Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə17/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   13   14   15   16   17   18   19   20   ...   143

cius Tomo 1. Consilior. lib. 2. cap. 4. dub. 15. & eum

secutus Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitia disput.

36. num. 69. pauperes scilicet non debere gabel-

las. Et tales illæ, de quibus loquimur.

  178 Dico sextò. Impuberes, pauperes, im-Assertio 6.|de impube-|ribus, seni-|bus &c.

peditos, senes, & huiusinodi alios ad tributa com-

pellere, à Christianâ est pietate, immò & huma-

no quoppiam respectu, penitus alienum. Viden-

dus Dom. Solorzanus citato cap. 19. vbi quòd ob

sterilitatem etiam facienda remissio. In quo qui-

dem euentu Indi Regiis Audientiis viciniores be-Sterilitatis|tempore|facienda|remissio.

nignè audiuntur, non ita remotiores, compellen-

tibus Prætoribus Indorum Regulos taxatas inte-

grè soluere pensiones, ne eorum tribuatur incu-

riæ Regium ex hac parte patrimonium imminu-

tum. Opus ergo esset vt Regia circa hoc proui-

dentia versaretur, & Rescripto aliquo Indos ju-

beret audiri, cùm sterilitatis, aut fortuiti alteriusRemoti et-|iam au-|diendi.

casus notam calamitatem ab eisdem contigerit

allegari. Quòd si dubia; audiantur quidem, &

veritate compertâ decernatur. Pro quo sic apud

Cassiodorum Theodoricus Lib. 4. 50. Campani<-P>@@Cassiodor.

<-P>Vesuuij montis hostilitate vastati, Clementiæ nostræ

supplìces lacrymas profuderunt; vt agrorum fructibus

enudati, subleuentur onere tributariæ functionis.

Quod fieri debere nostra meritò pietas acquiescit. Sed

quia nobis dubia est vniuscuiusque indiscussa calamitas,

magnitudinem vestram ad Nolanum, siue Neapolita-

num territorium, probatæ fidei virum præcipimus de-

stinare, &c. Verendum tamen ne sub probationis

prætextu, Indi grauiùs, missis probatoribus, one-

rentur. Obeat ergo pro sui officii obligatione

Prouinciam Prætor, sic enim facilè poterit quid-

quid acciderit explorare.

  179 Nec magni videtur indulgentia facien-Nec pecu-|nia pro|fructibus|exigenda.

da, quando id, quod Indi ex fructibus tenentur

soluere, ob sterilitatis infortuniũ in pecunia ad-

mittitur, eâ moderatione, vt non secundùm præ-

sentis temporis valorem, qui maior est, sed se-

cundùm antiquiorem sit compensatio facienda.

Cùm enim species, non pecuniam, reddere te-

neantur, deficientibus illis iniuriâ temporum, ad

illarum non tenentur pensionem. Vnde neque

Theodoricus, impius aliàs rex & hæreticus, talemDurissimi|oneris tri-|butum ne-|quit impo-|ni, & qua-|le illud.

compensationem pecuniæ pro fructibus facien-

dam esse mandauit; quia durissimum profectò

onus est, & quando est tale, iniustè imponi com-

munis sententia est, vt si decem pro centum exi-

gantur: prout videri potest apud P. Sancium



suprà Dub. 13. Item. Gregorius Nonus Cap.Cap. Pro-|pter steri-|litatem.

Propter sterilitatem. 3. de locato, & conducto, re-

missionem faciendam colonis Ecclesiæ propter

sterilitatem præcipit, afficientem magno incommo-

do conductores. Nulli autem vt Indi magno affi-

ciuntur incommodo, si sterilitas superueniat:

vnde remissione tributi debet ab eorum Princi-

pibus subleuari; aliàs incommoda geminantur,

quandoquidem victualia illis desunt, & aliunde

pecunia ad illa emenda prorsus necessaria, eisdem

pro tributariâ pensione subtrahitur non valenti-

bus reluctari.

  180 Nec de obligationibus Regis Catholi-

ci plura, quem scio in deliberatione circa res In-

dicas, vbi conscientiæ periculum agitur, num-

quàm sine Consilii maturitate procedere. Vnde

quæ à nobis dicta, non tam ipsi, quàm iis, qui-

bus directio ista ex officio, aut aliàs incumbit,

aliquali esse vsui poterunt: cùm præsertim ab eo

scripta sint, quem neque ob natale solum pri-

uato affectu ductum suspicari possit: neque ob

experientiæ defectum; est enim quinquaginta

ferè annorum transactione firmata, pręceps quid-

quam eidem possit imputari. Iam ergo ad alia.


@@0@

@@1@40 Thesauri Indici Titulus II. Cap. I.

TITVLVS II.

DE REGIO INDIARVM CONSILIO,

Eiusque coram Deo obligationibus, vt conscientiæ

securitas habeatur.


1. QUæ de Catholici Regis obligationibus dicta sunt à nobisRegij In-|diarum|Cousilij|munus, di-|gnitas, &|obligatio|erga Prin-|cipem.

Titulo præcedenti, ad Regium Indiarum Consilium maxi-

mâ ex parte pertinere constat; est enim velut immedia-

tum organum, per quod amplissima gubernatio earum-

dem exercetur. Ideò in hoc Titulo breuiores erimus,

securitati conscientiæ magnorum illorum virorum con-

sulentes, quos Catholici Reges ad exonerationem pro-

priarum conscientiarum delegerunt, vt ex eorumdem

attestatione compertum habemus, de quâ Titulo præced. Cap. 3. in fine, verbis il-

lis: Nostri Consilij, qui sunt, conscientias suas exonerent, quandoquidem per illos

Nos conscientias nostras eo onere liberamus. Ex quibus apparet quanto illi debeant

studio circa conscientiæ in iis, quæ ad eorum munus spectant, inoffensum iter

attendere, quorum fidei tantopere Catholici Reges deferunt, pro eorum erratis

apud Deum rationem exactissimam reddituri. Et certè, vt nullus subesset timor,

amor tamen deberet hoc in eorum præstare pectoribus erga beneficos Principes,

singulari honorificentiâ in eosdem amanter effusos, juxta illud Athalarici Regis

apud Cassiodorum Lib. 8. 2. de Romanis Senatoribus allocuto: Constat enimCassiodor.

excellentißimos Patres tantò ampliùs posse diligere, quantò maiores honores à cæteris

Ordinibus visi sunt accepisse. Sic ille. Neque aliter ampliora illis sperare à beni-

gnissimis Principibus licebit, quàm à præfato Rege promissum eisdem, dum sub-

dit: Si qua autem nobis postulanda creditis, quæ vestræ securitatis incrementa mul-

tiplicent, indubitanter petite, commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur

hortari. Sic Rex. Neque aurea illius prætereunda conclusio, dum ita finem dicen-

di facit: Nunc vestrûm est, tale aliquid sperare, quod communem Rempublicam



possit augere. Non ergo propriis commodis inhiandum, sed in id dirigendus in-

tuitus, quod communem Rempublicam possit augere. Indicam equidem, quâ

communior nulla; cuius diuitiis, si qua est diues Respublica, locupletata est;

& multæ se locupletissimas gloriantur. Aut Indicam pariter & Hispanam; ab

illâ enim huius augmenta, si tamen illa ab istâ, vt par est, prouidâ solici-

tudine gubernetur. Hoc opus, hic labor Indicorum Consiliariorum est, pro

quibus sit


CAPVT I.

An Regii Indiarum Consiliarii sub

mortali teneantur rerum Indi-

carum specialem notitiam stu-

dio & inquisitione solicitâ com-

parare.


2 VIdenda circa hoc quæ à nobisRegum ob-|ligatio in|Consiliariis|maior.

dicta Titulo præcedenti cap. 8. ea

enim ad Consiliarios Regios

potiori ratione trahenda, qui

velut Regis oculi esse debent

ad remotissima hæc imperia peruidenda, & ita

beneficio lucis viam monstrare conspicuam, &

non per caliginem judicare. Iam pro iisdem


@@

  3 Dico primò. Consiliarii Indici sub mor-Assetio 1.|obligationẽ|sub mortali|Consiliariis|incumbere|circa noti-|tiam rerũ|Indicarum.

tali tenentur circa res Indicas specialem compa-

rare notitiam inquisitione solicitâ. Probatur

  Primò ex ordinatione sextâ eiusdem Consi-

lii, in quâ illis grauiter iniungitur, vt in India-

rum historiis, Cosmographiâ, descriptione, &

nauigatione specialem instructionem accurent,

illâ redditâ ratione: Quoniam res nulla intelligi autProbatio 1.|ex Regia|ordinatio-|ne.

tractari potest, cuius non fuerit priùs probè notum sub-

iectum ab ijs, qui de illo sunt habituri quæstionem, &

sententiam prolaturi. Quæ quidem lex, cùm ad

maximè substantiale requisitum spectet, absque

dubio grauissimam obligationem inducit: legesLeges Ciui-|les posse in|conscientia|obligare.|dogma cer-|tum.

enim ciuiles posse in conscientiâ obligare tenent

communiter scriptores Theologi & Iurisperiti,

ex quibus plures adducit P. Suarez lib. 3. de legi-



bus cap. 21. num. 5. vbi & ait Assertionem esse de

fide aut fidei proximam. Obligationem autem

esse sub mortali, quando materia est grauis, ne-<-P>

@@0@

@@1@Consiliariorum Indicorum obligatio ad notitiam, &c. 41

<-P>que de contrariâ legislatoris intentione constat,Diuersæ|sententiæ|circa mo-|dum obli-|gationis.

cum aliis ostendit cap. 24. & seqq. quibus adden-

dus Illustrissimus Villaroel Parte 1. Gubernationis

pacificæ quæst. 2. artic. 1. num. 12. Sed intentionem

talem cum lege non posse consistere, si materia

grauis sit, eoq́ue ipso grauiter obligare, tenent P.

Vasquez Tom. 2. in 1. 2. disp. 158. n. 32. & seqq. P.

Salmeron Tom. 4. in Euangelia, Parte 3. tr. 12. §. Dif-

fert autem. P. Amicus disp. 5. de Iustitia, n. 216. P. Be-

canus de legibus, cap. 6. q. 3. n. 13. & seqq. & alii. InIn omni|tamen Or-|dinatio|mortalem|indicat|transgres-|sionem.

omni ergo opinione legem dictam constat obli-

gare. Nam licet sint qui probabiliter asserant, etia

cùm materia est grauis; posse obligationem esse

sub veniali, aut etiam sine peccato, & talem re-

putandam, quando contrarium aliunde non con-

stat, pro quo videri potest Thomas à Iesu in



Regulâ Carmelitarum Parte 2. Dub. 8. §. vltimo, quia,

& seqq. addunt tamen constare tunc cùm seclusâ

graui obligatione non videretur sufficienter bonoNotanda|regula ad|obligatio-|nem grauẽ|dignoscen-|dam.

communi prouisum in re magni momenti, quod

in casu nostro contingit: & videri pro eo potest

P. Arriaga Tomo 2. in 1. 2. Disput. 16. num. 68. de

quo & inferiùs cap. 9. Præterquàm quòd Ordi-

natio dicta non tam est ciuilis lex, quàm naturalis

declaratio, vt jam probo, arguens.

  4 Secundò, quia is, qui ignorat ea, sineProbatio 2.|ex natura-|li obliga-|tione,$unclear ra-|tione officij.

quibus publicum officium exercere nequit, gra-

uiter peccat, vt est receptissima omnium senten-

tia, pro quâ videri possunt Cardinalis Lugo Tomo

2. de Iustitia, disput. 37. sect. 1. P. Thomas Sancius

Tomo 1. Consil. lib. 2. cap. 1 dub. 36. num. 6. P.

Lessius lib. 2. cap. 7. num. 33. & alii: Atqui Regii

Consiliarii sine notitiâ dictâ nequeunt publicum

& grauissimum, quo potiuntur, officium conue-

nienter exercere: ergo grauiter peccant eam non

studentes comparare. Discursus est euidens, ju-Ex qua &|obligatio|restitutio-|nis.

xta quem deducunt communiter Doctores eum,

qui præbet consilium, teneri ad restitutionem

si ratione ignorantiæ damnum subsequatur, vt

videri potest apud P. Lessium, Cardinalem Lugo,



citatis locis, & alios: quando scilicet ratione offi-

cii & professionis tenebatur scire, & proptereà ad

consiliandum est adhibitus.

  5 Tertiò. Consiliarii rerum Indicarum in-Probatio 3.|ex damnis|ob ignorā-|tiam sub-|secutis.

scii possunt esse damnorum grauissimorum cau-

sa: ergo grauiter peccant instructionem erga

eosdem negligendo. Consequentia est euidens

ex receptissimâ omnium doctrinâ de damno da-

to, & Antecedens negari nequit, quia grauissima

damna ex inordinatâ & cæcâ gubernatione se-

quuntur, cui inscius Consiliarius assistit; non

secùs ac naui, cui inscius accidit gubernator, quod

Plato in Dialogo de Regno, & Lib. 8. de Republica, &

Plutarchus in Moralibus eleganter prosequuntur.

Et sicut


Ruit in præceps amisso pisce sodali,

Bellua, sulcandas cui præuius edocet vndas.Claudia-|nus.


& cum Spiritu sancto causam istam in propriis

terminis decidendo: Vbi non est gubernator, popu-

lus corruet; salus autem vbi multa consilia Prouerb.Prouerb.|11. v. 14.|Vbi consi-|lium deest,|gubernator|non esse cẽ-|setur.

11. v. 14. Vbi pro eôdem ducit non esse guber-

natorem, ac sine sapientium consilio gubernare.

Non enim agitur de Republicâ, cui nullus gu-

bernator assistat, sed quæ illum habeat, consiliis

tamen sapientium destitutum. Vnde Theodo-

tion sic legit: In incogitantia corruit populus; salusTheodot.

autem in homine multi consilij. & Cassianus Collatio-<-P>@@Cassianus.

<-P>ne 2. de discretione cap. 4. ita: Quibus non est guber-

natio, id est, Consilium & discretio, cadunt vt folia.

Quod exponens magnus interpres in cum lo-

cum, sic ait: Est Metalepsis, ex consilijs enim intelli-P. Cornel.

gitur gubernatio bona, consulta, & prudens; ex guber-

natione ipsa gubernator, vt vertit Noster. Sensus est.

q. d. Vbi non est gubernator sapientiâ & prudentiâ

gubernandi præditus, ibi in multa pericula & damna

corruet populus; at vbi is adest, & consilio velproprio

pollet, vel alieno vtitur; ibi populus saluus, & à

malis omnibus immunis securusq́ue consistit. Sic

ille.


  6 Dico secundò. Qui non est notitiâ re-Assertio 2.|ignarũ pos-|se officium|admittere,|si promptus|instrui.

rum Indicarum instructus, aptus tamen aliàs,

potest Consiliarii dignitatem admittere, immò

& ad illam se offerre. Probatur. Quia quod in

hac parte initio deest, potest quotidiano & so-

lerti studio supplere, cùm huiusmodi peritia, non

adeundo scholas, & exercitationes habendo, sed

legendo, audiendo, & percuntando, possit suf-

ficienter, quantùm res ipsa patitur, compa-

rari.


  7 Dico tertiò. Satis esset expediens vt exAssertio 3.|de promo-|uendis ad|Consilium|Indicis Au-|ditoribus.

iis, qui in Indiis Regii fuerint Auditores, aliqui

ad Regium earum Consilium aduocentur. Ra-

tio conuenientiæ est comperta. Sed vitandus

scopulus vnus, dum cura est ab altero declinandi.

Ne scilicet eò traducantur ii, quos in Cancellariis

Indicis omnimodæ integritatis fama non penitus

dignos tantâ reddidit promotione, ne cognatio-

nibus implicati: nisi fortê & hoc ipsum pericu-

lum integritatis experimenta superârint. Ibi pro-

fectò quàm isthic nocentiores.

  8 Dico quartò. Expediet item ex Aduo-Assertio 4.|de promo-|uendis Ad-|uocatis,|quorum di-|gnitas cō-|mẽdatur.

catis in eôdem Consilio nonnullos ad munus

prædictum, si dotibus requisitis excelluerint, pro-

mouere. Hi enim rerum Indicarum cognitione

jam præditi, meliùs de illis judicabunt. Est au-

tem Aduocationis officium Senatoriâ dignitate

dignissimum. Vnde Athalaricus rex Aratorem

tali dignatus honore, sic scribit apud Cassiodo-

rum lib. 8. 12. Decet enim tractatores habere doctißi-Cassiodor.



mos, quibus potestas summa committitur; vt nullo de-

fectu impediente meritorum, prouisa Reipublicæ vtili-

tas explicetur. Alij sunt honores, qui se ordinaria pro-

uisione componunt; de generali autem securitate solici-

to talis associandus fuit, qui parem in suis studijs non

haberet. Neque enim adhuc minùs probatus agnosce-

ris, licèt primæuus veneris ad honores. Aduocationis

te campus exercuit, te judicij nostri culmen elegit. Sic

ille. Certè in re tantâ nobilitatis rationem ha-Nobilitatis|præcipua|ratio non|habenda.

bere præcipuam sine experientiæ præsidio, ac

excellenti litterarum auctario, valde periculo-

sum est, & ita Regiâ animaduersione dignissi-

mum. Habeat quidem honores condignos lit-

terata nobilitas; sed vbi publicum, & maioris

momenti negotium agitur, non munus ho-

minibus, sed homines muneri conquiran-

tur.




@@0@

@@1@42 Thesauri Indici Titulus II. Cap. II.



CAPVT II.

Consiliarij Regij qualiter ad prouiden-

da ea, quæ negotium fidei in Indiis

concernunt, teneantur.


9 DIco primò. Tenentur sub mortalis

peccati reatu. Probatur Primò ex di-Assertio 1.|teneri sub|mortali|Consilia-|rios ad ne-|gotium fi-|dei promo-|uendum.

ctis num. 1. Nam præcipua Regum

Catholicorum cura huc spectat & spectare de-

bet; Atqui illi ad exonerandas circa hoc con-

scientias Consilium erexerunt: ergo Consiliarij

pari obligationis titulo constringuntur. Secun-

dò. Quia Ordinationes primariæ pro eôdem

Consilio editæ hoc præ aliis exigunt, vt videri

potest in Summario Recopilationis legum Indicarum



Libr. 2. Tit. 2. Ordinat. 8. & 9. Sibi ergo illud

Diui Isidori pro Indicâ Ecclesiâ specialiter di-

ctum intelligant, quatenus Principum nostro-

rum auctoritatem hac in parte communicant, &

23. Quæst. 5. Cap. Principes sæculi, habetur: Cog-Cap Prin-|cipes.

noscant Principes sæculi se Deo esse reddituros ratio-

nem, propter Ecclesiam; quam à Christo tuendam sus-

cipiunt. Nam siue augeatur pax & disciplina Eccle-

siæ per fideles Principes, siue soluatur; ille ab eis ra-

tionem exiget, qui eorum potestati suam Ecclesiam tra-

didit. Sic ille.

  10 Dico secundò. Regij Consiliarij graui-Assertio 2.|eamdem|esse circa|missionem|Ministro-|rum Euā-|gelij.

ter peccant, si non curent idoneos Ministros in

Indias mitti ad fidem in illis promouendam. Pro-

batur ex dictis Cap. 3. Tit. præced. & præsertim in

Corollario. Ex quo sequitur non esse tali obliga-

tioni consonas difficultates, quas multi, dum

tales Ministri postulantur, obiiciunt; vel quia

necessarios non iudicant, vel quia dolent Regium

ærarium, expensis in eorum transmissione facien-

dis, necessitatum turbine occurrente, grauari.

Quo in articulo Reges nostri benigniores & mu-

nificentiores esse solent, rati quàm verissimè di-

tius tunc ærarium fore, cùm seruit Christo. Di-

ctum quidem sic à Theodorico Rege verbis illis:In quorum|nulli mo-|dum non|seruant.



Indigentiam iustè fugimus, quæ suadet excessus: dum

pernitiosa res est in imperante tenuitas. Cassiodorus

Lib. 1. 19. Sed additum statim. Modus vbique lau-

dandus est. Ad modum autem pertinet, eam nonCassiodo-|rus.

posthabere obligationem, ratione cuius locu-

pletari ærarium solet assiduè, vt in casu nostro

contingit, cùm sit orbi vniuerso perspicuum ex

thesauris Indicis, ærarium Regium frequentia

incrementa sortiri. Et prætereà non arbitraria,

sed maximè vrgensagatur caussa; vnde inter oc-

currentes necessitates hæc debet omnium potissi-

ma reputari.

  11 Hic ergo laudandus est modus, vt me-Ad illius|seruatio-|nem quo-|modo vr-|gendi.

ritò reluctanti Consilio dicere Rex Catholicus

possit, quod aliàs Christus Baptistæ suo difficul-

tatem obiicienti impositæ functionis: sine modò;

sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Matth. 3.

v. 15. Vbi doctus Interpres: sic enim decet nos &c.Matth. 3.|v. 15.

Non ego tantùm, sed etiam tu. Tu quidem, qui

sine modo oppositum consiliaris; cùm ad justitiam

implendam ego & tu pariter vrgeamur. Sine mo-



do. Scio Modò aduerbium esse, sicut & sine ver-

bum: & ita dum nomen facio, in præpositionem

verbo similiter commutato, latentem sensum,

non sola verba desumo; quæ tamen sensûs pro-<-P>@@



<-P>prietate retentâ, accommodationem aliquam,

vbi imitatio esse potest, non excludunt, non in-

frequenti apud Scriptores sacros vsu. Imitetur

ergo Rex Catholicus regum terræ Principem,

dicatque Consiliario minùs se digna consilian-

ti: Sine modo est tuum in re adeo iustâ consilium, & ita



sine modo difficultates obiicere, Decet enim, Decorum


Dostları ilə paylaş:
1   ...   13   14   15   16   17   18   19   20   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə