Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə97/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   93   94   95   96   97   98   99   100   ...   250

ra; lex manet in se, & obligat in actu primo, seu

pro tempore sequenti: sed non obligat pro nunc,

& in actu sequenti manet quidem eius substantia,

& vis, sed impedita, & suspensa ab effectu obli-

gandi pro nunc: vt quando cessat finis legis diui-

næ de correctione fratris: quia est emendatus, ces-

sat lex in actu secundo, sed non in primò. Et for-

tassis hoc solum intendit prima opinio: vel certè

intendit, quòd quamuis cesset ratio, quæ mouit

legislatorem, si manet, aut inreruenit alia, quæ

illum non mouit, sed quia lex sit vei$unclearlis communi

bono, manet lex, & eius obligatio, donec ex pe-

culiari voluntate principis, aut per contrariam

consuetudinem abrogetur: in quo sensu primam

opinionem valdè probabilem existimo: quia sic

contra illam rationes secundæ sententiæ non mi-

litant.

  Dico tertiò, quando finis, & ratio legis cessat,3. Conc.



non quidem in communi, & vniuersali, seu re-

spectu omnium (communiter loquendo) sed re-

spectu huius hominis particularis certum est, non

cessare legem, aut eius obligationem: ita omnes

relati, & alij. Declaratur exemplis: nam si lex pro-

hibet commercium cum sarracenis, quia corrum-

pere eorum mores selent eos, qui cum illis ver-

santur, licet ego intelligam, nullum periculum ex

meo commercio mihi vel Reip. parari, teneor ab-

stinere à tali cemmercio. similiter, si lex prohibet,

ne noctu arma deferantur, ne sequatur Reip. per-

turbatio, licet ego intelligam nullam subsecutu-

ram perturbationem, ex eo quòd ego deferam te-

neor seruare legem, similiter si scholares prohi-

beantur serico vti, ne opes paternæ exhauriantur,

quamuis aliquis scholaris cognoscat ea de causa

paternas opes nihil minui, tenebitur serico nō vti

similiter etiam, si quis sciret sibi non esse necessa-

rium, aut vtile ieiunium, ad eos fines propter quos

institutum est, tenebitur lege ieiunij. Ratio sumi-

tur ex Victoria suprà, & ex D. Tho. quæst. 96. art. 6.

ad 3. quia legislator non fert legem in particula-

rem hominem: sed in communitatem subdito-

rum, qui comprehenduntur sub vniuersali prohi

bitione, vel præcepto: & ita non est necessatium,<-P>

@@0@

@@1@Disput. XI. Sectio III. 269

<-P>quod necessitas illius legis locum habeat in quo-

libet particulari: sed satis est, si locum habeat in

pluribus. Nec lex cogit tunc istum ad actum otio-

sum, quia subditus, in quo cessat omnis finis legis,

potest actui imponere alium honestum sinem

obedientiæ, vel alterius virtutis.

  Dico quartò, cum Castro suprà & aliis, licet34

cesset aliquis finis, & aliqua ratio legis, si manent4. Conc.

aliæ sufficientes, manet lex, & eius obligatio: ma-

nẽt enim sufficientes causæ ad eius conseruatio-

nem, vt in ieiunio, quamuis omnes haberent car-

nem spiritui subiectam, & non indigerent ieiunio

ad hunc finem, adhuc tenerentur lege ieiunij ob

satis factionem pro peccatis, vel alios fines ad san-

ciondam, & conseruandam eam legem sufficien-

tes. Si tamen aliæ causæ non essent sufficientes ad

imponendam communitati tantam obligatio-

nem, cessaret lex: quia nullæ sunt causæ sufficien-

tes ad eius conseruationem. His consonat Azor

suprà dicens, si maneat finis legis substantialis, li-

cet cessent accidentales, vt in ieiunio. subiectio

passionum, non cessare legem: idem ait si lex ha-

beat duos fines, & vnus tantùm cessauerit. Sicut

olim circumcisio instituta est ad deletionem pec-

cati originalis, & ad distinguendum populum He-

bræum ab aliis licet quis non indigeret circumci-

sione in ordine ad primum finem; quia sanctifica-

tus in vtero esset, teneretur illam adhibere ob se-

cundum sinem: vnde colligit Azor leges, quæ po-

nuntur ad euitandas fraudes, si dolus & fraus non

sit, locum non habere: secus verò eas, quæ in con-

tractibus solemnem formulam constituunt.

  Obserua tamen non facilè iudicandum esse, fi-

nem legis in communi cessasse: licet enim cesset

vna causa, possunt manere aliæ sufficientes: imò

interdum difficile est intelligere, an hæc, vel illa

causa omninò cessauerit: & in dubio præsumen-

dum est, legem manere, & obligare: ad quod ad-

ducitur Augustinus libr. de vera relig. & refertur

cap. in istis. dist. 4. dicens non debere nos iudicare le-



gem: sed iudicari, secundùm illam quasi dicat, in du-

biis semper esse præsumendum, legem iusta ali-

qua ratione institui, seu non abrogar: facit regula

67. de reg. iuris in 6. in dubiis tutior pars sequẽda est.


------------------------------------------------------------



SECTIO IIII.

An quando subditus vidit legis obseruationem sibi, vel

aliis nocere, possit legem non seruare.



NOta ex Caietano. 2. 2. quæ. 120. art. 1.35

finem legis in casu particulari du-Finis legis du-|pliciter cessare|potest.

pliciter cessare posse: primò negati-

uè, nimirum quia tunc obseruatio

legis ad finem lege intentum non

conducit, & sic locuti sumus de cessatione finis

legis sect præced. secundo modo cessat finis legis

cōtrariæ, quando scilicet nō solũ non cōducit le-

gis obseruatio ad finem lege intentũ, quod est bo-

num hominum: sed etiam illi aduersetur: & de

hoc casu agimus in præsenti fectione & quæstio-

ne: Ad quam aliqui respondent dicendo primò,

quando subditus certò cognoscit, obseruationem1. Dictum ali-|quorum.

legis cessuram in detrimentum publicum, vel pri-

uatum, ob quod certum est, legislatoris mentem

esse, vt lex tunc non seruetur; potest illam non ser-

uare, sine vllo recursu ad superiorem, etiamsi re-

cursus facilis esset, nec in mora recurrendi vllum

esset periculum, vt si in ciuitate obsessa statuta<-P>@@

<-P>esset lex, ne portæ ciuitatis cuipiam aperiren-

tur, quia expedit communi saluti: si contingat,

quòd ciues propter hostium eos persequentium

timorem, ad ciuitatem confugiant, portæ illis, si

commodè fieri potest, aperiendę sunt: quia id ex-

pedit communi bono: quod legislator intendit.

Exemplum est D. Thom. quæst. 96. artic. 6. similiret

petit lex depositum reddi: petit dominus deposi-

tum ad euertendam Remp. vel seipsum, non est

illi reddendum: quia conducit communi bono, vt

in tali euentu non reddatur. Nec opus tunc erit

Superiorẽ consulere: quia res est clara. Similiter ne

quis fame pereat, possetsine cōsultatione superio-

ris carnes in qua dragesima comedere, etiā si com-

modè Superior consuli posset. Ita D. Thom. Caiet.

Conrad. Med. & alij recentiores quæst. 96. artic. 6.

Castro. 1. de lege pœn. ca. 5. docum. 5. Sotus 1. iust.

quæst. 6. art. 8. qui exemplum ponit in eo, qui scit

paratas sibi esse insidias in via: non enim tenetur

domum exire ad audiendum sacrum. Idem tenet

D. Thomas 2. 2. quæst. 147. artic. 4. & confirmatur,

quia lex non intendit, & aliquando nec potest,

cum tanto detrimento obligare: ergo tunc cen-

sẽda est nō obligare: quod pertinet ad epieikeiam,

de qua D. Thom. quæst. 120.

  Secundò dicunt, quando subditus non est om-2. Dictum.

ninò dubius, & anceps, an lex tunc obliget, neque

omninò certus: sed propendet magis in eam par-

tem, quod tunc non obliget, tenetur, si tempus

suppetit, consulere superiorem: si verò propter

subitum periculum id non licet, tutò potest con-

tra legem facere, ita Caietanus, Medina, & Sotus

suprà, & communiter recentiores sic exponentes

D. Thomā suprà: quia tunc est iusta causa faciendi

contra legem inconsulto Superiori, hoc maximè

procedit, si subditus proculdubio existimaret, ꝙ

Superior, siadesset, & consuleretur, idẽ decerneret.

  Tertiò dicunt, si dubium sit æquale, an tunc lex

seruanda sit, & in neutram partẽ præbeat subditus3. Dictum.

assensum, recurrendum est, si fieri commodè po-

test ad Superiorem: si verò non, seruanda est lex,

ne subditus se exponat, periculo inobedientiæ. Et

quia in dubio tutior pars sequenda est.

  Quartò quando subditus ex vna parte habet4. Dict.

dubium æquale, an in tali casu lex obliget, nec ne:

& ex altera parte rationabiliter credit, quod si le-

gislator adesset, proculdubio decerneret, legem in

tali casu non obligare, nec esse seruandam, tunc, si

est locus, recut rendum est ad superiorem: si tamen

non est locus superiorẽ consulẽdi propter subitum

periculum, licitũ est facere contra legem, tribuitur

Medinæ, & Caie. q. 96. a. 6. quia in tali casu homo

se conformat menti legislatoris moraliter certæ.

  Quintò dicunt, quando subditus ex vna parte5. Dictum.

est dubius, an lex obliget, & ex altera parte est du-

bius, an ex legis obseruatione periculum salutis

corporalis immineat, non tenetur legem seruare.

Hoc etiam tribuitur Medinæ suprà: & probatur

ab illis: quia recta ratio dictat, quòd quando res

est dubia, & vtrinque periculum imminet, minus

periculum eligendum est: sed minus periculum

tunc est, non seruare legem, quàm vitæ discrimen

subire: ergo non est seruanda lex: & idem est in

quocumque periculo maioris mali, quàm sit id

quod est non seruare legem.

  Prædictis ex parte consonat Nauarrus cap. 23.36

nu. 43. vbi ait, quòd quando aliquis ex iusta causaAuthor.

transgreditur legem humanam iustam promul-<-P>

@@0@

@@1@270 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>gatam, semper excusatur à peccato mortali, &

quòd illa est iusta causa, propter quàm legislator,

si esset tunc præsens, excusaret hominem, citat

glossam receptam l. tale pactum §. qui prouocauit,

ff. de pactis. Addit, iustam quoque causam esse il-

lam, quæ bona fide pro iusta habetur, & ob quam,

nisi talem eam iudicaret, non faceret contra le-

gem. Addit vlterius talem causam non excusare à

peccato veniali, citat Paludanum 4. dist. 15. quæst.

4. sed certè Paludanus ibi art. 1. in princ. con. 2. &

nu. 6. solùm ait, quando causa violandi ieiunium

est ex toto sufficiens, non esse peccatum: sed

quando non est simpliciter, & ex toto sufficiens,

esse veniale. Caiet. etiam pro se, Nauarr. Syluest.

verbo ieiunium quæst. 8. & quidem Syluester ibi

partic. 1. in fine allegat Palud. dicentem, quòd si

fractio ieiunij fiat ex causa sufficienti non est pec-

catum: si autem ex causa non sufficienti, est pec-

catum veniale. Addit autem Syluest. sed supple,

quæ credatur sufficiens: vbi videtur velle Syl-

uest. quòd si quis credat, causam esse, sed insuffi-

cientem, est peccatum mortale: quod verum est, si

existimatio multùm deficit à sufficientia: secus, si

parum: tunc enim solum est veniale: & similiter

quando mala fide veniali putat causam esse omni-

nò sufficientem. Quare attentè inspectis Paluda-

no, & Syluestro existimo contra Nauarrum, quòd

quando quis bona fide existimans causam esse

omninò iustam, & sufficientem, transgreditur

legem, etiam à peccato veniali excusatur: secus

si existimet causam non esse omninò sufficien-

tem; aut mala fide veniali existimet esse omninò

sufficientem.

  Quod verò attinet ad dicta illorum recentio-

rum, decernendũ est iuxta dicta à me tom. 1. tract.

de cōscientia: vbi docui, quid agendũ sit in dubio

suspensionis, vel opinionis de obligatione legis,

in tali, vel tali euentu. Nunc solùm dico, in dubio

semper legem esse seruādam, nisi aliqua iusta cau-

sa excuset ab eius obseruatione: si autem dubium

sit, an causa sit iusta, sufficit si quis probabiliter

iudicet, esse iustam, vel esse probabile, quòd sit

iusta: in quo euentu non est dubium strictissimè

sumptum, seu omnimodæ suspensionis iudicij,

cùm subditus iudicet verum esse, vel probabile

quòd causa illa sit omninò iusta, & sufficiens.


------------------------------------------------------------



SECTIO V.

An econtra, violet legem qui seruando verba eius in

cortice, contra eius mentem & intentionem facit.



REspondeo talem esse legis pręuarica.37

torem. Ita Sotus 1. iust. qu. 6. art. 8.

Med. quæst. 96. art. 6. & alij commu-Præuaricator|legis, qui non|obseruat legẽ|secundum mẽ-|tem eius.

niter ibi, & alibi, Syluester ver. lex

quæst. 29.

  Probatur ex l. non dubium C. de legibus: non



dubium est, inquit, in legem committere, qui verba le-

gis complectens, contra legis nititur voluntatem. Et l.

contra, ff. de legibus, fraudem facit legi, qui saluis



verbis legis, mentem eius circumuenit, & l. sequenti:

fraus legi fit, vbi fit quod fieri noluit; fieri autem non<-P>@@

<-P>vetuit. verbi gratia, præcipit lex, ne filij clerico-

rum paternam hæreditatem obtineant; si clericus

relinquat amico bona sua sub conditione, vt illa

det filio suo; hoc est, saluis verbis legis, mentem

eius circunuenire, & talis est præuaricator legis,

vt tract. de filiis illegitimis docetur: idem est, si

contra legem adulter filio spurio illo modo bona

sua relinquat: idem si sit lex, quòd sacerdos non

renuntiet beneficium filio: si talis sacerdos tenun-

tiet filio alterius sacerdoris ea conditione, vt ille

alter sacerdos renuntiet in fauorem filij, contra

mentẽ legis facit, licet non contra verba, legisq́ue

præuaricator est: & hæc iniquitas est opposita

epieikeię: nam epieikeia seruata mente legis con-Επιεικείας|quid propriũ|sit.

tra eius verba, seu corticem tantùm facit: & qui

sic operatur, non peccat: vide Syluester verbo

inobedientia num. 3. ad medium. Hæc intellige

cum recentioribus, de intentione, & mente intrin-

seca legis, seu de agente contra id, quod lex inten-

dit, seu vult præcipere: nam loquendo de inten-

tione veluti extrinseca, qui facit contra eam, non

violat legem, quia finis præcepti nō cadit sub præ-

cepto, vt si quis ieiunet co modo, vt carnis impe-

tus non solùm non reprimat; sed etiam excitet.

Ita exponit Adrianus in 4. in materia de confes-

sione innuit satis D. Thomas quæst. 100. art. 9. ad 2.

& Caietanus ibi.

  Vnde collige cum recentioribus optimam re-38

gulam ad iudicandum, quando sint valida, autQuando sunt|valida, quæ|fiunt contræ|intentionem|legum.

etiam licita, quæ fiunt contra intentionem legum

prohibẽtium, vel irritantium aliquos contractus,

vel institutiones filiorum illegitimorum: quæ

enim solùm sunt contra intẽtionem extrinsecam,

valida, vel licita sunt: secus quæ solùm sunt contra

intentionem intrinsecam, seu finem legis. Vnde à

legis peritis, & Theologis adhibentur multæ cau-

telæ licitæ, vt bona parentum ad filios spurios, vel

alios illegitimos tandem deueniant, quoad vsum,

& vsumfructum, vel etiam proprietatem: de qui-

bus egi tract. de filiis illegitimis.

  Notant hîc aliqui recentiores, non semper ver-Verba alicuius|contractus, nō|habent eamdẽ|intentionem|quam in cor-|tice sonāt.

ba alicuius contractus, vel legati, habere eandem

intentionem, quam in cortice sonant: sed aliam

occultam aliquando: quæ debet prius attendi, ver-

bi gratia, in institutione maioratus aliquando ha-

betur, quòd si ille inciderit in hæresim, sodomiam, vel



perduellionẽ: imò si id cogitauerit: imò etiam decẽ diebus,

antequā inciderit, vel cogitauerit, ipso facto in conscien-

tia amittat maioratũ, & subroget alium hæredem. Hæc

quidẽ verba sunt cautelæ cōtra fiscum regis, & ita

non sunt accipienda in cortice: quia solùm inten-

dũt, ne fiscus regius accipiat illa, siquis committe-

ret illa crimina: & ne perdatur maioratus, vult aliũ

substituere. Si autem res esset occulta, & non esset

periculum, quòd maioratus ad regem perueniat,

committens tale crimen occultè non teneturMaioratus do|minium habẽt|incidẽs in ali-|qua crimina.|quid agere de-|beat.

maioratum dare successori: quia debet attendi in-

tentio occulta instituentis maioratum: quæ fuit, vt

si peccatum fuerit secretum, non amitteretur do-

minium: & hic est vsus. & ita dixere doctissimi Iu

risperiti de hac re consulti: cùm tamen intellexe

rit, se cōdemnandum, tenetur successori dare om-

nes fructus maioratus, quos, nisi id faceret, caperet

fiscus. Sed de his alibi, & cōsulẽdi sunt iurisperiti.


@@0@

@@1@271

#(IMAGE)


DISPVTATIO DVODECIMA

DE LEGIS PROMVLGATIONE.

#(IMAGE)



------------------------------------------------------------

SECTIO PRIMA.

An promulgatio sit omninò necessaria ad rationem,

seu essentiam legis.



DIuus Thomas, quæst. 90.1

art. 4. & quæst. 96. art. 1. ad

2. multùm laborat, vt ex-

plicet, quo pacto omni

legi etiam æternæ pro-Lex nō habet|vim legis, do-|nec promulga-|ta sit.

mulgatio conueniat. Sed

de his legibus superiùs

diximus: nunc de sola hu-

mana loquamur. Quam

in confesso apud omnes est, vim, rationem, sub-

stantiam, seu essentiam legis non habere, donec

promulgata sit, vel saltem solemniter edita, Glos.

cap. cognoscentes, verbo ante prohibitionem de

constit. & cap. 1. verbo publicè promulgauit, de

postul. præl. Pan. dicto cap. cognoscentes. num. 6.

& dicto cap. 1. numer. 9. & consil. 35. num. 1. & 2.

Antonius de Butrio. repet. in dict. cap. cognoscen-

tes, num. 205. D. Thomas 1. 2. quæst. 90. ar. 4. Caiet.

Conrad. Medina, & alij ibi, Valen. disp. 7. quæst. 5.

punct. 5. Vazquez, d. 155. cap. 2. Antonin. 1. part.

tit. 11. cap. 2. §. 10. in fine, Pisanella verbo lex, § 4.

Ange. num. 12. Syluest. quæst. 6. Arm. num. 11. Ta-

bien. eodem in princ. Sotus. 1. iust. quæst. 1. art. 4.

con. 1. Castro. 1. de lege pœnali ca. 1. Marcus Ant.

Cuccus 1. instit. maiorum tit. 3. num. 16. Sebastian.

Medicis rep. in cap. erit autem lex d. 4. num. 67.

Angles in 4. quæst. de essentialib. Baptismi art. 8.

Nauarr. in summa cap. 23. num. 44. Viualdus p. 4.

Candelab. cap. 8. num. 43. sum. Corona. p. 1. cap. 1.

nume. 30. Thomas Zerul. in praxi episcopali p. 1.

verb. pragmatica in princ. Barthol. Hugol. de cen-

suris tabula 1. cap. 9. §. 7. num. 1. Tolet. in sum. tract.

de peccatis. cap. 18. Eman. Rodriguez in summa. p.

1. cap. 194. conc. 7. Alphon. à Veracruce in append.

ad specul. coniugale dub. 14. Petrus Cenedus in

collectan. p. 1. collect. 1. num. 5. Sayrus tom. 1. The-

sauri libr. 1. cap. 7. numer. 3. & tom. 2. libr. 3. cap. 5.

num. 1. Nauart. consil. 1. de const. quæst. 1. num. 3.

Cipolla consil. criminali. 13. Menchaca contro-

uersiarum illustrium lib. 1. cap. 44. & 45. Azebedo

ad lib. 1. num. 7. ti. 1. li. 2. nouæ compillatio. Scho-

lastici communiter 3. d. 37. Iurisp. ad cap. cogno-

scentes de constit. capit. 1. de postul. prælat. l. leges

sacratissimæ C. de legib. Eman. Rodrig. tom. 1.

quæstionum regul. quæst. 6. art. 3. & quæst. 11. ar. 2.

Azor lib. 5. cap. 3. quæst. 1. tom. 1. Alex. consilio 39.

& 52. versic. nec obstat volu. 7. Andreas ab Exea

cap. 2. de consti. num. penult. seu. 75. Gratus consil.

49. num. 32. P. Barb. consil. 33. clementissimi Dei

colu. penultima Anton. Gabriel tom. 2. commun.

op. lib. 6. tit. de legib. con. 4. citat Probum cap. 2. de<-P>@@

<-P>reb. Eccles. non alien. in 6. num. 27. & Felin. cap. 2.

de const. limit. 2. &. 4. Rip. rub. de const. num. 42.

vers. 2. infertur, Gratum consil. 49. nume. 36. vol. 2.

Parisium consil. 49. numer. 5. Ioann. Andr. cap. 2. de

const. gloss. vlt. Gofred. in sum. de const. in fine ver.

incipit autem. Card. cap. 2. de const. oppos. 5. glos.

cap. fi. ne clerici vel monachi, vt asserant, legem

obligare ante publicationem data scientia. Sed

eos non intellexit: ad summum enim dicunt obli-

gare scienres ante lapsum duorum mensium à pu-

blicatione: pro sententia autem tenente legem

nō obligare ante publicationem citat ibi multos,

quos sequitur: vide in illo, si placet.

  Vt autem intelligantur solida fundamenta hu-2

ius doctrinæ, explicandum, quæ olim promulga-Mos Romano-|rum in legibus|promulgandis.

tio inter Romanos esset, & quomodo erat requi-

sita, vt lex valeret, vimq́ue haberet obligandi. Mo-

re igitur Romanorum comparatum fuit, vt prius

quàm leges vim obligandi haberent, Populus in

Tribubus aut centuriatis comitiis ab aliquo magi-

stratu, consulto prius senatu rogaretur, vellet ne,

ac iuberet, eam legem sibi propositam ferri. Dein-

de lex rogata trino nundino scripta pro rostris

proponebatur, vt si cuipiam iniusta, aut non con-

ueniens Reip. videretur, legem improbaret, & ne

ferretur, posset intercedere. Quamquidem publi-

cam legis editionem, antequam ferretur tribus

nundinis factam, promulgationem legis veteres

Romani dixerunt, vt auctor est Festus Calepinus,

verbo promulgo, Azor tom. 1. lib. 5. cap. 3. quæst. 1.

Macrob. 1. saturnal. cap. 16. Aymarius Riuallius 2.

libr. historiarum iuris ciuilis, Connanus 1. com-

mentariorum iuris ciuilis cap. 13. Oroscius. l. ne-

cessarium à num. 57. ff. de origine iuris, & Viues 4.

de tradendis discipli. non longè à fine, & colligi-

tur ex Cicerone Philippica 5. dicente. Num etiam


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   93   94   95   96   97   98   99   100   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin