde vtilia, suauiterq́ue, & commodè à fideli-

bus fieri possent, siue sint determinationes iuris

diuini, siue non.

  Quartò, Scribis & Pharisæis obediendum erat.

Matth. 23. super cathedram Moysi, &c. cap. 2. de ma-

iorit. & obedient. ergo multò magis obediendum

est Prælatis Ecclesiæ: in qua omnia sunt excellen-

tiora. Hebr. 7. Melioris testamenti sponsor factus est



Iesus. Quod verò attinet ad legem ciuilem, etiam

existimo de fide cum Valentia illo punct. 6. multis

ex iam citatis contra Sotum 1. de iust. quæst. 6. art.

4. & contra Aragon. 2. 2. quæst. 62. art. 3. con. 2. &

nonnullos alios existimantes, non esse de fide: sed

ita certum, vt oppositum sit temerarium.

  Patet ex Rom. 13. Omnis anima potestatibus subli-7

mioribus subdita sit: vbi Apostolus, vel solùm velPotestatibus|sæcularibus|obediendum|esse docet Aso|stolus.

præcipuè loquitur de potestatibus sæcularibus, vt

patet ex illis verbis, non enim sine causa gladium

portat: & ex aliis multis, & subiungit Paulus. Non

enim est potestas nisi à Deo, quæ autem sunt à Deo, or-

dinatæ sunt: vel vt alij legunt, ordinata, & infert:

itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit: qui

autem resistunt, ipsi sibi damnationẽ acquirunt. Scilicet

æternam, vt ex Theoph. & Amb. ostendit Bellar.

suprà, & infrà: ideo necessitate subditi estote, non so-

lùm propter iram, sed etiam propter conscientiam: vbi

Augustinus legit necessitati: si autẽ sic legatur, po-

testas publica appellatur necessitas, quia præci-

piendo necessitat, seu obligat ad aliqua facienda

interdũ sub pœna salutis spiritualis, & corporalis:

& legendo cum communi, & codicibus vulgatis

correctioribus, necessitate, idem est sensus, qui ma-

gis explicatur in illis verbis, non solùm propter iram,



sed etiam propter conscientiam. Nam licet Ambros.

Chrysost. Theophyl. & Oecum. exponunt propter

conscientiam beneficiorum, quæ subditi à Prin-Etiam in con-|sciẽtia sumus|obligati pare-|re Principi-|bus.

cipibus quotidie recipiunt, & Erasmus, ne conscien-



tiæ aliorum sitis scandalo, tamen expositiones istæ

violentæ sunt, quia Paulus nullam fecerat mẽtio-

nem beneficiorum, aut scandali, & conscientia

propriè aliud indicat, scilicet obligationem in cō-

scientia, & ita exponunt Ambros. Anselm. Theo-

doretus, Beda, Salmer. Tolet. Pererius & alij com-

muniter ibi, & August. epist. 154. & malè Calui-

nus & Petr. Martyr hæreticus explicant de hono-

randis superioribus ob conscientiam delictorum:

nam Paulus nondum fuerat locutus de honore

deferendo superioribus, sed de obediendo eorum

mandatis, & contra ponit iram conscientiæ, id est,

obedientiæ ad vitandam pœnam, obedientiæ ad

vitandam culpam, & sic explicat Basilius in const.

mon. cap. 23. Prætereà cùm ait Paul. Qui potestati

resistit, Dei ordinationi resistit: planè loquitur de

resistentia & contumacia, qua aliquis non vult pa-

rere mandatis Principis, vel magistratus: qui non

tantùm puniunt contemptores, & superbè dene-

gantes debitum honorem maiestati, sed etiam in-

obedientes: & ideo inquit Paulus, non solùm propter



iram, id est, timorem pœnæ infligendæ à Principi-

bus, vel magistratibus sæcularibus, sed etiam pro-

pter vitandam animæ culpam, ac proinde alterius

vitæ pœnam: idem patet ex illis verbis, reddite

omnibus debitum, &c. cui timorem, timorem: cui

honorem, honorem: timoris nomine significari<-P>

@@0@

@@1@Disput. X. Sectio I. 223



<-P>obedientiam, docet Salmer. ibi, disp. 5. & eandem

significat honor. Vnde Paul. Ephes. 6. filij obedite

parentibus, &c. honora, &c. Vnde 1. Petr. 2. subiecti

estote omni humanæ creaturæ, (id est, omnibus homi-

nibus superioribus, quicumque illi sint, seu omni-

bus magistratibus humanitus creatis,) propter

Deum, siue Regi, quasi præcellenti, siue ducibus, &c.

quia sic est voluntas Dei. 1. Reg. 8. non te abiecerunt,

sed me, neregnem super eos. Nam Samuel auctoritate

diuina populum politicè gubernabat, vt patet cap.

7. & Prouerb. 8. per me reges regnant, & legum con-

ditores iusta decernunt, id est, quæ iustè præcipiun-

tur, & iustè possunt ac debent fieri: & iniustus ac

malus erit, qui ipsa non faciat. Et 1. Reg. 14. vers.

24. ait Saul Rex, maledictus vir, qui comederit pa-



nem vsque ad vesperam: & Dauid ca. 30. æqua pars erit

descendentis ad prælium & remanentis ad sarcinas, &c.

& infra: factum est hoc ex illa die, & deinceps constitu-



tum & præfinitũ, & quasi lex in Israel, &c. & Esther

9. quartadecima die mensis Adar constituta fuit solem-



nis à iudæis. Vide 1. Mach. 7. vers. 49. Vnde Augu.

epist. 166. ante medium, quando imperatores verita-



tem tenent, pro ipsa veritate contra errorem iubent, quod

quisquis contempserit, ipse sibi iudicium acquirit: nam

& inter homines pœnas luet, & apud Deum sortem non

habebit, scilicet æternæ fœlicitatis.

  Ex quibus, & aliis testimoniis sumuntur ratio-Rationes qui-|bus probatur|potestas poli-|tica.

nes: prima, quia etiam legislator ciuilis fert leges

vt minister Dei, & per porestatem ab ipso acce-

ptam: ergo obligat, si vult, in conscientia: nam qui

resistit ministro regis in eo, in quo minister est, &

representat personam regis, censetur resistere regi

ex communi consensu, & 1. Reg. 18. non te abiece-



runt, sed me: ergo in transgressione talis legis inter-

uenit Dei offensio & iniuria: ergo læditur cōscien-

tia: ergo lex ipsa in conscientia obligabat. Si dicas,

potestatem ciuilem esse à communitate datam

Regi cum limitatione, vt non habeat facultatem

obligandi ad culpam, sed ius plectendi. Contra,

quia hoc non esset facere Regem perfectum, sed

mutilum, & mancum, maximè si nec subditi tene-

rẽtur pœnam sustinere: sed possent resistere; quod

si potestatem fecit obligandi in conscientia ad su-

stinendam pœnam, & non resistendum; cur non

ad faciendum, quod præcipitur?

  Et aliquando non à Rep. est potestas, sed iurePotestas po-|litica non est|data semper|à communita-|te, sed iure bel|li acquisita.

belli comparatur, tunc à nullo est limitata: ergo

potest ad culpam obligare: & saltem si hanc pote-

statem Resp. non à se abdicauit transferendo eam

in Regem, ipso poterit sub culpa præcipere leges:

ergo humanæ possunt ad culpam obligare: & cùm

Resp. potuerit hanc potestatem Regi dare, & in-

tendat facere Regem perfectum cum pleno iure,

& omnibus requisitis ad rectā & perfectam Reip.

gubernationem, non est dubitandum, quin hanc

ipsi dederit facultatem.

  Secunda ratio, quia Deus & ratio dictant, de-

bere esse Principes, & magistratus in Rep. quorum

præceptis cæteri parcre teneantur, & qui non ob-

temperant, faciunt contra legem Dei directè, pro-

ximè, & immediatè, & per se: sed contra legem hu-

manam, & secundariò contra legem Dei natura-

lem, & positiuam, quæ iubent, vt Principibus ob-

temperemus.

  Tertia ratio, quia hæc potestas est valde neces-Pil$unclearius in con-|scientia Patri|obedire tene-|tur.

saria ad conuenientem gubernationem Reip. hu-

manæ: ergo inest Principibus. Antecedens patet:

quia est necessaria in imperfectioribus, & inferio-<-P>@@

<-P>ribus communitatibus: ideò illis est concessa. Nam

Pater potest obligare filium in conscientia, adeò vt

Deut. 21. à vers. 18. morte dignus iudicetur filius nō

obediens Patri, & Augu. concio. 1. in Psal. 70. ait



Vbi pater hoc iubet, quòd contra Dominum non sit, sic

audiendus est, quomodo Deus; quia obedire patri iussit

Deus: vnde Ephes. 6. filij obedite parentibus in Do-

mino, id est, vt ibi exponit Salmer. disp. 14. vt per le-

gem diuinam licet, hoc enim iustum est, &c. Honora



patrem tuum, &c. Colos. 3. filij obedite parentibus per

omnia: hoc enim placitum est in Domino: de quo agi-

tur in 4. præcepto, & alibi: sed maior est potestas

Principis in Remp. quàm patris in filium, vt docet

Nauar. cap. fraternitas 12. quæst. 2. num. 19. ergo.

Vxor etiam tenetur obedire marito, sicut domino,

Coloss. 3. & Ephes. 5. Et seruus tenetur obedire do-

mino 1. Pet. 2. & alibi, & cap. 1. de coniugio seruo-

rum. Et famulus hero cap. dominus 11. quæst. 3. er-

go similiter, & certè si Principes non possent vm-

quam in cōscientia obligare, esset imperfectissima

gubernatio: quod non est admittendum: ergo.

  Quarta ratio, quia vis punitiua siue obligatiua

in conscientia, si propriè loquamur, est impossibi-

lis, si punitio sit pro violatione propriorum præ-

ceptorum: nam pœna propriè sumpta supponit in-

trinsecè culpam; & sic si non est culpa in violatio-

ne aliorum præceptorum, debet esse in violatione

propriorum: ergo propria obligant ad culpam. Et

licet vis vnitiua esset possibilis siue obligatiua,

ramen esset valde insufficiens, quia per eam non

seruaretur. lex, nisi quando pœna timeri posset.

  Sexta ratio à posteriori est ex vsu: nam Princi-

pes sæculares passim præcipiunt, quæ iure diuino

præcepta non sunt, vt l. solet ff. de offic. proconsu-

lis, & l. Cassius. ff. de senator. & passim alibi.

  Dico secũdo, etiamsi nulla esset lex diuina, pos-8

set lex humana obligare in conscientia, & sub cul-2. Con.

pa etiam mortali, ita sentit Vazquez disp. 158. cap.

2. & ferè omnes citati præter Gersonem, nam Al-

mainus, & Ioannes Medina, cùm docent, legem

humanam obligare ex potestate à Deo data Prin-

cipibus sæcularibus, vel Ecclesiasticis, fortè intel-

ligunt, vel immediatè, vel media ratione naturali

præcipiente; vt omnibus superioribus pareamus,

& hoc est quod ait Valentia suprà, leges humanas

non obligare independenter à lege naturali & diuina.

  Probat Vazquez: quia quamuis potestas sæcu-

laris, aut Pontificia infligere nō possit inferni pœ-

nam transgressoribus, & quamuis legislator sæcu-

laris non habeat peculiari electione hanc potesta-

tem ab eo, qui hanc pœnam potest infligere, nem-

pe à Deo: tamen natura ipsa docet parentibus, &

superioribus non obedire in rebus licitis, & ho-

nestis, si notabilis materia sit, scelus esse. Est

enim contra rectam rationem maioribus non ob-

temperare: consentit Bellar. 4. de Pon. cap. 20. & 3.

de laicis cap. 11. dicens, si per impossibile esset lex hu-



mana & non à Deo, imò & si per impossibile non esset

Deus, adhuc lex humanà obligaret in conscientia. Sed

in illo cap. 20. §. Respondeo esse ait, in eo euentu non



obligaturam sub mortali: quod tamen aliis non pla-

cet: quia violare illam esset defectus grauis, & val-

de turpis contra rationem: ergo lethalis; de quo

sæpe dixi hoc tract. & tract. 7. & 13. Porrò discri-Discrimẽ pec-|cati mortalis,|& venialis|vnde suma-|tur.

men mortalis, & venialis non sumitur ex volunta-

te Dei infligentis pœnam æternam, sed ex natura

ipsius peccati, vt disp. 142. cap. 2. fusè probauimus:

ex eo autem transgressio est mortalis, quòd est in<-P>

@@0@

@@1@224 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>re graui, & ideò grauiter displicet Deo; venialis

verò, quia in re leui. Id verò quod grauiter Deo

displicet, dissoluit eius amicitiam, & ex se pœnam

metetur æternam, & alioqui iniustè Deus illam

infligeret, sicut quicumque alius Iudex, qui maio-

rem pœnam infligeret, quàm culpa meretur. Hac

autem pœna punirentur illi, qui nullius alterius

legis, quàm naturalis notitiam haberent. Ro. 2. qui



sine lege peccauerunt, sine lege peribunt. Neque ne-

cessarium est habere notitiam æternæ pœnæ, vt

homo peccet mortaliter, & eam incurrat, idem est

de lege humana.

  Et quod ait Almainus Pontificẽ posse ad hanc

culpam obligare: quia hanc à Christo accepit au-

ctoritatem, & quod ait Medina, eandem accepisse

Principes sæculares, friuolum est, & absque funda-Principes Ec-|clesiasticos &|sæculares po-|testatem acce-|pisse obligan-|di ad pœnam|æternā incer-|tum est.

mento. Nec enim constat Principes sæculares, vel

Ecclesiasticos potestatem accepisse à Christo pe-

culiarem, vt ad mortale possent obligare, præter

communem, quam acceperunt, subditos guber-

nandi, Ecclesiastici quidem electione, qua à Deo

electi sunt, sæculares autem à Rep. Hanc autem

naturaliter consequitur potestas obligandi suis

præceptis inferiores iuxta materiæ qualitatem.

Hæc Vazquez ferè eisdem verbis: & similia dicit

ad argumenta.

  Ad primum argumentum primæ fententiæ re-9

spondeo, licet forum externum quoad executio-

nem & iudicium, distinctũ sit ab interno, & con-

scientiæ, tamen ex lege humana resultare posse di-

uersum iudiciũ in foro conscientiæ: nam qui vio-

lat legem humanam, à Deo, & conscientia iudica-

tur peccare: & ideo lex humana dicitur obligare

in conscientia.

  Ad secundum respondeo, licet legislator hu-

manus non cognoscat actus internos, neque pos-

sit directè, ad illos obligare, aut illos punire; tamen

potest legem ponere, quæ obliget in conscientia,

ita vt Deus, & conscientia iudicent, transgresso-

rem peccare: quod etiam ipse legislator iudicare

poterit, si eo animo legem tulit, vt in conscientia,

seu eo modo, quo posset, obligaret.

  Ad tertium respondeo, legislatorem humanum

non posse obligare directè, nec consecutiuè ad

pœnam in inferno, vel purgatorio ab ipsomet in-

fligendam: posse tamen obligare consecutiuè sub

pœna illa infligenda à Deo: vt si Rex imposuisset

pœnam, quæ ab eo solo infligi posset contra eos,

qui legibus, & pręceptis suorum ministrorum non

obtemperant.

  Ad quartum respondeo, non semper eum, qui

potest ponere obligationem, posse illam auferre:

nam homo se obligat voto, promissione, iuramen-

to, vel contractu: nec tamen potest à se hanc obli-

gationẽ excutere. Legislator autem legem, quam

tulit, potest abrogare: sed postquam violata est à

subdito, non potest remittere offensam Dei, nec

pœnam, quam subditus meruit in foro Dei, licet

possit iniuriam propriam & pœnam in suo foro

debitam remittere.

  Ad quintum respondeo, eum, qui violat legem

humanam, consequenter violare diuinam positi-

nam, & naturalem, æternam & temporalem; quia

his legibus præceptum nobis est, vt superioribus

pareamus: quamuis autem nulla esset lex diuina

positiua, vt est possibile, & quamuis nulla esset lex

Dei naturalis (quod tamen est impossibile, si Deus<-P>@@

<-P>hominem condat cum vsu rationis, quia tunc vsus

rationis obligabit, & erit lex Dei) peccatum erir

aduersari dictamini rationis, & pro qualitate aut

quantitate materiæ, & deliberationis dignum pœ-

na inferni, vel purgatorij, & tunc dictamen ratio-

nis dicetur lex, quia ligabit, & obligabit in con-

scientia seu ad culpam, & per consequens lex hu-

mana: quia ipsa ratio dictabit seruandas esse leges

humanas.

  Ad sextum respondeo, cùm vnum de mandatis

naturalibus, & positiuis Dei sit obedire suis supe-

rioribus, qui illis non paret, non seruat omnia Dei

mandata: & verba illa, si vis ad vitam ingredi, serua

mandata; ad humana quoque extendi possunt.

  Ad septimum cum sua confirmatione respon-

deo, legẽ ciuilem, licet temporalis sit ex fine pro-

prio, & ex propria materia: tamen posse obligare

in conscientia, in virtute legis diuinæ, & naturalis

præcipientis, vt superioris iussa faciamus: etiam si

nec à Deo, nec à natura iidem actus iussi sint: quo-

niam obedientia erga superiores, etiam politicos,

& potestas obligandi in conscientia suis legibus,

maximè necessaria est ad bonum temporale, &

morale hominum, & ad cultum Dei, & fælicita-

tem huius, & futuræ vitæ, naturalem quidem

simpliciter, supernaturalem verò, supposita ele-

ctione humanæ naturæ ad finem supernatu-

ralem.
10

  Oportet autẽ aduertere, vt humani legislatores

obligent in conscientia, non esse necessarium vt

expressè velint, & dicant, obligare in conscientia,

seu ad culpam coram Deo, sed satis est velle obli-

gare quantùm possunt, & ex tota sua auctoritate:

vt notat Valentia disp. 7. quæst. 5. pu. 6. quæst. 2.

& 3. Sayrus tom. 1. lib. 3. cap. 7. nu. 1. Neque hoc

est cōtra præceptum Eugenij in Concilio Latera-

nensi, vt laici Ecclesiastica negotia tractare non

præsumant: nec contra Augustinum ser. 6. de verb.

Domini dicentem, quòd Imperator minatur car-

cerem, Deus verò gehennam: nam Augustinus

loquitur de Imperatore pręcipiente contra Deum:

in quo euentu non potest gehennam minari: secus

cum iusta præcipit: vide Bellar. 3. de laicis cap. 9.

& seqq.

  Aduerte quoque, aliquos dixisse superiorem



Ecclesiasticum posse in ordine ad bonum, vel ma-

lum priuatum ponere obligationem sub mortali:

sæcularem autem tātùm id posse in ordine ad bo-

num, vel malum graue commune: sed non video

quare ponendum sit hoc discrimen: vterque enim

respicit primariè bonum commune, & secundariè

priuatum subditorum: verum est, in ordine ad

bonum temporale priuatum, rarò oportere supe-

riorem præcipere, quia cōmuniter quilibet habet

de eo curam sufficientem: in ordine autem ad bo-

num spirituale priuatum sunt communiter homi-

nes ignaui, & desides: idcircò oportet præceptis

impelli.

  Aduerte prætereà, quòd licet Pontifex possit ex

suo capite aliquid præcipere: non tamen definire,


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   77   78   79   80   81   82   83   84   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin