hoc hæquiualet hæresi. Pro qua opinione potissi-
vt patet cap. maximum 1. qu. 7. & cap. causas cuius
libet 2. qu. 1. ergo secundum, quia ad eumdem spe-
ctat destructio, & institutio cap. cum ex iniuncto
de hæreti. sed iurisdictio etiam Papalis non acqui-
mantis, &c. ergo nec amittitur, nisi eadem concur-
ius diuinum colligi possit: ergo.
positum. Ista omnia sentire videtur D. Thomas 2.
2. quæst. 39. art. 3. vbi ita ait, potestas iurisdictionis
tatur Caiet. opusc. citat. cap. 22. vult enim D. Tho-
eamdem sentẽtiam tenet hoc testimonio D. Tho-
mæ Turrecremata 4. sum. p. 2. cap. 20. & Siluester
vers. schismatici num. 3. vbi dicit esse aliorum do-
ctorum concordem, & verbo Papa, num. 4. idem
ait Paludanus lib. de Ecclesiast. potest. citatus à
matico: idem tenet Augustinus de Ancona lib. de
potest. Ecclesiasti. quæst. 5. art. 5. & Vlricus in sum.
Theologi. lib. 6. tract. 4. cap. 22. quos etiam citat
hæresim fatetur Caiettanus, opusc. citato cap. 18.
pro hac parte sunt fundamenta initio adducta. De
iurisdictionem retinet: secundò ex Cypriano lib.
2. ep. 6. ad Magnum dicimus, inquit, omnes omnino
Ambr. 1. de pœnit. cap. 2. vbi de hæreticis Noua-
enchir. ca. 65. loquens de criminib. ob quæ quis ab
lestinus 1. ep. ad clerum Constantinopolitanum
ad id non amplius habuerint, idem dicit ep. ad
Ioannem Antiochenum.
oppugnet Ecclesiā, &c. vel per Ecclesiæ sentẽtiam
declaretur. Ita sentire videntur, quicumq́ue arbi-
vt Valdensis to. 1. lib. 2. cap. 9. & 11. Driedo 4. de
Eccles. dogin. cap. 2. p. 2. sent. 2. & 7. Canus. 4. de
locis cap. 6. ad 12. Bellarminus 3. de Eccles. à cap.
12. & 2. de Ponti. ca. 30. & hanc sentẽtiam probabi-
liorem iudicat Valentia illo punct. 3. primò, quia
subditorum: vt respondet Turrecr. suprà ca. 20. ad
4. rationem, & quidem ex sent. D. Thomæ 4. dist.
24. idem respondentis de eo, qui non ritè ordina-
<-P>quandoquidem secundum mentes quoq́ue viden-
tur saltem mediatè vniti ij, qui secundum opera-
tiones humanas propriè pertinentes ad eandem
religionem Christianam (tametsi externas) vniun-
tur. Tertiò ducitur, quia patres citati pro secunda
opinione loqui vidẽtur de hæretico, & schismati-
co, qui palàm repugnāt Ecclesiæ, quales erant ni-
mirum Nouatiani, cōtra quos disputabat Cypria-
nus, & Ambrosius, itẽq́ue Nestoriani, contra quos
Celestinus: vnde Celestinus ait, caruisse potesta-
te excommunicandi alios, postquam talia, id est,
suas hęreses prędicare cœperunt. Quod idem dici-
tur de quocumq́ue Episcopo cap. audiuimus 24.
quæst. 1. scilicet, neminem posse damnare, ex quo
hęresim à se confictam prædicare cœperit: & for-
tè potest D. Tho. similiter intelligi, vt scilicet lo-
quatur de hæreticis, & schismaticis manifestis: si-
cut loquebatur Cyprianus, quem ibi sequitur.
Itaq́ue ij tantùm schismatici, & hæretici ipsoQui schisma-|tici, & hære-|tici iurisdi-|ctionem amit-|tunt.
facto iurisdictionem amittunt, qui manifesti sunt,
vel euidentia facti, vel per sententiam, & declara-
tionem Ecclesiæ, in qua re tamen Ecclesia, quod
ad Papam quidem attinet, si in hæresim vel schis-
ma laberetur, potiùs se haberet, vt adhibens con-
ditionem quamdam requisitam, sine qua Papa hę-
reticus, alioqui non notorius, non deponeretur à
Deo, & qua adhibita à Deo solo deponeretur;
quàm vt exercens in hoc aliquam auctoritatem
suam deponendi Papam etiam ministerialiter, vt
volebat Caietanus.
Ad primum argumentum primæ sententiæ re-108.
spondet Valentia hoc ipso, quòd restituuntur suis
dignitatibus, eligi rursus eos, qui resipiscunt: sicut
bene respondet Turrecremata ad secundum: re-
spondet Valentia minus sufficere ad destructio-
nem, quàm ad constructionem, quia bonum ex in-
tegra causa, malum ex quocumq́ue defectu.
Ad tertium respondet, satis manifestè id colligi
ex Scriptura hoc ipso, quòd ex ea patet, tales ma-
nifestos hæreticos, & schismatrcos non esse mem-
bra Ecclesiæ, nec obstat, quòd habeant characte-
rem baptismalem, vt dicit Caietanus; Character
enim non vnit, sed discernit, tamquam signũ eos,
qui ad Ecclesiæ societatem pertinent, aut perti-
nuerunt, etiam si procul ab ea aberrent: alioqui
damnati quoq́ue essent membra Ecclesiæ, cùm re-
tineant characterem baptismi indelebilem: hacte-
nus Valentia valde probabiliter.
Quarta sententia esse potest, quæ adhuc magis4. sent.
esset media inter primam, & secundam sentẽtiam,Hæreticus|schismaticus|partim amit-|tit aliquid|iurisdictionis|partim reti-|net.
quàm hæc tertia, nimirum, hæreticum vel schis-
maticum siue occultus sit, siue manifestus, ipso fa-
cto amittere aliquid iurisdictionis; aliquid verò
retinere, videlicet id, quod requiritur ad vitanda
incommoda, quæ ex totali amissione iurisdictio-
nis in Ecclesia sequerentur: vt sanè sequerentur
multa, licet esset hæreticus manifestus, finge Pa-
pam manifestè hæreticum, quem Ecclesia citò,
aut commodè deponere non potest: interim si
acta omnia ipsius nulla sunt, ex eo quòd nullam
prorsus iurisdictionem habet, multa sequentur
incommoda: quia eius legibus, quantumcumq́ue
necessariis, nemo tenebitur: nec erit aliqua pore-
stas, quæ valeat eas ferre: item dispensationes, &
absolutiones ab eo datæ erunt nullæ, & definitio-
nes in fide, si quas fortè fecerit, & collationes be-
neficiorum, confirmationes Episcoporum, senten-
tiæ, &c. ergo dicendum est, interim retinere iuris-<-P>@@
<-P>dictionem: quia Deus propter Ecclesiæ bonum,
eam in illo conseruat, licet simpliciter, & absolutè
non sit Ecclesiæ membrum. Amittit tamen aliquid
iurisdictionis, etiam si occultus sit: quia eum, qui
nouit ipsum esse hæreticum, non potest licitè nec
validè absoluere à peccatis, censuris, &c. in casibus
non necessariis, vt verbi gratia, si ille commodè
habere potest alium, à quo absoluatur, & sic in re-
bus similibus.
Sed melius est absolutè tenere, hæreticum non109.
amittere iurisdictionem Ecclesiasticam, donec abResolutio Au-|thoris.
Ecclesia deponatur auctoritate, vt cùm Papa depo-
nit Episcopum, vel ministerialiter, & per modum
conditionis, sine qua non: quę duo in re non diffe-
runt, vt cum Concilium generale deponit Pontifi-
cem; quod non permittet Deus cum grauibus in-
cōmodis totius Ecclesiæ, vnde retinemus 2. conc.
superius positam, cui consonat hæc verbo, Papa,
dicens. Papa ob solam hæresim potest accusari, excom-
municari, & deponi. De hoc tamen plura tract. de fi-
de, vel de schismate.
------------------------------------------------------------
SECTIO XXI.
Vtrum potestas ciuilis sit subordinata Ecclesiasticæ.
SVbordinatio nomen æquiuocum, vel110.
analogum est, varias habens significatio-Sub ordinatio|est nomẽ æqui-|uocum.
nes: prima est, vt subordinatum vnum
alteri dicatur, quia est inferior illo secun-
dum ordinem perfectionis: secunda, quia est illi
subiectum aliquomodo, vt voluntas inferioris est
subiecta voluntati superioris in eo in quo fuerit
superior. Relinquo alios subordinationis modos:
quia non sunt ad rem. Loquendo ergo de primo1. Concl.
subordinationis modo, dico primo, potestatem
ciuilem esse subordinatā Ecclesiasticæ secundum
ordinem perfectionis, id est, esse inferiorem seu
posteriorem ordine dignitatis, & perfectionis: ita
docet D. Thomas opusc. 20. de regim. princip. c. 4.
& alij citandi pro 2. concl. Bern. 4. de consid. Nazi.
orat. 17. ad populum timore perculsum. Ambros.
lib. de dignit. sacerd. ca. 2. Chrysostom. 3. de sacer-
dotio hom. 83. in Matth. & ho. 4. & 5. in illa verba
Isayæ, vidi dominum, & ho. 3. ad pop. vbi Flauia-
num Archiepisc. præfert Imperatori in potestate.
Eandem cōparationem facit Leo epis. 23. Probant
aliqui, quia potestas Ecclesiastica est supernatura-
lis in substantia, & modo, eò quòd data est à Deo,
vt auctore supernaturali, & ex natura sua petit sic
dari, nec potest aliter: at verò potestas ciuilis est
naturalis in substantia, & communiter etiam in
modo, quia communiter non petit dari à Deo, vt
auctore supernaturali, nec communiter, sed rarò
confertur supernaturaliter. Vnde potestatem Ec-
clesiasticam supernaturalem esse docent Bellar-
minus to. 1. lib. 5. de Ponti. cap. 6. & 1. de translatio.
imperij cap. 12. §. primum igitur, Victoria relect. 1.
de potest. Eccles. quæst. 1. num. 3. & 4. & qu. 2. nu. 3.
Molina to. 1. de iust. tract. 2. disp. 21.
Sed certè quamuis potestas aliqua Ecclesiastica
sit supernaturalis in substantia, vt potestas absol-
uendi à peccatis, concedendi indulgentias, excom-
municandi seu priuandi suffragiis fidelium, ita vt
etiam si offerantur pro aliquo, illi non prosint, po-
testas omnis efficiendi sacramẽta, & dandi chara-
cterem, & gratiam per illa, quia talis potestas est
ad actus supernaturales in substātia, qui excedunt<-P>
@@0@
@@1@188 Quæst. XCV. Tract. XIV.
<-P>omnem virtutem, & facultatem ordinis, & ideo
potestas, & facultas ad illos est supernaturalis in
substantia, nō solùm in personis Ecclesiasticis, sed
etiam in sæcularibus, si contingat esse ministros,
vt in matrimonio, imo, & in infidelibus non ba-
ptizatis, qui possunt esse ministri in sacramento
baptismi: tamen potestas legislatiua non est pro-
priè supernaturalis in substantia. Nam si Deus in-
stituisset sacramenta, vel alia supernaturalia, &
nulli dedisset potestatẽ condendi leges circa illo-
rum administrationem, vel receptionem, posset
cōmunitas ipsa cōstituere sibi sacerdotẽ aut prin-
cipem, qui posset in ea materia leges ferre, & mul-
tò melius circa cultum religiosum, quo homines
Deum colere & possent, & deberent, licet nihil su-
pernaturale aut supernaturali modo fecisset, ergo
potestas legislatiua circa res sacras, spirituales, aut
supernaturales non est verè, & propriè supernatu-
ralis in substantia, sed in materia, & modo: quia
aliqua pars materiæ illius est supernaturalis, in
substantia, & modo supernaturali traditur, nam
Christus per potestatẽ supernaturaliter acceptam
à Deo quosdam dedit Apostolos, alios prophetas, alios
pastores, &c. vt constat ad Ephes. 4. & in prælatis
electis, & postea iuxta eius institutionem legitimā
electis in Ecclesia, totam hanc potestatem consti-
tuit, auferendo ab aliis omnem potestatem feren-
di leges, & præcepta saltem directè in rebus sacris,
& spiritualibus, in ordine. Quidquid sit de pote-
state indirectè ferendi in illis præcepta, & leges
in ordine ad finem temporalem, & non derogan-
do legibus, aut mandatis Ecclesiasticis: proptercà
potestas legislatiua, quæ est in Christianis princi-
pibus secularibus, penitus est sęcularis, & profana:
potestas verò legislatiua principum Ecclesiastico-
rum est sacra; sic appellatur à Gelasio Papa ep. ad
Anastasiũ Imperatorem, relata cap. duo sunt 96.
dist. vnde colligitur eius excellentia, supra pote-
statem legislatiuam sæcularem: quia nobiliorem
materiam per se, & directè respicit, nempe res sa-
cras, spirituales, & supernaturales, & in ordine ad
nobiliorem, & excellentiorem finem, de quo Pau-
lus Ephes. 4. in opus ministerij in ædificationem corpo-
ris, &c. & Colos. 1. vt exhibeamus hominem perfectum
in Christo Iesu, vnde in illo cap. duo sunt, inducitur
Gregorius initio pastoralis, dicens quòd aurum nonPotestas Eccle|siastica præ-|stat regia di-|gnitate.
tam prætiosius sit plumbo, quâm regia potestate sit al-
tior ordo sacerdotalis: & Innocentius III. cap. solitæ
de maiorit. & obed. potestatem Ecclesiasti-
cam appellat luminare maius seu Solem: sæcula-
rem verò minus seu Lunam: & Bonifacius VIII.
in extrauag vnam sanctam de maiori. & obed. ait,
potestatem Ecclesiasticam datam Petro, & eius suc-
cessoribus à Christo, esse gladium spiritualem, con-
sentit Bernard. 4. de consider. Nazianz. oratio. 17.
ad Pop. timore perculsum, vbi suum tribunal Im-
peratorio præfert, & hanc potestatem comparat
animæ, regalem carni, ergo sicut spiritus præstat
carni, ita potestas Ecclesiastica politicæ. Videlicet
ratione materiæ, & ratione finis: nam finis præci-In quo præstat|Ecclesiastica|potestas ciuilis.
puus proprie potestatis ciuilis est fœlicitas huius
vitæ, finis verò præcipuus & proprius Ecclesiasti-
cæ est fœlicitas alterius vitæ, quamuis etiam in-
tendat supernaturalem sanctificationem animæ
in hac vita, cultum Dei, & alios fines, qui tamen
etiam sunt præstantissimi. Deinde Ecclesiastica
orta est à Deo, vt auctore supernaturali conceden-
te hanc potestatem per humanitatem Christi: ci-<-P>@@
<-P>uilis autem est à Deo auctore naturæ per lumen
rationis, & per Rempub. concessa Regibus: item
ex parte subiecti, Ecclesiastica est nobilior: quia
ciuilis potest esse in non baptisato, Ecclesiastica
non: quia sicut sine charactere baptismi nullus
subiicitur Ecclesiæ, ita neque illi imperare potest.
Dices, ergo incertum erit, an aliquis habeat hanc
potestatẽ. Respōdeo, negatur cōsequentia, quia de
baptismo ritè dato, & suscepto facilè potest habe-
ri certitudo moralis. Deinde ciuilis potest, & so-
let esse in fœminis: Ecclesiastica autẽ vel non po-
test, vel non debet, nec solet esse in fœminis iuxta
dicta sect. 18. & quidquid sit de aliqua iurisdictio-
ne spirituali: tamẽ de legislatiua generali in ordi-
ne ad totam hactenus est inauditum, quòd fœmi-
næ committatur, neque vmquam habuit hanc po-
testatem ordinariam, quod enim dicitur de Ioan-Ioānem VIII.|Fœminam Pō|tisicem fuisse|est fabulosum.|Mulier est in-|capax iurisdi-|ctionis Eccle-|siasticæ.
ne VIII. fabulosum est, nullumq́ue habet in histo-
riis fundamentum, imò verisimilius est esse om-
ninò incapacem iurisdictionis ordinariæ Pontifi-
ciæ, quæ immediatè est à solo Deo. An verò Pon-
tifex possit ei ordinariam aliquam iurisdictionem
concedere vel non, minus constat. De laico pro-
babilius est, non solùm posse habere potestatem
Ecclesiasticam delegatam, sed etiam ordinariam,
si Pontifex vellet: an verò possit habere pontifi-
ciam: ita vt factum teneret, si laicus in Pontificem
eligeretur, ait Suarez hîc disp. 9. sect. 1. rem esse in-
certam: sed certum esse, id nunquam factum in
Ecclesia esse, nec debere fieri propter nouitatem,
& periculum, vnde si contingeret merè laicum
eligi in Pontificem, saltem deberet non vti tali
potestate, antequam ordinaretur, quāuis electus,
cùm iam esset ordinatus, posset ante consecratio-
nem vti Pontificia iurisdictione statim atque ele-
ctus, seu in sede collocatus esset. De inferiori au-
tem potestate ordinaria in Ecclesia est, vt lai-Laicus non po|test fieri Epi-|scopus.
cis non committatur, ideo infra summum Ponti
ficem nullus potest eam committere laico, licitè,
nec validè. Et licet aliquando visum sit laicum eli-
gi, seu postulari ad Episcopatum, vt Ambrosium:
non tamen visum est illi dari nullo ordine prius
recepto. Vnde nec summus Pontifex iure ordina-
rio præbet iurisdictionem Ecclesiasticam nisi or-
dinaro, saltem prima tonsura: quamuis de absoluta
potentia posset aliud facere.
Est etiam potestas Ecclesiastica excellentior in111.
summo Pontifice, ratione suæ amplitudinis, lati-
tudinis, seu extensionis: nam se extendit ad totum
orbem Christianum: ciuilis autem in nullo homi-
ne solet ad totum orbem se extendere: ita D. Tho.
2. sent. in vltimis verbis.
Dico secundò, Potestas Ecclesiastica, non solùm2. Conclusio.|Potestas Ec-|clesiastica no-|bilior ciuili or$unclear|dine morali.
in se est nobilior ciuili, & superior ordine digni-
tatis, sed etiam ordine moralis superioris, nimi-
rum quia ij, quibus inest potestas ciuilis, si Chri-
stiani sint, verè sunt ei subiecti, & subordinati: quę
duo sunt valde distincta, vt paulò anteà diximus,
& D. Thomas in fine 2. sententiarum declarauit.
Conclusio est certa, & communis apud Catho-
licos D. Thomæ loco nunc citato, Hẽrici quodlib.
6. quæst. 3. Victoriæ relect. 2. de potest. Eccles. &
relect. de Indis. p. 1. num. 29. vbi docet, hoc non
solùm esse verum de potestate hac, vt est in Papa,
Dostları ilə paylaş: