Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə15/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   11   12   13   14   15   16   17   18   ...   143

debet habere præcipuum, cùm humanis de-

beant anteferri Diuina. Et in primis ad constru-

ctionem Ecclesiarum in propriis eorum oppi-

dis, id est maximè conueniens, vt Indi rerum

diuinarum singularem possint formare concep-

tum: sunt enim eâ indole, vt externis hisce mi-

rificè afficiantur, & vbi squallida & inamęna sunt,

eorum corda sordibus talibus hærescere videan-

tur. Deinde, in Ecclesiis Cathedralibus idem

congruit, in quibus non solùm decentia, sed

quædam debet spectari majestas; tum ob earum

præstantiam inter ceteras, tum ad excitandos

Indorum spiritus, vt dudum dicebamus: tum de-

nique vt obligati ad diuina officia in illis quoti-

die peragenda, id possint cum voluptate aliquâ

etiam sensibili peragere, & non solùm corda,

sed etiam caro, in Deum viuum exultare.

  150 Dico nonò. Pro ædificiis profanisAssertio|10. de ædi-|ficiis pro-|fanis.

idem stare potest, si publicę vtilitatis sint, & non

priuatorum, neque alij suppetant, quibus fabri-

ca possit promoueri. Ratio petenda ex dictis

§. 1. & ex similitudine aliorum, de quibus §. 2.

Quod autem de priuatorum ædificiis dictum,

non debet in casu extraordinario intelligi, vt

ruinæ publicæ ob terræ motus, quales visæ non

semel, & hoc ipso anno 1657. Ciuitate Purèn, seu

Cōceptionis, in Chilensi regno, solo penitus coę-Ciuitatis|Purensis|euersio.

quatâ, vno perstante templo & domo Societatis

nostræ, & vix quopiam domicilio alio ruinam

minitante: tunc enim bonum publicum id vide-

tur postulare. Iustâ tamen, vt dictum sæpiùs, &

Regiis inculcatur in schedulis, solutâ mercede;

quam expediet à Magistratibus pro Indis, & o-

perariis aliis, attentâ conside ratione taxari, si

non vsus ipse induxerit moderatam.

  151 An autem maior esse debeat, quàm a-Circa|mercedem|ruinarum|tempore|difficultas.

liorum temporum, dubitari meritò potest; quia

raritas pretium auget, iuxta commune Docto-

rum effatum, & in his occasionibus difficiliùs in-

ueniuntur operarij ob multitudinem operarum.

Aliunde autem inhumanum, & à charitate<-P>

@@0@

@@1@34 Thesauri Indici Titulus I. Cap. XIV.

<-P>Christianâ videtur extraneum, communi ex infe-

licitate ditescere, & sic eam reddere duriorem.

Sed certè inhumanum non esse receptissimusPosse maic-|rem exigi.

vsus ostendit: sterilitas enim, quæ etiam infelici-

tatis est genus, & calamitates aliæ pretium augent

rerum multarum. Et licèt prouidere Magistratus

debeant, ne in illis pretia rerum exorbitent;

ita tamen taxare debent vt maiora sint folitis.

Vnde non solùm maius illud pretium contra

justitiam non est, sed neque contra charita-Neque id|esse contra|charitatẽ.

tem; quia charitati non opponitur ordinata re-

rum dispositio, juxta quam rerum pretia pro di-

uersitate temporum debent variari. Aliàs Magi-

stratus, qui calamitatis tempore pretia rerum au-

gent, contra charitatem peccarent, quod dici ne-

quit. Et qui tunc etiam summo vendit pretio,

similiter contra charitatem delinquet, immò &

qui medio, cùm posset infimo: per quod calami-

tas tolerabilis redderetur. Præterquàm quòd eo

tempore quiuis meritò sibi consulit, quia & ipse

vendens, quæ necessaria sunt etiam cariùs emit,

& cùm nesciat quem exitum res habituræ sint,

culpandus non est, si de necessariis sibi studeat

prouidere: potest ergo operas suas cariùs ali-Sicut nec|res alias|cariùs vẽ-|di$unclear.

quantò vendere: sicut & vendi etiam cariùs pos-

sunt, quæ magis tunc necessaria occurrunt, vt

sunt ea, quæ pro ædificiis requiruntur; hoc enim

& rationes adductæ ostendunt, & Doctores tra-

dunt, cùm de pretio agunt, quod ex emptorum

crescit multitudine & necessitate maiori. Prope-



modum enim donare videtur, qui vendit rogatus, vtCassiodor.

Cassiodorus ait lib. 4. 5. Pro quo videri Aucto-

res Societatis possunt, qui de contractibus scri-

bunt, & qui ex iis inter Recentiores id eleganter

expromit P. Bauny lib. 1. tr. 2. q. 8. & 9. videndus

item quæst. 1. & qui alios voluerit, videat in pri-

mis P. Molinam disput. 348. & P. Lessium lib. 2.

cap. 21. dub. 2.

  152 Dico decimò, & vltimò, Indi meritòAssertio vl-|tima de ta-|bellarijs.

compelli possunt ad commercium litterarum.

Constat ex dictis, quia labor hic vtilissimus est

Reipublicæ. Licèt autem per alios præstari pos-

sit, vt in hoc regno circa vias præcipuas factum,

magno communicationis breuioris commodo,

quod prouidæ dispositioni Excellentissimi Mar-

chionis de Mancera meritissimi Proregis, sicut

& alia boni publici emolumenta, debetur: non

tamen ad omnes potest vias extendi, vnde pro il-

lis Indorum subsidium adhibetur. Immò & ad

alias suo labore coadiuuant successione frequen-

ti, vt breuis sit labor. In istâ tamen breuitate ni-

miùm possunt fatigari, dum pedites præeunt ta-

bellarium equitantem incitato cursu, vt & ipsi ferè

currentes ire cogantur. Circa quod Regiam pro-

uidentiam & pietatem extendi æquitas postulat,

& vt labori huiusmodi competens stipendiumDe eorum|stipendio.

accedat. Et cùm litterarum transmissio satis quæ-

stuosa sit, magno pro illâ pretio designato, sic-

que ingentes per annum redditus tabellario su-

premo proueniant: contra æquitatem est stre-

nuos eo in negotio ministros minimâ portione

dimittere, & Iuxum ac splendorem superuacuum

foueri sanguine pusillorum. Vltra omnes crudelita-



tes est diuitem velle fieri de exiguitate mendici. Amen-

tur honesta lucra, horreantur damnosa compendia.Cassiodor.

Cassiodorus lib. 12. 13.


@@

§. VI.

Additio circa genus quoddam seruitij In-

dorum, ab eorum originem trahentis

voluntate.



153 SVnt apud Occidentales nostros, qui di-Ianacona|qui sint.

cuntur Ianaconæ, quæ vox Seruitores so-

nat, & ad varia laborum applicantur genera, jam

pridem Hispanorum domestici, patrio relicto

solo, aut domesticorum filii, & vernaculi; in

quorum domibus ac prædiis vxores ducentes, &

quandoque terras sibi colendas accipientes, vi-

dentur de illorum facti jure, quod & iidem ita

contendunt, vt non liceat prædictis quò voluerint

commigrare. De quibus eruditè tractat Dom.

Solorzanus Tomo 2. lib. 1. cap. 3. & in Politicâ lib.

2. cap. 4. & resoluit contra aliquos iniquum esse

eos ita tenere, vt aliò migrandi non habeant fa-Nequit illis|voluntaria|migratio|prohiberi.

cultatem. Quod quidem à Regibus nostris ita

constitutum: sed quia mandatorum talium exe-

cutio aliquibus visa est obnoxia periculis, super-

sederi jussum, donec magis expediens aliud ju-

beatur. De quo & D. Gaspar de Escalona in



Gazophylatio Peruuiano lib. 2. Parte 2. cap. 19. num. 7.

Si ergo alicubi viget adhuc oppressa libertas, per-

missioni Regum nostrorum, non mandato tri-

buendum. Et esse quidem iniquum ex dictis

constat, quia Indi non sunt minùs quàm alii libe-

ri, vt Reges iidem piissimi, iuxta Apostolicæ Sedis

constitutiones, frequentissimè clamitant, de quo

cap. 11. ergo nequeunt vt serui in domibus aut

prædiis detineri.

  154 Dici potest eos se in hanc necessitatemObiectio|disiecta ex|voiuntariâ|Indorum|pactione.

voluntariè coniecisse, volentes quibusdam cum

conditionibus perpetuò seruire. Sed hoc est leue,

vt benè ostendit Dom. Solorzanus suprà. Id ego

addiderim, contractum dictum à lege penitus re-

probatum & nullum habitum, vt patet ex rescri-

ptis Regiis ab eôdem adductis, quibus Indi in

suâ iubentur libertate constitui. Prætereà. Vt

demus Indos sic potuisse libertati suæ præiudi-

cium inferre, at filiorum libertati minimè offi-

cere potuerunt. Cùm ergo non solùm circa pa-

rentes, sed etiam circa filios, & vniuersam pro-

geniem, qui contrà agunt, ius esse contendant,

non est voluntarium fundamentum seruitutis,

quod originalis peccati similitudine volunt sine

termino propagari.

  155 Sed dubium hoc loco non prætereun-An graui-|ter peccant|Ianaconas|retinentes.

dum occurrit, an scilicet grauiter peccent cum

eo onere Ianaconas retinentes. Ad quod respon-

deo posse excusari bonâ fide, & bona fides potest

facilè ex vsu præsumi: quæ si adsit, & sit verosi-

milis suspicio monitionem de iniustâ retentione

non habituram effectum, id dicendum quod deStare circa|id bonam-|posse fidem,|cui defe-|rendum.

seruitio personali num. 124. Bona autem fides

ex eo fundari potest, quòd retentionis iniustitia,

& Regiæ prohibitiones ignorentur. Sed esse

etiam aliunde potest, quia licet Regiæ prohibi-

tiones innotescant, potest quis communem sen-

tentiam allegare, legem scilicet non receptam à

populo, non esse obligatoriam, & insuper justi-

tiam retentionis saltem esse probabilem: illam

enim defendunt Malienzus, Besaranus, Agia, &<-P>

@@0@

@@1@Ad quos Indi labores compelli poßint. 35



<-P>quod plus est, erga Indos beneuolentissimè affe-Sententiæ|affirmantis|probabili-|tas.

ctus P. Acosta lib. 3. de procurandâ Indorum salute



cap. 17. quorum fundamenta, adiectis aliis, addu-

cit Dom. Solorzanus, qui num. 45. & in Politi-

pag. 80. §. Però cumque, ea non inepta esse pro-

nuntiat: addens quòd si hic articulus in discepta-Quid circa|rem totam|conuenien-|tiùs videa-|tur.

tionem permitteretur adduci, ipse indubitanter

consuleret, vt vbi sine magno Reipublicæ in-

commodo fieri possit, cessare tale seruitium ju-

beretur. Quod quidem & ego omnino sic fa-

ciendum existimo; & rationes, quæ olim execu-

tioni obstare visæ sunt, jam non subsistere: vt

meritò debeat sanctè, & ex justitiæ præscripto

dispositum, ad executionem perduci, sicut alia

quæ pro Indorum beneficio videmus præcipi &

pariter stabiliri. Dum autem id non fit, opinio-

ni dictæ sua sit auctoritas, neque rationibus, ne-

que exemplis, neque Doctorum patrocinio pe-

nitus destitutæ. Et nos ad alia transitum fa-

ciamus.



CAPVT XV.

An sine graui conscientiæ grauami-

ne annua classium expeditio à Re-

ge Catholico possit vllatenus im-

pediri.




156 DIco vnicè, id minimè esse licitum,Non licet|annuam|classium|expeditio-|nem impe-|dire.

generaliter loquendo. Patet: nam

Rex Catholicus, quà Rex, debet

grauibus regni damnis obuiare: quà Rex In-

diarum, conuersioni Indorum, & Christiano

statui eorumdem incumbere, & de necessariis, ac

etiam vtilibus prouidere: Atqui omnibus istis

deest, dum classis expeditionem non curat: ergo

cùm materia sit non solùm grauis, sed grauissi-

ma, etiam illius graue poterit esse delictum. Ma-

ior est certa, & sine controuersiâ apud Doctores,

& ita Reges nostri talem obligationem agnos-

cunt, & sic testantur sæpiùs: audiendi tamen in

Rescripto, quod habetur Tomo 2. Pagina 1. sic

dicentes: Nos zelando el seruicio de Dios N. Señor,Obligatio|Regũ Ca-|tholicorum|ab eisdem|pronuntia-|ta.

bien, prouecho, y aliuio de nuestros subditos y naturales,

y à la paz y sociego de los pueblos de la Nueua España,

y Prouincias de yuso declaradas, segun somos obligados à

Dios, y à ellos, paracomplir coneloficio, que de Dios

tenemos en la tierra, &c. Quòd autem ad obliga-

tionem promouendi fidem inter Indos spectat,

jam eos audiuimus sic ingenuè protestantes cap. 3.

in Corollario. Sed hîc suo loquantur idiomate,

vt fideliùs percipiantur, dum sic aiunt: Segun la

obligacion y cargo, conque somos señores de las Indias y

Estados del mar Oceano, ninguna cosa deseamos mas que

la publicacion y ampliacion de la ley Euangelica, y la con-

uersion de los Indios à nuestrasanta Fe Catolica, &c.

  157 Iam Minor ostenditur. Nam retarda-Damna ex|retardatio-|ne secuta,|quoad tẽ-|poralia.

tione classis res multæ ad vsum necessariæ, aut

valde conuenientes deficiunt, & quæ apud nos

sunt cariùs emuntur, inductâ raritate. Quâ ra-

tione monopolia damnant communiter Docto-

res, & mortale dicunt esse peccatum, quia si non

contra justitiam, contra charitatem tamen delin-Monopolia|saltem sunt|cōtra cha-|ritatem.

quitur, vt videri potest apud P. Molinam Disput.

345. in fine. P. Lessium lib. 2. cap. 21. num. 151.

& P. Bauny eosdem secutum lib. 1. quæst. 6. dicto 4.<-P>@@

<-P>post Cardinalem Lugo Disput. 26. de Iustitia num.

78. P. Amicum Disput. 21. de Iustitia, num. 281.

Hoc autem damnum pauperes præsertim tangit,

& ad res sacras extenditur, pro quibus lintea, telæ,

cera, thus, & alia multa deseruiunt. Quæ omnia

quando hæc scribo verissima comprobantur: vna

enim ceræ libra octo regalibus emi solita, nunc

quadraginta constat, & multis in locis plus mul-

tò, sicq́ue alia. Non potest ergo de damnis ex

retardatione huiusmodi dubitari.

  158 Quod verò ad negotium fidei spectat,Damna in|spirituali-|bus.

est pariter manifestum: est enim illud omnium

grauissimum, & ita incessantem prouidentiam

exigit: nec potest dici diligenter prouidere, quiAnnus est|ingens spa-|tium.

per annum cessat, cùm sit ingens spatium. Hinc

Concilium Tridentinum sess. 23. cap. 1. de Refor-



matione, de residentiâ Prælatorum agens, sic ait:

Intereà meminerint discessuri, ita ouibus suis prouiden-Concilium|Trident.

dum, vt quantum fieri poterit ex ipsorum absentia nul-

lum damnum accipiant. Sic cùm præmisisset, quia

damna ex absentia videntur futura, si diutina illa

sit, jubet, quando vltra causas ibidem assignatas

futura est, nullo pacto debere duos, aut ad summum,



tres menses excedere, & haberi rationem, vt id æquâ ex

causâ fiat, quod an ita sit, abscedentium conscientiæ re-

linquit, quam sperat religiosam & timoratam forè, cùm

Deo corda pateant, cuius opus non fraudulenter agere

suo periculo teneantur. Verba Concilii sunt: quod

quidem vlteriùs spatium non breue judicauit, ad

breue siquidem licentiam indulget; Quoniam qui

aliquantisper tantùm absunt, ex veterum Canonum

sententia, non videntur abesse, quia statim reuersuri

sunt. Quæ etiam sunt illius verba. Quod autem

residentia in Episcopo facit, in Rege nostro su-

pereminens prouidentia requirit, vt illa non ita

cesset, quòd intra annum illius effectus aliquis

non deprehendatur; sin minùs damna non leuia

subsequentur.

  159 Quod roboratur ex eo quod cum mul-Ex eo quòd|Reges Ca-|tholici, Le-|gati Sedis|Apostolicæ|in Indijs|sint, pro|Assertione|arguitur.

tis Auctoribus tradit Dom. Solorzanus Tomo 2.



lib. 3. cap. 2. num. 40. & in Politicâ pag. 509. §. Y

hablando. Reges scilicet Catholicos per concessio-

nem Sedis Apostolicæ, de quâ cap. 1. ipsius Apo-

stolicæ Sedis Legatos effectos, quia illis est In-

dorum conuersio commissa, & amplissima con-

cessa potestas ad Indicæ Ecclesiæ fundationem:

& Dom. Reyna initio Operis de Perfecto Præ-

lato cum Regali Consilio Indiarum loquens.

Quod vt, in rigore loquendo, ira non sit; id ta-

men satis exprimit eorum obligationem in ordi-

ne ad id, quod prædicto titulo volunt Auctores

dicti declarare. Quòd scilicet aut Legati sint, aut

Legatorum adinstar; & ita Legatorum curam

numquàm ipsis defuturam; vnde & debent su-

pra Episcopos vigilare, & ita præsentes esse spiri-

tu, vbi illi corpore; nec præsentiam talem per an-

num subtrahere effectibus comprobatam. Cùm

etiam in classe Indicâ præsentationes soleant E-

piscoporum transmitti, aut Pontificiæ Bullę con-

firmationis, si non & ipsi veniant Episcopi. Quo

in genere dici nequit quanta experiamur incom-

moda, Cathedralibus Ecclesiis Pastorum solatio

diutissimè viduatis. Nec fit satis ex eo quòd na-

uis aliqua cum Regiis soleat litteris mitti: tales

enim minùs securæ sunt; & quæ magni mo-

menti res habentur, non solent frequentibus ea-

rum exponi periculis. Vnde hoc prouiden-<-P>

@@0@

@@1@36 Thesauri Indici Titulus I. Cap. XVI.



<-P>tię genere satis non fit prægrandi isti obligationi.

  160 Et mihi quidem indubitatum est Re-Eorum, ad|quæ expe-|ditio spe-|ctat, culpa|detegitur.

ges nostros circa hoc securâ conscientiâ proce-

dere, quia iuxta allegata ab iis, ad quos talis

spectat expeditio. Videant ergo illi quomodo

in hac parte se gerant, quibus incumbit Regiam

exonerare conscientiam, ne proprias aggrauent,

malorum ingentium, de quibus est dictum, au-

ctores; timeantq́ue formidabilem Christi senten-

tiam Matth. 18. v. 6. dicentis: Qui autem scan-Matth.|18. v. 6.



dalizauerit vnum de pusillis istis, qui in me credunt,

expedit ei vt suspendatur mola asinaria in collo eius, &Eorum pæ-|na scanda-|lizantium|pusillos, In-|dos scilicet.

demergatur in profundum maris. Sic, sic meretur

demergi, qui caussa est damni spiritualis in pu-

sillo vno, vt scilicet molæ asinariæ adstrictus in

abyssum inferni demergatur. Quid ergo de illo

erit, qui complurium temporalium ac spiritua-

lium est caussa damnorum? Sic arguit D. Am-D. Am-|brosius, a-|pud Noua-|rium ibi,|quod tame|in Auctore|non occur-|rit.

brosius; Quod si is, inquiens, qui vnum scandali-

zauerit, molâ circumligatus iactari debet in mare;

quid de te pronuntias, per cuius scelus omnis anima

sauciata est? Huic certè non asinaria mola sus-

penpẽda ad collum, sed omnibus excelsior mons,

vt pœnæ pondus, peccati ponderi reddatur æ-

quale, Indicâ in multitudine omnium maximè

scandalizanti pusillos, jam feliciter credentes in

Christum; & infeliciter forsitan, sublatis spiri-

tualibus præsidiis, defecturos. Sed meliora Deus,

quando neque hostibus par est errorem istum

exorare.


CAPVT XVI.

An officia honoraria in Indijs vendi li-

citè à Rege Catholìco possint.




161 DIco primò. Tot sunt Doctores,Assertio 1.|officia pos-|se vendi, es-|se valdò|probabile.

& quidem non contemnendæ au-

ctoritatis, qui licitam dicunt officio-

rum venditionem secundùm se considera-

tam, & ita praxis hujusmodi venditionis inualuit,

vt licèt vnus aut alter ex Recentioribus contra-

rium teneat, non possit de eximiâ talis sententiæ

probabilitate dubitari. Videndi illi apud Dom.

Solorzanum Tomo 2. Lib. 5. Cap. Vnico. num. 99.

& seqq. & in Politicâ Libr. 6. Cap. 13. Dianam

Parte 3. Tract. 5. Resolut. 108. P. Thomam San-

cium Tomo 1. Consiliorum Lib. 2. Cap. 1. Dub. 37.

Cardinalem Lugo Tomo 2. de Iustitia, Disput. 34.

num. 24. Eligium Bassæum V. Emptio num. 8.

Pharaonium Tract. 2. Seßione 21. Casu 5. qui eam-

dem amplectuntur, & nouissimè Ioannes Pon-

tius in Cursu Theologico Disput. 59. Quæst. 1.

  162 Communis ratio est, quia sunt taliumRatio ex|plenâ di-|spensandi|facultate.

officiorum domini, & ita de illis disponere pos-

sunt, si id esse vtile judicarint. Quia tamen sunt

qui non dominos, sed dispensatores agnoscunt,

ex eo etiam potest sententia ista probari. Nam

Principes supremi habent dispensationis amplis-

simum jus, prout scilicet conueniens esse Rei-

publicæ judicauerint: ergo & per venditionem,

quia illa vtilis esse potest; sicut tutor, etsi domi-

nus bonorum non sit ad pupillum spectantium,

disponere tamen de illis potest vtilitatis ratione

permotus, & eâdem comprobatâ.

  163 Dices non posse vtilitatem subesseEuasio ex|disconue-|nientiâ,

quando communiter Doctores, etiamsi possibi<-P>@@



<-P>litatem venditionis admittant, conuenientiam

negant, vt videri præsertim potest apud P. Les-

sium Lib. 2. Cap. 32. Dub. 4. & P. Fagundez de

Iustitia Lib. 5. Cap. 23. num. 7. Non potest autem


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   11   12   13   14   15   16   17   18   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin