siderare: quia debent in rebus occurrentibus di-
sponere, propter moræ periculum, vel incommo-
da: vnde leges iustiores, & rectiores esse solent,
quam arbitria iudicum, etiam proborum, & pru-
dentum. Quartò, quia leges seruire possunt præ-
sentibus, & absentibus loco, & tẽpore: Principum
autem arbitria non possent facilè deferri ad partes
remotas, & ipsis mortuis expirant. Quintò, quia
vix inuenitur vnus Princeps, qui tor negotiis, &
difficultatibus sufficeret, nisi ipse & eius ministri
legibus prædecessorũ iuuarentur. Sextò, quia vnus
non potest prudenter tot mandata generalia dare,
& oportunè promulgare, quot necessaria sunt ad
omnes contractus, testamenta, negotia: & licet illa
daret, & promulgaret, esset magnum Reip. detri-
mentum, si eo extincto omnia expirarẽt, nullaq́ue
manerent præcepta, donec à successore renoua-
rentur: quia mādata, quæ non sunt leges, expirant
mortuo superiore: ergo necesse est Remp. legibus
gubernari. Multę aliæ rationes ad hanc veritatem
stabiliendam adduci possunt: consule citatos.
Meritoq́ue leges fiunt, vt inquit Rebuffus suprà8
nu. 14. ad honestatem tuẽdam, cap. porro, 33. q. 5.Quibus de|causis leges|fiant.
propter vtilitatem consequendam cap. tali, 1. q. 7.
propter habendam diligentiam, cap. peruenit, 18.
dist. propter negligentiam remouendam, c. volu-
mus, dist. 89. propter necessitatem tollendam, cap.
quod pro, 1. q. 7. vnde collectæ impositæ tempo-
re necessitatis, ea cessante cessare debent, l. vnic. in
princip. C. de caduc. tollend. fiunt etiam leges ad
maius malum vitandum, cap. 1. & 2. distin. 13. & ad
maius bonum adipiscendum, cap. duæ sunt, 19. q. 2.<-P>@@
<-P>ad vitādam oppressionem, ca. prædicator, 16. qu. 1.
ad subiectionem seruandam, cap. est subiectus 95.
dist. Lucas de Penna, l. vt agendi, C. de cursu publ.
lib. 12. ad appetitum noxium sub regula limitan-
dum, in proœmio decretalium vers. ideóque: ad
occurrendum laboribus, & expensis partium, cap.
finem, de dolo: ad vitādam discordiam, & obuian-
dum fraudibus, cap. nonnulli, de rescriptis, c. quia
propter, de electione: vide Hostiens. in summa de
constitutionib. §. quæ est causa constitutionum
promulgandi, vbi septem causas ponit leges, &
cōstitutiones faciendi, & promulgādi, quas trans-
scribit Sebastianus Medicis, repet. cap. erit autem
lex, 4. dist. num. 5. sed reducuntur ad eas, quas po-
suit Rebuffus, solùm additur ad compassionem, &
consolationem oppressorum, c. quoniam, punct. 1.
quæst. 2. vt mota negotia terminentur, authent. vt
factæ nouæ constitutiones, in principio collat. 5.
vt metu pœnæ, & spe præmij mali fiant boni, &
boni meliores, l. 1. ff. de iustitia & iure, nu. autem
4. Sebastianus Medicis adduxerat Durandum tra-
ctatu suo de legibus, probantem esse necessarias,
vt prætextu ignorantiæ nullus se posset excusare
in delictis contra legem naturæ, & vt ligentur ho-
mines etiam sub pœnis ad ea, quæ communi bo-
no prodesse possunt. Iosephus Stephanus de vnica
relig. cap. 2. laudat dictum Ciceronis lib. de legib.
salus nostra salus legum esto.
Argumenta contra legum necessitatem addu-Leges non suf|ficiunt sine bo|nis magistrati|bus.
cta, solùm probant, leges non sufficere sine bonis
magistratibus: vnde Aristot. 2. polit. ca. 7. de Epho-
ris supremis Lacedemoniorum magistratibus ait,
Melius fore non secundùm propriam mentem eos iudi-
care; sed secundùm literas, & leges & lib. 3. cap. 12. me-
liùs est, vt lex dominetur, quàm aliquis ciuium: & infrà,
qui legem præesse iubent, videntur iubere, Deum, & le-
ges præesse: qui autem hominem iubet præesse, adiungit
& bestiam: libido quippe talis est, atque obliquos agit
etiam viros optimos, qui sunt in potestate: ex quo mens
absque appetitu lex est: & lib. 4. cap. 4. vbi leges non
præualent non est Resp. nam lex dominari omnibus de-
bet: in particularibus autem magistratus: & Plato lib.
16. qui est ciuilis, vel de regno, ait, dominatio bonis
coniuncta legibus, lex illarum optima est: legum expers
dura est, & subiectis omnium onerosissima, vnde B. Be-
ned. in regula iubet, Abbatem cum consilio, & ti-
more Dei, & obseruatione Regulæ omnia facere.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
An multitudo legum humanarum expediens sit.
REspondeo negatiuè cum Azor to-9
mo 1. lib. 5. quæst. 7. ex Isocrate inMultitudo le-|gum non ex-|pedit reif.
Areopagitico. Ratio est, quia quan-
do plurimæ leges sunt, facilè igno-
rātur, obliuioni traduntur, vel etiam
scienter violantur, eò quòd ciues ægrè possunt tot
onera, & tam grauia ferre: vt de antiqua lege, quæ
multa continebat præcepta, Petrus Act. 15. dixit,
quid tentatis Deum, imponere iugum super ceruices
discipulorum, quod nec patres nostri, nec nos portare po-
tuimus? Multitudo legum, & multorum peccato-
rũ signa sunt, & causæ, seu occasiones. Vnde Thu-
cydides apud Stobæum, serm. 41. de Rep. vbi plu-
rimæ leges, & medicamenta forent, ibi morborum & in-
iustitiæ, ac criminum plurimum esse dixit. Et Isocrates
in Areopagitico, multitudinem legum dixit esse<-P>
@@0@
@@1@102 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>signum multitudinis peccatorum, eò quòd dum delictaMultitudo le-|gum signũ est|multitudinis|peccatorum.
legibus quasi aggeribus coërcere nitimur, leges cumu-
lantur, & adiecit, non sunt legibus porticus implendæ;
sed ciuium animi iustitia & veritate imbuendi: homi-
nes bene instituti, paucis legibus facilè diriguntur, im-
probi omnes leges facilè contemnunt: bonis paucæ leges
sufficiunt, innumeræ malis satis non sunt. Strabo lib.
6. geograph. ait boni legumlatores sunt, non qui
omnia accusatorum acta cauerint; sed qui in sim-
pliciter latis persistunt: rectè quidem Tertullian.
censebat squalentem legum syluam, principum
constitutionibus tamquam securibus esse truncā-
dam. Viues lib. 7. de causis corruptarum artium,
docet, leges paucas esse debere: nam si multæ sunt,
euitari non magis potest crimen, quàm casus, si
multis locis tendantur retia ambulantibus: insi-
diæ sunt tot leges, non conditio viuẽdi, &c. Geor-
gius Cedrenus in compendio historiarum ait, Ba-
silius Imperator videns ciuiles leges multùm habere cō-
fusionis, atque obscuritatis, operam dedit, vt his conue-
nientem faceret medicinam: itaque abrogare inutiles,
iisque amputatis, multitudinem bonarum expurgare
intendit, sed mors eius hoc institutum intercepit. Res à
Leone eius filio deinde perfecta est. Idem eisdem ferè
verbis refert Ioan. Curopalates in historia, addẽs,
dabit operam optimus princeps, non vt multas condat
leges; sed, vt quam optimas, maximé Reip. salutares:
nam bene institutæ ciuitati sub bono principe & integris
magistratibus paucæ leges sufficiũt. Demosthenes ad-Leges paucæ|& perspicuæ|esse debent.
uersus Leptinem, paucas & perspicuas leges esse
suadet; & inter alia inquit, non erit tanta multitudo
legum, si leges superfluæ reiiciantur, & quæ barbaræ sũt
& incommodæ, abrogentur, & quæ in desuetudinẽ abie-
runt, ex libris gentium tollantur: & paucæ admodum,
ac de grauioribus dumtaxat, leges nouæ ferantur, Sue-
tonius in Iulio Cæsa. cap. 44. ius ciuile ad certum
modum redigere, atque ex immensa diffusá legum co-
pia optima quǽ, & necessaria, in paucissimos trans-
ferre libros destinabat. Plato etiam leges voluit esse
quàm paucissimas: nam si suo iure fungantur ma-
gistratus, nihil esse opus multiplici lege putauit:
vbi verò eorum improbitate aliò detorquentur,
ex legum multitudine perniciem afferri dicebat,
vt refert Rebuffus supra num. 15.
Oppones tamen, legem Iudæis latā multa præ-10
cepta continuisse; vnde Oseæ 8. scribam eis multi-Obiectio.
plices leges meas, & refertur ca. scribā, de præsumpt.
Ergo expediẽs est multas leges ferre, & ita vide-
mus, in regnis Hispanię, & alijs multas leges esse,
& leges imperij, seu iuris communis innumeras
esse; nec mirum, quia innumeris delictis, & fraudi-
bus occurrendum est: ad quod multitudo legum
inuẽra est, vt ex Thucydide, & Isocrate retulimus:
cui cōsonat Plato dicens, quibus leges adsunt plu-
rimæ, & item pœnæ plurimæ, iis & viuendi ritus
deprauatos esse, sicut quibus plures adsunt medi-
ci, iis & ægritudines permultas esse, probabile est.
Malè facerent principes, si suborto malo per leges
remedium non adhiberent; sicut apud Indos mor-
te plectebatur, qui aliquid pernicio si inuenisset,
nisi protinus remedio succurreret, teste Alexādro
lib. 6. genialium cap. 14.
Respondeo, non negamus, multitudinem legũSolutio.
aliquādo esse necessariam propter improbitatem
hominum: ideo tunc non esse omittẽdam, quam-
uis aliqua afferret incommoda: sed puniendi gra-
uiter essent, qui nouæ legis condendæ caussam da-
rent, sicut apud Æginetas cautum fuit, eiusmodi<-P>@@
<-P>inuisos hominibus & execrabiles fieri, teste Ale-
xandro supra, & Rebuffo, gloss. citata num. 15.
Item sine necessitate multiplicandæ leges non11
essent: quia laquei sunt & occasiones delinquẽdi:Leges sine ne-|cessitate mul|tiplicandæ nō|sunt.
sed necesse fuit, Iudaicum populum tot præceptis
onerare, vt rudis, ac petuicax populus hoc pacto
magis constringeretur, vt ait Parisiensis lib. de fi-
de & legibus cap. 1. & vt eidem populo tot inten-
to cæremoniis, non vacaret alios libros, doctri-
námve cōsulere, qua abripetetur ad idololatriam:
& vt magis constaret humanarum virium imbe-
cillitas, & gratiæ, ac Christi necessitas, August. epi.
44. & lib. de spir. & lit. cap. 13. & vt iis tamquam
variis lineamentis, picturisq́ue lex Euangelica
adumbraretur, ac præfiguraretur, vide Lorinum
Act. 15. vers. 10.
Præcepta illa secundùm Abulensẽ Ruth. 1. qu.Præcepta legis|tamaffirman-|tia, quam ne-|gantia quot|fuerint.
24. erant. 613. affirmantia 218. negantia 365. Idem
Parisiensis suprà, & Galatinus lib. 11. cap. 4. part. 1.
Burgensis in scrutin. dist. 8. cap. 9. Rabbi autem
Moyses, vt refert Carthu. Actuum 15. tot fuisse,
quot ossa in homine, licèt Lorinus dicat ipsum 3.
ductoris dubio cap. 6. dixisse fuisse 218. affirman-
tia secundùm numerum membrorum, & 365. ne-
gantia secũdùm numerum dierum anni. Augusti-
nus verò serm. 9. de verbis Dom. nominat sarcinā
innumerabilium obseruationum. Sed de hoc plu-
ra dicam disput. de lege veteri: sicut autem legesLeges breues|esse debent.
non debent esse multæ: ita nec magnæ, seu proli-
xæ: quia libri eas non capiunt, nec legi possunt,
nec memoria retineri, vnde Alexāder suprà dixit,
leges, & constitutiones breues esse debere, veluti
monita oraculorum diuinitùs missa, vt paucis iu-
beant, non pluribus disputent; suadeántque ma-
gis, quàm comminentur, aut pœnam imponant.
Quod vltimum benè confirmat Plato. 9. de legi-
bus dicens, sic igitur leges ciuitatibus conscribantur,
vt patris, matriś personam latorlegum penitus gerat,
scriptaḿ charitatis, prudentiǽ virtutem habeat, po-
tiùs quàm Domini, tyranní imperium minitantis, &
describentis, rationem verò nullam penitus assignantis.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
An vltra legem naturalem, & humanam, necessa-
ria fuerit lex diuina.
QVamvis hoc magis pertineat ad
disputationes de legibus diuinis, ve-12
teri & noua: tamen placuit hîc illud
inserere: quia huius difficultatis re-
solutio ex præcedentibus patet. Re-
spondeo ergo, quoniam intellectus noster non il-
lustratus lumine fidei, etiam circa veritates natu-Lex diuina|quomodo fue-|rit necessaria.
raliter cognoscibiles passim errat; opus fuit eo
lumine maximè, ad cognoscendum sinem super-
naturalem, & media ad illum: qua cognitione ad
multa obligamur, etiam Deo nihil aliud disponẽ-
te, & talis cognitio est lex simpliciter supernatu-
ralis: connaturalis tamen ipsi gratiæ. At verò præ-
ter illam valde vtilia fuerunt præcepta quædā po-
sitiua, præsertim in ordine ad supernaturalẽ finẽ:
quoniam cũ humana præcepta, siue à prælatis Ec-
clesiasticis, siue à Principibus sæcularibus profe-
cta sint, facilè variari possunt, & errorẽ, aut dam-
num, vel inutilitatem continere: & ideo Deus le-
gem veterẽ, & posteà Euāgelicam tulit, de quarũ
vtilitate & necessitate aliqua habemus Scripturæ
& Patrum testimonia, vt Psal. 18. Lex Domini im-<-P>
@@0@
@@1@Disput. VI. Sectio. V. 103
<-P>maculata, conuertens animas, testimonium Domini fi-
dele, sapientiam præstans paruulis. Prouerb. 6. Manda-
tũ lucerna est, & lex lux, via vitæ, increpatio disciplinæ.
Et Antiphanes: fouentur omnes humanæ leges ab vna
diuina, quæ quidẽ tantùm potest, quantùm libet & suf-
ficit omnibus, atque etiam superat, Chrysostomus
Psal. 110. Mandata Dei facta in veritate, & æquitate:
nihil est in eis obliquum, nihil contortum, nihil obscurũ,
nihil ad gratiam vllam, aut odium: sed omnia ad bonũ,
& vtilitatem: non sicut leges hominum, quæ magna ex
parte sunt momentaneæ, & obscuræ, & quæ multa ha-
bent ex homine: ex humanis enim perturbationibus
multæ sæpe leges latæ sunt.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
Conditiones legis humanæ an rectè sint ab
Isidoro constitutæ.
ISidorvs 2. etym. cap. 10. & lib. 5.13
cap. 3. vt refertur cap. consuetudo
dist. 1. ait: Porrò, si ratione lex constat,Legis conditio|nes ex Isidoro|vnde suniptæ.
lex erit omne iam, quod ratione constite-
rit, dumtaxat, quod religioni congruat:
quod disciplinæ conueniat: quod saluti proficiat: sum-
psit ex Tertul. de corona milit. cap. 4. dicente. Por-
rò si lex ratione constat, lex erit omne iam, quod ratione
constiterit, à quocumque productum; an non putas, omni
fideli licere concipere, & constituere dumtaxat quod
Deo congruat: quod disciplinæ cōducat: quod saluti pro-
ficiat? Sed certè Tertullianus non loquitur de lege
propria: quia non quilibet etiam fidelis potest le-
ges condere: ideò Isidorus aliquas particulas omi-
sit: reliquas veræ legi accōmodauit: est enim præ-
ceptum generale superioris illas conditiones con-
tinens. Religioni congruere: explicant D. Thomas
Conradus & Medina quæst. 95. art. 3. esse consen-
taneam legi diuinæ: vt enim ait Augustinus epist.
3. ad Volusianum, Non conditur, & custoditur opti-Ciuitas quo-|modo optimè|gubernetur.
mè ciuitas, nisi fundamento, & vinculo fidei, firmǽ
concordiæ, cùm bonum cōmune diligitur: quod summum,
ac verissimum Deus est: atque in eo ipso syncerissimè se
diligunt homines, cùm propter illum se diligunt, cui quo
animo se diligunt, occultare non possunt, & 3. contra
Crescon. cap 51. Reges Deo seruiunt in quantum re-
ges sunt: si in suo regno mala prohibeant, non solùm quæ
pertinent adsocietatem humanam: verùm etiam quæ ad
Religionem diuinam, & Plato 1. de legib. oportet, vt
legumlator & ipse hunc ordinem sequatur, & mandet
omnibus, vt semper ad hæc ipsa respicientes in singulis
operentur: humana enim & diuina ad mentem princi-
pem referenda: humanæ disciplinæ conuenientem: expo-
nunt D. Thomas & alij citati, id est, legi naturæ,
sed Tertullianus nomine disciplinæ traditionem
non scriptam, consuetudinem, & obseruationem
Ecclesiasticam intellexit, vt patet illo libro de co-
rona milit. cap. 3. & 4. & consonat Cyprianus (Au-
gustinus, aut quicumque fecerit) libro de 12. abu-
sionibus, qui inter horum opera refertur, vbi cap.
11. disciplinam definit, vt sit morum ordinata corre-Disciplina|quid sit.
ctio, & maiorum præcedentium regularum obseruatio:
& Plato dialogo 2. de legibus dicens, Ipsam verò di-
centem circa voluptates, & dolores assuetudinem, per
quam ab initio vsque ad extremum vitæ, homines ode-
rint, quæ odisse oportet, & ament, quæ amanda sunt, si
pen seipsam scorsum ratione consideratam, disciplinam
vocaueris, rectè, vt ego arbitror, appellabis. Sed omisso
Tertulliano aliqui explicant, legem debere esse
disciplinæ conuenientem, id est, institutioni, & corre-<-P>@@
<-P>ctioni accommodatam: hæc enim duo disciplinæ
nomine significari constat ex Thesauro linguæ
Latinæ, & Nizolij obseruationibus in Ciceronẽ,
& ex interpretibus illius loci: Psalm. 2. Apprehen-
dite disciplinam & Prouerb. 1. Ad sciendam sapien-
tiam, & disciplinam, & ibidem audi fili mi, discipli-
nam Patris tui: & cap. 22. stultitia colligata est in corde
pueri, & virga disciplinæ fugabit eam, & cap. 23. noli
subtrahere à puero disciplinam: quod autem lex de-
beat esse accommodata institutioni, & correctio-
ni, ac proinde conditioni populi, cleganter docet
Nazianzenus oratione 1. Et alioqui non erit sua-
uis, & grata ciuibus: quod tamen in lege requirit
Plato dialogo 3. de legibus dicens, Legislatoribus
multi præcipiunt, vt leges huiusmodi ferant, quales mul.
titudo, & populus libenter suscipiunt, perinde ac si quis
gymnasij magistris, medicísve præciperet, vt cum volu-
ptate corporea curent, eiś iucundè medeantur. Imò &
Iudices debere esse suaues, præcipit Martianus l.
respiciendum, alias perspiciendum. ff. de pœnis di-
cens, perspiciendum est iudicanti, nequid, aut durius,Clemẽtiæ iu-|dices inuigila|re debent.
aut remissius constituatur, quàm causa rei possit: nec
enim aut seueritatis, aut clementiæ gloria affectanda est:
sed propenso iudicio, prout quǽ res expostulat, statuen-
dum est. Planè in leuioribus causis proniores ad le-
nitatem iudices esse debent: in grauioribus pœnis
seueritatẽ legum cum aliquo temperamento be-
nignitatis subsequi: vnde de Dracone legumlato-Leges Draco-|nis olim duræ|fuerunt.
re olim dicebatur, quòd leges illius non hominis
essent, sed draconis: erant enim duræ, ob magnitu-
dinem pœnarum, vt refert Arist. 2. polit. cap. 10. &
2. Rhet. 2. ad Theodectem cap. 23. Saluti ciuium pro-
ficere: quod etiam de salute spirituali & æterna in-
terpretari possumus: cum Turrecremata cap. con-
suetudo, §. ad 4. dist. 1. de qua salute Eccles. 30. vers.
15. Salus animæ in sanctitate iustitiæ: vbi iustitiæ no-
mine omnem virtutem comprehendi, notant Ly-
ra, & alij, vnde Ammianus Marcellinus lib. 25. ait,
Nihil aliud imperium sapientes definiunt, nisi curam
salutis alienæ, & lib. 30. finis iusti imperij, vt sapiẽtes do-
cent, vtilitas obedientium æstimatur, & salus, & Ty-
berius Nero, auctore Suetonio in eius vita, ca. 29.
ad senatum dicebat, bonum & salut arem PrincipemBonus prin-|ceps Senatui|seruire debet,|& populo.
senatui seruire debere, & vniuersis ciuibus, sæpe & ple-
rumque singulis: & Constantinus Imperator apud
Ammianum Marcellinum lib. 14. ad exercitum,
pro concione dixit: Imperator, cum æquus omnibus,
alienæ est custos salutis, &c. & Iustinianus l. vnic. §.
hęc autẽ, C. de caduc. tollen. quod cōmuniter, inquit,
omnibus prodest, hoc nec priuatæ nostræ vtilitati præfe-
rendum esse censemus: nostrum esse proprium subdito-
rum commodum imperialiter existimantes, & Polipi-
des apud Plutarch. in eius vita ad vxorem, vt se-
ipsum seruaret, admonentem, respondit: id fœminis
semper, & sæpe suggerendum est: Imperatoribus verò, vt
alios seruent: & Philippus Beroaldus ad ca. 1. lib. 10.
Suetonij de Vespasiano, nihil profectò, ait, salubrius
Dostları ilə paylaş: |