<-P>cum prædictis in lege naturæ dispensauit. Deinde
polygamia est prohibita iure naturali, tamen Deus
cum multis Patribus dispensauit, vt simul plures
haberẽt vxores, ergo. Prætereà matrimonium iu-
re naturæ est indissolubile: tamen Deus cum He-
bræis dispensauit, vt possent libello repudij dissol-
uere matrimonium: ergo aliquando derogauit le-
gi naturæ.
Tenendum tamen est, Deum reipsa num quam40
legi naturæ derogasse. D. Thomas art. 5. ad secun-Deus nunquā|in iure natu-|rali deroga-|nit.
dum, & quæst. 100. art. 8. ad tertium, & alij in se-
quentibus referendi; qui docent, Deum non posse
hanc legem abrogare, nec in ea dispensare, quod
posteà confirmabimus. Nunc testimonia scriptu-
ræ adducta explanabimus.
Quantum ad primum estimonium Abulens.Exponitur 1.|testimo. Gene.|22. Isaac non|fuerat in to-|to genere in-|nocens.
Genes. 22. §. non est ergo, existimat innocentis oc-
cisionem ita esse malam ex natura sua, vt nulla ra-
tione possit honestari, & ideò ait: Etiam si Isaac
comparatione cæterorum innocens esset, quia nulli eorum
nocuerat: tamen comparatione Dei fuisse nocentem, quia
peccatũ originale contraxerat, & aliquod veniale com-
miserat: ideo Deum potuisse pręcipere, vt occide-
retur. Isaac etiam comparatione Dei fuisse nocen-
tem probat Abulensis, ex illo Exod. 34. ver. 7. Nul-
lus apud te per se innocens est. Et quòd propter origi-
nale mereatur quis mortem, patet ex Genes. 2. In
quocumque die comederis ex eo, morte morieris: id est,
cum tota tua posteritate eris morti obnoxius, &
mors non solùm spiritualis, sed etiam corporea in
vobis inchoabitur, vt docet Pererius 4. in Genes.
ad cap. 2. disp. de pœna mortis. Sic etiam D. Thom.
artic. 5. ad. 2. ait, naturali morte moriuntur omnes
communiter tam nocentes, quàm innocentes,
quæ quidem naturalis mors diuina potestate in-
ducitur propter peccatum orignale, secundùm id,Propter pecca|tum originale|mors infligi â|Deo Isaac po-|tuit.
1. Reg. 2. Dominus mortificat, & viuificat: & ideo abs-
que aliqua iniustitia secundùm mandatum Dei
potest infligi mors cuicumque homini nocenti,
vel innocenti: & loquitur D. Thomas respondens
ad argumentum de Isaac: & similiter respondent
alij multi Genes. 22. sed non placet, quod ait Abu-
lensis occisionem innocentis nulla ratione hone-
stari posse: nam vt omittam argumenta, quæ ad-
ducit Nauarra 2. de rest. cap. 3. p. 2. dub. 1. vt osten-
dat licere aliquando publicis magistratibus ob
Reip. commune bonum innocentem morti addi-
cere, quæ sanè nec leuia sunt, nec facilè ad ea re-
sponderi poterit; illud satis Abulensis sententiam
labefactat, quòd nulla ratio afferri potest, cur
Deus non possit omninò innocentem morti tra-
dere: cùm sit supremus & absolutus Dominus vitæDeus omnino|innocentẽ mor|ti tradere po-|test.
& mortis. Deut. 32. Videte quod ego sim solus, & non sit
alius Deus præter me: ego occidā, & ego viuere faciam,
&c. Sapien. 13. Tu es Domine, qui vitæ, & mortis ha-
bes potestatem; & deducis ad portas mortis, & reducis.
Eccli. 23. Domine Pater, & dominator vitæ meæ: & in-
frà, Domine Pater, & Deus vitæ meæ: 1. Paralip. 19.
cuncta, quæ in cælo sunt, & in terra, tua sunt. Quare
optimo iure Medina 5. affirmat, occisionem inno-
centis non esse intrinsecè malam; alioqui nō fuis-
set iussa à Deo. Putauit Medina, & meritò vt cre-
do, non ob peccatum originale, vel veniale Deum
præcepisse Abrahæ, vt filium interficeret, sed iure
dominij, quod etiam solùm videtur Abraham cō-
siderasse, vt filium occidere vellet ad præceptum
Domini: ergo hoc ius sufficit, vt planè etiam do-
cet D. Thomas 2. 2. quæst. 64. artic. 6. imò in morte<-P>@@
<-P>Isaac nō videtur habere locum occisio in pœnamPropter pecca|tum originale|non fuit præ-|cepta à Deo|mors Isaac.
peccati originalis: mors enim modo supernaturali
illata, scilicet ad pręceptum supernaturale Dei, nō
videtur pœna peccati originalis, sed tantùm mors,
quæ naturali ordine potest prouenire, siue sit vio-
lenta, siue non: peccata etiam venialia fortè omnia
erant remissa Isaac, quoad culpam, & pœnam: er-
go propter illa non intulisset Deus tam grauem
pœnam. Nec scio, quando Deus ob peccata venia-
lia præsertim modica, & pauca, qualia credere
possumus fuisse in Isaac, mortem intulerit. Vo-
luntas ergo illa Abrahæ circa occisionem Isaac ex
facultate, & iussu supremi Domini honestabatur,
vt tenet Valentia disput. 7. quæst. 4. punct. 6. Azor
tom. 1. lib. 6. cap. 1. quæst. 3. similiter asserens, in-
stinctu & auctoritate Dei licuisse Samsoni seMors Samso-|nis iusta fuit.
occidere, quod passim alij docent ex Augustin. 1.
ciuit. cap. 21. & colligitur ex Iudicum 16. vbi ad ta-
le opus auxilium Dei implorauit, & Hebr. 11. vbi
inter Sanctos refertur.
Ad secundum de spoliatione Ægyptiorum re-41
spondet D. Thomas art. 5. ad 2. fuisse iustam, quiaExponitur 2.|testim.
facta est ex præscripto Dei, qui vniuersorum est
Dominus. Cui rationi & illud addit D. Thomas
quæst. 100. art. 8. ad 3. & 2. 2. quæst. 66. art. 5. ad 1.
nimirum, filios Israël tulisse spolia ÆgyptiorumCur Hebræi|Ægyptios spo|liando nōpec-|cauerint.
Deo supremo iudice ita decernente, vt merces la-
borum, quibus Ægyptiis inseruierunt, & pretium
afflictionum, quas immeritò passi erāt, ab eisdem
persoluerentur, vnde Sap. o. vers. 15. Hæc populum
iustum, & semen sine querela liberauit à nationibus,
quæ illum deprimebant, & vers. 16. & reddidit iustis
mercedem laborum suorum, & vers. 19. ideo iusti tule-
runt spolia impiorum: in his consentiunt Valentia &
Azor suprà, & alij communiter. Adde id potuisse
Hebræos facere, non solùm ad compensationem
laborum suorum, sed etiam iure belli, quod cōtra
illos publicos hostes iustè gerere poterant, & iste
titulus est vniuersalior: nam titulus compensatio-
nis laborum solùm habebat locum erga illos in
quorum vtilitatem laborauerunt: hîc verò erga
omnes. Nec peccauerunt mutuo petendo, quæ nō
essent reddituri: nam, vt ait Azor, vel habuerunt
animum absolutum reddẽdi, vel sub conditione,
quod Deus non daret illis facultatem retinendi;
& ita nullus dolus, nulla fraus, nullum mendaciũ
intercessit.
Ad tertium, de Osea respondet D. Thomas ar.42
5. ad 2. Deum non dispensasse cum illo in lege na-Exponitur 3.|testim.
turæ, neque iuri naturę derogasse: quia fornicatio,Quomo do|Osee non pec-|cauerit, acci-|piens vxorem|meretricem.
quæ est prohibita lege naturæ, est accessus ad non
suam, cùm autem Deus præcipit accedere ad ali-
quam, facit illam suam, & ideo ille non peccat
peccato fornicationis, neque adulterij. Idem docet
qu. 100. art. 8. ad. 3. & 2. 2. quæst. 154. art. 2. ad 2. Va-
lentia & Azor suprà, Sotus infrà. Sed contra hanc
solutionem obiiciunt aliqui: nam vel ex præcepto
Dei efficitur, vt illa ad quam quis accedit, sit eius
vxor, aut solùm efficitur, vt facultatem habeat ac-
cedendi ad illam sine matrimonio tamen. Si pri-
mum detur, Polygamia vnius vxoris ad multos
viros licita esse poterit ex præcepto diuino, quod
validissimis rationibus reiicit Cardinalis Bellar-
minus 1. de matrim. cap. 11. & 12. Si verò detur se-
cundùm, quod Sotus 4. d. 27. quæst. 1. art. 2. §. hoc
autem, possibile affirmat. & D. Thomas 2. 2. quæst.
154. art. 2. ad 2. ait enim Ozeam non peccasse for-
nicando ex præcepto diuino, nec talem concubitũ<-P>
@@0@
@@1@86 Quæst. XCIV. Tract. XIV.
<-P>propriè fornicationem debere dici, quamuis for-
nicatio nominetur referendo ad cursum commu-
nem; contra id arguitur: quia accessus ad nō suam
per se loquendo est contrarius bonæ educationi,
& institutioni prolis: ergo est intrinsecè malus,
sed obiectio parui momenti est: nam primò dici
potest illud genus polygamiæ ex præcepto, & or-
dinatione Dei; præsertim si velit incōmoda, quæ
inferre posset polygamia illa, impedire, licitam &
honestā fieri posse, maximè in aliquo particula-
ri, & non in tota Rep. humana.
Secundò, Deum posse dare ius, & facultatem
ad vtendum aliqua fœmina, quæ illi non sit con-
iuncta vinculo matrimonij, siue sit & maneat
coniuncta alteri, siue non, nec Deus, qui supre-
mus omnium Dominus est, iniuriam in ea re
faciet marito eiusdem fœminæ, vel proli, quam-
uis male educetur, vel instituatur, aut alia patiatur
incommoda, quæ tamen ipse posset impedire, si
vellet.
Locus tamen Oseæ ad prædicta non cogit: po-Oseas potuit|Gomer in vxo|rem sine pecca|to ducere.
test enim intelligi, vt Deus iusserit Prophetæ cum
fœmina illa matrimonium contrahere, vt inter-
pretantur Hieronymus, Theodoretus, & alij ibi,
Irenæus lib. 4. cap. 37. versus finem, Augustinus
22. contra Faustum cap. 80. & 86. & 89. & lib. con-
tra Secundinum cap. 21. & colligitur ex Oseæ 1.
vers. 3. & abijt, & accepit Gomer filiam Debelaim (sci-
licet in vxorem) & concepit, & peperit filium, &c.
nam accipere aliquam in vxorem, est cum illa ma-
trimonium cōtrahere, vt 1. Cor. 7. Si acceperis vxo-
rem, non peccasti; illud verò, fac tibi filios fornicationũ,
idem est quod, fac filios tuos per adoptionẽ, illos quos
mulier ex fornicatione suscepit: & fauent 70. In-
terpretes iuxta regiam translationem, legentes,
tolle tibi vxorem fornicationis, & translatio Hieron.
sume tibi vxorem fornicationum, & filios fornicationis:
facilius esset hoc respōsum, si cum Augustino 22.
contra Faustum cap. 80. legeremus, accipe tibi vxo-
rem fornicariam, & fac tibi filios de fornicaria.
Retenta tamen vulgata editione latina, illam
ego interpretationem probo, quam adhibet Ri-
bera, Oseę 1. nu. 30. & Azor suprà, vt Propheta fi-
lios appellet fornicationũ, eò quòd exemplũ ma-
tris secuti libidinosi essent futuri, hoc est, vehemẽ-
ti cum ardore idola culturi, in quam sententiam
facit, quod Propheta addit. Fac tibi filios fornicatio-
num, quia fornicans fornicabitur terra à Domino, id
est, qui filij Israël valde dediti erũt idolorũ cultui.
Ad quartum, de polygamia quidam dixere tā-43
tùm fuisse prohibitam iure positiuo, in quo per-Polygamia iu|re naturali est|prohibita.
spicuum est Deum dispensare posse. Sed tenendo
(vt verior habet opinio) prohibitam, imò & irri-
tam esse iure naturali, propter multa, & grauissi-
ma incommoda, quæ per se loquendo habet an-
nexa, dicendum est, Deum inea non dispensasse
propriè, sed latè, nimirum mutando materiam iu-
re dominij supremi. Cùm enim sit omnium supre-
mus, & absolutus Dominus, potest iusta de cau-
sa velle, aut concedere, vt aliqui plures vxo-
res habeant non obstantibus incommodis, quæ
ex illo sequi solent, quæ tamen gratia, & prouidẽ-
tia sua speciali, in patriarchis magna ex parte im-
pediuit.
Ad quintum, de libello repudij aliqui dicunt,44
facultatem à Deo non vt supremo gubernatore,Libellus re-|pudij quomodo|Iudæis permis|sus fuerit.
sed vt supremo Domino, ac proinde sine dispen-
satione propriè dicta datam fuisse Hebræis, vt per<-P>@@
<-P>libellum repudij matrimonium verè dissoluerent,
vt significatur Deut. 24. & Malach. 2. & docẽt Abu-
lensis, Durandus, Scotus, Paludanus, Almainus,
Maior, & alij 4. d. 33. & valdè probabile putat Azor
suprà: licet censeat indissolubilitatem matrimonij
esse de iure naturæ, contra alios, asserentes esse
tantùm de iure diuino positiuo, & licet alij dicant
libellum repudij non fuisse licitum, sed impunè
permissum, vt glossa ordinaria, Theodoretus,
Lyra, Altisiodorensis, & Magister.
Sic etiam dicunt aliqui, vsuras ab extraneis ac-Vsuræ quomo-|do Iudæis per|missæ.
cipere concessum fuisse Iudæis à Deo, non vt gu-
bernatore, sed vt supremo omnium Domino, ac
proinde per dispensationem impropriè dictam.
Alij verò dixerunt impunè tantùm fuisse permis-
sas, vt latè vidimus tract. de vsuris.
Sic etiam impropriè dispensat Deus cum infi-
delibus coniugatis, conuersis ad fidem, in indisso-
lubilitate matrimonij, quæ de iure naturæ est.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
An possit Deus de potentia absoluta legi naturæ
derogare.
PRima sententia est, in omni-45
bus præceptis Decalogi, siue aliis1. Opinio.|Deum posse di|spensare &|abrogare om-|nia præcepta|iuris naturæ|qui teneant.
particularibus naturæ, posse Deum
dispẽsare, & illa abrogare, ac proin-
de licita facere omnia, quæ sunt illi-
cita iure naturæ, & contraria præcepta inducere à
Deo, vt odium Dei possit non solùm fieri licitũ,
sed debitum ex præcepto: ita tenet Ocham 2. qu.
19. ad 3. 4. & 5. dubium. Eadem sententia tribui so-
let Petro de Aliaco Cardinali Cameracensi 1. qu.
14. art. 3. Cæterùm licèt ibi §. sed ista responsio, as-
serat non apparere repugnantiam in ea dispensa-
tione & abrogatione, respondeatque argumentis,
quibus Gregorius Ariminensis Ochamum impu-
gnat, tamen in §. ideò qui velit, ait, hîc tamen nihil
assero, quia quid quid sit de hoc, nihil est contra di-
cta. Cordubiensis 3. lib. quæst. 10. pro eadem sen-
tentia refert Andream de Castronouo, 1. sent. circa
finem, & ipse Cordubensis vsque adeò eam pro-
babilem existimat, vt defendat tanquam probabi-
le, Deum posse dispensare in præcepto non agen-
di contra propriam conscientiam, quod etiam vi-
detur defendere Almainus 3. moral. cap. 15. & 16.
Hanc sententiam conati sunt saltem ex parte su-
scitare quidam Theologi, qui meritò ob hoc, &
alia à tribunali sanctæ inquisitionis VallisoletanæGersonis opi-|nio non satis|tuta.
puniti sunt. Fauet Gerson alphab. 61. lit. E, seu 3. p.
lect. 1. de vita spiri. corol. 10. vbi affirmat, nullum
actum esse malum, nisi quia diuina volũtate pro-
hibitus, nec bonũ, nisi quia diuina volũtate appro-
batus, & probabile esse, quemcũque actũ etiam
odium Dei posse approbari, aut non prohiberi à
diuina voluntate. Ac proinde posse esse bonum,
aut non malũ, licèt attenta Dei sapiẽtia, & boni-
tate non videatur congruum, aut possibile de ali-
quibus actibus, quod non sint diuina voluntate
prohibiti, & secundùm hoc posse solui quæstio-
nem de dispensabilitate, vel indispensabilitate di-
uinæ legis, scilicet naturalis.
Nonnihil etiā fauet D. Thomas quæst. 100. art.
8. dum ait, Deum in sua naturæ lege dispensare nō
posse, quia fidelis est, & seipsum negare non po-
Dostları ilə paylaş: