Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə11/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   7   8   9   10   11   12   13   14   ...   143

per oppositionem dantur. Id quod in Beneficiis

etiam tradunt alij, quos adducit Dom. Solorza-

nus Tomo 1. Lib. 3. Cap. 15. num. 69. Iuxta quæ

oppositio ex se grauem obligationem non infert.

Et quod plus est, Concilium Tridentinum Ses-

sione 24. Cap. 18. de Reformatione, præcipiens vtTridenti-|num vt|iuuet.

Patronus Ecclesiasticus digniorem præsentet, de

laico nihil decernit tale: & tamen de concursu

agit pro beneficiis Curatis. Ex quo plures infe-

runt Patronum laicum ad dignioris præsentatio-

nem non esse grauiter obligatum. Quæ omnia<-P>@@



<-P>Assertionem propositam satis verosimilem ostẽ-

dunt. Cùm autem sententia opposita commu-

nior & solidioribus sit innixa principiis, id Re-

ges debet reddere in huiusmodi prouisione cau-

tissimos: quod autem postremò addimus, prop-

tereà est, quia & illud verosimile, & vt non vn-

dequaque rationabile eorum arbitrium obstrua-

mus.



CAPVT XI.

An Rex Catholicus sine lethalis culpæ

reatu Indos possit, aut eorum aliquos,

in totalem redigere seruitutem.

§. I.

De generali seruitute Resolutio negatiua.



VT fieri id possit, videtur apertè fauereBulla Cal-|listi 3. &|Nicolaij 5.|circa In-|dorum|seruitutẽ.

Bulla Callisti Tertij, quæ incipit, Dudum,

& Nicolai Quinti aliam insertam habet,

in quâ sic loquitur: Nos prædicta & singula debitâ



meditatione pensantes, quòd cùm olim præfato Alsonso

Regi quoscumque Christi inimicos vbicumque constitu-

tos, ac Regna, Ducatus, Principatus, dominia, posses-

siones, & mobilia bona quæcumque per eos detenta ac

possessa inuadendi, conquirendi, expugnandi, debellandi,

& subiugandi, illorumq́ue personas in perpetuam ser-

uitutem redigendi &c. aliis nostris Litteris plenam &

liberam inter cetera commiserimus facultatem. Et infe-

riùs. Litteras facultatis præfatas, quarum tenores ad



verbum præsentibus Litteris volumus pro insertis &c.

quæcumque etiam alia ante data dictarum facultatum

acquisita, & ad ea, quæ in posterum nomine dictorum

Alfonsi Regis, suorumque successorum, & Infantis, in

ipsis, ac circumuicinis, & vlterioribus partibus, de infi-

delium ac paganorum manibus acquiri poterunt, pro-

uincias, insulas, portus, & maria quæcumque extendi,

& illa sub eisdem facultatis Litteris comprehendi &c.

Iuxta quæ videtur Pontifex Portugalliæ Regi-

bus, & consequenter Regibus Catholicis eorum-

que legitimis successoribus, redigendi in seruitutẽ

Indos facultatem præbuisse. Et licet in priori

clausulâ de iis tantùm videatur loqui, qui inimi-

ci Christi sunt, quales dici Indi non possunt, qui-

bus de Christo nihil vnquam fuerat annuntiatũ:

posterior autem de illis absque vllâ dubitatione

procedit, cùm de acquirendis ex paganorum ac

infidelium terris statuat, etiam in vlterioribus

ac remotioribus partibus in quibus id omne vult

locum habere, quod de aliis fuerat præmissum:

& erat eorum vnum facultas redigendi in perpe-

tuam seruitutem.

  99 Dico primò, Indi generaliter non po-Assertio 1.|Indos non|posse gene-|raliter in|seruitutem|redigi.

tuerunt, nec possunt in perpetuam seruitutem

redigi. Constat ex Pauli Tertij iteratâ declara-

tione: in Bullâ enim, quæ incipit, Dilecte fili no-

ster, sub datâ Anni 1537. die 23. Maij, ad Cardi-

nalem Taueram pro executione directâ, sic ait:



Nos igitur attendentes Indos ipsos, licet extra gremiumBulla|Pauli 3.

Ecclesiæ existant, non tamen suâ libertate, aut rerum

suarum dominio priuatos vel priuandos esse, & cùm

homines, ideóque fidei & salutis capaces sint, non ser-

uitute delendos, sed prædicationibus & exemplis ad

vitam inuitandos fore &c. Et in aliâ sub Datâ e-

jusdem mensis & anni, die autem 28. ita loqui-<-P>

@@0@

@@1@Rex Catholicus an poßit Indos addicere seruituti.



<-P>tur: Ac volentes super his congruis remediis prouide-A$unclearlia eius-|dem.

re prædictos Indos, & omnes alias gentes ad notitiam

Christianorum inposterùm deuenturas, licèt extra fi-

dem Christianam existant, suâ libertate, ac rerum sua-

rum dominio huiusmodi vti & potiri & gaudere liberè

& licitè posse, nec in seruitutem redigi debere; ac quid-

quid secus fieri contigerit, irritum: ipsosque Indos, &

alias gentes, verbi Dei prædicatione & exemplo bo-

næ vitæ, ad dictam fidem Christi inuitandos fore, an-

ctoritate Apostolicâ per præsentes Litteras decernimus

& declaramus. Sic Pontifex omnem circa hoc

dubitationem excludens, adiiciens insuper pœ-

nas grauissimas, excommunicationis scilicet latæRegum e-|dicta pro|eodem.

sententiæ sibi reseruatæ, & Romano Pontifici

pro tempore existenti. Testatur autem ibidem

à Carolo Quinto Imperatore & Rege nostro i-

dem publico edicto prohibitum: pro quo &

extant prohibitiones alię Catholicorum Regum,

de quibus Dom. Solorzanus Tomo 1. Lib. 2. Cap. 9.

num. 75. & Lib. 3. Cap. 6. à num. 28. & Cap. 7.

num. 56. & in Politica Lib. 2. Cap. 1.

  100 Quid ergo? Constitutiones Apostoli-Bullæ Pō-|tificum|circa illud|concilian-|tur.

cæ sibi esse contrariæ possunt, & aliud Nico-

laus & Callistus, aliud Paulus circa rem adeò

grauem arbitrantur? Nullo modo. Debellatio-

nem quidem & seruitutem concedunt priores,

sed iuxta Iuris formam rationabiliter temperan-

dam; Iuris inquam naturalis, & gentium, &

Christianâ consuetudine regulatam. Si ita resi-

stant, vt priuari vitâ possint, meritò & serui pos-

sunt fieri; seruitus enim pro seruatâ vitâ succe-

dit. Quando autem resistentia in Indis talis sit,Quando|seruitus|liceat.

attentâ debet & Christianis pectoribus dignâ

consideratione pensari, neque enim quæuis suf-

ficit. Quid enim, si resistant Indi naturâ pauidi

vt plurimùm in aduenis incognitis, suo capiti

consulentes? Quid si etiam animosiores ad spe-

ctaculum sibi formidandum, quando scilicet His-

panos milites conspexerunt? Quâ consideratio-

ne cautum Regiis schedulis vt Indi in seruitutem

redacti, quia post datam Regi obedientiam re-

bellarunt, in suam vindicentur libertatem. Por-Non infe-|renda sem-|per rebel-|lantibus.



que estos no se pudieron hacer esclauos, aunque fueso

por ocasion de rebelion. Tomo 4. pag. 370. & seqq. Si

ergo nec rebellantes redigi in seruitutem pos-

sunt, quantò potiùs ad horrendum illis aduen-

tum resistentes? Victoria, & Sotus, quos addu-Tituli am-|pliùs expli-|cantur.

cit & sequitur Salon. 2. 2. Tomo 1. Col. 351. &

seqq. affirmant Indos non aliter seruos fieri pos-

se, quàm si volentibus Euangelium in iis regio-

nibus prædicare, ipsi resistant, & vti resistenti-

bus prædicationi Euangelij bellum inferatur.

Sed Bañez 2. 2. q. 10. artic. 10. vers. Ex his sequitur,Bañez.

id non admittit, si posteà barbari resipiscant;

quia tale bellum cederet in scandalum Euange-

lij. Ferdinandus Zurita in Enchiridio Quæstionum



Indicarum, Quæst 23. Proposit. 2. vt verosimileFerdinan-|dus Zu-|rita.

proponit Indos, qui legatos sine saluo conductu

venientes occidunt, iniustitiam non committe-

re, si gentis sibi aduersæ sint, à quâ meritò time-

re possint. Ecce quantâ cum circumspectione

hoc est in negotio procedendum, vt deueniatur

ad casum, in quo seruitus licita esse queat. Sed

quia aliqua esse potest, si videlicet ita resistentes

non resipiscant, id concedit Pontifex, omnem

in eo euentu scrupulum eximens, iam enim illi

manifesti hostes Christi comprobantur, & cum<-P>@@

<-P>Mauris & Turcis numerandi.

  101 Ratio autem pro Assertione ex con-Ratio As-|sertionis ex|forma A-|postolicæ|donationis.

cessione amplissimâ ab Apostolicâ Sede Regibus

Catholicis factâ euidenter deducitur. Nam illa

est in ordine ad conuersionem Indorum, vt ex

dictis Cap. 1. & seqq. constat. Atqui ad huius-

modi finem non confert, sed obest nimium iu-

gum seruitutis durissimum: ergo non est gene-

raliter vt licita admittenda. Maior constat, &

Minor est certa, indicaturq́ue à Paulo Tertio,

dum ait Indos non seruitute delendos, sed præ-

dicationibus & exemplis ad vitam inuitandos:

redderetur enim nimis odiosa religio, quæ non

nisi malo omnium maximo, morte exceptâ,

proueniret.

  102 Prætereà, Reges Catholici Indias pos-Et quiæ|in illa per-|sonale do-|minium|reseruatũ.

sident Pontificiâ concessione: Atqui Pontifex in

concessione dicta personale Indorum dominium

non concessit; ergo nequit illud nisi per summam

iniuriam vsurpari. De Maiori constat, & Minor

est manifesta ex Bullis concessionis Alexandri

Sexti: in priori enim tantùm terræ repertæ &

reperiendæ cum illarum dominiis, ciuitatibus,

castris, locis, villis &c. conceduntur. Vbi & sup-

ponitur nullum esse titulum ad inferendam ser-

uitutem; sic enim dicitur: In quibus quampluri-Bulla A-|lexandri.



mæ gentes pacificè viuentes, &, vt asseritur, nudi

incedentes, nec carnibus vescentes, inhabitant; &, vt

præfatij nuntij vestri possunt opinari, gentes ipsæ in

insulis & terris prædictis habitantes, credunt vnum

Deum Creatorem in cælis esse, ac ad fidem Catholicam

amplexandum satis apti videntur, spesque habetur quòd,

si erudirentur, nomen Saluatoris Domini nostri Iesv

Christi in terris & insulis prædictis faterentur. Hæc

Pontifex; iuxta quæ planum est illum ad indu-

cendam seruitutem contra naturæ iura facultatem

minimè concedere voluisse, nec tale ipsi venisse

in mentem: Pacificè enim viuentes, & ad Chri-

sti fidem suscipiendam satis apti, quo poterant

iure in seruitutem redigi, quæ, vt diximus, necis

loco substituitur iusto bello inferibilis, estq́ue

post illam malorum extremum, sicut & eorum

formidabile compendium. Pro quo neruosè

militat Fr. Ioannes de Silua in Animaduersioni-

bus citatis fol. 16. cuius illa, inter alia verba:



Ni el Papa Alexandro quando hizo à los Reyes de Ca-Fr. Ioan.|de Sylua.

stilla supremos y soberanos Monachas de las Indias,

les concedio cosa alguna en persuicie de este derecho

natural, y de las Gentes. Sic ille, probans eodem

loco non esse in terris huiusmodi potestatem.




§. II.

Quomodo aliquando licita Indorum

seruitus.



103 DIco secundò. Aliquando Indi redigiAssertio 2.|licere ali-|quando In-|dorum ser-|uitutem.

in perpetuam seruitutem tutâ con-

scientiâ possunt. Sic citati. num. 100. & pro-

batur: Quia Indis potest iustum bellum inferri,

& ita etiam possunt occidi, si id ratio iustæ de-

fensionis admittat: ergo & serui fieri, seruitute

cum morte commutatâ, quæ est communi con-

sensu probata doctrina. Tale autem bellum &

esse potest, & iam multis retro annis experimurIn Chilen-|sibus iusti-|ficata.

in regno Chilensi, vbi durum satis à stirpe ge-

nus, infidum, refractarium, quod neque huma-<-P>

@@0@

@@1@24 Thesauri Indici Titulus I. Cap. XII.

<-P>na neque diuina fides in rationabili contineat of-

ficio; id quod nunc maximè, generali rebellio-

ne, non sine ingenti concussione animi com-

probatum. His post expectatam diu reductio-

nem, & oblata pacis fœdera, nec quidquam eo-

rum obtentum, indicta est seruitus Regiâ san-

ctione, de quâ Dom. Solorzanus Lib. 3. citato.

Cap. 8. num. 8. & seqq. & in Politicâ pag. 70. &

licèt nonnullis neque conueniens, neque iusta

visa fuerit: post rebellionem tamen dictam au-

diui eos aliter sentientes. Pro iustitiâ autem, prę-

ter communem rationem, & Doctorum aucto-

ritatem, sic generaliter decernentium, irrefraga-

bile suppetit argumentum, ex eo desumptum,

quod omnes, si non speculatiuè, practicè tamenEx Æthio-|picis man-|cipiis ro-|boratur.

amplectimur, dum mancipia Æthiopica & emi-

mus & vendimus, hæc absque vllo conscientiæ

remorsu seruorum iure tractamus: Atqui in il-

lis minor seruitutis apparet titulus, vt videri po-

test apud P. Molinam Disput. 34. & seqq. & P.

Thomam Sancium Tomo 1 Consiliorum Lib. 1. Cap.

1. Dub. 4. Dom. Solorzanum Tomo 1. Lib. 3. Cap.

8. num. 108. & seqq. & in Politica pag. 69. §. Por-



que. & alios, de quo & nos Titulo 9. à num. 180.

calamo fusiori. Ergo circa Clientes non est in

quo hærere debeamus, cùm belli titulus manife-

stus sit, & ab omnibus admissus, vt benè osten-

dit P. Sancius suprà num. 1. & Dub. 3. num. 5.

Pro quo & Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iustitia.



Disput. 6. num. 11.

  104 Dici potest à Regibus Catholicis hoc

iudicatum illicitum, vt vidimus num. 100. ver-

bis illis: Porque estos no se pudieron hacer es clauos,Ex Regia|schedula|responsio|in qua &|rebellantes|eximuntur,|cui fit sa-|tis.



aunque fuese por ocasion de rebelion. Sed id non ob-

stat; concedimus enim non bellum quodlibet,

aut rebellionem quamcumque, ad seruitutem

sufficere, sicut Superiùs explicatum; iteratam ta-

men, neque cum securitate Nostrorum, & eo-

rum, qui Christianam sunt religionem amplexi,

aut emendationis spe, titulum esse sufficientem

affirmamus.

  105 Id tamen circa præfatam legem serui-Occasio|auaritiæ|inde sum-|ta, rebel-|lionem ex-|citauit.

tutis addiderim, eam ruinæ illius regni occasio-

nem infandam præbuisse; dum enim prædæ huic

quæstuosæ immoderatiùs ab exercitûs nostri

Præfectis incumbitur, non iam Dei, & publicæ

caussæ res acta, & ita nec iustitiæ obseruati limi-

tes, vnde omnia in peius ruere, & retro sub-

lapsa referri conspicimus. Non placuit aliqui-

bus pax, in quâ prædæ parùm; & ita facile fuit

belli vix extinctum incendium suscitari. Videant

ergo Reges nostri quod iam admonui Cap. 9. &

Gubernatores prouinciis talibus selectissimos as-Ad Reges|nostros ad-|monitio.

signent, ni velint id, quod multis est & quæstuo-

sissimis laboribus partum, vnius diei spatio de-

perditum complorari.

  106 Dico tertiò. In hac seruitutis lege nonAssertio 3.|pueros re-|seruandos.

videtur rationi ac pietati consonum vt pueri aut

puellæ, etiam rationis compotes, comprehen-

dantur. Probatur

  Primò à simili: Nam Philippus Secundus Rex

noster non permisit Maurorum filios in rebel-1. Mauro-|rum Gra-|natensium|exemplo.

lione Granatensi seruos fieri, vt testatur Cardi-

nalis Lugo suprà num. 13. & ante illum P. Mo-

lina Disput. 33. vbi disputat an contrarium licitè

fieri potuerit: & licet affirmatiuam sententiam

amplectatur; oppositæ tamen non leuia funda-<-P>@@



<-P>menta proponit, quibus conatur satisfacere; non

tamen ita apertè, vt fundamenta prædicta suo

robore videantur penitus destituta. Quod ergo

cum Mauris factum, Hispaniæ infestissimis ho-

stibus; cur non etiam cum Indis fiat, de quibus

inter Hispanos educatis & separatis à parenti-

bus, id sperare possumus, quod in plurimis eo-

rum etiam seruis deprehendimus, Christianos

scilicet mores, & æternæ salutis pignora non

leuia, de quo possum propriæ experientiæ suffra-

gio iudicare.

  107 Secundò, quia etiam post iteratam re-2. Ex re-|bellionis|excusatio-|nibus.

bellionem sunt qui censeant, fic rebellantes non

posse fieri seruos, quia rebellionis non leues ex-

cusationes inueniunt, quandoquidem non le-

uiter sunt ad excutiendum sociale iugum pro-

uocati; ergo seruitutem ad impubes extendi, ne-

que rationi neque pietati consonum apparet.

  Tertiò, quia in omnibus bellis, quæ in par-3. Ex fine|conuersio-|nis in do-|natione In-|diarum.

tibus Indiarum contra indigenas geruntur, ne-

gotium fidei principaliter debet attendi, cùm à

Sede Apostolicâ eo sint respectu Catholicis Re-

gibus attributæ; atqui libertate eorum, de qui-

bus agimus, negotium fidei promouetur; ergo

debet illa in ipsis sartatecta seruari. Major est

certa ob rationem positam, & Minor clara; nam

seruitus fructuosæ fidei obest susceptioni, ad

quam libertas confert, vt iam vidimus §. præce-



denti ex mente Pontificum, & ratione.

  108 Dices ex hoc sequi etiam adultos non

debere seruitute mulctari, quia sic ad fidem ap-In adultis|aliam es-|se rationẽ.

tiores inueniuntur. Sed hoc non satisfacit; quia

adultos supponimus esse Christiani nominis ini-

micos, neque de illis quidquam posse eo in ge-

nere firmum expectari: At de filiis aliter sentien-

dum ob dicta num. 106. Quòd si speraretur adul-

tos libertatis conseruatione ad fidei susceptio-

nem meliùs disponendos, idem profectò dicen-

dum. Et hac de caussa Reges nostri tantopere

fuerunt de Indorum libertate soliciti, vt neque

belli jus, neque rebellionem illi obstare censue-

rint; quia scilicet negotium fidei Christianissimo

calore tractabant, quod arbitrabantur hoc pa-

cto meliùs processurum. Faciant ergo tantis

digni parentibus filij, quòd de eorum zelo ac

pietate non est cur minùs sperare, eorum plenè

conscij, debeamus.


CAPVT XII.

Minerisnè effodiendis possint Indi, ta-

lem non meriti pœnam, sine labe cul-

pæ lethalis addici.


109 POst Indorum libertatem, circa quamIn mineris|labor su-|pra seruo-|rum la-|bores.

Reges Catholici, vt vidimus, exi-

miè fuêre soliciti, nihil videtur ita

posse eorum solicitas conscientias agere, vt id, de

quo quæstio & controuersia præsens agitatur.

Videtur enim hæc ad Mineras compulsio quod-

dam seruitutis, & duræ satis, genus: adeò vt in-

ter seruorum officia neutiquam numeretur, iuxta

receptam apud Romanos consuetudinem, quid-

quid antè de antiquioribus fuerit minùs humanè

agentibus, & infelices in eo successus expertis.

Pro quo Athenæus Libr. 6. Cap. 7. suo de tem-<-P>

@@0@

@@1@Mineris effodiendis an Indi addici queant. 25



<-P>pore sic locutus Horatius Epist. 16. Libr. 1.


Vendere cum possis, captiuum occidere noli:Horatius.

Seruier vtiliter; sine pascat durus, aretque,

Nauiget, ac mediis hiemet mercator in vndis:

  Annonæ prosit, portet frumenta, penusque.

Quo non obstāte, fuerũt qui compelli posse cō-Licitum in|Indis vt|censeant|quidam,|& Regiâ|dispositione|sancitum.

serent, moderatione adiectâ, vt Christianam pie-

tatem decet, si videlicet per interualla hæc fiant, &

in soluendo laboris pretio specialissima habea-

tur cura, cum cautionibus aliis, circa quorum ob-

seruantiam attentissimos opus est se gerere Ma-

gistratus. Et ita quidem dispositum: cùm fuerint,

qui erga hoc Regibus nostris scrupulum omnem

exemerint; nihil enim à piissimis Principibus

sine hoc est saluo conductu tentatum. Disposi-

tioni autem à viris doctis, & Christiano zelo æ-

stuantibus reclamatum; ex quo factum, vt res in

consilium multorum fuerit semel iterumq́ue vo-

cata, & Reges nostri de tollendo hoc onere mi-

sellis istis seriò tractauerint, & pro eo rescripse-

rint; quod tamen non potuit, vt eorum erat de-Sed non si-|ne vrgenti|scrupulo.

siderium, executioni mandari. Testantur autem

illi in Rescriptis variis desiderare se onus istud ab

Indorum ceruicibus amouere; sed tollerandum

illud, donec melioris dispositionis opportunum

tempus adueniat. Que sin embargo de lo proueido

por cedulas antiguas, cerca de que no fuesen compelli-Regium|rescriptum.

dos à este trabajo contra su voluntad. Verba sunt de-

cretoriæ Schedulæ, quæ extat Tomo 4. pag. 315.

Fuerunt ergo qui sic anteà prouidêre, hac graui

saucij curâ, quia spinam, quam educere cona-


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   7   8   9   10   11   12   13   14   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin