quæstiunc. 2. habens iurisdictionem Ecclesiasti-
cam, licèt non habeat claues, potest excommuni-
care, & glos. cap. prætor. dist. 32. verbo, Duci, ex
Gregorio lib. 2. ep. 45. probat, laico delegari posse
facultatem suspendẽdi, excommunicādi, &c. ergo.
Ad argumenta, in contrarium respondeò, solùm95
probare, non posse mulierem ex officio publicèMulier ex of-|ficio publicè|docere, & a-|ctus iurisdi-|ctionis exer-|cere nō potest.
docere, & actus iurisdictionis spiritualis publicè
exercere, qui ad censuras pertinent: hoc enim sua-
dẽt illa scripturæ testimonia, & Innocentij III. ca.
noua, de pœnit. & remiss. vbi detestatur quarum-
dam Abbatissarum audaciam, & temeritatem, quę
in criminibus monialium confessiones audiebant,
& legẽtes Euāgelium, publicè prædicabant: quod
ne deinceps fiat, decernit: quia, inquit, licet beatis-
sima Virgo Maria dignior, & excellentior fuerit Apo-
stolis vniuersis: non tamen illi, sed istis dominus claues
regni cælorum commisit. Vnde bene Nauarrus suprà
ait, fæminam, licet ex officio, & iure communi non possit
excommunicare, aut prædicare; secus tamen ex priuile-
gio. Et sic debet intelligi aut limitari Decius supra
dicens, fæminam posse habere iurisdictionem Ec-
clesiasticā iuxta illud c. dilecta: nō tamen posse ex-
communicare, iuxta illud cap. noua, & idem dicit
Couarruuias cap. alma. p. 1. §. 11. num. 2. Durandus
4. dist. 19. qu. 1. num. 9. Siluester verbo, Abbatissa<-P>@@
<-P>§. 3. Angelus, Armilla, Rosella, Tabienna, & alij
summistæ eodem verbo, Panormitanus cap. dile-
cta, de maior. & obedient. & ipse textus, & eodem
modo sunt intelligendi Victoria, Sotus, & Ema-
nuel citati pro prima opinione: nā Sotus illo lo-
co citatus ex dist. 20. quem citat, & sequitur Ema-
nuel to. 1 quæstionum regularium, quæst. 15. art. 1.
ait, non video, cur Prouincialis, vbi ei visum fuerit ad
honorẽ domus, & monialium expedire, non possit Prio-
rissis, & Abbatissis cōmittere, vt possint huiusmodi præ-
cepta spiritualia in graui necessitate ponere: citra tamen
excommunicationis sententiam: nam hæc facultas num-
quam mulieribus commissa est, né eis committere decet.
Non dicit Sotus, nullo modo posse, sed nō decere;
Paludanus autem absolutè ait, excommunicatio-Excommuni-|catio fœminis|committi po-|test, sed à solo|Papa.
nem committi ei posse, cùm committatur merè
laico: sed intelligitur, quòd possit ei cōmitti à Pa-
pa, nō ab aliis, & similiter Abbatissa licet interdũ
suspẽdere possit ab officio, & beneficio subtrahere
præbendas, & lato modo interdicere, & suspẽdere
ab ordine, vt puta præcipiendo subiectis, ne cele-
brent, donec satisfecerint: tamen propriè, stricté-
que interdicere, vel suspendere non potest ab or-
dine, ea scilicet suspensione, & interdictione, quæ
earum transgressores pœna irregularitatis feriat,
probat Emanuel to. cit. quæst. 17. art. 12. cum Pa-
normitano ca. dilectas de maior. & obedient. quia
cùm excommunicatio, suspensio, & interdictum
veniañt apppellatione censuræ, vt patet cap. quæ-
renti de verb. signifi. & Abbatissis interdictum sit
excommunicare; etiam suspendere, & interdicere
accepta pro censuris, videntur illis interdicta: cum
omnia pendeant ab ordine: sed fundamentum est
infirmum, cùm excommunicationem videamus
eis interdictam, suspensio autem etiam ab ordine
videtur illi concessa, dict. cap. dilecta, & laicis à
Gregorio II. registri epist. 44. relato capit. præter.
dist. 32.
Multò autem incertius mihi est, quod dicunt
Sotus, Emanuel, & Victoria, suprà, Abbatissas, &An Abbatis-|sæ & Prioris-|sæ iurisdictio-|nem habeant|spiritualem in|moniales.
Priorissas nullam habere iurisdictionem, aut po-
testatem Ecclesiasticam in moniales: quod Victo-
ria, & alij tribuunt D. Thomæ 4. dist. 19. quæst. 1.
art. 1. quæstiunc. 3. ad 4. & dist. 25. qu. 2. art. 1. quæ-
stiunc. 1. ad 2. Paludano dist. 19. qu. 2. art. 3. Duran-
do, qu. 1. num. 9. Siluestro, verbo Abbatissa, §. 3.
Armillæ, num. 2. & 3. Probant primò, nam qui sunt
incapaces clauium, non possunt habere iurisdi-
ctionem spiritualem: sed mulier est incapax cla-
uium: quia fundantur in sacerdotio: ergo & iuris-
dictionis spiritualis: secundò quia non sunt dete-
rioris conditionis religiosi professi laici, quàm re-
ligiosæ fœminæ: sed illi nequeunt habere iurisdi-
ctionem spiritualem: ergo nec hæ: tertiò qui habet
iurisdictionem extra forum pœnitentiæ, potest
excommunicare, & absoluere ab excommunica-
tione: sed hoc nō possunt Abbatissę: ergo nec illud:
Quartò quia hæ non habent, nec communitet ha-
bere possunt scientiam spiritualem; ergo pericu-
losissimum esset dari illis potestatem ordinariam
præcipiendi aliquid in virtute sanctæ obedientię,
& sub peccato mortali; ergo credendum est, non
habere talem potestatem, & ita si aliquid iniun-
gunt sub præcepto, vel in virtute sanctæ obedien-
tiæ, factum non tenere. Sed obiicit sibi Victoria,
ergo moniales non tenentur obedire Abbatissæ.
Respōdet primò, teneri, quia tenentur seruare re-
gulam, in qua continetur obedientia Abbatissæ:<-P>
@@0@
@@1@184 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>secundò, quia tenentur obedire, vt filiæ parenti-
bus: tertiò, quia tenentur obedire illi, sicut seruare
alia statura regulæ, in quibus non est specialis præ-
ceptio, vel dico, inquit, quòd nolle obedire Abbatissæ
est mortale: sed Abatissa non potest facere noua præcep-
ta. Sotus etiam, & Emanuel videntur dicere, non
posse præcipere, nisi sicut mater filiæ: quod si ita
est, rarò poterit obligare sub mortali: Demum Vi-
ctoria concedit mulieri, nisi iura id prohiberent,
posse habere aliquam iurisdictionem spiritualem,
sicut possunt laici: vnde, & Durandus suprà non
dicit esse omninò impossibile: sed non decere, sed
certè Durandus, Paludanus, Armilla, Siluester, &
D. Thomas non negant, Abbatissam posse præci-
pere sub peccato mortali, & in virtute sanctę obe-
dientię, quamuis negent, posse excommunicare: &
à quo habet posse corrigere moniales tamquam
filias, & eis pręcipere, vt mater, videtur habere po-
testatem præcipiendi, sicut Prælata: vera enim est
Prælata, & votum obediẽdi Pręlatis ad illam quo-
que videtur se extendere: sed quia non subiiciun-
tur illi moniales, nisi in supplementum virorum,
cum quibus nō possent absque periculo habitare,
ideò dixit D. Thomas, quem cęteri sequuntur, non
habere iurisdictionem spiritualem ordinariā: sed
quasi ex commissione: tamen iurisdictionem spi-
ritualem, imò, & quemdam vsum clauium habere
dicit: possunt ergo Abbatissæ verè obligare subAbbatissæ in|suas moniales|iurisdictio.
peccato mortali, & in virtute sanctæ obedientiæ
precipere, nec hoc est incōueniens: quamuis enim
facilè errare possint, tamen facilè ab Episcopo, vel
ab alio Prælato, cui monasterium subiectum sit,
corrigi poterũt, & earum potestas, vbi visum fue-
rit, limitari. Vnde valde diminutè Angelus, verbo,
Abbatissa, num. 6. ait, posse moniales, seu subditas mo-
nere, & exhortari, quo innuit, nil posse eis præ-
cipere: quod est magna ex parte subuertere mo-
nialium obedientiam, imò aliquando Abbatissam
habere iurisdictionem spiritualẽ in clericos, pro-
bant ex textibus, & doctoribus omnes summistæ
verbo, Abbatissa, & Emanuel suprà, item fœmi-
nam posse esse arbitricem, quando est in di-
gnitate habente iurisdictionem, docet Rosella
verbo, fæmina, §. 2. & verbo arbitrix, §. 1.
------------------------------------------------------------
SECTIO XX.
Vtrum hæc potestas legislatiua Ecclesiastica ex moribus
vel fide legislatoris pendeat.
HÆretici, qui dicunt potestatem ciui-97
lem non esse in peccatoribus, à for-
tiori id dicũt de Ecclesiastica: de qua
idem sentit Armacanus lib. 10. de qu.
Armen. cap. 4.
Suadetur primò, quia potestas hæc, est donum1. Argum.
Dei supernaturale: ergo non manet in peccatore:
secundò est ad regendum Ecclesiā Dei sponsam:
ergo non est in inimico Dei: tertiò datur in ædifi-
cationem, non in destructionem, at in peccatore
esset ad destructionem: ergo.
Quæ rationes maiorem vim habent in hæreti-98
co: vnde multi ex Catholicis dixerunt, si PrælatusAlia sentent.|Si prælatus|fiat Hæreti-|cus, an à sua|dignitate ex-|cidat.
Ecclesiæ, etiam summus Pontifex, incidat in hæ-
resim, eo ipso potestarem, & dignitatẽ amittere,
quod latè defendit Castro 2. de iusta hære. puniti.
ca. 23. & 24. Matthæus Illyricus serm. de clauibus,
& Pontificia potestate, §. prima autem iurisdictio,
vbi ait, si Papa esset hæreticus, iam non esset caput Ec-<-P>@@
<-P>clesiæ, nec iurisdictionem haberet: probatq́ue primò,
quia esset omninò ab Ecclesia separatus, vnde Cy-
pri. cap. Nouatianus 7. quæst. 1. qui nec vnitatem spi-
ritus, nec communicationem pacis obseruat, & se ab Ec-
clesiæ vinculo, & sacerdotum collegio separat, nec Epi-
scopi dignitatem habere potest, nec honorem. Secundò,
quia Pontificatus est fundatus supra petram fidei
Christi Matth. 16. super hanc petram &c. deficiente
autem fundamẽto corruit ædificium. Tertiò, quia
colligitur ex cap. sicut cap. quod autem, cap. Acha-
tius, ca. audiuimus, cap. omnis, &c. didicimus 24.
quæst. 1. hanc sententiam tenent alij referendi in
solutionibus argumentorum.
Confirmatur primò, quia iure Diuino tenemur
vitare hæreticos, & illis non cōmunicare; ergo, &
illis non obedire, ergo & illi priuantur potestate
præcipiendi; & alioqui erit perplexitasin subditis,
& bellum iustum ex vtraq́ue parte. Secundò, quia
fides est fundamentum totius spiritualis ædificij,
atque adeò etiam huius potestatis: nam qui caret
fide, nec Christi nec Ecclesiæ membrum est. Ter-
tiò, aliàs Ecclesia nullum remedium haberet cōtra
summum Pontificem hæreticũ: quia non obstan-
te hæresi supremam iurisdictionem obtineret: er-
go nullus illum cohibere posset, cogereturq́ue Ec-
clesia semper habere tale caput: quod esset in-
commodissimum.
Dico 1. potestas hæc manere potest in homine99
fideli baptizato, etiam iniquissimo. Est certum de1. Concl.
fide, & oppositum est damnatum in Cōcilio Con-Potestas in-|risdictionis|esse potest iu|homine bapti|zato iniquis-|simo.
stantiensi.
Probatur ex Matt. 23. super cathedram Moysi &c.
omnia quæ dixerint, &c. & licet loquatur de Iudæis:
tamen propter nos hoc dicit, vt Sancti omnes in-
telligunt, & ratio de vtrisq́ue est eadem, vnde Cy-
prianus serm. de baptismo ex hoc loco colligit, in
homine iniquo manere plenam potestatem, &
in eo honorari officium: non vitam. Secundò vel
hæc potestas amittitur quolibet peccato mortali,
vel aliquo speciali, vel multitudine peccatorum,
consuetudine, aut circumstantiis eorum: Primum
est, quod intendunt hæretici: est autem prorsus ab-
surdum, & incredibile: quia omnia essent incerta,
& confusa, & quia hæc potestas non habet con-
nexionem cum sanctitate: non enim datur in vti-
litatem habentis, sed aliorum, & ideò potiùs imi-
tatur gratias gratis datas, quæ non pendent ex
propria sanctitate: secundum etiam absurdum est,
& improbabile, quæ enim sunt illa peccata, quæ
multitudo, aut circumstantiæ, quæ ex se vim ha-
beant ad expellẽdam hanc potestatem? nihil enim
cum fundamento responderi potest. Et subditi po-
terunt iudicare prælatos, & eis obedientiam ne-
gare, eos de praua vita arguendo, iuxta sui arbitrij
mensuram. Tertiò nec talis pœna iure humanoTalis pœna|iure humano|non est impo-|sita nec diui-|no.
posita est, & licet interdum ponatur pro aliquo
delicto, præcedere debet sententia iudicis, saltem
declaratoria, nec iure diuino est imposita: nullibi
enim est tale ius; nec peccator priuatur statim om-
nibus donis Dei, etiam supernaturalibus: retiner
enim fidem, & spem, & gratias gratis datas, quę ad
aliorum commodum ordinātur, neq́ue est diffici-
le Deo, vti homine sibi inimico tamquam instru-
mento ad benefaciendum amicis suis: & ita hæc
potestas nō erit in destructionem: quia potest in-
iustus iusta præcipere, & maior destructio, & con-
fusio sequeretur, si liceret statim non obedire legi-
bus aliàs iustis, & necesse esset quotidiè propter<-P>
@@0@
@@1@Disput. VIII. Sectio XX. 185
<-P>ipsorum peccata mutare superiores: ergo in pec-
catoribus fidelibus hæc potestas manet.
Secundò dico, potestatem hanc manere in in-100
fideli, donec per Ecclesiam priuetur. Hæc cōclusioPotestas hæc|manet in insi-|deli, donec ab|Ecclesia pri-|uetur.
vt probabilior ponitur, quam tenet Caietanus to.
1. op. 1. de potest. Papæ c. 18. 19. 20. 21. 22. Canus 4.
de locis cap. 2. & cap. vlt. ad 12. arg. saltem quando
hæresis non est manifesta, Victoria relect. 1. de po-
test. Eccles. in principio num. 6. Sotus 4. dist. 22. qu.
2. art. 2. & alij, quos suppressis nominibus, citat
Turrecremata 4. summæ p. 2. cap. 19. qui latè refert
huius opinionis fundamenta, sumitur ex Richar-
do 4. dist. 18. art. 3. quęst. 1. Innocentio, & Panormi-
tano ca. veritatis de dolo, & contum. Siluest. con-
fessor. 1. quæst. 19. & 20.
Probatur, quia si loquamur de hæresi interna,Hæresis inter-|na non priuat|potestate Ec-|clesiastica.
manifestum videtur per eam non amitti hanc po-
testatem: esset enim gubernatio valde incerta: nam
culpæ internæ aliorum nobis nō innotescunt, imò
interdum nec nostræ: item, cum Ecclesia sit visibi-
lis, oportet vt potestas eius gubernatiua sit aliquo
modo visib: lis: ideo non pendens à peccatis inter-
nis: item in eo casu Ecclesia nō auferret talem po-
testatem: quia non iudicat de internis, nec ius di-
uinum naturale, aut connaturale donis superna-
turalibus: quia ex natura rei non est necessaria cō-
nexio inter fidem, & hanc potestatem: & quia po-
testas ordinis magis supernaturalis est: tamen cer-
tum de fide est, non amitti ob hæresim, vt docui
tract. de sacram. in genere, & D. Thomas 2. 2. qu.
39. art. 3. Vnde licet fides sit fundamentum sancti-
ficationis, & donorum, quę ad illam pertinẽt: non
tamen est fundamentum aliarum potestatum, &
gratiarum, quę propter alios dantur. Nec ius posi-
tiuum aufert talẽ potestatem: quia tale ius nec ex
Scriptura, nec ex traditione ostendi potest, ergo.
De hæretico etiam externo occulto, seclusis101
censuris Ecclesiasticis, certum est, ex vi talis deli-Hæreticus oc-|cultus non a-|mittithc̃ po-|testatem.
cti non amittere hanc potestatem: quia nec est ius
diuinum imponens talem pœnam, nec etiam Ec-
clesiasticum, ita vt pœna incurratur ipso facto, &
ante sententiam, vnde sunt multa decreta, quæ
præcipiunt, vt hæretici deponantur, & priuentur
potestate, quod, etiam quando delictum est publi-
cum, obseruatur in antiquis Conciliis Constanti-
nopolitano 1. Ephesino 1. Calcedonensi, & aliis:
& sumitur ex ca ad abolendam, de hæreticis, & ca.
conuenientibus 1. quæst. 7. & ex multis aliis 24. qu.
2. & de hæretico publico nullum extat diuinum
ius: nam quod Paulus dixit, ad Tit. 3. hæreticum ho-
minem deuita, si vim habet censuræ, ad summum
fuit ius positiuum Pauli, non Dei: nam probabilius
est nullam censuram esse de iure diuino, etiam siNulla censu-|ra est de iure|diuino, quam-|uis potestas fe|rendi sit de|iure diuino.
potestas ferendi illam de iure diuino sit: verior ta-
men expositio est, Paulum ibi non loqui de censu-
ra, nec de prohibitione humana; sed de naturali,
& diuina obligatione vitandi hæreticum; quate-
nus hæreticus est, scilicet cooperando, aliquo mo-
do fauorem præstando, aut consentiendo errori-
bus eius, vel (quod moraliter necessarium est)
vitandi periculum subuersionis, & seductionis: de
hoc etiam loquitur Cyp. lib. 1. ep. 4. non fertur er-
go ibi aliqua pœna, vel priuatio potestatis; sed hāc
curam Deus reliquit Ecclesiæ, quia ita expediebat
ad bonum eius ordinem; hoc etiam confirmant
Concilia citata: olim enim Episcopus incidens in
hæresim, & eam publicè docens, non statim habe-
batur non Episcopus, sed iterum, ac sæpius mone-<-P>@@
<-P>batur, & ob nimiam pertinaciam deponebatur: er-
go signum clarum est, non priuari potestate iure
ipso diuino, nec semper statim iure Ecclesiastico.
Postea verò omnis hæreticus externus, siue pu-102
blicus, siue occultus per accidens, manebat ipsoHæreticus pu|blicus manet|excommuni-|catus ipso fa-|cto.
facto excommunicatus, & cōsequenter quantùm
ad ipsum ab omni Ecclesiæ iurisdictione suspen-
sus, & priuatus vsu huius potestatis, seu potestate
ipsa proxima absoluendi, & faciendi alia huius-
modi, quæ excommunicatis prohibentur: tamen
post extrauagantem, ad euitanda, nulla censura pri-
uat alios communicatione cum huiusmodi ex-
communicato, donec sit nominatim declaratus, ac
publicè denunciatus. Tamen quia hæc constitu-
tio non est in fauorem excommunicati, sed fide-
lium: ideo quamuis alij non teneātur vitare com-
municationem cum illo, si constet esse hęreticum
externum, licitè possunt eius legibus, & præceptis
non obedire secundum aliquos, qui existimant, il-
lum non habere vsum potestatis ad ferendum le-
ges nouas, nec obligandum, & coërcendum anti-
quis: licet possint obedire in iis, quæ commoda
sibi fuerint.
Ad rationes aduersariorum responsum iam est,103
præterquàm ad vltimam pro Castro factam: ad
quam quidam respondent, Papam, etiam vt priua-
tam personam, hæreticum esse non posse: quod
probabiliter defendunt Bellarm. & alij: vindicādo
ab hac nota omnes Pontifices, qui hactenus præ-
cesserunt: nam videtur consentaneum prouiden-
tię Dei, vt non permittat, cōtra fidem, saltem per-
tinaciter sentire eum, quem permissurus non est
falsum definire: & ita vtrumq́ue complectuntur
verba illa, ego rogaui pro te, Petre, vt non deficiat fides
tua. Luc. 22.
Quia verò hæc sententia non est admodum
recepta, & Concilia generalia aliquando admise-
runt casum illum, & consequenter supposuerunt,
esse probabilem:
Ideo cum aliis doctoribus respondeo, si PapaSi Papa fiat|hæreticus non|excidit à di-|gnitate ipso|facto.
fiat hęreticus, non ipso facto cadere à dignitate, vt
generaliter probatum de hæreticis est: quia nul-
lum est speciale ius diuinun de Papa, nec esset Ec-
clesiæ conueniens propter pericula schismatum,
nec ex vi censurarum manet depositus ipso facto:
quia Pontifex non est capax censurę, dum Ponti-
fex est, eò quòd nulli in terris subiicitur.
Vnum superest Ecclesiæ remedium, vt in Con-104
cilio generali declaretur hæreticus, nam eo ipso
cadit à dignitate voluntate diuina: sicut quando
eligitur, eo ipso accipit à Deo potestatem, & non
ab electoribus, & quamuis de hoc non habeamus
expressum ius scriptum, tamen traditio Ecclesiæ
sufficienter ostendit, esse in Ecclesia hanc pote-
statem: quæ ferè iure defensionis illi debebatur,
& ad prouidentiam Christi maximè pertinebat,
qua de re Valentia 2. 2. disp. 1. qu. 1. pun. 7. §. 45. ad
6. argum. principale ad probationem antecedentis
ait, si Papa esset hæreticus, Ecclesiam per Conciliũ gene-
rale posse illum deponere, vel potius declarare, quod à
Christo deponitur, vel sit iam ante depositus à Christo
propter hæresim, sicut plerí Theologi volunt, & disp. 3.
qu. 15. de schismate tractat latè illam controuer-
siam an iurisdictio Papalis per schisma, vel hære-
sim ipso facto amittatur.
In qua quæstione ait tres esse sententias, Prima105
est negatiua, etiam si hæresis sit occulta, ac proin-
de, si Papa esset hæreticus, deponendus esset ab<-P>
@@0@
@@1@186 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>Ecclesia; non tamquam à superiori simpliciter, sed
secundùm quid, seu in eo euentu, & ad solum effe-
ctum deponendi illum, & hæc potestas esset mi-
nisterialis, & non principalis: sieut enim quando
eligitur, accipit potestatem à Christo per ministe-
rium Ecclesiæ: ita quando deponitur, aufertur illi
potestas à Christo per ministerium Ecclesiæ, ita
Caiettanus, & alij citati à nobis cōclusione 2. Ad-
uertit autem Valentia, quòd licet Caiettanus, so-
lùm ob crimen hæresis dicat, posse prædicto mo-
do deponi Papam ab Ecclesia: tamen cum in illo
op. ca. 25. & 26. dicat, posse etiam sic deponi, quādo
ipse renunciat, & non vult esse Papa, satis ostendit
posse deponi propter schisma, si quidem Papa inPapa in schis-|ma lapsus non|vult esse ca-|put Ecclesiæ.
schisma lapsus, non vult esse caput, nec pars Eccle-
siæ, vtidem Caiettanus declarat. 2. 2. qu. 39. art. 1.
ac proinde non vult esse Papa: quare cùm illo cap.
Dostları ilə paylaş: |