Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə96/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   ...   250

stimantes illud esse idolis immolare. Et in hoc ca-

su, inquit Vazquez, non esset peccatum cum scan-

dalo aliorum vesci idolothytis ad tuendam vitam

propriam. Quod verum est, si necessitas esset ma-

nifesta, & alij omninò ineptè scandalum pateren-

tur. Secunda, quia illo opere externo videatur quis

ex corde profiteri falsam religionem Deorum, il-

lis immolando: & hac ratione non licet vesci ido-

lothytis, etiam in extrema necessitate famis, nisi

quis eam sufficienter exprimens, aliis significet se

non animo sacrificandi, sed vitam sustentandiac-

cedere: idem etiam deberet explicare ad vitandum

scandalum, ne scilicet alij ex eo facto occasionem

peccandi sumerent. Tertia, quia lege humana pro-

hibitum fuit, sicut prohibitum fuisse ab Aposto-

lis Act. 15. & deinde ab aliis dictum est disp. 8. sect.

1. hæc autem lex obligare non potest cum tanto

dispendio, quia cessante scandalo, & idololatriæ<-P>

@@0@

@@1@266 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>specie nullum est publicum bonum propter quod

cum tanto dispendio lex illa obliget. Si opponas

August. ep. 154. ad Publicolam, à quo interrogatus

ep. præced. si Christianus aliquis ambulans passus

necessitatem, victus fame vnius diei, vel bidui, vel

multorum dierum, vt iam durare non possit, ita oc-

currerit, vt in ipsa necessitate famis, in qua sibi vi-

detur iam mortem proximare, inuenerit cibum in

idolio (id est, mensa idolis consecrata) positum,

vbi nullus sit hominum, & non possit inuenire

alium cibum, debet mori, aut ex inde cibari? Et

August. in fine illius ep. 154. tandem respondet.



Restat, vt dicamus aliquid de eo viatore Christiano,

quem commemorasti, victum famis necessitate, si nihil

vspiam inuenerit, nisi cibum in Idolio positum, vbi nul-

lus alius est hominum, vtrum ei satius sit fame emori,

quàm illud in alimentum sumere, &c. si certum est esse

Idolathytum, melius Christiana virtute respuitur: siAugustini sen|tentia de eo,|qui fæme pres|sus, cogitur|vesci idolo-|thytis.

autem vel non esse scitur, vel ignoratur, sine vllo con-

scientiæ scrupulo, in vsum necessitatis assumatur. Qui-

bus planè docet (inquit Vazquez) non solùm li-

cere, sed etiam necessarium esse idolothytum non

māducare, cùm ait, melius respuitur: nam de eo cùm

ignoratur, an sit idolothytum, inquit, sine scrupulo

conscientiæ sumi posse, quasi dicat alioqui non posse:

quamuis Lorinus actorum 15. vers. 20. putet Au-

gustinum tunc non damnare esum idolothyti, sed

cōsulere, vt non edatur. Vterque tamen existimat

tunc licitum esse vesci idolothyto, imò Vazquez

necessarium, seu obligatorium censet vesci idolo-

thyto, etiamsi scandalũ sequatur, sed distinguen-

dum videtur, si de necessitate aliis constat, & ni-

hilominùs scandalizantur, licitum erit, sed nonQuomodo li-|citum sit vesci|idolothytis.

obligatorium, fame mori, ne scandalum patian-

tur: si autem non illis constet de necessitate, &

ideò graue scandalum non vnus tantùm, sed multi

patiantur, tenebitur fame mori, maximè si scanda-

lum creditur vsque ad mortem duraturum: quia

teneor contemnere propriam vitam corporum

propter vitam spiritualem, præsertim æternam

multorum: & ita poterit piè Augustinus exponi:

eodémque modo poterit exponi Leo episto. 77. ad

Nicetam cap. 5. vbi interrogatus de captiuis, qui

apud gentiles polluti erant cibis immolatitiis, re-

spondit: vt pœnitentiæ satisfactione purgentur,

quæ non tam temporis longitudine quàm cor-

dis compunctione pensanda est. Ac si dicat, non

esse imponendam publicam pœnitentiam, sed ali-

quam aliam, quæ cordis compunctione potiùs

pensetur. Et addit, Et siue hoc terror ex torserit, siue



fames suaserit, non dubitet abolendum, id est, remit-

tendum per cordis pœnitentiam: cùm eiusmodi cibus



præ metu, aut indigentia, non pro religionis venera-

tione sit sumptus. Ac si dicat, simplici pœnitentia

remittatur eis, nec vt idololatræ pœnitentiam

agant. Supponit ergo, saltem esse peccatum.

  Respondet Vazq. Leonem non loqui de iis, qui

extrema famis necessitate oppressi, his cibis vsi

sunt, sed de iis qui communi fame adducti, illis

vescebantur, qui sanè peccarunt, saltem ratione

præcepti Ecclesiastici, quod tũc vigebat: neque lo-

quitur (inquit meo iudicio) de iis qui metu incus.

so ex cōtemptu tales cibos sumebant, sed de com-

muni alio metu, quamuis nec in priori casu fieret

ex affectu falsæ religionis, vt patet. Id verò quod

de Eleazaro dicebat Adrianus, mortem videlicetDe Eleazaro|quid Vazquez|enserit.

sustinuisse, ne aliis esset scandalo, friuolum putat

Vazquez, si sermo sit de scandalo passiuo: nam<-P>@@

<-P>mortem gloriosè voluit, & debuit oppetere, quia

metus ipse incussus erat in contemptum legis, &

fidei, & cum illud opus ad quod congebatur, esset

malum, & haberet speciem mali, ab eo etiam ab-

stinuit ratione scandali actiui, vt patet 2. Machab.

6. vbi citò respondit dicens, præmitti se velle in in-



fernum, Non enim ætati nostræ dignum est, inquit,

fingere, vt multi adolescentes arbitrantes EleaZarum

nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum:

& ipsi propter meam simulationem, & propter modi-

cum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, &c.

  Quæres, an medicus ministrans carnes, vel27

conditum ex carnibus Carthusiano in extremis,Medicus non|peccat qui|Carthusiano|carnes mini-|strat in neces-|sitate.

peccet? Respondet Vazquez disp. 162. num. 35.

non peccare: tum quia regula non obligat ipsum:

tum quia ex tali administratione, non sequitur

damnum religioni, nec quicquam derogatur se-

ueræ abstinentię Carthusianorum, quod ipse Car-

thusianus propter ignorantiam sine peccato tunc

carnibus vescatur.

  Dubitabis, an cùm nullus alius est cibus prætet

carnes, abstinere ab eis teneatur Carthusianus.

  Quidam primò dicunt, Non semper est malum28

abstinere ab omni cibo ad vitam necessario: sedNon semper|est malum ab-|stinere ab om-|ni cibo ad vi-|tam necessa-|rio.

ex fine honesto honestari potest. Probant, quia ita

tenent Henr. quodlib. 5. quæst. 31. ad argu. Maior

4. dist. 15. quæst. 22. Caietanus 2. 2. quæst. 32. art. 6.

Vict. relect. de homic. num. 26. Soto 5. iust. quęst. 6.

art. 4. §. in eadem solutione, Cord. lib. 1. quæst. 38.

in 6. ratione, & eius solutione, Valentia 2. 2. disp. 5.

quæst. 13. puncto 4. §. mihi sententia Scoti, Na-

uarrrus 2. de rest. cap. 3. num. 70. Panor. cap. sacris

nu. 7. de his quæ vi &c. Probant item ex Augustini

ep. 154. ad Publicolam, vbi de eo qui solus est, &

alium cibum non habet, præter eum de quo cer-

tum est, esse idolothytũ, ait, melius Christiana vir-



tute respui: item ex D. Thom. quæst. 32. art. 6. do-

cente, licirum esse auferre sibi necessaria propter

conseruationem personæ, quæ esset valdè necessa-

ria Reip. vel Ecclesiæ: quia bonum cōmune præ-

ferendum est priuato. Item quia Carthusiano li-

citum est non vesci carnibus, cùm alij cibi sunt,

sed insufficientes ad tuendam vitam: vt probasse

se putat.

  Secundo dicunt, quando non sunt alij cibi præ-

ter carnes, licitum Carthusiano esse ab illis absti-

nere: quia perinde est nullum alium cibum adesse,

& adesse insufficientes: sed in hoc casu est lici-

tum abstinere à carnibus, ergo & in illo: item pro-

bant ex Cassiano lib. 5. de instit. renun. cap. 40. vbi

ait, duos adolescentes ex præcepto Abb. IoannisIuuenes exem-|plum edũt suæ|abstinẽtiæ me-|morabile.

in eremo Scythiæ degẽtes, ad ficus ex Lydia dono

sibi allatas in Scythia hactenus non visas, ad se-

nem quẽdam in interiori eremi solitudine infirma

valetudine laborantẽ deferendas missos, à via ab-

errantes tā itineris lassitudine, quàm inedia, sitiq́;

cōfectos flexis genibus in orationis officium, spi-

ritum Deo reddidisse, qui post hęc inuenti sunt fi-

cus intactas, vt acceperant, reseruasse: eligentes

scilicet, animam magis, quàm fidei depositum

perdere, vitamq́ue potiùs amittere temporalem,

quàm senioris violare mandatum. Hucusque Cas-

sianus.

  Tertiò dicunt, lex fieri potest, quæ ob finem



aliquem honestum carnibus interdicat, etiam

cùm nullus alius est cibus, quo vita possit conser-

uari. Gerson 2. part. tract. de abstin. Carthusiensum

Alphab. 39. §. tertiam: vers. secunda ratio, Valentia<-P>

@@0@

@@1@Disput. XI. Sectio II. 267



<-P>suprà §. ex his sequitur, Nauarra suprà num. 74.

Probatur: nam de re honesta fieri lex potest, ob

finẽ honestum: sed abstinentia à carnibus etiam

cùm non est alius cibus, potest esse honesta ex

prima conclusione: ergo. Vnde in Hispania olim

fuit lex, ne reus cibum sumeret, vt Nauarra suprà

testatur.

  Quartò dicũt, cùm extrema necessitate Carthu-

sianus laborat, nec alius cibus est præter carnes,

tenetur à carnibus abstinere, quamuis inedia mo-

riatur: quia de omnimoda abstinentia à carnibus,

est lex, & consuetudo: voto autem tenetur legibus

religionis obedire, item si alij cibi essent, sed eos

omnes præter carnes omninò fastidiret, teneretur

adhuc à carnibus abstinere, vt ait Vazquez disp.

162. cap. 1. num. 2. ergo similiter, &c.

  Dico tamen, quando nulli alij essent cibi, pos-29

se, & debere sub mortali Carthusianum carnibus

vesci, saltem semoto scandalo, Gerson. 2. p. tract.

citato, §. in 2. conclusione, Vict. relect. de temp. nu.

10. Ledes. 2. 4. q. 17. a. 6. dub. 5. §. posset aliter. Vaz-

quez disp. 162. cap. 4. Azor to. 1. lib. 5. cap. 6. quęst. 7.

Cou. 1. var. 2. n. 10. rẽ censens indubitatam, inter

quos tamen discrimen est, quia Gerson cuius sen-

tentiā Vict. & Ledes. teneri posse affirmant, censet

ratione scandali vitādi si immineat, posse, & teneri

Cart. in eo euentu à carnibus abstinere: sed vazq.

Azor. & Cou. putant nullā tunc de scandalo ratio-

nẽ habendam probatur, quia extrema necessitas à

legis humanæ obseruatione excusat capit, sicut de

consecr. d. 1. cap. ieiuniũ ad 3. cap. sanctam dist. 4. &

cap. consilium de obseruat. ieiunior, ca. quod non

est de regul. iur. & annotauit glos. ibi, & d. c. sicut,

v. necessitas. Nec valet dicere, id esse verum, nisi

lege ipsa præscriptus etiam sit casus extremæ ne-

cessitatis: Nam hic nulla lex est, nec esse potuit, vt

Carthusianus in extrema necessitate, à carnibus

abstineat, cùm nullum appareat bonum, ad quod

necessaria sit talis abstinentia, quæ in eo euentu

non religiosa, sed superstitiosa erit, nisi ignoran-

tia excuset: facit cap. exiit de verb. sig. §. nec quic-

quam, vbi Pontifex agẽs de abdicatione omnium

rerum etiam in communi, quam Franciscani pro-

fitentur, ait: non esse homicidas sui, vel tentatores Dei,



quia prouidere suis necessitatibus possunt ex iis, quæ li-

beraliter illis offerũtur, vel ab ipsis mendicantur, vel

ex opere manuum suarum, & quidem vbi (quod non

est æqualiter præsumendum) hæc cuncta deficerent,



sicut nec cæteris, sic nec ipsis fratribus iure poli in ex-Ab omni lege|extrema ne-|cessitas exem-|pta est.

tremæ necessiitatis articulo detẽtis concessa præcluditur,

cùm ab omni lege extrema necessitas sic exempta, ex-

quibus Pontificis verbis deducitur, si viā omnem

de necessariis ad vitam sibi prouidendi fratres oc-

cluderent, fore sui homicidas: Dei nulla lege posse

obligari in extrema necessitate: ergo nec Carthu-

siani in extrema necessitate tenentur à carnibus

abstinere; quia lex suæ religionis, ac proinde nec

votum obedientiæ, non potest eos cum tanto di-

scrimine obligare. Necessitati vel dij coguntur ce-

dere, dixit Dion. Alicarnas. lib. 6. in oratione Me-

nenij Agrippæ, & ex Platone, Homero, & aliis

radit Tiraquellus de retractu lignagier §. 26. glos.

1. n. 22. vnde Gerson suprà vers. tursus interrogati,

ait, eorum (scilicet Carthusianorum) aliqui excel-



lentes viri per me ipsum interrogati quid agerent, vbi in

deserto aliquo vel carcere nihil haberent, præter carnes

ad vescendum? Responderunt, se comesturos fore absque

omni scrupulo, priusquam se mori permitterent, & vers.<-P>@@

<-P>seq. refert Carthusianum equo iter facientẽ fame

& siti qua laborabat, coactum sanguinem sui equi

bibisse, delatum fuisse hoc ad reliquos fratres, qui

necessitati circunstanti attendentes, quæ legem

non habet, eundem absque disciplina, vel quauis

pœna innoxium susceperunt: maximè quod suffi-

ciẽter cōstare poterat omnibus de necessitate sua.

  Adde, sicut nulla ratione licet directè se occi-30

dere, vt probat Nanarra 2. de rest. cap. 3. num. 17.

18. & 19. ita neque indirectè sine ingenti causa: at

abstinere à carnibus cùm nō est alius cibus, est in-

directè se occidere: ergo non licet sine ingenti

causa qualis non est sola obseruatio regulæ Car-

thusianorum de abstinentia, sicut nec communis

aliorum necessitas est causa sufficiens ad dandam

elcemosinam de necessariis ad vitam tuendam:

vnde D. Thomas 2. 2. quæst. 32. art. 4. ait de neces-

sariis ad vitam tuendam non esse dandam elee-

mosinam, quia esset se occidere, & quæst. 69. art. 4.

ad 2. ait, si aliquis sit condemuatus, vt fame moriatur,



non peccare sumendo cibum sibi occultè ministratum,

quia non sumere esset seipsum occidcre: imo Caieta-

nus ibi ad 8. dub. ait, constat quòd nolle vti alimento



habito, est occidere seipsum non minus quàm se ipsum

gladio transuerberare. Vnde dicendum est, quod te-

netur comedere, vt ius naturæ seruet. Scio alios

sentire, quod potest permittere suam mortem: sed

hoc falsum puto (de quo disp. de lege pœnali) &

eo dato non est simile de Carthusiano, qui cùm

non sit damnatus ad inediam, non habeat, aut ha-

bere possit præceptum abstinendi à cibo simplici-

ter necessarium, non est cur possit ab illo abstine-

re: fauet Ambrosius cap. pasce, 86. dist. dicens, pa-

sce fame morientem, quisquis pascendo hominem serua-

re poteras, si non pauisti, occidisti. Hæc verba Ambro-

sio etiam tribuit D. Thom. 2. 2. quæst. 32. art. 5. &

Bartholomæus Vrbinas in milleloq. Ambrosia

colligit caput illud ex Ambr. lib. de alendis paupe-

ribus, qui actenus desideratur, quamuis auctor

scholij: quo in editione decreti Gregoriana caput

illud illustratur ex Polycarpo li. 6. collectionis ca-

nonum Greg. presb. tit. 20. ascribat Ans. lib. 13. col-

lectionis canonum c. 28. qui liber actenus in lucem

non prodiit, sed in vaticana bibliotheca delitescit

consonat lex necare, ff. de liberis dicens. Necare vi-

detur non tantum is, qui partum præfocat: sed & is qui

abiicit, & alimenta negat. Vnde Couuarr. suprà, n. 8.

abstinentia illa ab omni cibo cùm necessarius est

ad vitam conseruandam immediatè, & lex pro-

pria natura ad inferendum mortem refertur: &

sanè inhumanum esset ad pereundũ fame homi-

nem velle obligare, cùm nulla sit tantæ abstinen-

tiæ necessitas, vel vtilitas, & fames sit teterri-

mum, seu miserrimum mortis genus, vt Homerus

Eurilochi nomine pronunciauit 12. Odisseæ: &

Ammianus Marcellin. lib. 19. id vocat, vltimum



omnium malorum: & lib. 25. ignotissimum mortis ge-

nus veluti admodum ignobile: vnde threnorum 4.

ver. 9. melius fuit occisis gladio quàm interfectis fame:Fame mori est|vltimum ma-|lorũ omnium.

quoniam isti extabuerunt consumpti à sterilitate

terræ, & prouerbium celebratissimum est, fames



acutissimus ensis, quod commemorat Bald. l. pactum

col. vlt. C. de pactis, qui etiā cōsil. 459. cuius initiũ

est, lata fuit sententia, col. 2. lib. 3. consiliorum ait,

nihil tristius esse, quàm fame necari: & Cicero lib. 5. ep.

22. ait, fame nihil esse inferius: & Epicurus apud

Theodoretũ lib. 22. de curand. Græc. affect. qui de

iudicio, & fine est, non longe à principio, cùm<-P>

@@0@

@@1@268 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>fœlicitatẽ hominis eam definierit, vt nec famem,

nec sitim patiatur, pro tuenda saturitate, hoc est

pro fame, & siti pellenda, censuit vel aduersus pa-

trem Iouem esse homini depugnandum: qua de

re vide plura apud Tiraquellum suprà à num. 23.

------------------------------------------------------------



SECTIO III.

An cessante fine legis cesset lex, & eius obligatio.



DVobus modis potest ccessare finis le-30

gis: vno modo in communi, & vni-Finis legis|duobus modis|cessare potest.|1. Opin.

uersali; alio modo in particulari,

quando finis cessat in communi, duæ

solent referri opiniones: prima tunc

quidem debere cessare legem, seu debere reuocari

à principe: non tamen cessare de facto, nisi reuo-

cetur, vel contraria consuetudine abrogetur, tri-

buitur Soto 1. iust. quæst. 6. art. 8. in fine, & aliis

Thomistis quæst. 96. art. 6. & quidam sine dubio

ita dicunt: sed Caietanus, Conradus, & Medina,

Valentia, & Vazquez, nihil dicunt de hac re.

Exemplum ponit Sotus: sicut si detur lex, nequis

noctu arma deferat, verbi gratia: quia est seditio in

Rep. licet iam cessasset omninò illa seditio, quæ

fuit ratio, ob quam posita est lex, non cessaret obli-

gatio, & vis illius legis, donec abrogaretur per

principem, aut per contrariam consuetudinem.

  Alij oppositum censent probabilius, tribuen-31

tes victoriæ relectione de temperantia quæst. 2.2 Opin.

& relect. de potestate ciuili num. 22. sed priori lo-

co nihil dicit. Exemplum eius est, vt si tempore

belli prohibeantur arma ad Gallos deferri, si ces-

set illa ratio in vniuersali, scilicet, quia est pax, lex

non obligat. Hæc secunda opinio expressè est Ca-

stri 1. de potest. legis pœnal. cap. 5. docum. 3. ponit

exemplum, si propter scandalum, quod probabili-

ter timeretur, prælatus sub mortali præciperet, ne

aliquis religiosus accedat ad ianuam communem

conuentus, vel ad talem domum personæ sæcula-

ris, quamdiu ratio scandali manet, ipsa obligatio

legis sub mortali manet: sed cessante occasione

scandali, obligatio legis erit penitus nulla, etiam

si prælatus non reuocauerit præceptum suum: sed

velit manere legem cum eadem obligatione qua

prius. Eandem sententiam tenent Medi. quæst. 90.

art. 2. ad 4. & communiter ibi recentiores: & in-

sinuatur à Caietano in sum. verbo, lex iniusta, in

fine, & à Syluest. verbo, lex, quæst. 9. post ragulam

3. partic. 3 in fine, imò eiusdem sententiæ videtur

Sotus 7. iust. quæst. 1. art. 3. §. circa secundam con-

clusionem, vers. ex his fit consequens: nam lo-

quens de voto, quod fit de rebus ex se indifferen-

tibus, ait quòd cũ de similibus rebus votum emit-

titur, non obligat, nisi quamdiu fini illi conducũt

& quamdiu durat causa, quæ votum facit legiti-

mum: illa enim cessante, cùm opus ad suam redeat

indifferentiam, desinit esse materia voti: atque

adeò cessat obligatio. Exẽplum est, voluisti vicini

limina non calcare, propter periculum, quòd in-

tus latebat, illo cessante non te diutius votum te-

net: quod probat Sotus: quia votum non plus obli-

gat quàm si esset lex: sed lex cessat cessante in vni-

uersum eius causa, & fine: ergo pariter votum.

  Hæc opinio suadetur à Castro, Victoria, & aliisLex quæ de-|sinit esse vti-|lis, est nulla.

quia si à principio lex esset inutilis bono com-

muni, esset nulla: ergo si postea reddatur omninò<-P>@@

<-P>inutilis, etiam erit nulla: quia idem requiritur vt

res sit, & duret. Probant etiam Castro, & alij ex

cap. 1. de regulis iuris in 6. vbi ex Chrysost. dicitur,

res per quas causas nascitur, per easdem dissoluitur: &

ex capit. cum cessante, de appellationibus, vbi In-

no. III, dicit, cessante causa, cessat effectus. Nec refert,

inquit Castro, an lex exprimat causam ipsam, &

rationem motiuam, seu finem, an non. Nam si cau-

sa legis potuerit ita cognosci, vt proculdubio scia-

tur fuisse ipsā, & non aliā, idem erit dicendum, ac

si illa apertè exprimeretur. Videtur hęc sentẽtia D.

Thomæ quæst. 90. art. 2. & quæst. 96. art. 6. vbi ait,

quod lex in tantum habet vim, & rationem legis, in

quantùm ordinatur ad bonum commune, non habet

vim obligandi; quod ex communi, & ex ipso Soto

& Victoria disp. 1. & aliis dictum est: ergo eo ipso

quod lex nullo modo possit conducere communi

bono, vim, & substantiam legis non obtinet: idem

videtur sentire Azor. tom. 1. libr. 5. cap. 16. quęst. 15.

  Propter hæc dicerem primò, proculdubio si32

nec in præsenti lex conducat communi bono, nec1. Conclusio.

conductura speratur, statim desinit esse lex, nec

obligat in actu secundo, nec in actu primo. Secun-2. Conc.

dò dico, si legis obseruatio nunc est inutilis com-

muni bono: sed postmodùm creditur illi profutu-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin