Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə27/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   23   24   25   26   27   28   29   30   ...   143

à Pharaone, omniũ se virtutum exemplar exhi-

buit veri Dei inter Ægyptios Religionem, quam

profitebatur ipse, promoturus. Et Iosephum

eumdem esse, qui Osiris, pro Deo Ægyptiis

habitus, censent multi. Quod nomen exponensIoseph idem|quod Osiris|Ægyptiis,|multi ocu-|lus.

Plutarchus Lib. 1. de Iside, & Osiri ait idem esse

ac Multi-oculus. Quod P. Cornelius in Genesis

Cap. 41. circa finem ita adaptat An non multi-ocu-

lus, id est, multiscius Ioseph per sapientiam sibi cœli-P. Cornel.

tus inditam, quâ Ægyptios prudentißimè gubernauit.

eosque docuit non tantùm Astrologiam, sed & fidem

ac Dei cultum, iuxta illud Psal. 104. v. 19. & 20.<-P>@@

<-P>Constituit eum dominum domûs suæ, & principemPsal. 104.|v. 19. &|20.

omnis posseßionis suæ. Vt erudiret principes eius sicut

semetipsum, & senes eius prudentiam doceret? Sic

ille. Verba autem illa, Sicut semetipsum, aliter

iuxta Hebræam originem nonnullis sonant sic

legentibus, Secundùm animam suam. Quod Car-Card. Bel-|larminus.

dinalis Bellarminus ita exponit: Id est, ad simi-

litudinem sapientiæ, quæ erat in animâ suâ. Do-

cuit ergo eos verum Dei numen, & quibus de-

beret moribus honorari. Ideò & se perfectum

eorum præbuit exemplar: multis-oculus sanè; vt

circumspectione attentâ se gereret, ne quid in se,

quod aliorum posset offendere oculos, reside-

ret. Et tales oportet sint Proreges.

  3 Et verò ad circumspiciendos ProregisMulti ocu-|los esse opor-|tet Indicos|Proreges,|quia &|multi oculi,|qui eos|obseruant.|Cassiodo-|rus.

mores, omnes sunt multi-oculi, vt ipsi benè opus

sit multi-oculum se præbere, Argum quemdam

centenis luminibus intuentem. Non patitur cla-



ritas illa committere, quod poßit mobilis turba nescire.

Locatus in medium, cunctorum ad se trahit aspectum:

& totius vitæ iudicium promulgat fama populorum.

Sic Theodoricus apud Cassiodorum Lib. 3. 11.

Vnde illud apud eumdem: Quidquid feceris, nos

videmus Lib. 7. 18. Sciat Prorex Indicus & tur-

bæ posse congruere quidquid ille egerit perui-

denti. Et ita ille, qui sic est visurus alios, vt quid-

quid egerint videat, se ipsum circumspiciat priùs,

& ea, quæ est acturus: ne quidquam, quod car-

pere possit, turbæ oculus deprehendat. Et In-

dicorum populorum oculi magis sunt aliis cu-

riosi, vt maiorem proptereà debeant curam cir-

cumspiciendi se ipsos in supremis gubernatoribus

prouocare: præpostera Dei imitatione, qui vo-



cat ea, quæ non sunt, tamquàm ea, quæ sunt. Rom.

4. v. 17. quæ neque in mentem venêre Prore-

gum, neque etiam somniarunt, tamquàm si es-

sent, vocant, & censuris adiectis reprehendunt.

Sint ergo & illi multi-oculi, sic enim oculos ocu-

lum feliciter superabit.

  4 Pœnitentiæ, & Eucharistiæ SacramentaSacramen-|torum vsu|præluceāt|neque an-|nuo satis-|facere, ob|scanda-|lum.

sint illis frequentia. Eorum vsus semel in anno

fideles vrget sub lethalis culpæ reatu. Si tamen

Prorex eâ esset raritate contentus, & hoc esset a-

liis notum, graue in eo videtur scandalum, vnde

ratione illius etiam grauis culpa & quidem semel

tantùm in anno Sacramentis præfatis vti, iuxta

communem existimationem eorum est, qui sa-

lutis animæ curam habent exiguam, & conscien-

tiam grauibus oneribus prægrauatam, quod ex-

perientiæ magisterio persuasum. Hoc autem de

Prorege sentiri, quis non videat ad non leue scā-<-P>

@@0@

@@1@68 Thesauri Indici Titulus III. Cap. I.



<-P>dalum permouere? P. Suarez Tomo 4. in 3. p.

Disputat. 35. Sect. 3. num. 11. sic ait: Vix vllus est,P. Suarez|Non suffi-|cit illi mo-|raliter ad|vitanda|mortalia.

qui moraliter poßit vitare per totum annum omnia

peccata mortalia, omittendo hoc Sacramentum. Sic

ille de Sacramento Confessionis. Ergo qui non

vsum cognouerit, sic iudicare poterit, aut sal-

tem magno cum fundamento suspicari. Posse au-

tem aliquem per accidens obligari ad frequentio-

rem Confessionem multi Scriptores tradunt, exPer acci-|dens potest|esse obliga-|tio plus-|quam an-|nuæ Con-|sessionis.

quibus videri possunt P. Suarez suprà num. 10.

& Disput. 15. num. 5. & seqq. P. Palaus Tomo 4.

Tract. 23. Disputat. Vnicâ Puncto 3. num. 5. apud

quem P. Coninck, P. Laymam, & Bonacina.

Et licèt de pœnitentiæ virtute loquantur, eadem

est in Sacramentali ratio; quia is, qui iudicat se nō

posse facilè contritionem habere, benè tamen at-

tritionem, vti Sacramento debet ad effectus illos,

quos citati Scriptores, & alij ab eisdem adducti

commemorant. Magis in speciali loquitur P.

Bauny Tomo 1. Tract. 4. Quæst. 4. Assert. 3. P. Sà

V. Confeßio num. 5. alios suppressis nominibus

allegans. Ioannes de Medina Codice de Confeßione

Quæst. 14. §. 2. Ergo similiter ratione scandali,

quæ est obligatio per accidens, poterit Prorex

ad Confessionem obligari. Et eadem ratio est

de Communione, quæ numquàm differri solet,

nisi ob horrorem Confessionis.Confessa-|rius ido-|neus deli-|gendus:|& qualis|ille.

  5 Multum autem ad dignam in omnibus

existimationem suo de Principe concipiendam,

Confessarij delectio conferet; valdè enim con-

scientiæ suæ videtur consulere, qui moderatorem

illi adhibet probitatis & sapientiæ dotibus com-

mendatum: inde præsertim, quòd nec sibi nec

suis, temporalialia sit commoda quæsiturus. Pes-



simum veri affectus venenum, sua cuique vtilitas. Sic

Tacitus Lib. 1. Annal. Vbi benè additum à Lip-Tacitus.

sio, & iudicij. Iudicium enim vtilitatis pessimo

veneno in proprium & alienum exitium depra-

uatur. Id autem non erit difficile attento Prin-

cipi comperisse. Quo euentu, cùm animæ ne-

gotium agatur, omnibus est humanis affectibus

præferendum. Pulchra illa est Diui Valeriani

sententia homiliâ 20. Periculosè illis conscientiæ fidesD. Valeria-|nus.

creditur, quibus cupiditas dominatur. Sic ille. Amo-

ueatur, honoris habitâ ratione, & quæratur ido-

neus: isque talis existimetur, quem fama pro-

nuntiat. Singuli namq́ue decipere, & decipi pos-Plinius.



sunt: nemo omnes, neminem omnes fefellerunt, vt

Traiano dictum à Plinio in eius Panegyrico.Videri po-|test Dom.|Reyna.|Tomo 2.|de perfe-|cto præla|to Lib. 1.|Tract. 2.|Cap. 14.|vbi de Pro-|regum|qualitati-|bus.

Quòd si falli contingat, alius itidem conquiren-

dus: sic enim & cum medicis agitur pro salute

corporis; cùm sit animæ salus incomparabiliùs

æstimanda: sic cum omnibus aliis, quorum

nobis est industria necessaria: vt si minùs

habentes deprehensi fuerint, alii satisfacturi &

officio suo & voto nostro conquirantur. Ex-

cellentissimus Comes de Fuentes Mediolani de-

lectus Gubernator P. Claudium Aquauiuam So-

cietatis nostræ Generalem, in memoriâ Dei &

hominum æternâ futurum, rogauit enixè vt sibiExcellen-|tissimi Co-|mitis de|Fuentes|præclarum|exemplum,|in Confes-|sario deli-|gendo.

Confessarium designaret, quem ad id muneris

idoneum se meliùs poterat agnouisse. Quod cùm

ex eius ore P. Didacus de Torres, qui ex Pro-

uinciâ Peruuiana Romam ibat Procurator, quem

& Heros ille, sui sæculi gloria, ad hoc sibi ope-

ram præstare, Romam postquàm appulsum, po-

stulauit: assurgens, assidebat enim ad lectuli ca-<-P>@@



<-P>put, Permittat, dixit, Excellẽtia vestra, vt eius peculiari

& affectu & reuerentiâ manus exosculer. Si enim om-

nes Principes in deligedis Confessariis ita se gererent; res

animarum, & consequenter boni publici meliùs age-

rentur. Ad quæ ille: Ecquid hic magni? An ego, nisi

stultè, ex ignotis eligam ad rem tantam, quando is, qui

probè suos nouit, potest à me facilè erroris pericu-

lum amouere? Sic ex magni illius viri narrationeP. Didaci|de Torres|cum laude|comme-|moratio.

hausi, in magno semper pretio apud viros prin-

cipes habiti ob zelum eximium, magnanimum

pectus, & odorem agri pleni exploratissimæ fru-

ctibus probitatis.

  6 Ad opinionis etiam stabilimentum sciantReligionis|studium|in Prore-|gibus exi-|mium ad|opinionem|concilian-|dam.

Proreges Indici Religionis studium magnoperè

profuturum: si videlicet eos videant in templis

assiduos, & quæ diuina sunt peculiari quadam

affectione versare: Deo proximi per affectum

& cultum quodammodo efficiuntur diuini:

quâ prærogatiuâ maior nulla: sicut neque exi-

stimatio propter illam in hominum cordibus ex-

citata, Religio munda & immaculata apud Deum, &Iacobi 1.|v. 27.



Patrem hæc est; visitare pupillos & viduas in tribula-

tione eorum, & immaculatum se custodire ab hoc sæ-

culo. Sic Iacobi 1. v. 27. Vbi mirum est quomodo

Diuus Iacobus visitationem pupillorum, & vi-

duarum Religioni tribuat, cùm actus isti nonActus il-|lius qui-|nam.

versentur circa Dei cultum, quod est genuinum

Religioni. Sed Diuus Thomas 2. 2. quæst. 81.

artic. 1. ad 1. id facilè exponit, dicens, actionesD. Tho-|mas.

illas ad Religionem spectare, quia ab eâdem im-

perantur, ordinante eas ad diuinam reueren-

tiam. Quo pacto id stat, quod Diuus Augusti-

nus admonet Libro de vera Religione circa finem,D. Augu-|stinus.

dum ait: Religet nos Religio vni Omnipotenti Deo.

Sed quid iam erit immaculatum se custodire ab

hoc speculo? Id equidem, non solùm vitæ gau-Aquo &|immacu-|latum in|hoc sæcu-|lo haberi,|Deo honori|talium|consulente

dere munditiâ, sed eam ab aliis habere commen-

dationem, vt non sit, qui audeat vitam macu-

lare sic religiosè agentis: vel si audeat, ad Dei

spectet curam eum mendacem demonstrare. Pro

quo est expositio P. Cornelij in eum locum sic

dicentis: Tertio, quia Religio Christiana, ac conse-



quenter Deus, quem illa profitetur & colit, primo illoP. Corne-|lius.

Ecclesiæ æuo valdè honorabatur & celebrabatur apud

Gentiles, & Iudæos toto orbe. Dicebant enim: quàm

Sanctus est Deus, qui tam piè & sanctè à Christianis

colitur: immò qui eos facit tam puros & sanctos! Id

etiamnum sit. Sic ille. Iuuat autem indicatus lo-

cus ex Sap. 10. v. 14. & mendaces ostendit, qui ma-Sap. 10.|v. 14.



culauerunt illum. Vbi de Iosepho est sermo Pro-

regum speculo præclarissimo, vt religiosè illi

eiusdem imitatione formati, indubij sperent

Deum eos, qui maculare ipsos attentauerint,Experimẽ-|to firma-|tum.

mendacissimos ostensurum. Vidimus religiosos

Principes malignitate quorumdam turbulentorũ

hominum apud Regium Consilium, Regemque

ipsum maculatos; sed Deum etiam mendaces o-

stendisse illos, qui maculauerunt ipsos; & adeò

mendaces, vt non solùm dedecoris nihil adhæ-

serit, sed præmiis sint cumulatissimis munerati.

  7 Ostendit autem præfata Diui IacobiIn sacris|Proreges|cum omni|circumspe-|ctione ver-|sentur.

sententia id, quod est hac in parte nimis quan-

tùm Proregibus accurandum, vt scilicet proce-

dentes ad sacra, & populum suâ lætificantes præ-

sentiâ, omnem præseferant puritatem. Et imma-



culatumse custodire ab hoc sæculo. Hæc enim præ-

cautio conuenienter adiecta, vt obseruat citatus<-P>

@@0@

@@1@Proreges Indici erga familiam quales. 69



<-P>Interpres ita dicens: Quin & visitando pupillos &

viduas, periculum esse à vanitate, auaritiâ, luxuriâ.P. Corne-|lius.

Ergo sapienter monet, vt inter eos, ceterosque omnes,

ita versentur, vt immaculatos se seruent. Hæc ille.

Sint ergo in Ecclesiis, & Supplicationibus pu-

blicis, ad omnem modestiam compositi, vt nihil

non mundum in illis adspectantium possint ocu-

li suspicari: hoc certè Religio, quæ illos Deo re-

ligat, & diuinos proptereà reddit, suo iure exigit,

& ita vt mundi sint eorum oculi, diuinorum ad

instar, de quibus Habacuc: Mundi sunt oculi tui,Habacuc.|1. v. 13.



ne videant malum Cap. 1. v. 13. Ne si secus ac-

cidat, oculiúe peccent lubrici, vt in hymno habetur

sacro, omnis participatio diuina dispereat. Pepi-

gi fœdus cum oculis meis, vt ne cogitarem quidem de

virgine. Sic Iob. 31. vers. 1. mundissimos siqui-Iob. 31.|v. 1.

dem curabat oculos, vt esse etiam possent mun-

dissimæ cogitationes. Et addit statim: Quam e-

nim partem haberet in me Deus desuper & heredita-

tem Omnipotens de excelsis? Q. d. Nihil in me diui-

num iam esse possit, nec ritè potero de partici-

patione Diuinitatis aliquâ gloriari. Religionis

abscessit decor & decus: cùm iam me immacula-

tum ab hoc sæculo custodisse, sordidatis ne-

queam oculis profiteri. Hæc ergo obligatio Pro-

reges debet præstare sollicitos, est enim grauissi-

ma, de quâ debent Confessarij ipsos seriò & cō-

stanter admonere. Quòd si ipsi suo muneri ad-

uigilent, quidquid in hoc admonitionum fascicu-

lo desiderari potest, suo studio supplendum reser-

uamus. Pro quo & legendus P. Lessius in Re-

solutionibus posthumis verb. Missa, Casu 1. vbi

piè & eruditè ostendit quantâ cum decentiâ de-

beant Principes sacris adesse.


CAPVT II.

Erga familiam qualis futurus Prorex

Indicus vt conscientiæ stare jura

possint.


8 FVturus profectò oculatissimus, sicutFamiliæ|peccata non|vitanti tri-|buuntur.

erga se ipsum, iuxta dicta num. 8. sciens

quidquid peccatum in eâ fuerit, sibi

non vitanti tribuendum. Qui non vitat peccare,



cùm poßit, iubet. Sic in Medæâ Seneca. Et cùm

existimationis suæ curam debeat habere præci-Seneca.

puam, iuxta nuper dicta, hoc ad illam magni

constat esse momenti. Pro quo CassiodorusIllius mo-|res pan-|dunt domi-|nos.



Lib. 12. 1. ita scribit: Sicut discipuli magistri scientiam

produnt: sic nos obsequentium mores aperiunt. Præ-

ceps non putatur obsecundasse moderato: auarus pa-

ruisse non videtur continenti: stultus prudentibus ser-

uisse non creditur. Periclitamur, fateor, in actioni-Cassiodo-|rus.

bus vestris, si vos malâ intentione tractetis: & quod

nulli accidit, vestrum alienum vitium nostrum celebratur

opprobrium. Et inferiùs. Sed habemus iterùm ex alia

parte solatium, quòd vestra bona, nostra creduntur

esse mandata, & nobis otiosis acquiritur, quidquid glo-

riæ vestris laboribus expeditur. Sic ille. Quomodò

ergo non debeat circa hoc Proregis oculus vigi-

lare? Oculi mei ad fideles terræ, vt sedeant mecum:

ambulant in viaimmaculata, hic mihi ministrabat.Psal. 100.|v. 6.

Sic Vates Rex Psalm. 100. v. 6. Ille inquam, qui



Psalm. 27. v. 4. dixerat: & ero immaculatus cum

eo: & obseruabo me ab iniquitate meâ. Pares ergo<-P>@@Psal. 27.|v. 4.

<-P>curæ esse debent immaculatæ vitæ & immacula-

tæ familiæ, illa religiosum ostendit, vt dictum



n. 6. & seqq. ostendit & ista. Quòd si hîc ma-

culæ, in illam pariter redundabunt. Debet ergo

multioculus esse Prorex, iuxta dicta num. 2. vt

& se circumspiciat ipsum, & suorum etiam a-

ctiones attentissimus conspicetur. Oculi mei ad

fideles terræ, vt sedeant mecum. Vbi sedere idem

quod versari est: & modus loquendi attentio-

nem, & solicitudinem specialissimam manife-

stat Vnde Ioannes Campensis ita vertit: Ocu-Ioannes|Campensis.



lus meus in hoc mundo ad veri studiosos intentus sit,

vt mecum versentur: & qui in viâ innocentiæ am-

bulat, ministrat mihi. Id quod in Indiis peculiari

animaduersione tractandum, vbi maioris exem-

pli ea est ratio, quam num. 1. adduximus, & oc-

casiones ebulliunt, in aulam præsertim aditum

auidissimè & frequentissime moliente.

  9 Circa vxorem, si illam habeat, id strenuèCirca v-|xorem|qualis fu-|turus Pro-|rex.

curet, ne se gubernationi immisceat, quod vidi-

mus multos accuratissimè peregisse. Si secus a-

liquando accidit, non parùm opinioni Principis

ea est conniuentia detractum. Non est bonum esseGen. 2.|v. 18. &|22.



hominem solum: saciamus ei adiutorium simile sibi.

Genes. 2. v. 18. & ædificauit Dominus Deus costam,

quam tulerat de Adam, in mulierem v. 22. Ne quis

autem existimaret mulierem sic in adiutorium

data, vt etiam in mundi moderatione partem es-

set habitura, obseruatione dignissimum occur-Mulier post|nominum|impositio-|nem ab A-|damo,|mysticâ ra-|tione for-|mata.|v. 19.

rit id quod ad moderationem spectat, ante for-

mationem mulieris extitisse. Formatis igitur Do-



minus Deus, de humo cunctis animantibus terræ, &

vniuersis volatilibus cœli, adduxit ea ad Adam, vt

videret quid vocaret ea: omne enim quod vocauit A-

dam animæ viuentis, ipsum est nomen eius v. 19.

Post hæc ad mulieris Deus formationem venit:

postquam scilicet Adam moderationis mundi

præclarum specimen præbuisset. Si ergo mulierNon enim|debet par-|tem guber-|nationis,|nisi dome-|sticæ tan-|tùm assis-|mere.

in adiutorium data, ad negotium propagationis,

ad socialis vitæ commoda, non ad gubernationis

est consortium referendum. Ad moderationem

equidem mundi impositionem nominum per-

tinuisse, præter Interpretum sensum ita signifi-

cantium, id probat, quod habet Plato in Cra-

tylo, vbi ita scribit: Non certè omnis hominis est, ôPlato.

Hermogenes, nomen imponere, sed alicuius fabrica-

toris nominis: hic verò est, vt videtur, legislator, qui

quidem est opifex inter omnes homines rarißimus. Hęc

ille. Sit ergo mulier quamlibet prudens, id cer-

tè ad domûs gubernationem inflectat: quam si

fuerit conuenienter assecuta, credat se numeri

suo fecisse satis, neque extra domum illius iuris-

dictionem protrahendam. Quod vt significa-

rent Græci, eo vsi versiculo: Mulier frugi est gu-

bernaculum domus. Hinc etiam Salomon in mu-

lieris fortis elogio, domesticam tantùm solici-Inde glo-|riosus vir.

tudinem commendauit, ex quo factum vt vir

eius gubernaculo Reipublicæ admotus, glorio-

sus inter sibi assidentes appareret. Nobilis in por-Prou. 31.|v. 23.

tis vir eius, quando sederit cum Senatoribus terræ.

Prouerb 31. v. 23 Quod equidem secùs esset, si

mulier externæ se vellet gubernationi, iuxta mul-

torum phantasiam, immiscere.

  10 Et in partibus Indiarum inde hoc peri-Malum in-|gens in In-|diis, si in|Beneficiis

culosius malum, quòd Beneficia Ecclesiastica

ad Regium spectant patronatum, suntq́ue illa

quamplurima, & præsentationes ad ipsa à Pro-<-P>

@@0@

@@1@70 Thesauri Indici Titulus III. Cap. II.

<-P>regibus, & Præsidibus fiunt, vices Patroni summiconferendis|partem ha-|bere contẽ-|dant.

juxta formam ab eodem præscriptam obeunti-

bus. Si ergo illorum vxores gubernationis par-

tes assumant, & suæ velint omnia voluntati serui-

re, magna circa hoc incommoda Ecclesiæ Indicæ

sustinebunt. Minùs enim digni plus negotia-

tionis impendent, & potentes fœminæ quid

non efficacitatis, vt quod libet obtingat, ad-

hibebunt? Fœminæ illa vox est apud Iuuenalem

Satyra 6.Inuenalis.



                    Nil fecerit, esto,

  Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

Apud quem & illud loco eôdem:

  Intolerabilius nihil est, quàm fœmina diues.

Iezabel ab impio marito gubernationi permissa,

veri Dei cultum sacrilegiis atrocissimis profliga-

uit. Quod expendens Venerabilis P. Gaspar San-P. Gaspar|Sancius.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   23   24   25   26   27   28   29   30   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə