Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə67/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   63   64   65   66   67   68   69   70   ...   250

<-P>est: quia in Capitulum non transeunt reseruata Episco-

po Bero. ca. quæ in Ecclesiarum de constit. & cap. ex lit-

teris, de in integrum restit. Hæc Medicis, consonat

Tridentinum ses. 7. cap. 10. de reformat. prohibens



Capitulo, dare reuerendas ad ordines ei, qui beneficij

Ecclesiastici recepti, vel recipiendi occasione, arctatus

non fuerit: quia, videlicet, dare aliis perniciosum

esset: ergo similiter Capitulo non datur potestas

leges tunc ferendi: quia magis esset communiter

in destructionem, quàm in ædificationẽ Ecclesiæ.

  An verò Capitulum sede vacante, possit di-87

spensare cum illegitimo ad ordines minores, &An Capitulũ|possit dispen-|sare cum ille-|gitimo sede|vacāte ad Mi|nores, & sim-|plex beneficiũ.

beneficium simplex, sicut potest Episcopus, iuxta

cap. 1. de filiis presbit. lib. 6. Respondit Nauarrus

consil. 28. de temp. ordinat. licet Ioannes And. cap. 1.



de filiis presbit. in 6. & Dominicus, & Francus ibi di-

cant, causam Papali decisione indigere propter varias

opiniones, quæ versantur super auctoritate Capituli sede

vacante ad dispensandũ, gl. clem. 1. §. 11. verbo capituli

de hæreticis videtur resoluere, quòd Capitulum non suc-

cedit Episcopo in iis quæ sunt iurisdictionis voluntariæ,

qualis est dispensatio: Contrarium tamen videtur ve-

rius, quòd tenet Panormitanus cap. cùm olim, de maior.

& obedien. cui satis accedit Francus Pauinus tract. de

officio capit. sede vacante cap. 7. p. 1. & melius ca. 1. nu. 3.

sed longè altius, & resolutiùs Federicus Senensis cons.

40. & melius cons. 30. cuius multis rationibus addo il-

lam firmam, quòd circa potestatem Capituli sede vacan-

te debet fieri regula affirmatiua, videlicet quòd succedit

Episcopo regulariter in omnibus, quæ sunt iurisdictionis

ordinariæ, exceptis casibus expressis, vt rectè resoluit

prædictus Francus Pauinus tract. citato p. 1. ca. 1. num. 3.

& constat, dispensationem illegitimorum pertinere ad

iurisdictionem ordinariam Episcopi, & quòd in nulla

parte iuris ille casus excipitur ab illa regula: ergo stan-

dum est ei argum. l. omnis definitio, ff. de regulis iuris, &

Rub. eodem, in 6. Hactenus Nauarrus.

------------------------------------------------------------



SECTIO XVII.

De aliis nonnullis congregationibus, seu communitati-

bus, an possint leges Ecclesiasticas condere.



SEbastianus Medicis tract. de legib. p 1.88

quæst. 16. num. 3. in genere sic ait, Vi-



dendum hîc esset de nonnullis aliis, vide-

licet de ministris, seu Prouincialibus, de

Prioribus, seu Guardianis, de Parochianis, Præpositis,

Plebanis, & aliis Rectoribus, necnon de conuenticulis,

congregationibus, fraternitatibus, collegiis, societatibus

& hospitalibus, & de aliis tam sæcularibus, quàm re-

gularibus clericis: sed, quia materia hæc satis potest com-

prehendi ex his, quæ dicta sunt, nunc omnia omittenda

putaui: nam facultas statuendi pendet ex vi iurisdictio-

nis alicui concessæ à superiore: ergo firma, & certa regu-

la tradi non potest, nisi quatenus inspicienda sit facultas

concessa de eo, quod agendum sit, de quo latiùs 2. p. dice-

mus, Vide Cagnol. Rub. C. qui admitti. num 43.

  Quidam verò Theologi hîc, postquam de Con-

ciliis, & Capitulo Canonicorum dixere, adiungũt,

nulla alia congregatio, vel clericorum, vel magi-

strorum (quam vulgò absolutè vniuersitatem di-

cimus) potestatem habet iure communi ad feren-

das leges Ecclesiasticas: quare nisi speciatim à sede

Apostolica eis fuerit collata, aut legitima consue-

tudine inducta, non potest leges ferre: quia omnis

potestas iurisdictionis dimanat à Romano Ponti-

fice: ergo cũ de eiusmodi emanatione non constet<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio XVIII. 181

<-P>comparatione vniuersitatis, nullas poterit le-

ges ferre, nisi speciatim alicui vniuersitati à Ponti-

fice maximo ea potestas conferatur, vel legitima

consuetudine inducta sit.

  Respondeo tamen, prædictas, & similes com-89

munitates potestatem habere ad statuendum deCommunitas|quas leges fer|re possit vel|non.

minotibus ad se pertinentibus; de maioribus au-

tem nil per se efficere posse. Patet à simili ex his,

quæ dicta sunt de Capitulo viuente Prælato: &

ita tenent communiter Iurisperiti, de quo multa

dicit Albertus tractatu de communitatibus, quæ-

stione 3. Syluester verbo lex, quæst. 4. vbi ait, vni-

uersitatem clericorum, vel doctorum posse statu-

ta facere, quæ vim legum habeant. Probatque per

cap. ex literis, de constit. Quidam tamen recentio-

res Theologi dicunt, se non videre, quomodo in-

de deducatur: ibi enim solùm fit mentio statuti

vniuersitatis doctorum, & quamuis ibi dicatur, ab

iis statutum fuisse, vt si quis magistrorum nō obe-

diat mādatis vniuersitatis, communione seu con-

sortio in magistratibus priuetur: tamen ex hoc nō

colligitur, tale statutum ab illis solis doctoribus

conditum fuisse: sed ipsis consentientibus, & pe-

tentibus approbatum ab eo, qui supremam curam

haberet vniuersitatis. Vnde aiunt isti Theologi,

vniuersitatem doctorum sine consensu eius, qui

vniuersitatem fundauit, aut eius, qui supremam

habet potestatem in vniuersitatem, non posse le-

ges ferre, nec statuta perpetua facere, nisi speciali

concessione hoc priuilegium habeat. Sed certè

textus ille vrget, quia Pontifex planè supponit, sta-

tutum illud validum fuisse: sed pœnam impositam

interpretatur, & moderatur, præcipiens, vt si ma-

gister ille, qui vniuersitati magistrorum non pa-

ruit, iam correctus est, ad cōmunionem magistra-

lem admittatur: & diuinare est dicere, illud statu-

tum factum fuisse auctoritate Rectoris, vel alte-

rius, qui à Pontifice haberet iurisdictionem super

vniuersitatem. Fauet l. per iniquum. C. de iurisdict.

omnium iudicum, vbi text. supponit, Collegium

habere sua statuta, quæ seruanda sunt ab illis, qui

ratione negotiationis, vel professionis militaris,

vel alterius similis, in tali Collegio, seu congrega-

tione sunt: similiter ergo in collegiis, & congre-

gationibus ordinatis ad finem spiritualem sunt

propria statuta facta ab illis, qui in illis Collegiis

sunt. Vnde Rosella, verbo, excommunicator, post-

quam §. 3. docuit, Capitulum Canonicorum posse

aliqua statuta facere §. 4. cum Panormitano capit.

cùm omnes, de constit. ait, Capellanos aliarum Ec-



clesiarum posse sine consensu Prælati, vel Episcopi sta-

tuere, non in rebus magnis, sed in aliis. Idem de his

communitatibus ait Felinus cap. cùm omnes, ci-

tato.

  Pro maiori autem declaratione aduerte, duo-90



bus modis intelligi posse legẽ fieri ab aliqua com-Communita-|tes quomodo|se poßint ge-|rere ad seruā-|das suas leges.

munitate. Primò, ratione iurisdictionis. Secundò,

ratione conuentionis & pacti inter membra talis

communitatis, vel inter fundatorem & illa. Qua

conuentione vel pacto obligant se singulæ partes

ad faciendum, quod tota communitas iniunxerit.

  Hoc modo istas communitates facere leges seu

statuta posse illi Theologi fatentur, nulliq́ue du-

bium esse potest. Sed tales erunt propriè leges, vel

statuta, vt cùm ego promisi Deo, vel homini, vel

communitati facturum me quidquid iniunxerit,

& mihi aliquid iniungitur, non imponitur mihi

lex propriè: sed latissimè. Plùs ergo dicimus, nem-<-P>@@

<-P>pe eiusmodi communitates veram iurisdictionem

habere ad præcipiendum, & ad leges, seu staruta

ferenda nō ex vi promissionis, sed traditionis po-

testatis cuiusdam: quilibet enim potest tradere iusQuilibet po-|test tradere al|teri ius in se,|& cōmunitati,|& facere se|subditum il-|lius.

in se alteri personæ, vel communitati, & facere se

subditum illius, vt in bonum suum proprium gu-

bernetur: sicut ex natura rei posset se alterius ser-

uum facere, vt gubernetur in bonum domini.

Cùm ergo singuli hanc potestatem tradunt, sicut

tradere possunt alicui communitati ex ipsismet

nimirum constitutæ; illa communitas veram ha-

bet iurisdictionem in illos, ampliorem vel restri-

ctiorem iuxta primam eorum voluntatem, verbi

gratia, ad pręcipiendum in ordine ad hunc, vel il-

lum finem, ad quem communitas ipsa est institu-

ta: & iste modus iurisdictionis non pendet à sum-

mo Pontifice, nisi quatenus ipse potest illum im-

pedire, aut moderari iusta de causa, & est subordi-

natus Pontifici, imò & Episcopis, & ideo non de-

rogat ipsorum auctoritati: sed aliquæ communi

tates fortè sic constituuntur, vt non possint obli-

gare ad culpam: sed ad pœnam: quod ex vsu, con-

suetudine, & communi intelligentia constituen-

tium illam communitatem, intelligẽdum est: pos-

sunt enim tradere, vt dixi, maiorem, aut minorem

iurisdictionem in se, vt voluerint, & constitutio-

nes, seu statuta harum minorum communitatum

potest examinare, & re vera examinat Pontifex,

vel Episcopus, ne quid contineant Apostolicis, vel

Episcopalibus præceptis, aut iuri communi con-

trarium: & cùm inuenerit, nil contrarium conti-

nere, eas approbat: & tunc etiam videtur vim con-

ferre earum statutis, quam tamen re vera possent

habere sola auctoritate ipsius communitatis, vt

Victoria relect. 1. de potest. eccles. propos. 3. num. 3.

& propos. 3. relect. 2. p. 1. seu quæst. 1. princip. nu. 1.

& 2. docet totam spiritualem potestatem, quæ fuit

in lege naturæ, potuisse dari auctoritate humana

fidelium tradentium potestatem toti communita-

ti, vel vni ab ipsis electo, vt leges ferret in rebus

spiritualibus, & in ordine ad finem spiritualem, &

salutem animarum.


------------------------------------------------------------



SECTIO XVIII.

Vtrum communitates religiosæ, vel earum capitula pro-

uincialia, & generalia possint leges condere.



REspondeo posse, vt videri potest per91

Innocentium cap. in singulis de statuCommunita-|tes religiosæ|& Capitula|Prouincialia,|& genera-|lia possunt sibi|leges condere.

monachor. Sebastianus Medicis tra-

ctatu de legibus, & statutis part. 1.

quæst. 9. & 15.

  Quæ potestas secundùm aliquos ex duplici ca-

pite prouenire potest, scilicet, ex vi obedientiæ, &

ex iurisdictione Ecclesiastica à summis Pontifici-

bus manante, iuxta priuilegia vnicuique harum

communitatum concessa: sed existimo, ex vi voti

obedientiæ nullas leges, nullaq́ue statuta, proprièVoti obedien-|tiæ obligatio|quam vim ha|beat.

dicta fieri posse: quia votum obedientiæ per se lo-

quendo nullam dat ei, in quem dirigitur iurisdi-

ctionem: sed tantùm inducit obligationem reli-

gionis ad faciendum, quod ille iniunxerit. Potest

tamen cum illo voto coniungi traditio potestatis

in seipsum, qua iure possit alius ei præcipere, & ad

implenda præcepta compellere, & hæc potestas

sine vllo voto, vel promissione tradi posset, vt su-

periore sectione diximus de aliis communitatibus<-P>

@@0@

@@1@182 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>piis. Et traditur nō solùm in aliis religionibus per

professionem, & in Societate nostra per vota post

biennium emissa: sed in omnibus per ingressum

religionis, seu susceptionem habitus. Simul autem

Pontifex, qui religiones approbat, confert iurisdi-

ctionem, qua eiusmodi religiosi, etiam si potesta-

tem super se tradere religioni, & eius capitulis aut

prælatis noluissent, possunt præceptis, & legibus

obligari, & transgressores puniri: cōmutatq́; Pon-

tifex iurisdictionem, quam habebant externi præ-

lati, & superiores, in iurisdictionẽ internorũ Præ-

latorum, & Capitulorum ipsius religionis, & ita, si

nouitio imponatur præceptum à Prælato cum in-

tentione obligandi ipsum, tenebitur in cōscientia

parere, non ex vi voti; quia nullum fecit: sed ex vi

potestatis, quam ipse, & Pontifex tradidere Præla-

to religionis: & pro transgressione talis præcepti,

& quorumcumque aliorũ humanorum, aut diui-

norum, poterit à Prælato puniri: qua de re ali-

quid cum Vazquez dixi tract. de peccatis.

  In quo autem sit hæc potestas legislatiua, vel in

Prælatis religionis, vel in capitulo conuentuali,

prouinciali, aut generali, vel simul in his omnibus

collectiuè, aut diuisiuè, & quoúsque se extendat,

non possumus nunc exactè definire: sed consu-

lendæ sunt cuiusque religionis regulæ. Sed quia

iuxta regulas fit non solùm obedientiæ votum;

sed etiam traditio potestatis à Pontifice, & à reli-

giosis ipsis (datur enim potestas Pręlato ad regen-

dum iuxta regulam, & non aliter) cōsulenda etiam

sunt cuiuscumque religionis diplomata, statuta,

& constitutiones: quia iuxta illas his, vel illis Præ-

latis, itemq́ue capitulis Prouincialibus, vel Con-

uentualibus maior, vel minor, vel nulla potestas

legislatiua inest.

------------------------------------------------------------



SECTIO XIX.

An potestas legislatiua Ecclesiastica possit om-

nibus etiam fæminis delegari.



DDico primò, hanc potestatem esse de-Hæc potestas|est delegabilis.

legabilem, Panormitanus ca. grauem,

num. 1. de sentent. excommu. Andreas

Barbatia in additionibus ad Panor-

mitanum ibidem.

  Probatur primò ex dist. cap. grauem, vbi qui-92

dam ciues Pisani deputati à potestate, & populo

fuere ad statuta ciuitatis edenda: si potestas con-

dendi leges politicas delegatur, cur non poterit

potestas condendi leges Ecclesiasticas delegari?

& quòd illi deputati, essent verè legislatores, colli-

gitur ex illis verbis statuerunt, & ex illis aliis, cæte-



rùm cùm illi statutarij: quod etiam obseruauit Feli-

nus ad illum textum notab. 1. quamuis male asse-

ruerit, cōsuetudinem illam delegandi potestatem

legislatiuam, à Pontifice improbari: non enim sta-

tutum illud reprobatur: quia statuentes iurisdi-

ctionem non habuerint: sed quia contrarium erat

libertati Ecclesiæ: quòd si illa prima ratione infir-

mum esset, Pōtifex id asseueraret, vt de iustitia suę

constitutionis magis constaret. Secundò probo:

quia iurisdictio Ecclesiastica ad causarum cogni-

tionem delegari potest, vt constat ex toto tit. de

offic. delegati: ergo etiam iurisdictio legislatiua

Ecclesiastica delegari poterit. Par enim est ratio.

  Tertiò quia Pontifex propria auctoritate, & ar-

bitrio speciale officium legati constituit, cum or-

dinaria potestate condendi leges, vt superiùs vidi-<-P>@@



<-P>mus: ergo pro eadem voluntate poterit delegato

conferre potestatem non ordinariam condendi

leges Ecclesiasticas, id quod ex vsu abundè cōstat.

Omitto aliud argumentum depromptum ex l. vn.

§. quibus C. de nouo Codice faciendo: quo in hanc

sententiam dicitur Barbatius suprà, quia ex illo §.

solùm colligitur, legum compositionem, & ordi-

nationẽ à Iustiniano Imperatore quibusdam fuisse

delegatam; non verò potestatem ipsam ad ferẽdas

leges: quod satis constat ex eodem, §. & ex l. 1. &

2. C. de vet. iur. enucl.

  Dico secundò, non expedit potestatem absolu-93

tam ferendi leges in totam Ecclesiam delegari à2. Concl.

Pontifice alteri personæ: nam quælibet alia perso-Potestatem fe|rendi leges in|totam Eccle-|siam non ex-|pedit delegari|à Pontifice.

na errare posset in scandalum, & perniciem Eccle-

siæ, & Pontificis irrisionem: nullum tamen absur-

dum esset delegari Concilio generali.

  An verò potestas ferendi leges spirituales, seu

Ecclesiasticas mulieri delegari possit; Victoria re-

lect. 2. de potest. Eccles. quæst. 2. principali num. 3.

4. & 5. vniuersè asserit, mulieres potestatem Eccle-

siasticam habere non posse, cui sententiæ subscri-

bit Sotus 4. dist. 20. quęst. 1. ar. 4. §. sed de fœminis,

alios plures auctores referens, & dist. 25. qu. 1. art.

2. cuius opinionem sequitur, & dicit esse commu-

nem Theologorum Emanuel to. 1. quæstionum

regularium, quæst. 12. art. 2. eandem sequitur, qu.

15. art. 1. Suarez in hac materia de legibus disp. 9.

sect. 1. ducitur Victoria, quia potestas illa à iure di-

uino orta ordinatur ad gubernationem populi, &

directionem in finem spiritualem, sed gubernatio

populi, & directio in finem spiritualem iureipso

diuino mulieri est interdicta 1. Cor. 14. mulieres in

Ecclesiis taceant; non enim permittitur eis loqui; sed sub-

ditas esse, sicut lex dicit: si quid autem volunt discere, do-

mi viros suos interrogent: turpe est enim mulieri loqui

in Ecclesia, & hoc esse mandatum Dei satis indicat

dicens, siquis videtur propheta esse, aut spiritualis, co-



gnoscat, quæ scribo, quoniam domini sunt madata, & 1.

Timo. 2. mulier in silentio discat cum omni subiectione:



docere autem mulieri non permitto, neque dominari in

virum: sed esse in silentio, & Pæpuzitæ ab Epiphanio

hæres. 49. August. hæres. 27. inter hęreticos nume-

rantur, quòd fœminis sacerdotium attribuerint.

  Secundò quia in Concilio Carthaginensi 4. cui

Augustinus interfuit ca. 49. & refertur in cap. mu-

lier, 23. dist. & de consec. dist. 4. sancitum fuit, ne



mulier, quamuis docta, & sancta, viros in conuentu do-

cere præsumat, & Augustinus lib. quæstionum ver.

testa. quæst. 45. & refertur cap. mulierem, & cap. est

ordo. 33. quæst. 5. mulierem, inquit, constat, subiectamMulier nullā|auctoritatem|habere, nec|docere potest.

dominio viri esse, & nullam auctoritatem habere: nec

docere enim potest, nec testis esse, nec fidem dare, nec iu-

dicare, &c. vide etiam Augusti. here. 27. & Epiphan.

hæres. 49. & Corasius, l. in multis, ff. de statu homi.

ait. Mulier nec magistratum genere, l. cum prætor, §.

non autem, ff. de iudic. nec postulare, l. 1. §. sexum, ff.

de postul. nec tutor dari potest, l. fin. ff. de tutel. nec

aliis muneribus, præsertim, publicis, fungi potest l. 2.

ff. de reg. iuris, quæ hîc copiosè Accursius com-

memorat. Hæc Corasius supra num. 1.

  Dico tamen tertiò, mulieri potest ab Apostoli-94

ca sede delegari potestas ad ferendas leges, etiam3. Concl.

aliquas, quæ à iure diuino emanauerint. Ita aliqui

Theologi hîc: & probatur primò ex ca. dilecta de

maior. & obedientia ibi, clericos suæ iurisdictioni



subiectos propter inobedientiam, & culpas eorum. Qua-

re licet ibi Honorius III. constituere videatur, vt<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio XIX. 183



<-P>Abbatissa non possit excommunicare saltem ex

officio, & iure ordinario: definit tamen habere iu-

risdictionem spiritualem ordinariam, iurisdictio

enim in clericos ad eos puniẽdum propter inobe-

dientiam, & culpas eorum, spiritualis est, & Eccle-

siastica, vt optimè obseruauit Panormitanus ibi, &

Decius reg. 2. de reg. iuris in 6. num. 41. ergo etiam

potest ex speciali Pontificis delegatione leges Ec-Mulier potest|ex Pontificis|delegatione le|ges condere.

clesiasticas ferre, vt ieiunij, vel festi alicuius ser-

uandi: idem colligitur ex cap. dilectæ de excessib.

pręlat. cap. cum dilecta. de confirmat. vtili, vel inu-

tili: tertiò quia meliori posse delegari potestatem

ferendi censuras affirmat Paludanns 4. dist. 19. qu.

2. art. 1. in solutione 5. Nauarrus lib. 5. consiliorum

tit. de sent. excom. cons. 73. Hugolinus, quem refert

& probat Suarez 3. p. tomo 5. disp. 2. sectio. 3. num.

7. & Salmerō 1. Corin. 14. disp. 32. §. subdit, asseue-

rat, non adeo turpe esse, mulierem publicè docere,

vt iure diuino simpliciter ei sit interdictum: quin

potiùs existimat, posse Pontificẽ maximum in eo

dispensare, vt mulier publicè doceat, si sanctitate,

& sapientia polleat, & dono reuelationum insi-

gnita sit, vt fuit beata Catherina Senensis, quæ in

consistorio apud Papam, & Cardinales non semel

sermonem habuit: ergo eadẽ ratione poterit mu-

lieri à Pontisice potestas ferendarum legum de-

legari.

  Quartò probatur, quia nullo iure diuino prohi-



bitum videtur, ne Papa pro sua suprema potestate,

possit mulieri delegare potestatem ferendi leges,

quę à solo diuino iure manare poterat: potest ergo

etiam hanc delegare: qualis est lex præcipiens sub

excommunicatione, ne certum quid fiat: quia solo

diuino iure, & potestate potest ferri excommuni-

catio, cùm contineat priuationem fructus suffra-

giorum, quæ priuatio sola auctoritate diuina, seu

à Deo vt auctore supernaturali manante, induci

potest. Quintò si aliqua ratione potestas excom-

municandi non posset dari fæminæ, maximè quia

talis potestas pertinet ad claues, quæ per presby-

terium cōferuntur: hęc autem ratio est nulla; quia

secundum D. Thomam 4. dist. 18. quæst. 2. art. 2.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   63   64   65   66   67   68   69   70   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin