Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə23/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   19   20   21   22   23   24   25   26   ...   143

supremum Senatum litigans recurrat, siue ad In-

diarum, cùm res agitur ad Indias pertinens, &

Senatus Notarium ad faciendam relationem vo-

cari statuit; omninò annuit, nec tantùm merè ne-

gatiuè se habet in causâ non procedens, donec

Consilii decretum accedat. Vnde cùm Anno

1636. Consilium Indicum Notarium ad facien-

dam relationem vocari statuisset, pro quadā cau-

sa ad Indias spectante, de quâ in Nuntii Audien-

tia tractabatur: id & Nuntius, & Notarius vti

rem nouam recusarunt; quia videlicet hoc ad

supremum tantùm Consilium pertinere conten-

debant. Videat qui voluerit Dom. Solorzanum



suprà sic testantem. Est ergo juxta Nuntii praxim,Illius pra-|xis iuxtam|mentẽ Pon-|tificis.

& non tantùm tolerantiam, judicio tali per viam

violentiæ submitti. Quod certè si contra Eccle-

siasticam immunitatem esset, fieri tutâ conscien-

tiâ non posset; ab eo præsertim, qui illius defen-

sionem debet ante alios, vti immediatius Pontifi-

cis organum, sartam tectam conseruare. Ex quo

etiam apparet Pontificem, vt dixi, praxi huius-

modi suffragari: quandoquidem ipsius Nun-

tius nihil tale ageret, nisi eidem sciret esse proba-

tum, cuius & sequitur instructionem: cùm multa

minoris momenti sint, & causam publicam non

ita concernentia, inter illa, quæ in ipsâ conti-

nentur.



§. II.

Pro negatiua quæ videantur vigere.



73 IN contrarium verò id stat, quod est exStylus sa-|cræ Rotæ|contrariũ|probat, dũ|à censurâ|ob recursũ|incursâ li-|tigantes|priùs jubet|absolui.

stylo sacræ Rotæ notissimum, ad quam

cùm aliqui pro iustitiæ obtentione recurrunt, si

ad Curiam habuêre recursum, minimè, nisi priùs

absolutionem excommunicationis eâ de causâ

incursæ obtinuerint, à sacris iudicibus audiuntur.

Est ergo illis mens Pontificis omnino perspecta,

cuius auctoritate decernunt. Et certè, si crederent

sententiam illos secutos probabilem, eorum sty-

lus valdè esset iniurius, dum reos grauissimi pec-

cati faciunt eos, qui de suâ salute soliciti credi

debuissent. Cùm ergo absolui faciant, signum<-P>@@



<-P>est manifestum ita de laicali recursu sentire, vt

nullus excusationi locus esse videatur; sic Pon-

tifice legis auctore judicante. Pro quo in specia-

li est notanda decisio An. 1647. Innocentio X.

Pontifice, quam adducit Diana Parte 9. sic enim

in eâ dicitur: Domini dixerunt, Carolo obtentamEgregium|prædictæ|veritatis|exemplum|sub Inno-|centio X.



absolutionem ab excommunicatione ob recursum ad ju-

dices laicos obtentam, non suffragari. Quamuis enim

eisdem recursibus, & omnibus quibuscumq́ue juribus

inde forsan acquisitis, in amplißima forma renuntia-

uerit: quia tamen non obstante sequestro de mandato

Rotæ apposito super Beneficio inter ipsum & Sanctium

controuerso, adhuc de facto se confouet in posseßione eius-

dem Beneficij, & oblationes Christi fidelium recipit, vt

probatur ex testibus in Summario Sanctij num. 8. & sic

apparet de clarâ & euidenti violatione sequestri, juxta

notata in Clement. Ad compescendas, de sequestri

posseß. & fructib. minimè satisfecit conditioni in facul-

tate absoluendi à Sanctißimo appositæ per hanc suam

tantùm verbalem renuntiationem, vt in proximis ter-

minis dixit Rota inter impressas, &c. Ex quibus ha-

bemus quanto cum rigore res ista in supremo

illo Tribunali tractetur; & quàm exacta execu-

tio requiratur eorum, quæ pro absolutione ob-

tinendâ ab eôdem disponuntur; accedente Pon-

tificis non solùm notitiâ, sed expressâ disposi-

tione, dum Breuia pro exequenda sententia ad

partium instantiam expediuntur. Non ergo de

expressa Pontificis mente dubitari potest, & obli-

gandi animo; nec quidquam ex parte se volen-

tium consuetudine dictâ tueri, quod momenti sit

alicuius, valet allegari. Accedunt Decisiones duæ

apud eumdem Parte 5. in causa Oscannensis Ca-

nonicatûs, & pręsertim posterior, in quâ punctum

hoc ex professo discussum.

  74 Pro quo etiam facit libros quosdam abNoua ratio|ex prohibi-|tione libro-|rum in fa-|uorem re-|cursûs.

Hispanis conscriptos Auctoribus, in quibus re-

cursus huiusmodi vt liciti & legitimi defendun-

tur, ab Apostolica Sede prohibitos: quæ tamen

prohibitio in Hispania non est executioni man-

data; immò executioni occursum Regiis moni-

toriis. Constat ergo de Pontificis mente, quæ

ad notabilem adeo demonstrationem procedit.

Menti autem illius expressæ quomodo potest

saluâ conscientiâ resisti?

  75 Dici potest ius Regium circa hoc nonRecursum|in naturali|jure funda-|ri, quorum-|dam respō-|sio.

in priuilegio aliquo, sed in ipso naturali iure

fundari, suppositâ Regiâ dignitate; incumbit

enim illi innocentes defendere, & omnem sub-

ditis factam iniuriam propulsare; quicumque sit

ille, qui fecerit, aut patiatur; quod in Ecclesia-

sticis videtur potiorem locum habere, qui ob

digniorem statum digniores sunt vt Regio bra-

chio protegantur. Pro quo est lex. 50. Titul. 6.



Parte 1. in qua sic Rex Alfonsus cognomento

Sapiens: Franquezas en los Clerigos mas que otrosAlsonsi Re-|gis verba|circa præ-|rogatiuas|Clericorũ.



omes, tambien en las personas, como en sus cosas. Esto

les dieron los Emperadores, è los Reyes, per honra y

reuerencia de la Sancta Yglesia. Et quidem si Eccle-

siasticus iudex aliquem pugnis aut fustibus cæ-

deret, à quocumque posset sic iniuriatus defen-

di: ergo & quando per sententiam iniuria in-

fertur ab ipso, licita erit etiam defensio, aucto-

ritate præsertim Regiâ, ad quam hoc præcipuè

spectat, vt citatus Rex his testatur verbis: L.

13. Titul. 13. Part. 2. El Rey està puesto paraman-



tener Iusticia y verdad, è darà cada vno suderecho,<-P>

@@0@

@@1@Recursus per viam violentiæ vt liceat. 57

<-P>segun sumerecimiento, espara defender à sus vasallos,Reges ad|subditorum|defensio-|nem con-|stituti.

que no reciban mal, ni fuerza & l. 26. Tit. 14. Par-

tita eadem: Los Reyes son cabeza, alma vida, y man-

tenimiento de sus vasallos, y se debe doler del mal,

que reciben, como de sus miembros, y ser sumero, y

amparo.

  76 Iam probatur Consequentia: nam sen-Iniustum|iudicium|non esse iu-|dicium,|neque iu-|dicem, à|quo illud.|D. Tho-|mas.

tentia iniusta non est sententia, neque iniu-

stum iudicium est iudicium, quæ suntverba Di-

ui Thomæ 2. 2. quæst. 70. artic. 4. ad 2. vbi sic

ait: Ad secundum dicendum, quòd iniustum iudi-



cium non est iudicium: & ideò ex vi iudicij falsum te-

stimonium in iniusto iudicio prolatum ad iniustitiam

impediendam non habet rationem mortalis peccatis sed

solùm ex iuramento violato. Sic ille. Quod ele-

ganter prosequitur Robertus Maranta Disput. 1.

quæ extat post Tractatum de ordine iudiciorum.

num. 16. vbi ita scribit: Quilibet iudex dicitur mi-

nister Dei in terris, Cap. Non solùm, & Cap. Qui ma-Robertus|Maranta.

los 24. Quæst 5. eiusque iudicium videtur prodire de

vultu Dei. Cap. Vt nostrum, in principio, de appellatio-

nib. Cap. 1. in principio Extra. Vt Ecclesiast. Benef. De

vultu autem Dei non potest egredi nisi iustitia & veri-

tas: cùm Deus ipse dicat: Ego sum via, veritas, & vi-

ta, vt habetur Ioan. Cap. 14. Ergo quamdiu iudex se-

quitur veritatem & iustitiam, dicitur minister Dei: sedNec Dei,|sed diaboli|ministrum.

si facit iniustitiam, non Dei, sed diaboli minister effici-

tur, nec tunc dicitur iudex. Cap. Iustum 23. Quæst. 2.

Glossa in Cap. Cùm æterni, in verb. Iudex, de re iudi-

cata in 6. & dicit Caßiodorus Lib. 3. Epist. 28. Tam:

diu iudex dicitur, quamdiu iustus putatur. Sic ille à

Farinacio adductus Tomo 1. Praxis criminalis num.

89. Iuxta hæc ergo ius, quod Reges ad violen-

tias propulsandas competere sibi contendunt,

consequens quid est ad ipsam Regiam dignita-

tem; quâ stante nequit à quacumque alia huma-

na potestate tolli, & ita contra Pontificiam pro-

pugnatur. Et eamdem rationem benè etiam pro-

sequitur P. Palaus Parte 6. Disput. 3. Puncto 14.

num. 8. §. Notanter.

  77 Sed verò quamuis hoc sit eleganter di-Iuris præ-|dicti fun-|damentum|improba-|tur.

ctum, ex eo non videtur laicorum tribunalium

caussa promoueri. Nam si vrgens esset, ex eâ

fieret, caussarum Clericalium cognitionem &

quamcumque sacram, in quâ de grauamine ali-

quo litigantis agitur, ad tribunalia debere laica-

lia trahi: sic enim iniustis iudiciis pleniùs obuia-

retur. Caussæ etiam criminales omnes, ne deli-

cta maneant impunita. Item. Is, qui sententiâ se

iniquâ grauatum putat, sine appellatione posset

statim ad dicta recurrere tribunalia. Prætereà. Si-

cut Regi proprium est defendere subditos, ita &Pontificis|generalis|solicitudo.

Pontifici Christianos, & eos præsertim, qui in

sacro sunt ordine constituti. Pro quo Innocen-

tius Quartus in Cap. Frequens, de restitutione spolia-Cap. Fre-|quens.



torum in 6. ita loquitur: Nos qui voluntarios labo-

res appetimus, vt quietem aliis præparemus: finem li-

tibus cupientes imponi, & calumniæ materiam ampu-

tare &c. Vbi Pontifex verba ex iure ciuili desum-

psit. Autent. Vt diuinæ iußioni subseri. in. gl. Quæ-



storis, in principio Collat. 9. vbi Imperator loqui-

tur; vt scilicet non minorem in se curam ad re-

mouendas Christiani gregis iniurias Pontifex in-

dicaret. Et quemadmodum Rex non omnia per

se gerit & iudicat, sed pro eo ministros destinat

congruentes, ita & Pontifex. Quòd si aut igno-

rantiâ aut passione ducti deuiare à iustitiæ regu-<-P>@@

<-P>lâ possunt: tale incommodum in suis nequit

Rex quantumlibet prouidus declinare. Non er-

go Ecclesiasticorum errata certam habent in lai-

corum iudicio curationem. Cùm etiam senten-

tia inferiorum iudicum appellationis remedium

habeat, immeritò creditur, quòd si prior iniqua

est, alia etiam eodem sit vitio pronuntianda.

Quòd si grauamen aliquod ex priori accedat,

cautum quomodò possit à superiore iudice re-

parari. Cap. Pastoralis, de appellat. Verbis illis: Si



appellans fuerit grauatus iniustè, grauamen huiusmo-

di per Superiorem poterit emendari. Non ergo vlla

momenti alicuius apparet ratio, ob quam possit

iurisdictio Ecclesiastica dictis recursibus impli-

cari.


  78 Vlteriùs. Cùm Pontifex recursum pro-Validum|dilemma|ex Pontifi-|cia excom-|municatio-|ne.

hibendo seuerissimam pœnam imponit, aut se

putat certâ ad hoc iurisdictione præditum, aut

non? Si Primum: ergo certa est penitus iurisdi-

ctio, & consequenter ab eo excommunicati cum

effectu in vtroque foro ligantur: & ita non est

vera ea doctrina, quam laici iudices amplectun-

tur. Illatio est certa. Nam Pontifex errare ne-

quit in his, quæ ab bonos mores spectant, sicut

neque in rebus fidei, vt est constantissima Theo-

logorum sententia, quidquid sit de qualitate cen-

suræ, quam oppositum meretur. Pro quo viden-

da quæ diximus Titulo præced. Cap. 4. §. 4. Secun-

dum autem dici non potest: quia dispositio Pon-

tificia redderetur inutilis, cùm sciat sic disponens,

oppositum esse probabile, & ita securâ posse con-

scientiâ practicari. Item. Pœna illa grauissima

excommunicationis Sedi Apostolicæ reseruatæ,

non esset iustitiæ & pietati conformis, cùm non

caderet supra delictum graue manifestè tale: nec

decens esset, vt Pontifex ita se infensum Principi-

bus Christianis exhiberet, qui iustitiæ zelo viam

non apertè damnabilem in Reipublicæ commo-

dum elegissent.




§. III.

Resolutio difficultatis, & quædam pro

Indiis.



79 DIco primò. Negari nequit quin pro par-Assertio 1.|negantem|partem vi-|deri indu-|bitabilem.

te negante sint vrgentissima fundamen-

ta, vt non immeritò Cardinalis Toletus in Sum-

ma, circa explicationem casuum Bullæ Cœnæ, Excom-

municat. 11. in simili locutus exclamet: Vtinam

Principes Christiani aperiant oculos ad videndum, &

aures ad audiendum. Non enim iam excusationem,

vel subterfugium habere possunt. Sic ille.

  80 Dico secundò. Si iuxta affirmatiuamAssertio 2.|Affirmati-|uæ vsus|parcè reti-|nendus.

sententiam procedendum sit ob adductas con-

iecturas, grauium Scriptorum auctoritatem, quo-

rum satis prolixum catalogum adducit Rota cita-

ta num. 73. & praxim temporis diuturnitate fun-

datam; id parcè, moderatè, & cum timore sem-

per Christiani pectoris digno peragendum. Vi-

denda quæ diximus num. 67. Scimus iudices ali-

quos ob timorem dictum numquam directè res-

pondisse: & alios morti proximos ad horum me-

moriam inconsolabiliter gemuisse.

  81 Dico tertiò. Senatus Regius Indiarum

tenetur maximâ diligentiâ prouidere ne in Can-Assertio 3.|Senatum|Regium

cellariis sibi subiectis graues circa hoc commit-<-P>

@@0@

@@1@58 Thesauri Indici Titulus II. Cap. VII.

<-P>tantur excessus. Id constat: nam cùm circa a-debere Cā-|cellaria-|rum Indi-|carum a-|busibus ob-|uiare.

lia prouidere debeat, quæ inferioris multò mo-

menti sunt, circa hoc perfunctoriam habere cu-

ram non potest non graue conscientiæ pericu-

lum importare. Vnde in syndicatu circa hoc de-

beret inquiri, & inter capita Interrogatorij, istud,

vti rem tangens præ aliis considerabilem, collo-

cari. Non enim ad Hispani Imperij magnitu-Magnitu-|do Hi-|spani Im-|perij ex|subiectione|Pontificia|crescit.

dinem spectat iurisdictionis suæ limites circa

personas sacras extendi, & à subiectione Sedis

Apostolicæ prætensa subductio: cùm ex subie-

ctione potiùs sperari debeant magnitudinis in-

crementa. Pro quo illustre extat Diui Ambrosij

testimonium in Cap. Conuenior, 23. Quæst. 8. sic

dicentis: Allegatur Imperatori licere omnia ipsius esseD. Am-|brosius.

vniuersa. Respondeo: noli grauare te Imperator, vt

putes te inea, quæ diuina sunt, Imperiale aliquod ius

habere. Noli te extollere: sed si vis diutius imperare,

esto Deo subiectus. Scriptum est enim: quæ Dei Deo:

quæ Cæsaris, Cæsari. Matth. 22. Ad Imperatores pa-

latia pertinent: ad Sacerdotes Ecclesiæ; publicorum ti-

bi mænium ius commissum est, non sacrorum Tributum

Cæsaris est. non negatur: Ecclesia Dei est; Cæsari vti-

que non debetur, quia ius Cæsaris esse non potest in tem-

plum Dei: quod cum honorificentiâ Imperatoris dictum

nemo potest negare. Quid enim honorificentius, quàm

vt Imperator Ecclesiæ filius esse dicatur. Quod enim di-

citur, sine peccato dicitur, & cum gratia dicitur. Im-

perator enim intra Ecclesiam est; bonus enim Impera-

tor quærit auxilium, ac Ecclesia non refutat. Sic ille.

Tales ergo simus, & Rex noster pro felicitate re-

giâ contra Coronæ aduersarios frequenter im-

ploret auxilium, non ipsi ab eius tribunalibus au-

xilium pro violentiis indecora frequentia requi-

ramus. Sed de hoc rursum

  82 Dico quartò. Recursus dictus in IndiisAssertio 4.$unclear|Recursum|in Indiis|esse tolera-|biliorem.

videtur tolerabilior, moderatione, quam dixi-

mus, obseruatâ. Id probo. Nam cùm supremi

iudices Ecclesiastici, & Regiæ Maiestatis præ-

sentia longiùs absint, maior est occasio subdi-

tos diuexandi, & ita frequentiores oriuntur in-

iuriæ. Pater Iacobus Aluarez de Paz, sanctita-Venerab.|P. Iacobi|Aluarez|de Paz pro|eo judi-|cium.

tis & doctrinæ laude conspicuus, quarum egre-

gium specimen Orbi vniuerso scripta luculentis-

fima repræsentant, recursum, de quo loquimur,

vti sacrilegum reprobat. Cùm verò Quitensis

Collegij factus Rector in eam venisset vrbem, in

quâ Regia Cancellaria residet; vidissetque fre-

quentes iudicum Ecclesiasticorum iniurias bene-

ficio recursûs profligatas; dicere solitus nihil

conuenientius, iustius nihil disponi pro Reipu-

blicæ bono potuisse. Ex quâ tanti viri sententiâ

illud saltem deducere possumus, quod nostra

Assertio contendit; recursum scilicet in Indiis

esse tolerabiliorem: dummodò in aliud non inci-

datur extremum ex necessitatis prætextu, quòd

scilicet in omnibus, & per omnia, dictus recur-

sus admittatur.


§. IV.

Assertiones aliæ pro Religiosis, & dubij

specialis enodatio.



83 DIco quintò. Recursus etiam ReligiosisAssertio 5.|recursum|Religiosis,|vt aliis li-|cere.

ob commune bonum, eo modo, quo

aliis, licet: quia & illi graues possunt iniurias à<-P>@@

<-P>Prælatis & iudicibus Ecclesiasticis experiri: quod

vtinam iterata exempla minimè comprobarent.

Pertinet autem ad Regiam prouidentiam eorum

defensio; & eò magis, quò perfectior, & Dei

Ecclesiæ vtilior est eorum status, sicut de Cleri-

cali dictum num. 75.

  84 Dico sextò. Si in Religione aliquâ sitAssertio 6.|id negans|quando est|prohibitus|sub graui|pœna.

Constitutio prohibens in speciali recursum, &

pœna sit excommunicationis, aut alia grauis ad-

iecta, recursus erit illicitus, & certa excommu-

nicationis aut censuræ alterius, siue pœnæ gra-

uis incursio. Id probo: nam in professione sibi

tale onus, qui profitetur, imponit, & iuri de-

fensionis suæ, licet naturale sit, voluntariè re-

nuntiat, vnde nequit suam circa hoc resumere

libertatem. Sicut naturale ius habet ad ducendam

vxorem; cui tamen renuntiat vouens castita-

tem: quod & in aliis votis est perspicuum. Et

naturale etiam ius habet ad fouendum corpus

quibus voluerit alimentis; cui renuntiat similiter

ad ieiunia Ordinis obligatus.

  85 Dixi & pæna sit &c Quia si nulla pœnaContra|simplicem|prohibitio-|nem non|est mortale|peccatum.

sit, & aliunde Constitutiones Religionis ad pec-

catum graue non obligant; non videtur ratione

materiæ, aut circumstantiarum communium,

mortale esse peccatum. In particulari autem pos-

sunt esse circumstantiæ aliquæ scandalum indu-

centes, iuxta quas est à prudentibus iudicandum.

  86 Si autem præcipiatur sub reatu peccatiBene ta-|men contra|obedientiæ|præceptum.

mortalis, vt contingit cùm præcipitur in virtute

sanctæ obedientiæ, in quo Religionum est sty-

lus consulendus, transgressio mortalis erit, et-

iamsi nulla adiiciatur pœna, nisi quæ tali peccato

arbitrio prudentium correspondeat. Constat,

quia materia est grauis, & talis obedientiæ onus

voluntariè assumitur.

  87 Nec quæuis pœna quæ grauis dicitur,

indicium obligationis sub mortali est. Sic enimNon quā-|libet pœnā,|grauem|dictam esse|judicium|talis obliga-|tionis, sed|quæ expli-|catur.

in Ordine Prædicatorum pœna grauis dicitur

tria ieiunia in pane & aqua, & itidem disciplinæ,

quæ solent pro negligentiis infligi, quæ non

sunt etiam peccata venialia, vt videri potest apud

P. Fr. Ioannem de la Cruz in Directorio Con-

scientiæ Lib. 1. Cap. 6. Artic. 2. §. & ad argumen-



ta. Debet ergo esse pœna, ex quâ graue dam-

num transgressori proueniat, vt diuturni car-

ceris, priuationis habitus, inhabilitatis ad Reli-

gionis ministeria, grauis infamiæ, quæ regula-

riter loquendo necessaria est ad virtutem conser-

uandam, vt citatus Auctor aduertit, iuxta illud



Eccli 41. v. 15. Curam habe de bono nomine: hoc e-Eccli. 41.|v. 15.

nim magis permanebit tibi, quàm mille thesauri pre-

tiosi, & magni. Videantur P. Suarius Libr. 5. de

legibus Cap. 4. num 11. P. Vasquez Tomo 2. in 1.

2. Disputat. 159 num. 23. P. Thomas Sancius in



Dostları ilə paylaş:
1   ...   19   20   21   22   23   24   25   26   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə