Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə66/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   62   63   64   65   66   67   68   69   ...   250

infallibiliter de fide, vel de maioribus causis sta-

tuendum: vnde ibidem subditur, legistis insanissimi

aliquando in illis prouinciis de maioribus præter aposto-

lici apicis sanctionem aliquid constitutum, & non de

maioribus negotiis ad consultationem, si quid occurrerit,

præfatæ sedis arbitrio fuisse reseruatum? Sic cap. multis

proximè præcedente in ead. dist. dicitur, maiores



verò, & difficiliores quæstiones, vt sancta Synodus sta-

tuit, scilicet. 5. Synodus sub Symacho, vt notatur

in margine, ad sedem semper referantur Apostolicam,

idem colliges ex cap. nec licuit, dist. 17. vnde male

Gratianus, dist. 18. in princ. ex relatis, dist. 17. colli-

git, Episcoporum igitur Concilia (vt ex præmissis ap-

paret) sunt inualida ad definiendum, & ad constituen-

dum, non autem ad corrigendum: sunt enim necessaria

Episcoporum Concilia ad correctionem, & exhortatio-

nem: quæ & si non habent vim constituendi, habent ta-

men auctoritatem imponendi, & dicendi, quod aliàs

statutum est, & quod generaliter, seu specialiter præcep-

tum est. Hæc Gratianus.

  Falsò etiam aliqui iuniores hîc dicunt, Conci-

lij prouincialis, vel nationalis decreta ea tantùm

ratione singulas Diœceses obligare, quatenus le-

ges sunt à propriis Episcopis statutæ; quod tamen<-P>

@@0@

@@1@178 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>si verum esset, nec ipsos Episcopos ligarent, nec

eorum subditos, qui decretis illis non consensis-

sent, vel ea posteà reuocassent: quod falsum, & cō-

tra vsum, & consuetudinem est. Nec est simile de

legibus Cōciliorum generalium: nam tales perti-

nẽt ad totam Ecclesiam, in quam sine speciali con-

cessione Papæ, nulla est iurisdictio: in Ecclesias au-

tem particulares Episcopi extra, vel intra Conci-

lium: Archiepiscopi, & Primates in Concilio, &

cum maiore suffragiorum parte iurisdictionem

habent modo superiùs dicto.

  Aduerte tamen, Concilia hæc in legibus suis79

non habere infallibilem auctoritatem: sed errareConcilia hæc|in suis legibus|non habent|infallibilem|auctoritatem.

posse: quia non dant leges vniuersæ Ecclesiæ, nec

de rebus grauioribus, quæ vniuersam Ecclesiam

attingunt. Hæ enim summo Pontifici reseruatæ

sunt, qui siue adsit his Cōciliis, siue non adsit, po-

test eorum leges approbare, & ad vniuersam Ec-

clesiam extendere, & tunc leges erunt infallibili-

ter bonæ, & vniuersam Ecclesiam astringent: sic

multa decreta Conciliorũ Prouincialium, vel na-

tionalium, vim eandem habent, quàm decreta

Conciliorum generalium, ad quod non satis est

inueniri in decreto Gratiani, vt patet ex dictis, qu.

13. Quæ autem Concilia non generalia à summo

Pontifice confirmata, & approbata expressè sint,

tradit Bannes, 2. 2. quæst. 1. art. 10. dub. 3. ad finem,

Valentia ibi disp. 1. quæst. 1. pun. 7. Canus 5. de lo-

cis cap. 4.

  Addit verò Bannes, alia fuisse implicitè, & in-Quædam fue|runt implici-|tè, & inter-|pretatiuè ap-|probata.

terpretatiuè approbata, & confirmata: ea nimirum,

quæ cũ peruenerint ad cōmunem Ecclesiæ notitiam, non

reprobantur ab Ecclesia, aut summo Pontifice, in qua re

silentiũ approbatio esse videtur, præsertim cùm viri do-

cti in Ecclesia, & vniuersitatibus huiusmodi decreta

approbent, & tamquam dogma Catholicum admittant,

& doceant: hoc enim signum est approbationis implici-

tæ, & virtualis totius Ecclesiæ. Hæc Bannes, similia-

q́ue dicunt Canus, & Valentia suprà, qui tamen

loquuntur de decretis ad fidem pertinentibus, de-

quibus fortasse vera est illa regula: sed de legibus

non credo, vt censeantur approbari, vel ad totam

Ecclesiam extendi, sufficere silentium Ecclesiæ

vniuersalis, vel summi Pontificis: silere enim pos-

sunt: quia nihil mali in illis legibus euidẽter con-

spiciunt, & hoc non est dare illis auctoritatem in-

fallibilem, nec ad totam Ecclesiam illas extẽdere.

  Ex dictis patet, rectè Turrecrematam, dist. 18. in80

princ. dicere, not andum est, quòd Episcoporum Conci-



lia, quo nomine Nationalia, & Prouincialia etiamProuincialia,|& nationalia|Concilia ad|quid sint vti-|lia.

comprehendit, sunt vtilia ad tria: primò ad directio-



nem per modum regulæ constituendo canones; licet enim

Episcoporum Concilia non possint constituere generales

canones, quibus ligetur tota fidelium vniuersitas, possunt

tamen constituere speciales canones, vt Prouincialia in

prouinciis, & Episcopalia Concilia in Diœcesibus suis,

imò quælibet Ecclesia, & quilibet populus potest sibi sta-

tuere ius, vt dist. 1. ius ciuile, & dist. 8. quæ contra, & 10.

q. 1. Catholica, & 12. d. illa, & d. 3. c. 1. Quod verò sub-

iungit Gratianus, ad definiendum, &c. verum est in

magnis, in quibus specialis auctoritas Papæ requi-

ritur, vtd. 17. c. multis, & de his, quæ spectāt ad ho-

norem, & ad aliquid generaliter obligant: malè ta-

men statim subiungit Turrecremata, Verùm si ta-



lia, quæ in Conciliis prouincialibus statuta sunt, Papa

approbet, tunc astringent omnes, non quia ibi statuta

sunt: sed quia à Papa approbantur: sicut scripta Augu-

stini, & Hieronimi, & multorum aliorum generaliter<-P>@@

<-P>omnes astringunt, non quia sunt dicta ab eis: sed quia

sunt à Papa approbata, & generaliter ab Ecclesia re-

cepta: sic & leges Vlpiani habentur in auctoritate, non

ratione personæ promulgantis: sed quia à Principe sunt

confirmatæ, & receptæ generaliter. Non omninò pla-

cet hoc dictum Turrecrematæ, quia non eo ipso,

quòd Papa approbet legem aliquam specialem

Concilij non generalis, extendit illam ad totam

Ecclesiam: & multominus ex eo, quòd contineatur

in decreto Gratiani, vt vidimus sect. 13. vbi idem

latiùs diximus de decretis sanctorum, & ostendi-

mus, diuersam esse rationem de dictis Vlpiani, &

aliorum Iureconsultorum.

  Nec etiam probo, quod ait Sebastianus Medi-

cis, tract. de legib. p. 1. quæst. 9. num. 3. Concilium

prouinciale facit ius commune, quando à Papa vel Con-

cilio generali approbatum fuit, si per ius commune

intelligat, quod totam Ecclesiam obliget: nec ex

cap. 1. de locato, nec ex l. 2. §. omnia C. de veteri

iure enucleand. id potest colligi, vt ipse putauit.


------------------------------------------------------------



SECTIO XVI.

Vtrum capitulum Ecclesiæ Cathedralis, vel Collegiatæ

possit, saltem sede vacante, condere leges.



NOn est quæstio de capitulo vnà cum81

Episcopo, quia sic certum est, posse

leges condere, seu statuta facere, Ca-

nonistæ cap. cum omnes, de constit.

Medicis tract. de legibus p. 1. qu. 16.

sed solùm est quæstio de capitulo per se sine Epi-

scopo, etiam si Episcopus viuat.

  Dico primò, Capitulum viuente Episcopo non1. Conclus.

potest condere leges, seu statuta, quæ externosCapitulum si-|ne Episcopo eo|viuente non|potest leges|condere.

obligent, seu non Capitulares: quia in illos nul-

lam habet iurisdictionem, & hoc vult Medicis su-

prà diens, regulariter nil posse statuere.

  Dico secundò, aliqui sentiunt, quòd nec circa2. Conclus.

seipsum, seu capitulares suos potest aliqua statuta

facere, quæ propriè sint statuta, vel leges: fortasse

hoc voluit Medicis in verbis citatis, clarius idem

docent hic aliqui Theologi dicentes, capitulum

Ecclesiæ Cathedralis, viuente Episcopo, nulla po-

test statuta condere, sine consensu Episcopi, siùe ad

causarum decisionem spectent, siue ad eas res, quę

ad canonicos, & Ecclesiam pertinent. Adducunt

Archidiaconum, & alios Iurisperitos c. catholica,

dist. 11. Innocentium ca. cùm omnes nu. 2 Panor-

mitanum num. 4. Decium in 2. lectura nu. 20. de

consti. Oldradum cōsilio 181. circa finem, & alios,

quos refert Decius supra, & videtur apertè defini-

tum ab Honorio III. c. cùm consuetudinis, de con-

suetudine: sic enim scribit Parisiensi capitulo. Au-



ctoritate vobis presentium inhibemus, ne abs́ Episcopi

vestri consensu immutetis Ecclesiæ vestræ constitutiones,

& consuetudines approbatas, vel nouas etiam inducatis,

si quas fortè fecistis irritas decernentes. Ratio est: quia

capitulum nec in suos capitulares, seu canonicos

videtur habere iurisdictionem. Confirmatur, quia

Episcopus est caput Capituli cap. nouæ, de his,

quæ fiunt à Prælato: ergo sine Episcopo nil potest

Capitulum statuere.

  Aliqui tamen illustres Theologi docent, circa82

ipsos canonicos, seu capitulares posse aliqua sta-Capitulũ cir-|ca suos capi-|tulares aliqua|potest statuta|condere.

tuta facere, quę veræ sint constitutiones, seu leges,

ita docent glossę posteà citandæ, Syluest. verbo lex

qu. 4. ex cap. cùm accessissent, de constit. ibi tamen<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio XVI. 179

<-P>solùm dicitur, validum statutum factum à capitu-

lo, si à summo Pontifice sit posteà approbatum, seu

confirmatum: quamuis fauet textus: quia suppo-

nere videtur, Capitulum posse statuta facere, &

solùm dubitatur de hoc, quia erat in materia re-

quirente auctoritatem Papæ, vel Episcopi. Magis

vrget cap. nùm omnes, de constit. vbi Innocentius

III. statuit, vt nullius sit momẽti constitutio à Ca-

pitulo Trecensi facta contra priorem consuetudi-

nem, quia iniustitiam continebat inæqualitatis:

ergo si iniustitia non intercederet, valeret consti-

tutio illa à Capitulo facta sine consensu Episcopi:

sed respondent Theologi aduersarij, non consta-

re factam fuisse sine consensu Episcopi, quin po-

tius præsumendum esse, factam fuisse cum eius as-

sensu, vt notauit Decius supra, num. 19. eò quòd in

specie illius constitutionis, cùm tantùm de eius

valore dubitetur ratione inæqualitatis, & ea ra-

tione irritetur à Pontifice, præsumendum, quod

ex omni alio capite valebat: quia quando de vno de-Quando de|vno defectu|quæritur, in|aliis habilitas|præsupponi-|tur.



fectu quæritur, in aliis habilitas præsupponitur: l. qui in

testamento in princ. ff. de testamentis, & cap. 1. de

ætate, & qualit. lib. 6. quo etiam pacto respondent

ad cap. cum accessissent, de constit. tum vel maxi-

mè, quid in eo cap. ob confirmationem sedis Apo-

stolicæ, quam Capitulum obtinuisse dicebat, si

reipsa cōstaret statutum ipsum in suo robore per-

manere, Innocentius III. decernit, dicunt etiā alia,

quæ adducit glossa verbo statutum, in cap. 2. §. cæ-

terùm, de verbor. signif. lib. 6. & dicto cap. cùm

omnes, de constit. nullius esse momenti: quia vel

ad rem non pertinent, vel explicari possunt eo mo-

do, quo explicatum est cap. omnes.

  Cæterùm explicatio illa cap. cùm omnes, diui-83

nat sine fundamento ibi interuenisse consensum

Episcopi, cùm de hac re nulla sit ibi mentio, & so-

lùm dubitatum fuit de valore illius statuti propter

iniustitiam, & de alio in cap. cum accessissent pro-

pter materiam, quæ ad Pontificem, vel Episcopum

pertinebat, & non ad Capitulum; ergo in aliqua

materia Capitulum potest statuta facere sine con-

sensu Episcopi, & ita Sebasti. Medicis suprà, post-

quam dixit, regulariter non posse sine consensu

Episcopi facere statuta, addit, Fallit tamen primò, vt



quando præcipitur, vt petitio vnius Ecclesiæ exuberantis

soluatur alicui Canonico indigenti, tunc Episcopus te-

netur, & debet ad hoc consentire, Panormitanus cap.

exposuisti, num. 8. de præb. & nota, quòd in Capitulo

Ecclesiæ Cathedralis solent reperiri huiusmodi prælati,

videlicet Primicerius, Archidiaconus, Archipresbiter,

Decanus, Præpositus, & Subdecanus: sunt præterea ca-

nonici, & capellani, quibus omnibus, & singulis assi-

gnatum est officium suum: vt singuli tamen, nil habent

proprij toto tit. de his, quæ fiunt à maiore parte cap. &

de his quæ fiunt à Prælato sine consensu capituli, Secũdò

Capitulum potest statuere abs consensu Episcopi in

his, quæ concernunt factum ipsius capituli: Panormita-

nus cap. 1. n. 14. de his, quæ fiunt à maiore parte cap. Ter-

tiò potest statuere abs Episcopo aliquid tendens in fa-

uorem iuris communis, Bero. cap. cùm omnes, num 39. de

constit. Quartò hoc idem mandante, vel approbante

summo Pontifice cap. cùm accessissent, de constit. Quintò

quando ex aliquo priuilegio Capitulum exemptum esset

à iurisdictione ordinarij cap. cùm omnes, de constitutio-

nibus. Hæc Medicis satis sine arte dicta: quia in

primo casu, qui hoc tempore non procedit, quan-

do canonici proprium habent, non statuebat Ca-

pitulum, sed proponebat Episcopo: in tertio casu<-P>@@



<-P>dici etiam potest, nil statuere, sed exhortari ad ob-

seruantiam iuris communis: de quarto & quinto

casu non est controuersia, solus ergo secundus ca-

sus videtur ad rem, in quo tamen obscurum est,

quid illud sit, quod dicitur concernere factũ ipsius

Capituli.

  Dico ergo tertiò, Capitulum posse sine consen-84

su Episcopi statuta facere, spectantia ad ordinem,3. Concl.

& regimen ipsius Capituli, & administrationemDe quibus ca|pitulum sta-|tuere possit si-|ne consensu|Episcopi.

facultatum, quæ pertinent ad mensam capitula-

rem, in maioribus autem non possunt disponere,

& statuere sine consensu Episcopi, & multò mi-

nus abrogare constitutiones Episcopi, aut Syno-

di, aut consuetudines illis æquiualentes: & ita te-

net glossa cap. 1. verbo statutum, de sentent. ex-

commun. in 6. & dicto cap. cùm omnes, de con-

stit. vbi Felinus num. 8. Siluester verbo lex quæst.

4. & hoc solùm voluit Pontifex cap. cum consue-

tudinis, de constit. & malè pro sententia asserente,

nullum statutum Capituli sine consensu Episcopi

valere, citātur Panormitanus, Innocẽtius, Decius,

& Oldradus: nam potius docent oppositum, De-

cius cap. cùm omnes de constit. in 2. col. Oldradus

cons. 181. circa finem, Ionnes Crotus repet. l. om-

nes populi, colu. 7. in fine vers. quinta conclusio,

& vers. seq. & glos. in illo cap. omnes docent, illud

statutum, de quo in illo cap. omnes, validum fore,

si intercederet consensus Episcopi: & inde infert

Decius, Episcopi consensum intercessisse; quod

rectè impugnat Andreas ab Exea eodem cap. om-

nes num. 143. quia textus dirigitur Episcopo Te-

censi, & tendit ad impugnandum statutum, & ex

quo non fundat se super defectum consensus Epis-

copi, præsupponit, quòd omni alio respectu vale-

ret statutum, etiam sine consensu Episcopi: & sub-

iungit statim ex Exea, de quo tamen an & quando



valeat statutum capituli sine consensu Episcopi, vide

plene Felinum hîc, & Decium in 2. lectura col 2. & 3.

Doc. cap. cum consuetudinis, de consuetud. & cap. 2. de

verbor. signi. in 6. Albertum Brunum 3. tomo volum. sta-

tutorum, in verbo, capitulum. Hæc Exea.

  Hinc intelligitur, quomodò & Episcopus estEpiscopus &|Decanus sunt|capita capitu-|li, sed diuersa|ratione.

caput Capituli cap. nouit, de his, quæ fiunt à Præ-

lato: & quomodò etiam Decanus est caput Capi-

tuli: hic enim est caput ad congregandum Capi-

tulum, & proponendum, quæ constituenda ab illo

sunt, & ad similia: Episcopus verò ad maiora. Vnde

Rosella verbo excommunicator §. 3. ait, Canonici



Ecclesiæ Cathedralis non possunt statuere super his, quæ

tangunt Episcopum, vel eius iura, aut communem sta-

tũ Ecclesiæ, vel super magnis rebus, & negotiis Ecclesiæ:

secus super sua singularia negotia, putà quòd suas diætas

certis modis distribuant, vel quòd certo modo ad Capi-

tulum vocẽtur, &c. secundum gl. c. 2. de verb. signi. in 6.
85

  De Capitulo autem Ecclesiæ collegiatæ ait Seba-Capitulum|Ecclesiæ colle-|giatæ nihil po|test statuere|sine licentia|Episcopi.



stianus Medicis illa quæst. 16. nil statuere posse etiam

cum suo prælato, abs́ licentia, & auctoritate Episcopi,

si verò eius Prior, seu Prælatus decessisset, tunc dicen-

dum est, quòd interueniente licentia Episcopi, posset sta-

tuere, & hoc nisi à iurisdictione ordinarij esset exẽptum,

vel priuilegio, seu præscriptione, aut aliquo alio casu ha-

bente vim priuilegij, vt quidam Præpositi sunt habentes

ordinariam iurisdictionem, & iura Episcopalia, Bero. c.

cum omnes num. 49. de constit. Hæc Medicis, quæ di-

splicent, nam sectione sequẽti dicemus, alias com-

munitates minores Capitulo Ecclesiæ, posse sta-

tuere de quibusdam minoribus ad se pertinenti-

bus: ergo idem est de capitulo Ecclesiæ collegiatę.

@@0@

@@1@180 Quæst. XCV. Tract. XIV.


  Dico Quartò Capitulum Canonicum Eccle-86

siæ Cathedralis, sede Episcopi vacante, non potest4. Concl.

leges, seu statuta facere propriè dicta, seu perpetuaCapitulum ca|thedralis Ec-|clesiæ sede va-|cante quid|possit.

sed duratura tantùm, donec eligatur Episcopus,

eóque electo spiratura: nec potest reuocare leges

propriè dictas latas ab Episcopis, licet ad tempus

possit vrgente necessitate obligationem earum

suspendere, & contrarium præcipere.

  Hæc conclusio est contra Payuam lib. de potest

Capituli sede vacante quæst. 6. & nonnullos alios

ab eo relatos, asserentes, Capitulum tunc posse le-

ges facere pro tota Diœcesi, duraturas etiam post

electionem Episcopi, donec reuocẽtur: quia mor-

tuo Episcopo potestas, & iurisdictio ipsius deuol-

uitur ad Capitulum, vt est certum in iure, & docet

Nauarrus lib. 1. cons. 7. de officio iudic. ordi. ex ca.

his, quæ, & cap. cum olim, de maiori. & obedien.

idem docet consilio 28. num. 1. & cons. 30. num. 2.

de tempor. ordin. vbi cum Ioanne Franco Pauino

tract. de officio Capituli sede vacante p. 1. cap. 1.

nu. 3. statuit hanc regulam generalem, capitulum

sede vacante succedit regulariter Episcopo in om-Capitulum se|de vacāte suc-|cedit in his,|quæ sunt iuris|dictionis ord.|nariæ.

nibus, quæ sunt iurisdictionis ordinariæ, exceptis

casibus expressis in iure, idem Gutierez 1. lib. quę-

stionum cano. cap. 11. num. 10. citat eundem Paui-

num tract. citato 1. p. quæst. 1. &. 2. volum. 15. tra-

ctatuum. Quod sumitur etiam ex Tridentino ses.

24. cap. 18. de reformat: ergo habet æqualem po-

testatem in legibus ferendis, & reuocandis, cùm

hic casus non videatur exceptus in iure, & ita te-

net verbo, lex in fine, dicens, statutum Episcopi sede

vacante durat, donec ab Episcopo reuocetur, & in hoc

videtur esse magna differentia inter hoc Capitu-

lum, & totam Ecclesiam, & Concilium generale

sede Apostolica vacante: quia Pontificia iurisdi-

ctio non deuoluitur ad Ecclesiam vel Concilium:

eò quòd dari deberet à Deo; & Deus illam non

dedit, nisi Papæ: iurisdictio autem Episcopi potest

dari, & data videtur Capitulo à summo Pontifice.

  Nostram tamen conclusionem tenent hîc gra-

ues Theologi, & colligunt ex Felino ca. cùm om-

nes, de constir. vbi apertè ait, capitulum sede va-

cante statuere non posse de his, quæ speciali iure

distincto ab Episcopali iurisdictione, Episcopo

conueniunt: imò nec posse leges ferre in materia,

in qua aliàs non posset viuente Episcopo, nisi sta-

tuendi necessitas immineat, vt patet num, 10. vbi

tamẽ Felinus aliquos Canonistas refert, inter quos

est etiam Decius cap. cùm omnes, de constit. in 2.

lectura, num. 20. sed nostra sententia colligitur ex

ipso titulo, ne sede vacante aliquid innouetur, &

ex cap. 1. vbi Innocentius III. ait, Episcopali sede va-

cante non debet aliquid innouari: cùm non sit qui Epis-

copale ius tueatur: nec in Tridentino suprà, aut alio

iure reperitur concessa potestas leges ferendi Ca-

pitulo, licet illi concedantur, & præcipiantur alia:

ergo non habet talem iurisdictionem; sed ad iu-

dicandum in litibus, & ad danda præcepta aliqua

temporalia, quæ tum temporis fuerint necessaria.

Et hoc vult Sebastianus Medicis tract. de legibus,

p. 1. quæst. 16. dicens, Si vult statuere sede vacante,



tunc aut imminet periculum, aut non: imminente peri-

culo, seu scandalo, credo, quòd Episcopus possit legem con-

dere, donec tollatur scandalum, si verò necessitas huius-

modi non vrgeret, eo in casu puto capitulum sede vacan-

te non posse statuere, sicut nec cœtus Cardinalium, nec

electores Imperij, & consiliarij Regis in sede vacante, &

interregno existente, vt dixi supra in quæst. 9. Et ratio<-P>@@

Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   62   63   64   65   66   67   68   69   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin