Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə26/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   22   23   24   25   26   27   28   29   ...   143

se de illarum cognitione tamquàm iudices interponunt.

Quæ clausula ad omnes sequentes influit & in il-

lis repetita censetur. Cap. Requiris, de appellat. Vbi

Abbas, & doctores. Et ex textibus aliis ab eôdem

adductis, in quibus id Scriptores illustrant.

  120 Non inquam valet; quia doctrina illaApertè con-|uellitur.

non est generaliter vera & ita non habet locum

quando, si clausula referretur ad capitulum, indu-

ceretur juris communis correctio, vt docent Bar-

tholus in l. Talis scriptura, ae legatis 1. Gabriel Con-



silio 22. n. 12. volum. 1. Aretinus in l. 3. §. Filius, in

fine, D. de liberis & posthumis. Item, quando in aliis

post clausulam est diuersa ratio, vt tradit Cardi-

nalis Mantica Decisione 52. n. 3. juxta communem

Doctorum sensum; quod hîc contingit, & sic a-<-P>@@

<-P>liàs. Pro pręsenti autem causâ id certum, non ex-

tendi quando verba legislatoris contrarium in-

dicant; & est in fauorem Ecclesiæ, vt hîc accidit:

nam Pontifex quatuor aut quinque actiones pro-

hibet sub dictâ excommunicatione verbis illis:

Illas processando, banniendo, capiendo, seu sententias

contra illas proferendo vel exequendo. Vbi sententiam

proferre, quod est vt judicem se interponere, tam-

quàm quid diuersum à bannitione constituit. Et

prætereà si clausula illa deberet intelligi: ergo qui

caperet sine judiciali processu, non incurreret prę-

dictam excommunicationem; quod dici nequit;

cùm multò grauior ea iniuria sit, quàm sola pro-

cessatio sub eâdem excommunicatione prohibita.

Pro quo videndus Bonacina disp. 1. de Censuris, q.

20. Puncto 2. n. 9. Item. In hac excommunicatio-

ne extant verba illa. Quomodolibet se interponentes:

ergo non sola interpositio judicialis & conten-

tiosa prohibetur, cùm aduerbium. Quomodolibet

sit vniuersale, vt constat, & habetur ex Cap. In-



demnitatibus. §. Si qua verò, de electione in Sexto, ibi:

Ipsius aliquod quomodolibet non quæratur. Vbi Ar-

chidiaconus ait esse distributiuum modorum,

quod probat Glossa.

  121 Dico tertiò. Si delictum sit insolens, &Assertio 3.|exceptionẽ|statuens se-|cundum|vrgentes|circumstā-|tias.

turbulentum aliquid timeatur, probabile est posse

Regium Consilium sic delinquentem expellere, si

Prælatus Ecclesiasticus nolit, aut nequeat, requisi-

tus ad id operam exhibere. Colligitur ex P. Suario



lib. 4. defensionis fidei, cap. 34. n. 6. & in 8. magis ad

rem ita scribit; Atque hinc possumus vniuersaliter col-P. Suarez.



ligere, numquàm posse sæcularem judicem vsurpare juris-

dictionem in Clericum prætextu neceßitatis, quamdiu a-

liquis prælatus Ecclesiasticus, siue proximus siue remotus

adiri potuerit. Sic ille. Quando ergo Ecclesiasti-

cus Prælatus adiri non potest, aliter judicandum.

Est autẽ idem non posse Prælatũ, aut nolle reme-Inutilis|Prælatus|pro nullo.

dium adhibere, ac penitus non esse: quia in ordine

ad illum effectũ nō est. Sic C. Inter cetera. de transla-

tione Episcopi, ecclesia viduata dicitur quæ habet E-Cap. Inter|cetera.

piscopũ inutilẽ. Vbi Glossa v. Inutilem, ait inutilẽ

mortuũ reputari. Et L. Plagiarij ad L. Fabiam, de pla-

giarijs, pater vocatur filio orbatus, quando sibi estL. Plagia-|rij.

filius inutilis. Vbi & id notat Glossa, & Baldus.

Propter quẽ Textum Baldus ipse, Didacus Perez,Simile in|filio, &|marito.

Palacius, Rubeus, Rebuffus, Hippolytus, Couarr.

& Cotta, apud P. Th. Sancium tom. 2. Consiliorũ, lib.

4. c. 2. dub. 15. n. 1. affirmant viduā dici, quæ maritũ

habet inutilem, & gaudere priuilegiis viduarum.

  122 Dices P. Suarium, n. 7. asserere adeundumResponsio|de aditione|Pontificis,|nequit In-|dijs appli-|cari.

esse Pontificem, qui si neglexerit, non est per Re-

gem cogendus, sed rogandus, vel cum debitâ sub-

missione monendus. Sed hoc pro Indiis in casibus

particularibus est difficile, vt constat, & mora po-

test esse nociua: vnde succedit alia doctrina eius-P. Suarez.

dem Patris, n. 9. sic dicentis: si verò aut casus est par-



ticularis & extraordinarius, aut non datur locus consu-

lendi Pontificem, aut exequendi mandata eius: tunc

casus reducitur ad terminos juris naturalis, & gentium.

Et ideò licebit vti remedio quocumque honesto secundùm

rectam rationem. Vel dici etiam potest tunc posse conue-

niri Clericum coràm iudice laico jure defensionis, quia

ille tunc est modus suauior se defendendi, velsuum conser-

uandi, aut recuperandi, aut etiam communi bono con-

sulendi. Sic ille. Quod & alii admittunt, quibus no-Dom. Vil-|laroel.

uissimè accedit D. Villaroel Part. 2. q. 18. art. 3. n. 1.



& seqq. & n. 38. & seqq. Iuxta quod exponendum<-P>

@@0@

@@1@De Episcoporum auocatione quod Consilium, &c. 65

<-P>quod habet art. 1. n. 117. Clericos inquam incor-

rigibiles posse à laicis puniri iudicibus.




CAPVT XII.

An idem quod de alijs, de Episcopo-

rum auocatione, aut remotione di-

cendum.


123 DIco primo. Quæ in prima & secun-Assertio 1.|de alijs di-|cta pro E-|piscopis ma-|gis vrgere,|ob eorum|maiorem|dignitatẽ,|quæ expen-|ditur.

da Assertione cap. præced. diximus, in

Episcopis ampliùs vrgent. Constat

ex eorum maiori dignitate, cui maior est etiam

debita reuerentia: vnde specialis est excommu-

nicatio in Bullâ Cœnæ, scilicet vndecimâ, con-

tia eos hostiliter insequente. Iniurià eorum ad



Christum pertinet, cuius legatione funguntur, ait Di-

uus Anacletus Epistol. 2. & S. Melchiades in Epi-

stolâ ad Episcopos Hispaniæ, quod & habeturD. Anacle-|tus.

in Cap. De his verò$unclear, de Consecrat. dist. 5. eos vocat

summos Pontifices verbis illis: Et sicut vnum

maioribus, id est, summis Pontificibus, est accommoda-S. Melchi-|ades.

tum. Vbi de Sacramento loquitur Confirmatio-

nis. Et, vt explicat Glossa, summi dicuntur;Glossa.



quia vltra eos nullus est ordo: nam Metropolitani

Episcopi vocantur 18. dist. Quamuis hic titulus iam

sit soli Christi Vicario, & Diui Petri Successori

reseruatus. Sed omnium elegantissimè Gelasius

Papa Anastasio Imperatori sic scribit: Honor &Gelasius|Papa.



sublimitas Episcopalis nullis poterit comparationibus

adæquari. Sunt regum fulgori compares & Principum

diadematis; longè erit inferius &c. Extat in cap. Duo

sunt, 96. dist.

  124 Dico secundò. Quod Assertione 3. estAssertio 2.|idem quod|de alijs di-|ctum, etiā|illis appli-|candum, vt|auocari|possint, si|seditiona-|rij.

dictum, potest etiam Episcopis applicari, in qui-

bus aliqualiter maior videtur esse ratio, quàm in

aliis. Id constat: nam & grauiter turbare Res-

publicas possunt, & Superiorem non habent, à

quo possint coërceri. Ideò non solùm Episcopos,

sed & Archiepiscopos scimus in Hispaniam acci-

tos, neque id Pontifices molestè tolerasse, sed

Regibus nostris postulantibus, & ad Episcopatus

illius Prouinciæ præsentatis, eorum translatione

publicę tranquillitati consultum. Consilium Car-Concilium|Carthag.

thaginiense quartum cap. 67. sic decernit: seditio-

narios statuimus numquàm ordinandos Clericos, sicut

nec vsurarios, veliniuriarum suarum vltores. Sic Con-

cilium, & id ad Episcopos præcipuè pertinere

constat ex totâ distinct. 46. in quâ Gratianus re-

quisitum illud exponit, quod apud Apostolum

extat 1. Tim. 3. v. 3. Non litigiosum. & ita pro eo1. Tim. 3.|v. 3.

statutum Concilii prædictum adducit in cap. Sedi-



tionarios. Cur autem seditionariis vsurarios ad-

iunxerit, exponit Glossa sic dicens: Quia tales pro-Glossa.



pter auaritiam pro minimo litigant. Vbi & addit non

solùm non ordinandos, sed & ordinatos deiiciendos.

Vltores autem iniuriarum suarum satis litigari

probantur. Quæ quidem in Indiis satis perniciosaIn Indijs|pro eo ratio|specialis.

comperiuntur, sicut & frequentiores pro iisdem

occasiones: auaritia enim pretiosis stimulata fo-

mentis animos elatiores generat, & periculum est,

ne qui præsunt, dum à supremis illis Europæ in

spiritualibus & temporalibus remoti Principibus

degunt, se vti huius noui mundi dominos arbi-

trentur. Sic ergo & periculosè omnia miscere mo-

deramine turbulento. Non eruntequidem plures,<-P>@@



<-P>nam & modestissimos frequenter experimur: sed

siqui contrariâ gradiantur viâ, magnâ debet huic

damno prouidentiâ subueniri. Non poterit Re-

gium Consilium erga eos, quod sola potest au-

ctoritas suprema Pontificis, Ordinatos deijciendo, vt

ait Glossa: poterit tamen deiectionem auoca-

tione disponere, iuxta probabilem Doctorum

sensum operando.

  125 Pro quo videtur etiam jus CanonicumIus Cano-|nicum pro|auocatione|militat.

militare, dum ex Concilio Agathensi 2. cap. 35. sic

statuitur in cap. Si Episcopus 18. dist. Si Episcopus Me-

tropolitanus ad Comprouinciales Episcopos epistolas di-

rexerit, in quibus eos aut ad ordinationem summi Pon-Cap. Si E-|piscopus.

tificis, aut ad Synodum innitet: postpositis omnibus (ex-

ceptâ graui infirmitate corporis, aut præceptione Regis)

ad constitutum diem adesse non differant. Ex Concilio

etiam Sardicensi cap. 8. sic habetur: Si vobis, fratresCap. Si|vobis.



Charißimi, placet, decernite ne Episcopi ad comitatum

accedant, nisi fortè hi, qui à religiosis Imperatoribus, vel

inuitati vel vocati fuerint. sic extat in Cap. Si vobis

23. q. 8. Et sunt verba Osii Cordubensis Episco-

pi in Concilio præsedentis. Iuxta hæc ergo con-

stat Episcopos à Regibus aut Imperatoribus vo-

catos non debere eorum placito reluctari, quia

semper præsumi debet non leuis momenti causa

aduocationem huiusmodi permouere. Sic ergo

interpretanda est eorum mens, cùm Consilio

Indiarum ita arbitrante, Prælati in Hispaniam

auocantur: grauissima enim tunc intercedit causa,

& audiri coràm eos conuenit, pro se rationem, &

fortè congruam, reddituros.

  126 Dices ex eorum absentiâ ea emersuraOccurritur|difficultati|de damnis|absentiæ.

damna, de quibus dictum cap. 5. Ad quod respon-

deri potest, vocātibus id onus relinqui, vt videant

quomodo possit damnis emergentibus obuiari.

Deinde, etiamsi damna aliqua sint futura, maio-

ribus vitandis per talem absentiam attendi, &

maiora ex eâ bona pro vtilitate communi spera-

ri. Quemadmodùm cùm generale Concilium in-

dicitur, omnium Episcoporum futura absentia

decernitur, & quæ ex ipsâ oriri damna possunt,

communis totius Ecclesiæ boni consideratione

& maiorum damnorum euitationis respectu

compensantur. Et prædictam praxim videtur ap-Ex Diana|positionis|probatio,|pro Indijs.

probare Diana Parte 5. tract. 1. resol. 5. §. Verùm



hanc, vbi ita scribit: Non sumus in Indiâ, ita vt ad

compescendam, si adesset, licentiam & delicta Episco-

porum, tanta esset neceßitas, vt periculum esset in morâ,

si pro ruinâ publicâ subleuandâ Pontificis resolutio ex-

pectaretur. Sic ille. Licet ergo in Indiis, quod ali-

bi non ita, iuxta ipsum. In quibus prætereà vo-

lunt aliqui Reges nostros Legati Pontificii au-Ex Legati|auctoritate|in Regibus|idem juxta|aliquos|probatũ.

ctoritatem habere, vt vidimus Titulo præced. n. 159.

quibus cum Dom. Villaroel Parte 1. quæst. 1. lib. 8.

n. 23. & seqq. Parte 2. quæst. 14. art. 4. n. 36. qui eâ

non adductâ ratione auocationem & expulsio-

nem vt licitam admittit respectu Regis, Proregũ,

& Audientiarum, vt citato Art. 8. num. 34. & seqq.



& Parte 2. quæst. 12. art. 5. num. 97. Legati etiam

auctoritatem agnouit Fr. Ioannes de Silua in A-



nimaduersionibus citatis fol. 7 pag. 1.

@@0@

@@1@66 Thesauri Indici Titulus II. Cap. XIII.

CAPVT XIII.

An ratione styli possint Regij India-

rum Consiliarij in rescriptis ad Eccle-

siasticos transmissis conscientiæ gra-

uamen incurrere.




127 DOminus Solorzanus lib. 4. cap. 12. n.Stylus com-|minatorius|ex stylo no-|uo.

78. & 79. & in Politicâ lib. 5. cap.

16. pag. 908. §. Loquales, nouum

stylum circa hoc censurâ dignum existimat; sic

enim scribit: Quod notare etiam oportebit pro censu-D. Solorz.

ra cuiusdam praui styli, qui his temporibus in dictis

schedulis frequentatur; quatenus Princeps ad earum ob-

seruationem multis pœnis insurgit, & multis verbis

hortatur, & aliquando indignationem minatur, &c.

Cùm ergo rescripta talia per Consilium expe-

diantur, ad illius Patres talis videtur censura per-

tinere. Et dubitari potest an in hoc eorum possint

conscientiæ grauari. Circa quod

  128 Dico primò. Nisi bona fides excuset,Assertio 1.|aliquod in|eo esse pec-|catum.

aliquod in huiusmodi stylo peccatum admiscetur.

Sic videtur sentire Dom. Solorzanus, cùm pra-

uum dicat. Et probatur. Quia Ecclesiastici alte-

rius fori, & quidem diuinioris sunt: ergo debet

cum illis reuerenter agi, nec pœnarum commi-

natione compelli; & quidem cùm pœnæ non

non sint pro libito, sed præcedente causæ cogni-

tione imponendæ, qui pœnas minantur, eo ipso

se iudices videntur profiteri. Hoc autem quan-

tùm immunitati sacrorum hominum aduersetur,

satis est perspectum. Quòd si non animo verè

infligendi, sed ad terrorem tantùm proferuntur,

hoc etiam contra reuerentiam est debitam; quòd

scilicet terroribus cum eis agatur, quibus omnis

vrbanus agendi modus, vtpotè in altiori gradu

constitutis, debeatur. Comminatio autem Regiæ

indignationis est formidabilis, vt Rex omnium

sapientissimus attestatur Prouerb. 16. v. 14. dumProuerb.|16. v. 14.

ait; Indignatio regis, nuntij mortis.

  129 Dico secundò. Præfatus stylus graueAssertio 2.|videri mor-|tale, ob re-|uerentiam|debitam et-|iam à Re-|gibus.

videtur esse peccatum. Hoc probant nuper addu-

cta. Et prætereà arguo ex eo quòd graue ex illo

scandalum oriatur, dum vident populares sic Ec-

clesiasticas tractari personas: minuitur enim in

illis debitus eisdem respectus, & de immunitate

earum abiectè sentiunt: quod constat damnum<-P>@@



<-P>esse grauissimum: cùm debeant præ aliis Chri-

stiani Principes honorem Ecclesiastici ordinis

illibatum accurare. Pro quo ita scribit Diuus

Marcellus Pontifex in Epist. 2. ad Maxentium. BoniD. Marcel-|lus.



Principis est ac Religiosi ecclesias contritas atque concus-

sas restaurare, nouasque ædificare, & Dei Sacerdotes

honorare ac tueri. Sic ille, & habetur in Cap. Boni,

96. dist. In quâ etiam. Cap. In Scripturis, Nicolaus

Pontifex Magni Constantini exemplum addu-

cit, quem dixisse scribitur: Verè si proprijs oculis vi-Magni|Constanti-|ni egregiũ|affatum.



dissem Sacerdotem Dei, aut aliquem eorum, qui Mona-

chali habitu circumamicti sunt, peccantem, chlamydem

meam expoliarem, & cooperirem eum, ne ab aliquo vi-

deretur. Post exemplum autem dictum sic allo-

quitur Ludouicum Imperatorem: Sed hoc qui-



dem diximus cautos vos reddere cupientes, vt si de Do-Nicolaus|Pontifex.

mini Sacerdotibus (qui iure Patres animarum dicun-

tur) aliquid contigerit vos audire, quod confusionem pijs

mentibus ingerat: non infrunitum, sed pudoratos filios

Noë imitantes, paternam de reliquo verecundiam con-

tegatis; vt affluenti (quemadmodum & illi) bene-

dictione repleri, moderante Domino, mereamini. Sic

ille.


  130 Dico tertiò. Aliquando sine peccatoAssertio 3.|Regias cō-|minationes|aliquando|licere.

vllo poterunt Regiæ comminationes intendi:

quando scilicet res ipsæ id exigere, ob grauia,

quæ imminere possunt, damna videantur. Et

potest congruus talibus rescriptis sensus adhibe-

ri; infligendas scilicet pœnas, eo modo, quo

infligi à laicâ potestate possunt, exequendo scili-

cet, quas Pontifex, aut inferiores Prælati, infli-

gendas iudicarint; aut eo modo qui, juxta dicta

Capite præcedenti, sine eorum interuentione

potest probabiliter vsurpari. Ex quo habetur

non esse jam stylum, quem prauum dicimus:

stylus enim dicit vsitatum scribendi modum, qui

cum consuetudine ferè coincidit: in vno autem

aut alio casu non dicitur esse stylus; & ita non

potest penitus condemnari: estq́ue in hoc inter-

pretationi dictæ locus; quæ tamen non potest

stylo conuenienter adhiberi.

  Et hæc pro Regio Indiarum Consilio deli-

basse sufficiat, plura forsitan quàm opus fuerit; si

enim intelligenti plura, vt communi pro-

uerbio fertur, sublimi adeò intelligantiâ præditis,

qualis in eis semper effloruit, qui ad illud ex flore

sapientium eliguntur, paucissima sufficient, quæ

& ipsi poterunt maioris luminis ornamento con-

uestire. Iam ergo ad alia.


@@0@

@@1@67

TITVLVS III.

DE PROREGIBVS INDIARVM EORVMQVE

Obligationibus ad negotium animæ pertinentibus.



Post Regem, Regiumque Consilium, Proregum videtur dignitas

& auctoritas eminere: vnde circa illos præsenti hoc Titulo,

quæ commoda esse possunt expediemus. Sit ergo pro illis,


CAPVT I.

Qualiter Proreges Indici ad ex-

emplum vitæ teneantur.


1. QVæ circa GubernatoresProregum|integritas|vel solâ|Regia ele-|ctione pro-|batur.

Indiarum à Rege desti-

nandos dicta à nobis Ti-

tulo 1. Cap. 9. ad Prore-

ges maximè constat per-

tinere; quibus suppositis

præsens quęstio parùm

erit necessaria: cùm enim viri probitatis exi-

miæ sint ad munus tantum deligendi, quid opus

est circa vitæ exemplum inquirere vbi illud non

potest in sic delectis defecisse. Iudicij nostri cul-



men excelsum est, cùm qui à nobis prouehitur, præcipuus,

& plenus meritis æstimatur. Nam si æquabilis credẽdusCassiodo-|rus.

est, quem iustus elegerit, si temperantiâ præditus, quem

moderatus asciuit: omnium profectò capax potest esse

meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere vir-

tutum. Sic Theodoricus apud Cassiodorum Lib.

1. 3. vbi de supremæ elatione dignitatis ageba-

tur. Licèt autem parùm necessaria videri possit,

ea suppositione firmata, vtilis tamen non potest

non haberi: & nos non solùm necessaria, sed

etiam vtilia consectamur.

  2 Oportet equidem Proregem Indicum vi-Quæ in|Indico spe-|cialis obli-|gatio ob|conuersio-|nem, de|qua agi-|tur.

tæ exemplo prælucere: Moribus enim debet esse



conspicuus, qui datur imitandus. Idem qui suprà a-

pud eumdem Lib. 4. 3. De conuersione Indorum

agitur, & promotione fidei, ac de primitiuâ qua-

dam Ecclesiâ prioris imitatione fundanda. Quo

in negotio Prorex præcipuus est motor, & pro-

motor vnde omni debet florere virtute, vt ex eo

fonte in alios Christianæ professionis dignissimæ

deriuẽtur. Ioseph in Ægypto Prorex constitutus


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   22   23   24   25   26   27   28   29   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin