Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə7/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   ...   143

non ita frequenter mittat, neque mittere for-

tè possit; si quos tamen sciat ex iis, qui in

Indiis degunt, sedulò huic negotio incumbe-

re, teneri eos suis sumptibus alere; nisi ipsis

aliunde suppetat, vel nolint Regium patrimo-

nium eâ contributione grauare. Cùm enim

teneatur de operariis huic vineæ prouidere,

eo cum onere traditæ, siue ipsi aliunde veniant,

siue ibidem degant, obligatio est eadem tem-

poraliter subueniendi. Et cùm Rex nequeat sic

laborantes habere præsentes, vt id faciat, ad

quod tenetur; eam curam debent habere Pro-

reges, Præs$unclearides, ac Gubernatores, vt Regiam

& proprias ita conscientias exonerent; ad hoc

enim præcipuè mittuntur, quia illud est in Re-

giâ obligatione præcipuum. Quod cùm Ca-

tholici Reges Ferdinandus & Isabella probè

nossent, sic ad regium Indicarum scripsêre

Consilium, vt habetur Tomo. 1. Rescripto-

rum Indicorum, pag. 13. Iuxta obligationem &Curam|Ministro-|rum Ca-|tholici Re-|ges agno-|scunt esse|præcipuā.



onus, sub quibus Indiarum domini sumus, & sta-

tuum maris Oceani, nihil enixiùs optamus quàm pu-

blicationem & ampliationem legis Euangelicæ &

conuersionem Indorum ad nostram sanctam fi-

dem Catholicam: & cùm ad hoc tanquàm ad prin-

cipale intentum, quod habemus, cogitationes no-

stras & curas dirigamus: Mandamus, & quantùm

possumus nostri Senatûs Indiarum Consiliariis iniun-

gimus, vt omni alio respectu emolumenti & quæ-

stûs nostri postposito, eam habeant curam, sibi præ-

cipuam disponendi omnia, quæ ad conuersionem &Maximè|notanda|verba.

doctrinam Indorum spectant: & omnium maximè

advigilent, & totis suis viribus & intellectu in

id incumbant, vt Ministros idoneos ad illam proui-

deant, omnia alia media necessaria & conuenien-

tia adhibendo, vt Indi, & illarum partium in-

digenæ conuertantur, & in agnitione Dei &

Domini nostri perseuerent, ad honorem & laudem

sui sanctißimi Nominis. Vt hoc pacto Nos hanc so-

licitudinis nostræ partem, quæ adeò nos constrin-

git, adimplendo, & cui tantoperè satisfacere cupi-

mus, nostri Consilij Auditores conscientias suas exo-<-P>@@

<-P>nerent, quandoquidem cum illis Nos conscientias

nostras eo onere liberamus. Sic Reges Religiosis-

simi, iustissimi & piissimi. Nec successorum

alia mens: vt intelligantij, qui in solicitudi-

nis partem vocantur, circa Euangelij Mini-

stros curam illis debere esse præcipuam, & ita

id, quod ad illorum sustentationem spectat,

libenter, opportunè, & liberaliter exequen-

dum.



CAPVT IV.

Vtrùm Exteri in negotio conuersionis

Indorum conuenienter excludantur.



42 QVidquid de exclusione eorum

sit, quos commoda tantùm tem-

poralia ad istas pertrahunt regio-

nes, in quo non variæ conuenientiæ rationes

occurrunt, propter quas potest lex id cauens

à Rege nostro constitui; circa alios cum distin-

ctione loquendo,

  Dico primò. Exteri ex iis Prouinciis, quæAssertio 1.|de subiectis|Coronæ,|quòd non|debeant in|negotio sa-|lutis Indo-|rum ex-|cludi.

Regi nostro vt vero domino subiectæ sunt,

immeritò videntur in negotio curandæ salutis

Indorum excludi. Probatur manifestè: nam

Reges nostri debent, iuxta obligationem, quam

ipsi, vt num. præcedenti vidimus, recognoscunt,

idoneos ministros ad salutem Indorum proui-

dere: Atqui exteri dictarũ Prouinciarum ido-

nei esse possunt: ergo immeritò videntur ex-

cludi. Major est clara, & Minor comperta

ratione & experientiâ. Ratione inquam, quia

idoneum ministrum constituunt ea, quæ Cap.

præcedenti à Pontifice vidimus requisita: om-

nia autem illa in præfatis possunt reperiri; quia

nihil confingi potest, propter quod valeat

quantumuis leuis incapacitatis vmbra demon-

strari. Experientia autem non vnum aut alte-

rum, sed complures historia dignos ostendit,

qui regnum Christi cum regno pariter Regum

nostrorum egregiis laboribus propagarunt.

In Indiâ quidem Orientali, & eidem proxi-

mis Prouinciis, Apostolici viri conuersionem

mirabiliter promouerunt, quos nostræ histo-

riæ, & nonnullæ aliorum, veritate contra in-

uidiæ caliginem albescente, concelebrant. An-Illustris|illorum|Catalogus,|qui in In-|dijs glorio-|sissimè la-|bor arunt.

tonius Criminalis Proto-martyr Societatis, A-

lexander Balignanus, Matthæus Riccius, Mi-

chaël Rogerius, Carolus Spinola Martyrio

& sanguine nobilissimus; Laurentius Masso-

nius, Marcellus Mastrillus, à cælo Martyr

initiatus, Rodolphus Aquauiua, & ipse Mar-

tyrij laureâ & natalibus illustrissimus; Organti-

nus Brixianus, Paulus Camatius, Ioannes Ba-

ptista Zola, Franciscus Almeriquius, Alexan-

der Vallaregius, Hieronymus ab Angelis, vt

omittam alios. In Occidentali Angelus Mo-

nitola, Horatius Veccius, Ioannes Darius, Si-

mon Maieta, Iulius Paschalis, Antonius Ri-

parius, Camillus Constantius, & plures alij,

qui ad experientiam captandam abundè suffi-

ciunt. Et quamuis nonnulli ex ipsis in iis sint

nati regionibus, qui Catholico Regi non sub-

sunt; id sanè non obstat; tum quia plurimi il-

lius vasalli sunt nati: tum etiam quia inde ro-<-P>




@@0@

@@1@12 Thesauri Indici Titulus I. Cap. IV.



<-P>bustius sumitur argumentum: Si enim idonei

illi Euangelij ministri, quantò id possit certiùs

de ordinariis vasallis affirmari?

  43 Communis responsio de suspicioneSuspicio|maseuoli|affectus|depulsa.

ex talibus non benè erga res Hispanas affe-

ctis, iuxta ea, quæ habet Cassanæus in Cata-



logo gloriæ mundi Parte II. Considerat. 22. ex di-

ctis depellitur: experientiâ siquidem multi-

plici comprobatum eos nihil aut dixisse, aut

egisse aliquando, quod suspicionem posset

præfati affectûs generare. Sunt ergo præsu-

mendi idonei, cùm nihil in contrarium osten-

datur. Cap. Dudum, de Præsumptionibus. Et qui-Cap. Du-|dum.

dem Rex noster in exercitibus suis, quos hæc

tempora fidentiffimis ducibus instructos exi-

gunt, externos adhibet, quibus & arces & vr-

bes in Hispaniâ propugnandæ, & gubernan-

dæ committuntur. Nihil ab iis timetur &

meritò. Cur ergo à paupere Sacerdote, quem

gloriæ Dei zelus, & animarum salutis, suis

tenet ministeriis intentum, timeatur. Ibi cer-

tè trepidatur, vbi non est timor, id est, timen-

di ratio, si res hæc, vt par est, rationabiliter

transigatur.

  44 Dici vlteriûs potest sufficientes esse exEt respon-|sio alia de|de meliori|per dome-|sticos agen-|di ratione.

Hispaniâ Operarios, vt non sit opus exter-

num quæri subsidium, & rem hanc meliùs

per ipsos, quàm per exteros agitari. Annuo

penitus, si res ita se habet: non tamen se ha-

bere, cùm ad executionem tenditur, norunt

qui pro huiusmodi caussis in Europam desti-

nantur. Pro quo & eleganter Franciscus Pa-Franciscus|Patritius.

tritius Lib. 3. de Regno, Titulo 13. vbi ita scribit:

Vt enim diligens venator, si in patriâ suâ optimum

canem non inuenit, Epiroticum aut Laconium, ma-

gnâ impensâ magnâque diligentia exquirit. Sic Rex,

si regionis suæ idoneos indigenas non habebit, toto

orbe terrrarum perquisitos, summo studio, omni-

que largitione ac largitate constituet. Sic ille. Qui

Mathematicas facultates doceant aduehuntur

extranei, quia Nostri ad hæc studia non ita af-

ficiuntur, vt excellentes euadant magistri:

Cur non ad rem, de quâ agimus, si opus iis

fuerit, aduehantur? Bella certè in Hispaniâ,

non solis geruntur Hispanis, sed necessarium

est exteros aduocari: ergo & in spiritualibus

expeditionibus aduocari exteri poterunt, sine

vllo nominis Hispani dedecore; immò & cum

honore maximo, vt Regi tanto in vtrâque

caussâ, spirituali inquam & temporali, omnes

fideles subditi conministrent.

  45 Dico secundò. Subditi Pontificis ob

temporale in Italiâ dominium, non videturAssertio 2.|de Vasallis|Pontificis|idem sta-|tuens.

conueniens vt in caussâ, de quâ loquimur, ar-

ceantur. Hoc ex eo ostenditur, quod in su-

perioribus ostendimus, donatione inquam

Pontificis Reges nostros Indiarum dominos

constitutos: quod & ipsi fatentur, vt vidimus



num. 41. Indecorum ergo videtur, vt eius sub-

diti in caussâ adeò piâ, in quâ valdè vtiles esse

possunt, penitus repellantur. Noui aliquos

ex iis Operarios insignes, & Hispanis nostris

gratissimos, quibus vtinam plures alios similes

haberemus.

  Dico tertiò. Ex Germanis, & aliis His-

pano nomini non infensis mitti conuenienterAssertio. 3.|do Germa-|nis, & a-

possunt, vnde non videntur conuenienter a-<-P>@@

<-P>moueri. Probatur ex dictis; hos namque i-liis Hispa-|niæ non in-|sensis idem|statuens.

doneos & ratio & experientia demonstrat,

pro suspicione autem ratio subest nulla. Ex

iis etiam nouimus aliquos strenuos & indefes-

sos Indiæ vineæ cultores. Cur ergo tales bo-

nus Paterfamilias sub pactione donarij non

conducat, pondus diei & æstus aptissimos su-

stinere?


  46 Dico quartò. Ex nationibus quasi na-Assertio. 4.|de infensis|negans, sed|cum eorum|laude.

turaliter aduersis non expedit Ministros con-

uersionis admitti. Hoc non ex eo ita profe-

ro, quòd minùs apti sint. Quis enim Gallos

satis aptos non censeat, qui in Nouâ-Franciâ

res mirabiles incredibili patientiâ perpetra-

runt? Sunt equidem ad spiritualia aptissimi

ministeria, ingenio, litteris, & experientiâ

conspicui. Neque ex eo quòd timeri aliquid

ab ipsis queat. Quid enim ab imbelli, & re-

rum sæcularium egregio despectore timeri

possit? nihil certè Carolus V. à Borbonio

timuit, quem exercitibus præfecit suis, sicut

neque à Condeo Principe Rex noster arma

nostra tractante contra Gallicas irruptiones;

& ab iis, de quibus agimus, timeatur? NonRatio pro|illa, exclu-|sis aliis.

mittendos tamen assero, quia frequentibus

erunt obnoxij calumniis, & rem, pro quâ

animus maximè tranquillus & pacatus exigi-

tur, non poterunt promouere. Communiter

enim habebuntur suspecti, vtpotè rebus no-

stris quasi naturaliter aduersantes, iuxta vul-

garem responsionem de quâ num. 43. hîc po-

tiùs congruentem. Et licèt prudentiores secus

iudicabunt, vulgus tamen prudentiæ leges ig-

norat, vnde & quod sentit, non veretur effa-Seneca.

ri, veritatis peßimus interpres, iuxta Senecam

Lib. 2. de breuitate vitæ. Scimus etiam ob leuis-

simam, aut potiùs nullam huiusmodi occasio-

nem, graues obortas tempestates, quas ante-

uertere oportet, transmissione negatâ. QuodAuthent.|Vt Diui.

Principibus obseruandũ, iuxta Authent. vt Diui.

in quâ sic Imperator: Voluntarios labores, vt quie-



tem aliis præparemus. Pro quo & alia habet

Glossa in Præmia Decretalium. Et in regionibus

adeò remotis id peculiariùs accurandum;

quamquàm regula ista suas possit exceptio-

nes habere; vnde & scimus aliquos cum tran-

quillitate animi, nullis excitatis aliunde flati-

bus, in vineæ istius culturâ egregiè laborasse.

Pro quibus hæc satis, in quibus non tamquàm

iudex, sed tamquam testis elocutus: scio enim

Regi nostro graues & sapientes Consiliarios

assistere, quibus de conuenientiâ circa prohi-

bitionem aut indulgentiam, erit integrum

iudicare. Sed quia illi circa valdè remota deli-

berant, neque id, quod ipsa rerum facies præ-

sentibus exhibet, potest esse perspectum, non

sum veritus facem testimonij præferre; cùm

sit eius, qui ipsos ferè quinquaginta annos in

istarum rerum proximâ inspectione transegit.

Iuuat autem illud Orientalis Prouinciæ Socie-Prouincia|Indiæ O-|rientalis|Societatis|præclarum|exemplum,|& illustris|sententia

tatis nostræ Patrum communi calculo robora-

re. Illi enim Anno 1575. consultatione habitâ

circa ea, quæ ad promouendum rei Christia-

næ statum conferre poterant, cum Visitatore

Alexandro Valignano conuenientes, id statue-

runt inter alia, quod P. Sacchinus 4. Parte

historiæ Societatis Lib. 3. num. 230. his refert ver-<-P>

@@0@

@@1@Quæ obligatio circa Conquisitorum remunerationem. 13

<-P>bis: Illud quoque visum est in deliberationem vocan-

dum, an alios præter Lusitanos expediret in Indiam ex

Europâsocios mitti: vbisummo omnium acclamatum

consensu, non modò ex alijs quibusuis Prouincijs cum

gratiarum actione excipiendos libentißimè, sed etiam in-

uitandos, rogandosque: & supplicandum P. Generali,

vt quando vna Prouincia Lusitana nequaquam sibi ipsi,

Brasiliæque, & Indiarum tot tamque amplis regionibus

posset sufficere, nullo modo Spiritui sancto, Dominoq́ue

meßis Operarios in messem suam mittenti præcludi adi-

tumsineret. Sic ille.


CAPVT V.

An, & quomodo, debeat, & possit Rex

Catholicus, Conquisitorum, & Con-

quistatorum merita munerari.


47 QVòd debeat genere aliquo debiti, in-Conquista-|toribus re-|muneratio|debita, sicut|generaliter|egregiè la-|boranti-|bus.

dubitatum apparet: meritis enim re-

muneratio debet proportionabilis respondere.

Quæ veritas luce est meridianâ perspectior. Et

in materiâ, de quâ agimus, specialiter à Cassiodo-

ro his verbis exornata; Tribuenda est justis laboribus



compensatio: quia exprobrata militia creditur, quæ re-

munerata transitur, Athletam populis palma designatCassiodor.

esse victorem. Sudores bellicos Ciuica corona testatur.

Expectant etiam equi (alij: Equos, sed minus benè)

præmia sua: & tanta justitiæ vis est, vt nec illis tar-

diùs detur laboris pretium, qui sentire non poterant de-

negatum. Sic ille. lib. 2. 28. Debentur ergo saltem

gratitudinis debito Conquisitoribus præmia, qui

in Catholici Regis obsequium incredibiliter la-

borarunt. Ad gratificationem sanè voluntasVoluntas|obsequendi|ad gratifi-|cationem|requiritur.|Seneca.

obsequendi requiritur, quod lib. 6. de beneficijs cap.

10. à Senecâ eleganter dictum verbis illis: Non



enim profuisse te mihi oportet, vt tibi obliger: sed ex

destinato prosuiße. Pro quo & cap. 19. Conquisi-

tores autem ex destinato profuisse, non potest in

dubium reuocari. Regum Catholicorum auspi-

ciis, sumptibus, & mandatis profecti, eius nomi-

ne possessionem terrarum, quascumque inuenis-

sent, formulâ solemni captabant, quam multi

scriptorum afferunt, & extat Tomo 4. Rescriptorum

Indicorum pag. 226. & sequenti. Et est sanè nota-Formula|notabilis|possessionis|Indiarum.

bilis, quia in illâ Reges nostri, ex quorum præ-

scripto ordinata est, Pontificem Romanum vti

mundi dominum recognoscunt, à quo proinde

fieri amplissima donatio potuit regionum Indi-

carum. Non potest ergo circa obligationem ti-

tulo gratitudinis dubium esse vllum, vnde ad a-

lios quæstio reuocatur, circa quos

  48 Dico Primò Reges Catholici debentConquisi-|toribus re-|muneratio|ex justitia|debetur.

Conquisitores (quo nomine etiam Conquista-

tores aut Conquestatores accipimus) juxta quan-

titatem impensi laboris ex justitiâ præmiare. Sic

P. Acosta lib. 3. de procurandâ Indorum salute cap. 11.

Illust. Ioannes Zapata in Disceptatione de justitia di-



stributiua parte 1. c. 4. n. 18. & parte 3. c. vlt. n. 1. D.

Solorzanus to. 2. li. 2. c. 2. n. 59. & 60. & in Politica



pag. 257. 303. 482. & 483. & alii. Ratio est clara.

Nam justitiæ obligationem fundat proprium jusRatio As-|sertionis|aperta.

in eo, cui debet reddi, & consequenter proprium

debitum in debitore respicit: Atqui ita contingit

in præsenti: ergo est propria justitiæ obligatio.

Maior est explorata, & Minor ostenditur: nam<-P>@@



<-P>laborans in alterius commodũ ex illius directio-

ne, & non vt meram gratiā conferat, sed vt labo-

ris sui proportionatam compensationem accipiat,

proprium jus fundat aduersus illum: non est

autem aliud nisi justitiæ: ergo ex justitiâ obli-

gat debitorem. Irrefragabilis est discursus, &

applicandus causæ præsenti juxta dicta.

  49 Dico secundò. Obligatio dicta est justi-Obligatio|est justitiæ|commuta-|tiuæ.

tiæ commutatiuæ. Sic Illustrissimus Zapata suprà,

quod & Dom. Solorzanus videtur approbare, &

hoc planè conuincit ratio adducta pro Assertio-

ne præcedenti. Et prætereà ex eo ostenditur,

quia justitia commutatiua talis dicitur proptereà

quòd circa commutationem versatur, dum vnum

pro alio datur, & ita commutatur: Atqui Con-

quisitores operas dederunt, & labores eximios in

Regum Catholicorum quæstuosissimum obse-

quium: ergo illis debetur compensatio æqui-

valens, justitiæ commutatiuæ titulo. AudiendusSeneca Li-|bro 3. de|beneficiis|cap. 14.

Seneca lib. 3. de beneficijs, ita scribens: Æquißima vox



est, & jus gentium præseferens: Redde quod debes:

Hæc turpißima est in Beneficio: Redde. Sic ille.

  50 Dico tertiò. An cum justitiâ commuta-

tiuâ etiam distributiua intercedat, communis estAn distri-|butiua in-|terueniat,|dubia quæ-|stio, &|quomodo|explicanda|illa.

quæstio. Cùm enim communia bona distribuit

gubernator, si pro ratione laboris impensi red-

dat, pacto aut expresso aut tacito intercedente,

solùm exerceri commutatiuam, etiamsi propor-

tionem geometricam attendat, vt inter eos, qui

præmiantur, sit respectus personæ ad personam,

& non tantùm rei ad rem, multorum sententia

est: cùm tamen oppositum alij sentiant, ex

quibus videri potest P. Molina 1. p. q. 21. §. Hinc



jam facilè, & de quo nos alibi. Estque illud præ-

senti causæ parùm neceslarium: in quo tamenPropria|vtriusque|proportio.

citati pro Assertione præcedenti priori sententiæ

videntur adhærere, & potest facilè defendi, cùm

tamen contrarium probabilius videatur: quia

proportio illa personæ ad personam est quid

consequens ad contractum cum multis, in quo

sola est commutatiuæ justitiæ ratio, & conse-

quenter obligatio ex solâ illâ resultans, & ipsi

propria. Et quando vnicuique secundùm pro-

portionem Arithmeticam redditur quod suum

est, valdè per accidens se habet, quòd respectu

alterius etiam interueniat obligatio, vnde eâ se-

clusâ similiter redderetur. Id quod etiam ad com-

mutatiuam spectat, cui proprium est, cùm non

potest reddi æquale, id quod est possibile redde-

re, siue vnus tantùm sit creditor, siue si plures.

Quod tamen in distributiuâ non accidit, cuius est

proprius respectus ille in debiti redditione præ-

cisus, & solùm ea, quæ sunt communia, diuiden-

tis: hic enim justitiam aliquam constituit: sed

non aliam: ergo illam; vnde immeritò con-

funduntur.

  51 Dico quartò. Reges Catholici redden-Pactâ mer-|cede solutâ|non est vl-|terior ex|justitia ob-|ligatio.

tes Conquisitoribus pactam mercedem laborum,

non videntur ad aliquid vlterius obligati ex rigo-

re justitiæ, etiamsi posteà minùs proportionata

videatur. Sic Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 2.



Cap. 30. n. 20. vbi pro eo Hispanas leges adducit.

Ratio est, quia generaliter loquendo vltra pa-

ctam mercedem nihil debetur vlterius: dicere

enim potest ita soluens Euangelicum illud Matt.

20. v. 13. & 14. Amice, non facio tibi iniuriam:Matt. 20.|v. 13. & 14.

Nónne ex denario conuenisti mecum? Tolle quod tuum<-P>

@@0@

@@1@14 Thesauri Indici Titulus I. Cap. V.

<-P>est, & vade &c. Et tamen isti minùs proportio-

natam sibi redditam mercedem querebantur, vt

patet ex v. 11. & 12. immeritò tamen; in quo

fundatur Assertionis ratio. Licèt enim pactaEisi minùs|posteà pro-|portionata|videatur.

merces minùs proportionata appareat iis, ad

quos illius pertinet interesse, illa semper solet

esse talium querela, & nullus suis aut suorum

meritis æqualem redditam mercedem arbitratur.



Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə