Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə16/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   143

aliquid simul esse vtile, & disconueniens.

  Sed hoc non vrget. Quia Doctores non ne-præcludi-|tur, quiæ|esse in eo|vtilitas po-|test.

gant aliquando esse conuenientiam posse; alio-

quin secum ipsis eorum dicta pugnarent: di-

cunt autem communiter, & vt in plurimùm non

esse conuenientem, & ita sine magnâ conside-

ratione non esse ad illam deueniendum. Est au-

tem inter illos non vnus circa hoc sentiendi mo-

dus: aliqui enim conuenientiam in eo specialem

agnoscunt: pro quo videri potest P. Azorius

Tomo 3. Libr. 8. Cap. 7. Quæst. 3. P. Filliucius

Tomo 2. Tract. 34. Parte 2. Cap. 2. num. 44. Cor-

duba in Summa Quæst. 117. quos adducit, necRegula in|eo seruan-|da.

reprobat Diana supra. Et Cardinalis Lugo suprà

etiam num. 27. benè statuit pro regulâ hoc ad

prudentiam Principis cum consilio virorum pru-

dentium ac timentium Deum spectare, qui de

venditionis conuenientiâ iudicabunt.

  164 Dico secundò. Assertio præcedens adAssertio 2.|pro Indiis|idem stæ-|tuens.

Indias potest cum eôdem gradu probabilitatis

extendi, & fortè majori: Quia cùm in illis ho-

mines locupletiores sint, maior inde vtilitas po-

test accrescere ad occurrentium necessitatum su-

bleuamen, minora etiam patiuntur grauamina

quàm ij, qui in Hispaniâ degunt, qui cùm ad

contributiones frequentes adigantur, minorem

reportant fructum ex officiis pretio comparatis.

  165 Dico tertiò. Officia iurisdictionem ha-Assertio 3.|pro haben-|tibus item|iurisdictio-|nem.

bentia vendi etiam possunt à Regibus Catholi-

cis. Sic citati, si nonnullos excipias, contra quos

ingeniosè philosophatur Cardinalis Lugo num.

28. & seqq. Probatur autem ex eôdem funda-

mento, quod vel hoc probat, vel nihil. Vbi tan-

tùm dici potest periculum in venditione subesse

tali, quia iudicaturam emens, vt pretium à se

datum compenset, iustitiam vendet, & etiam in-

iustitiam, si cum emolumento futurum sit. QuodVulgaris|de venden-|da iustitiæ|obiectio di-|luta.

certè non vrget: cùm supponamus venditionẽ talẽ

non nisi dignis hominibus faciendam, à quibus

nihil timeri tale cum fundamento possit, sicut in

aliis est officiis asserendum, in quibus etiam si-

mile periculum esse potest. Et quidem multi plus

tabellionem, quàm iudicem timent, cùm à fide

instrumentorum maxima quæque iustitiæ mo-

menta dependeant. Vbi & conuenientiæ ratio

afferri potest, de quâ P. Azor suprà, quòd scili-

cet emens officium, cum moderatione procedet,

ne simul, si secus egerit, & officium perdat &

pretium. Et cùm venale officium sit, vereri me-

ritò potest, ne Princeps facilè contra se credat

obiecta, vt nouum emolumentum ablatione of-

ficij, & venditione iteratâ conquirat.

  166 Confirmatur Diui Caroli BorromæiExemplum|D. Caroli|vendentis|Vritanum|Principa-|tum, & a-|lia Regum|nostrorum,|vbi de Ti-|tulatis no-|tandum|aliquid.

exemplo, qui Vritano Principatu vendito, pre-

tij summam vno die est pauperibus dilargitus: &

tamen Principatûs talis iurisdictionem habebat,

sicut & Reges nostri vasallagium vendunt, cum

Titulo Ducatûs, Marchionatûs, Comitatûs, Vi-

cecomitatûs, & similibus, vbi licèt discrimen a-

liquod esse videatur inter Titulatos istos, & in-

feriores judices, quod Cardinalis Lugo sapien-

ter expendit: non tamen absolutè conuincit, sed

majorem aliquam conuenientiam probat, quod<-P>

@@0@

@@1@Officia honoraria ac publica an vendi possint. 37



<-P>est citati Auctoris intentum. Et quidem cùm il-

le etiam existimet vasallorum dominum posse

officia vendere, si ipse vasallagium emit, suspicio

esse potest, quòd sit illa etiam, quæ iurisdictio-

nem habent, venditurus: ergo non euitatur in-

conueniens, nullumq́ue est inter officia prædi-

cta discrimen: possunt igitur vendi à Rege, vti-

litate dispectâ.

  167 Dico quartò. Assertio præcedens et-

iam respectu Indiarum locum habere potest.Assertio 4.|idem pro|Indiis fir-|mans.

Probatur ex dictis circa illam, & circa secundam.

Item à simili. Nam Auditores Regij nequeunt

intra Prouinciam matrimonium contrahere, si-

cut neque eorum filij: quod ita seuerè leges pro-

hibent, vt ex solo tractatu pœnam amissionis of-Ex matri-|moniis Re-|giorum Se-|natorum|validum|argumen-|tum.

ficij subeant. Cuius ea est ratio, quòd scilicet

iustitiam non censeantur rectè administraturi,

carnis & sanguinis respectibus retardati. Qui-

bus non obstantibus, licentiæ ad hoc frequenter

conceduntur pretij non leuis intuitu, quod ser-

uitium dicitur: & ita in Regali Audientiâ Li-

manâ maior Auditorum pars hujusmodi poti-

tur indulto. Quod ergo esse inconueniens po-

terat, pretij exhibitione sopitur, quia vtilitas ex

venditione non contemnenda deprehenditur:

cùm tamen in ordine ad exercitium iustitiæ per

idoneos ministros leges prohibitiuæ seruentur,

& ita iudiciale aliquid vendi est manifestum. Er-

go & in venditione officij pariter dici potest. Nec

dicas, licentias tales injustè dari; id enim dici ne-Pro illis li-|centiæ iustè|concedun-|tur.

quit absolutè loquendo: quia sicut Rex potest

legem dictam abrogare, ita & in eâdem dispen-

sare. Dixi, Absolutè loquendo, nam in casu indi-

uiduali videndum attentè quibus concedatur in-

dultum: grauia enim ex hujusmodi matrimoniis

incommoda oriri experientia monstrauit, & me-

rentur tales vt in solitudinem à cognatis, aspe-

ram licet ipsis, transferantur.

  168 Dico quintò. Officia, quibus erga so-Assertio 5.|negans in|officiis circa|Indos.

los Indos exercetur jurisdictio, non possunt li-

citè vendi. Hoc probo: nam in officiis dictis,

quod ementes inquirunt, non est honor, sed v-

tilitas & copia pecuniæ: ergo cùm & pecunia

tradita, & alia multò numerosior, sit per empto-

ris solicitudinem congerenda, necessarium est

miseros istos supra modum grauari, & eorum

sanguine conuiuium istud auaritiæ fæculentissi-

mum apparari. Et quale hoc in Christianâ Re-

publicâ monstrum, cùm Tullius Lib. 2. de officiis,

gubernatores non solùm à cupiditate liberos, sed

ab illius etiam suspicione futuros esse testetur?

Nec dicas, pingue stipendium assignatum à Re-Neque ex|stipendio|persugium.

ge: nam licet illud justum fuerit visum, quan-

do talia sunt officia disposita, & res paruò con-

stabant, neque ita vanitas & ambitio prouexe-

rant: vix tamen jam ad expensas itineris suffi-

ciunt, si præsertim ex Hispaniâ Prætores veniant,

aut tota sit conducenda familia, adjectis syndica-

tûs sumptibus, qui non mediocres esse solent.

  169 Et quidem cùm plus sit quod pro of-Sequeretur|sine illo|seruire,|quod pro-|prium|Turcis.

ficio datur, quàm quod salarij præstat valor, co-

guntur sic ementes sine Regio salario seruire; &

ita illud è visceribus Indorum excutient. Atqui

sine Regio salario seruire Regios Ministros, &

eius nomine iustitiam administrantes, & illud a-

liunde corradere, indignissimum est, & Turci-

cum sapit ingenium: cùm tamen ex diametro<-P>@@

<-P>pugnent duæ istæ maximæ orbis Monarchæ.

Pro quo ita scribit P. Adamus Contzen Libr. 1.P. Ada-|mus Cont-|zen.|Illorum|imperium|tyrannicũ,|Hispanum|legitimum|vnde pro-|betur.



Politicorum Cap. 16. Duo sunt hoc tempore potentes

Monarchæ, Hispaniarum Rex, & Turcorum Impera-

tor: diuersa studia vtriusque, hunc tyrannum, illum

legitimum Regem ostendunt, Hispanus Academiis, arte

bellicâ, nauigationibus, plurimo sumptu subditos ex-

ercet, ad magna excitat, & tantas opes ad Principum

dignitatem, ad nobilitatis splendorem, animos alendos

ac firmandos impendit. Othomanides verò inscitiâ,

pauperie, seruitio, tot populos premit: Timariotas, &

Ianizaros, Prouinciarum spoliis saginat. &c. Quid

ergo ita Hispano magis indecorum Imperio,

quàm si tale quid dici possit, Gubernatores scili-

cet stipendio fraudatos Prouinciarum Indicarum

spoliis saginari? Pro quo multa alia dici pos-

sent, sed pietati isthæc satis; quæ si absit, inutile

fuerit dies & noctes Tullios, & Demo sthenes

declamare. Videatur Illustrissimus Ioannes Za-Ioannes|Zapata.

pata Parte 2. Cap. 18. num. 5. & seqq. vbi cum

multis potestatem concedit, conuenientiam ne-

gat, & tres conditiones apponit, quæ quia rarò

adesse possunt, venditio regulariter esse solet in-

justa. Vna ex illis ad salarium spectat, de quo

dictum. Pro quo & Pontius Disp. 59. q. 1.




CAPVT XVII.

Reges Catholici vt possint tributa Indis

imponere.




170 DIco Primò, id stare licitè posse: proAssertio 1.|tributa|posse Indis|imponi.

quo specialiter videri potest dudum

citatus Antistes Parte 2. Cap. 19.

Constat, quia vasalli sunt, & ita Regi debent pro

necessariis ad commodam administrationem re-

gni succurrere. Circa quod sic D. Ioannes Chry-

sostomus Homilia 23. Apostoli præceptum ex-

pendens ad Rom. 13. v. 6. & 7. Propterea ab an-D. Ioan.|Chrysost.|sed non|secundùm|Brixij exa-|ctam tran-|stationem.|Rom. 13.|v. 6.



tiquis temporibus communi omnium sensu Principes à

nobis sustentari debere visum est, ob id quòd sua ipso-

rum negligentes, communia curent. Quòd si Paulus

tunc, cùm Gentiles adhuc essent Principes, ista præ-

cepit, multò magis oportet ea fidelibus exhibere. Sic

ille. Verba Apostoli sunt: Ideò enim & tributa



præstatis: ministri enim Dei sunt in hoc ipsum seruien-

tes. Vbi tributi præstiti geminam rationem in-

duxit: quia scilicet Reges Dei ministri sunt bo-Duplex ex|Apostolo|ratio, Re-|gum obli-|gationem|ostendens.

no publico destinati. Seruientes. Vt quasi aliis,

qui vtiliter ex conuentione seruiunt, sua debeat

merces congrua & opportuna persolui. Nec

seruitium quodlibet, sed continuum designat A-

postolus: verbum enim Græcum σ$θνψλεαρκαρτερο̃ν-

τε significat continuam diligentiam & intensamP. Corne-|lius.



curam, vt Dei loco bonis sint in tutelam, malis in vl-

tionem, vt doctè P. Cornelius adnotauit. Et D.

Augustinus Lib. 4. de doctrinâ Christianâ Cap. 29.D. Augu-|stin.

vno verbo expressit, pro Seruientes reddens Perse-

uerantes.

  171 Pergit D. Paulus, &sic infert: RedditeRobur ad-|ditum ex|D. Paulo|v. 7. &|quàm sit|debita Re-|galis circa|eos cura,|ob varios|titulos,



omnibus debita: Cui tributum, tributum: Cui vecti-

gal, vectigal. Quod sic construendum iuxta ci-

tatum Interpretem, subintellecta supplendo:



Reddite omnibus debita: Cui tributum debetis, tribu-

tum reddite: Cui vectigal debetis, vectigal reddite.

Reddant ergo Indi: sed continuam illam, dili-

gentem, & intensam curam sibi præ aliis debitam<-P>

@@0@

@@1@38 Thesauri Indici Titulus I. Cap. XVII.

<-P>experiantur. Debitam quidem vti miseris & pau-

peribus, & qui labore suo ingentes Regibus Ca-

tholicis thesauros congesserunt. Circa quod non

est opus dixisse plura, sed verbis P. Acostæ Lib.

3. de Procurandâ Indorum salute Cap 6. claudere

probationem; sic enim scribit: Quam rem, cùm



& diuinorum Librorum auctoritas, & ratio ipsa satisP. Acosta.

muniat atque confirmet; neque nostrorum Theologo-

rum, eorum quoque qui caussæ Indicæ studiosiores sunt,Assertionis|certitudo.

aliquanta ab eis tributa exigi posse quisquam neget, ni-

hil est cur in hoc loco plano & expedito ampliùs immo-

remur. Sic ille. Quæ autem in hoc esse mode-

ratio debeat, Indorum diuersitas, & terrarum

varietas, post considerationem, Christianâ pie-

tate inter præcipuos Consiliarios adhibitâ, se-

riam & industriam indicabit. Vt aliquid tamen

circa id subiiciam,

  172 Dico secundo. Indis in Mineralibus exAssertio 2.|Indis Mi-|neris addi-|ctis nequit|imponi tri-|butum.

necessitate laborantibus non videtur vllo modo

licitum aliqua imponi tributa. Ratio est vrgens.

Nam stipendium est labori eorum inæquale, vn-

de qui voluntariè laborant, plus multò lucran-

tur: ergo quod stipendij deest, remissione de-

bet tributi aliquatenus compensari. Nec dicas

stipendium non à Rege, sed à Minerarum domi-

nis esse soluendum; id enim minimè satisfacit:

nam tales domini stipendium tantum modò

per legem taxatum soluunt, & huius impropor-

tionis caussa est ipsa lex. Præterquam quòd ex

huiusmodi labore commodum magnum repor-

tat Rex, cùm ipsi quinta pars eruti thesauri red-

datur: ergo debet ille relaxatione tributi, quod

minus est mercedis labori redditæ compensare.

Si tamen compensatio dici potest, vbi etiam re-

laxatione positâ, valde est minus, quod labori

redditur miserorum. Et Assertionem nostramValidè illa|roboratur.

probant ea, quæ adducit Dom. Solorzanus To-



mo 2. Libr. 1. Cap. 18. & præsertim num. 50. &

seqq. & in Politicâ Pag. 174. §. Lo qual. Quòd cùmDom. So-|lorzanus.

tot, atque adeò grauia seruitia (de quibus in præceden-

tibus Capitulis egimus) Indi subire cogantur; in tri-

butis, quoad fieri poßit, leuari debent: cùm operarum

& munerum personalium præbitio inter tributa con-

numeretur, ipsisque tributis non minùs vtilis & ne-

cessaria sit, vt latè docet & probat Adamus Contzen

Libr. 8. Politicor. Cap. 8. pag. 637. & nemo debeat

duplici onere molestari, nec vltra vires prægrauari, vt

in Rubri. Et Nigro. C. Ne operæ à Collatoribus exigan-

tur. l. Priuatæ. Et l. Euidenter C. de excusat. Muner.

Lib. 10. &c. Quis enim non videat doctrinam

hanc Assertioni propositæ apertè suffragari, vt

vel eam probet, vel nihil? Cùm enim seruitium,

quod in Mineris effodiendis Indi exhibent, adeò

graue sit; nec stipendium ipsi proportionatum

accedat; dum soluere aliàs tributum coguntur

labore ipso affatim persolutum, manifestum est

duplici onere molestari, quod omni est aduer-

sum æquitati, & dissonum pietati.

  173 Dico tertio. Tributum Indorum jux-Assertio 3.|tributum|per capita|tantum|exigendũ

ta capita tantùm exigendum: & graue peccatum

est à communitate indiscriminatim exigi, quid-

quid Indorum Reguli clament aliquorum mor-

tes comprobantes. Ratio est clara; nam mor-

tui tributa non debent, & quæ debebant à viuis

exigere, inhumanum est, & justitiæ penitus ad-

uersatur. Et ita decisum Regio rescripto Regis

nostri Philippi Secundi An. 1562. apud Dom.<-P>@@



<-P>Solorzanum suprà num. 97. & in Politicâ pag.

176. Col. 2. Vnde ab illius, & successorum alie-

nissimum pietate, quod narrat Fr. Ioannes de

Silua in Animaduersionibus sæpiùs citatis fol. 88.



pag. 1. inuentam scilicet viduam, quæ pro ma-

ritis tribus, duobus filiis, & genero vno, mor-

tuis omnibus, tributum soluere cogeretur.

  174 Dices morientibus quibusdam, nasciEuasio ex|supplemen-|to nascen-|tium, &|nascendo-|rum,

alios, & qui nascuntur & ob minorem ætatem à

solutione tributi eximuntur, grandiores factos

ad eam obligari: & sic posse quorumdam defe-

ctus aliorum superuentione pensari. Vnde sunt

Iurisconsulti aliqui magnæ auctoritatis, qui o-

bligationem agnoscunt in communitate ad quo-

tam tributi aliquam solui solitam, etiamsi ad mi-

norem numerum Capita sint redacta: cuius ea

videtur esse ratio, præter consuetudinem; quòd

licet minor nunc numerus sit, aliquando fuit

major, & deinceps etiam major esse possit, sicut

in censibus accidit: pro quo videnda quæ addu-

cit Dom, Solorzanus suprà num. 94. & seqq. qui

tamen, dum ibidem contrarium tenet, non vi-

detur posteà locutus consequenter Cap. 20. num.

13. & seqq. compensationem dictam admittens

& probans, dum pro mortuis nouò nati suffi-

ciuntur. Pro quo & in Politicâ pag. 195. Col. 2.

§. Y en efeto.

  175 Sed hoc non vrget. Nam vt doctrinapræclusa|ex Indorũ|diminutio-|ne,

illa stare possit, quæ non est ita recepta, in præ-

senti nequit applicari: constat enim Indorum

numerum non crescere, sed minui; vnde com-

pensatio locum habere nequit: sicut neque ha-

beret in censibus, si semper fructus minores es-

sent, vt contingeret si res censuaria redderetur& censuũ|paritate.

ex parte infructifera: tunc enim pro rato pensio

minuenda, juxta Bullam Pij V. de Censibus,

pro quâ videri potest P. Lessius Libr. 2. Cap. 22.

num. 88. & alij, estq́ue decima inter conditio-

nes.


  176 Dico quarto. Indis infidelibus de ri-Assertio 4.|Infidelibus|de rigore|iustitiæ|posse tribu-|ta imponi.

gore justitiæ tributa possunt imponi. Sic P. A-

costa suprà, quem sequitur Dom. Solorzanus

num. 20. & seqq. & ratio est, quia eorum domi-

nus est Rex Catholicus, cùm sit absolutè domi-

nus Indiarum, sub cuius etiam sunt tutelâ, de-

betque illis in temporalibus ac spiritualibus pro-

uidere. Quod autem ad conuenientiam spectat,

videndum an id expediat vt sic ad fidem compel-De conue-|nientia di-|uersimodè|iudicandũ.

lantur, duriorum inquam tributorum exactio-

ne, juxta Diui Gregorij doctrinam Libr. 3. E-



pist. 26. aliqui enim Indos filios timoris vocare

solent. Quòd si ita ad fidem venientes non soli-

di Christiani sint futuri; erunt certè eorum fi-

lij, aut nepotes. Si autem medium hoc parùm

opportunè cedat, liberalitate potiùs ac benigni-

tate trahendi, pro quo est grauis obligatio in

conscientiâ, cùm à Catholicis Regibus debeatQuæ Regu|Catholico-|rum obli-|gatio.

Indorum salus mediis commodioribus procura-

ri. Vnde & nouiter conuersis onus tributandi

non statim imponitur, & quæ succedit imposi-

tio valdè moderata esse solet, sic Regum nostro-

rum mitissimo ingenio dispensante. Et ita Para-

quaria Ecclesia, Primitiuæ æmula, non igne &Paraqua-|riæ Ecclesiæ|fundatio|eorumdem|largitate.

ferro, sed placidissimâ Patrum Societatis nostræ

tractatione fundata, Regum nostrorum ad-

miniculante clementiâ, & magnificentiæ fructi-

bus exundante, vt & Ministri ex Hispaniâ ve-<-P>

@@0@

@@1@De tributis Indorum, vt queant imponi. 39

<-P>niant, & in Reductionibus eorumdem expensis

sustententur.

  177 Dico quintò. Licèt fœminæ ad præ-Assertio 5.|fœminis|tributa non|imponenda.

stationem aliquam obligari possint, quia & pro

illis cura Regalis inuigilat, in Indiis tamen non

debet tale ipsis onus imponi, sicut in Peruuianis

prouinciis factum, non sic in quibusdam aliis, de

quo Dom. Zolorzanus cap. 19. num. 5. & seqq.

& in Politicâ lib. 2. cap. 20. post principium. Ratio

est, quia earum est census tenuissimus, & ita erga

reculas suas afficiuntur, vt pro numulo vno mille

clamores emittant. Scio esse plures pro suâ te-

nuitate munificas, vbi pietatis negotium agitur;

sed ex iis istæ, quæ specialiùs instructę, & ex com-

mercio cum Europæis, plus & censûs, & Chri-

stianæ consuetudinis compararunt. Aliarum mi-

nutissimæ facultates, & juxta eas animi magnitu-

do. Quid ergo ab istis exigatur, quibus satiùs

fuerit tribuisse? Prouidentißimi Principis est grauiter

imminutis relinquere tributariam functionem. Sic

Theodoricus ore Magni Cassiodori lib. 4. 36. vbiCassiodor.

& illud; Tributa enim non debent à tristibus exigi,

per quos tributarios feliciter acquisiui. Certè si fœmi-

næ tributa soluunt, non sine ingenti tristitiâ ea-

rumdem exigenda; per eas tamen Reges nostri

feliciter tributarios accipiunt, quos pariunt, nu-

triunt, educant, vt omnium maximè de tributis

meritædebeant reputari. Accedit communis sen-Fauet titu-|lus pauper-|tatis, iuxta|communẽ|sententiā.

tentia, quam cum multis tenet P. Thomas San-


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin