euidentiùs confirmare placuit. Præ-
clarè Cicero 2. de officiis. Eadem con-
stituendarum legum fuit causa, quæ & regum: Ius enim
semper quæsitum est æquale: nec enim aliter esset ius, id si
ab vno iusto, & bono viro consequebantur, eo erant
contenti: cùm id minùs contingeret, leges sunt inuentæ:
quæ cùm omnibus vna, eadémque voce loqueren-
tur. Et in Vatinium: à maioribus nostris nulla alia
de causa leges sunt inuentæ, nisi vt suos ciues incolumes
cōseruarent, & 1. de inuentione: ea virtute, & sapien-
tia maiores nostri fuerunt, vt in legibus scribendis nihil
sibi, nisi salutem, atque vtilitatem Reip. proponerent, &
1. de legibus non procul à fine: Legem oportet esse
& 2. de legibus ad salutem ciui úmque incolumitatẽ,
conducere, & Aug. tractatu 6. in Ioan. vbi ait, ipsaSublatis iuri-|bus Imperato-|rũ, nullus quie|quā suum di-|cere potest.
iura humana per imperatores & Reges sæculi Deus di-
stribuit generi humano: tolle iura imperatorum, & quis
audet dicere, mea est illa villa, aut meus est ille seruus,
aut domus hæc mea est? Et 3. contra Crescon ca. 51.
Omnia flagitia iustis legibus comprimi vtilissimum, ac
saluberrimum est. Solon versibus elegiacis:
-----Heu quantas legum violatio clades,
uenies apud Simancas 4. de rep. cap. 3. Luisius Vi-
ues tract. qui Ædes legũ inscribitur, hos in supe-
Iornandes lib. de regnor. ac tempor. successione
apud Cassiodo. lib. 5. variar. Decet prouincias regno
dem lib. 3. Exuite barbariem, recipite paulatim iuri-
in proœmio constit. regal. glossa. 1 numero 1. Lex
num Dei, propter eximiam eius vtilitatem. Vide
Aug. epist. 50. & 54. Osorium 5. de regis institutio-
ne, Manutium lib. de legibus Romanorum. Plato-
nem 9. de legib. Valentiam disput. 7. cap. 5. puncto
3. Sebastian. Medicis, repeti. cap. erit autem lex d. 4.
num. 1. & sequentibus, Sotum 1. iust. quæst. 5. ar. 1.
D. Thom. hac quęst. 95. ar. 1. Biesium libris de Rep.
ce confirman. ait: summa Reip. tuitio de stirpe dua-
& in proœmio instit. Imperatoriam maiestatem, ait.<-P>
<-P>non solùm armis decoratam, verùm etiam legibus opor-
tet esse armatam. Aphricanus apud August. 2. ciuit.
cap. 21. populum definit, cœtum multuudinis, iurisQuid sit po-|pulus ex M.|T.
consensu, & vtilitatis communione sociatum: Ergo vt
necessarium est in populo esse: ita easdem leges
habere. Ciuitas æterna esse debet, vt docet Cicero
3. de Rep. apud August. 22. ciuit. cap. 6. ergo & mā-
datis perpetuis, quales sunt leges, gubernari de-
bet. Vazquez disp. 152. cap. 3. nu. 34. & seq. sic ferè6
vtilitatem legum Ecclesiasticarum probat: cùm in
vita humana mille se offerant occasiones, & varij
rerum euentus, nimia etiam sit occupatio in rebus
temporalibus; quo pacto cognitio veri Dei in Ec-
clesia Dei posset conseruari, nisi statutis diebus re-
ligioso Dei cultui esset vacandum? Si enim in ar-
bittium cuiusque relinqueretur, quanta obsecro
in populo Dei inolesceret obliuio? Et de aliis eo-
dem modo Deinde si in iudiciis, & in contracti-
bus omnia relinquerentur in arbitrium iudicum,
& contrahentium, vt secundùm ius solùm naturæ
tot, tamq́ue varia negotia fierent, & iudicarentur,
quot quæso incommoda, vel ex ignorantia, vel
humana fragilitate sequerentur? cum igitur dif-
ficile sit de rebus speciatim iudicare, & multa se
offerant, quibus meliùs conseruari, aut in peius
ire possit Christiana vita, & religio, aut pax totius
Reip. iure optimo principes leges sanxerunt, ne
singulorum hominũ iudicio periculosè iudicanda
relinquerẽtur. Id quod Dominus cum populo iu-
daico obseruauit: nam præter leges naturales, quas
in decalogo expressit, tulit etiam plures alias cæ-
remoniales, & iudiciales. Confirmare hoc possu-
mus, quoniam obligatio naturalis à multis igno-
ratur, ab aliis dissimulatur, aut etiam contra pro-
priam mentem negatur: Ergo etiam constituta le-
ge naturæ debuere humana lege statui: alioquin
non possent homines viuere in societate aliorum:
qua tamen maximè indigẽt, & ad quam magnam
habent propensionem, vt patet ex Aristot. 1. polit.
cap. 2. & Cicero 3. de officiis.
Dices, satiùs & conducibiliùs videri Remp. sa-7
pientium, & proborum iudicum, & magistratuumAn melius|Sapientiũ iu-|dicum præce|ptis, quam le-|gibus respab.|gubernari pos|sit.
præceptis gubernari, quàm legibus, vt Iustinus 1.
histor. dicit, Olim populos sine vllis legibus solo Prin-
cipum arbitrio gubernari solitos. Vnde verbũ, νόμος,
apud antiquos poëtas Orpheum, Musęum & Ho-
merum non reperitur, & Romana Resp. ad annos
300. sine legibus gubernata fuit, auctore Liuio
3. lib. suæ histotiæ, illamq́ue viuendi rationem iu-
uenes patricij Romani optimam putant apud Li-
uium lib. 2. Suadetur primò, quoniam, vt ait Ari-
stoteles 5. ethic. cap. 4. Magistratus siue Iudex est
iustum ipsum animatum, seu iustitia viuens: meliusMagistratus|est iustum ani|matum, siue iu|stitia viuens.
autem esse videtur gubernari à iustitia animata, &
viuente, quàm à mortua, qualis est lex. Secundò,
quoniam leges disponunr de rebus vniuersè, & in
genere, nimirum respicientes ad ea, quæ plerũq́;
accidunt, l. iura, l. neque, l. non possunt, ff. de legib.
Plato dialogo 4. de legibus. Arist. 2. polit. cap. 6. &
sæpe occurrunt circumstantiæ, propter quas vel
debeat, vel possit subditus à verbis legis discedere:
ergomelius esset, vt omnia iudicio Principum, &
Magistratuũ pro re nata, & attentis omnibus cir-
cumstantiis disponerentur. Tertiò, quia Marsilius
Ficinus argumento in dialogum Platonis, qui di-
citur Laches, seu de fortitudine, ait, sæpenumerò
Platonem magistratus optimos legibus antepo-
nere: quòd leges absque magistratibus omninò vi-<-P>@@
<-P>deantur inutiles: eas enim seruauit nullus: magi-
stratus autem optimi, ipsi sunt leges. Cui sententięMagistratus|optimi ipsi sũt|leges.
subscripsit Ficinus ipse argumento in 6. dialogum
Platonis de iustitia vel Rep. ait enim: Leges omnes
vel optimas absque magistratibus probatissimis mor-
tuas esse, magistratus autem optimos vel absque legibus
scriptis viuas esse leges. Quartò, quia optimum gu-
bernationis genus est, quod suauius, & efficacius:
quippè conformius Dei gubernationi, qui attingit
à fine vsque ad finem, fortiter, & disponit omnia suaui-
ter, Sap. 8. sed suauiùs, & efficaciùs homines à ma-
gistratibus gubernantur, quàm à legibus: hæ enim
aliquādo sunt durissimæ, & seruatu difficiles: quia
casus particulares non respiciunt: debiles etiam
sunt: non enim statim pœnam inferunt transgres-
soribus: sunt veluti aranearum telæ minutulas be-Leges quasi te|læ aranearum|sunt.
stiolas, muscas, formicas, & id genus alia irretita
cassibus illis detinent: maiora verò, vt canes, equi,
& similia tenui rupta structura indemnia euadũt,
sic leges miseram plebem cohibent, à potentiori-
bus verò conculcantur: ideò Solon & Cato apud
Viuem in lib. Ædes legum, leges aranearum telis
compararunt, vt & Pierius lib. 26. cap. de Araneo,
melius est in infirmitate medicis vti, quàm libris
medicinæ, 10. ethic. cap. 9. 3. polit. ca. 12. leges sunt,
vt libri medicinæ; magistratus vt Medici: ergo le-
ges sine magistratibus non seruabuntur; vnde va-
næ erunt, & inutiles: vnde Horatius lib. 3. carmi-
num, Ode 24. Quid leges sine moribus vanæ, proficiũt?
id est, sine vsu, vt explicat Mancinellus ibi, & se-
cundùm Arist. 1. Rhet. ad Theodectem cap. 15. Non
differt vel nullas esse leges, vel non vti. Respondeo,Melius est le-|gibus remp.|gubernari,|quā regibus.
melius esse legibus Rẽp. regi, quàm solis arbitriis,
& iudiciis Principum pro re nata, vt expressè do-
cet Arist. 3. politic. cap. 11. & 12. 5. ethic. cap. 6. & 1.
Rhetor. ad Theodectem cap. 1. D. Thomas hac
quæst. 95. art. 1. ad secundum & tertium: Conradus
& Medina ibi. Vazquez disp. 152. cap. 3. num. 36.
Valentia disp. 7. quæst. 5. puncto 3. Cardinalis Bel-
larmin. 3. de laicis cap. 10. Simancas 4. de Rep. c. 18.
Sotus 1. iust. quæst. 5. art. 1. Antoninus 1. part. tit. 17.
Rubrius, de lege canon. §. 2. Adrianus quodlib. 6.
art. 3. versicul propter quod præcepit, Rebuffus in
proœmio reg. const. gloss. 1. num. 13. ex quibus hæ
rationes colliguntur. Primò, quia faciliùs possuntProbatur hæc|sententia.
inueniri pauci sapientes, & probi, à quibus rectè,
& prudenter leges condantur, quàm possint inue-
niri multi iudices, seu magistratus præditi suffi-
cienti prudentia ad imperandum in omnibus sine
vlla lege: sicut essent multi tales necessarij, si absq;
legibus gubernanda esset Resp. Secundò, quia le-
ges vniuersalia, & futura respiciunt, circa quæ mi-
norem locum habet affectio inordinata: iudices
verò de particularibus, & præsentibus determinā-
tes, quibus sua, vel suorum vtilitas connexa esse
solet, & hostium ruina, & calamitas: vnde facilè
amor, vel odium se inserit, voluptásque, & dolor
iudicia obumbrat: cap. quatuor modis, 11. quæst. 3.
vnde satiùs est, vt paucissima, & quam minima iu-
dicio magistratuum relinquantur, vt docent Arist.
1. Rhetor. cap. 1. & alij citati: vnde Plato 9. de legi-
bus dixit, Legislator minimas dumtaxat multas iudi-
cibus committat, plurima verò & maxima quæque
in ferendis legibus ipse declaret. Cōfirmatur quia
in legibus cōdendis, minus est periculum alicuius
praui affectus quo detorqueatur homo à bono, &
recto: siquidem statuit in genere, & de futuro, in
particulari autem casu, quem iudex respicit, facilè<-P>
@@0@
@@1@Disput. VI. Sectio III. 101
<-P>potest prauus affectus excitari à conditione per-
sonarum, vel temporis, quo flectatur homo ad in-
iustitiam. Melius ergo est aliqua legibus dispone-
re, quàm omnia iudicum arbitrio relinquere. Ter-
tiò, quia leges accuratiori, & maturiori conside-
ratione, & maiori consultatione, & oratione con-
di possunt, & solent, & debent: quoniam sicut
bonus vir non est sine Deo: ita lex bona non est
sine Deo: Baldus l. in ambigua. ff. de legibus, &Bonus vir non|est sine Deo,|nec lex bona.
Rebuffus in proœmio constitutionum regum
gloss. 1. num. 21. & Alexander Seuerus numquam
legem tulit, quin prius consuluisset saltem viginti
Iurisperitos, & quinquaginta disertissimos, vt te-
statur Rebuffus suprà, num. 11. & olim Romanæ
leges in tribus nundinis proponebantur populo,
& posteà, si placuissent, promulgabantur: vt refert
Alexander 6. genialium cap. 23. vnde Kyriacus
Stroza li. 7. de Rep. qui adiectus est politicis Ari-
stotelis, §. id circa, sic loquitur: Qui igitur ad feren-
das leges animum adiecit, necesse habet Minois institu-
tum tenere: ferunt enim Minoem annis nouem GnossioMinos vbi le-|ges didicerit.
in antro latuisse, ibique legum ferendarum rationem à
Ioue sumpsisse. Alij singulis quibusque nouem an-
nis exactis, illuc inuadentem leges de consilio, &
sententia patris corrigere solitum, atque easdem
interpolare: nam ancipiti sensu locum hunc de
poëta interpretantur:
Illic, vbi Minos nouenis latitans legum
Primordia sumpsit, ac summi præcepta Patris.
Verò nihil ibi aliud Homerus voluit innuere,
quàm hoc. Iam cùm hominis natura suis opibus
nitens, opus hoc per se nequeat perficere, diuinam
ei esse implorandam opem, qui leges condere cu-
pit, &c. Itaque lex matura consideratione & con-
sultatione etiam Dei fieri potest, solet, ac debet:
Iudices autem non possunt, nec solent res ita con-
Dostları ilə paylaş: