Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə30/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   26   27   28   29   30   31   32   33   ...   143

Regularem simplicem, & Beneficiarum, quòd

hic absque facultate Superioris possit immediatè

in opera pia impendere, non tamen ille.

  39 Verùm ex hoc ipso, quod in Clemen-Non posse|resoluitur,|quia circa|pia tan-|tum illius|facultas.

tinâ dicitur, facilè intelligi potest non esse exa-

ctam responsionem. Nam talis Beneficiarius in

opera pia debet impendere: Atqui ea, de quibus

agimus, talia non sunt, neque quoad substan-

tiam, neque quoad modum, cùm in eis ædifica-

tionis vmbra non appareat, neque in bonum a-

liquod Beneficialis Ecclesiæ, aut Religionis di-

rigatur. Et opera debere esse pia omnes Docto-

res tradunt, ex quibus plures adducit P. Sancius

Lib. 2. Consiliorum Cap. 38. ex quo Cardinalis Lu-

go Disput. 4. de Iustitia num. 9. alios accumulans

& P. Molina superiùs adductus idem affirmat.

Pro quo & videndus P. Lessius Lib. 2. Cap. 4.



num. 47. & quia Religiosus non habet dominium

eorum, quæ largitur, cùm non acquirat sibi, sed

Ecclesiæ aut monasterio, iuxta receptissimamCirca mo-|dum resti-|tutionis vi-|de Nauar-|ram Li-|bro 3.|Cap. 1.|num. 201.

sententiam: inde habetur obligari eum, qui reci-

pit, ad restitutionem: quòd si ille non restituat,

tenetur ipse restituere de iis, quæ ad congruam

potest sustentationem assumere. Quæ omnia

sunt explorata iuxta communes regulas de resti-

tutionis obligatione. Quamuis P. Wadingus

Tractatu de Contractibus Disput. 2. Dub. 3. §. 2. n. 11.

affirmet probabile esse donationes esse validas,Singularis|sententia|P. VVadin-|gi, defectā|dominij|non obsta-|re donatio-|ni, refelli-|tur.

non obstante defectu dominij: quia eiecti à Re-

ligione dominio carent; & tamen validè, licet

illicitè, donant, iuxta satis probabilem sententiam.

Quod fundamentum est satis debile, quia Reli-

gio de eiectis non curat, sed velut extraneos re-

putat: vnde omne ius circa eorum frequentes

donationes videtur abdicasse. Pro quo videndus

P. Molina suprà §. Quoad ceteros & P. LessiusLicentiùs|loquitur|Thomas|Hurtadus|Tract 8.|cit. n. 912.



Lib. 2. Cap. 41. num. 113. Non ita in Beneficia-

riis, quos oportet esse lectissimos: vnde senten-

tia P. Wadingi non videtur admittenda, stante

in contrarium agmine Theologorum ac Iuris-

peritorum: & quod de eiectis dicitur, negant plu-

res, vt videri potest apud P. Palaum sic tenentem



Disput. 2. de Iust. commutat. P. 22. §. 3. & Tho-

mam à Iesv in Cap. Non dicatis Parte 2. Cap. 7.

Dub. 7. & Parte 3. Cap. 2.

  40 Quòd si in casu aliquo expedire contin-

gat bono Ecclesiæ aut Religionis, donum ali-

quod pretiosum dilargiri, quod diuino cultui

aptè deseruire nequeat, & saluâ ædificatione do-

netur, non erit in eo lethale peccatum, neque

restitutionis obligatio. Quod probatur ex com-

muni doctrina, de qua diximus num. 33. quan-

titatem scilicet donationis arbitrio prudentis

Prælati relinqui. Cùm ergo in casu, de quo lo-

quimur, possit, qui dispositionem habet bono-

rum, de conuenientiâ talis muneris prudenter iu-<-P>

@@0@

@@1@76 Thesauri Indici Titulus III. Cap. V.



<-P>dicare; non videtur in largitione eius lethale

crimen admisceri.

  41 Dico octauò. Etiamsi ponamus acci-Assertio 8.|peccare l$uncleare-|thaliter ac-|cipientem,|licet stet nō|obligari ad|restitutio-|nem.

pientem donum Religiosi, non esse obligatum ad

restitutionem, peccat tamen mortaliter, illud re-

cipiendo. Sic Corduba, Siluester, & Nauarrus,

quos adducit & sequitur P. Sancius dub. 38. citato

n. 14. Ratio est clara; quia cooperatur peccato

mortali alterius, quod juxta irrefragabilem fidei

doctrinam peccatum etiam mortale est.

  42 Sed oppositum videtur tenere CardinalisOppositum|fundare ni-|titur Car-|dinalis Lu-|go.

Lugo Disput. 4. de Iustitia, num. 49. & 50. dum

probat ex eo quòd actio sit mala in donante,

non sequi acceptationem etiam talem esse in ac-

cipiente, cùm non sit cooperatio ad illam, sed

effectus ex eâ secutus, dum quis vtitur jure suo;

neque enim charitas vel iustitia postulat, vt quis

negligat suum commodum, etiamsi inde sequa-

tur tantumdem damni respectu alterius, ad quem

res, quæ datur, debebat peruenire. Pro quo in-

geniosè discurrit. Non videtur autem assertiuè

procedere, quia tantùm ait non videri facilè dam-

nandos, qui oblata accipiunt: pro quorum defen-

fione subdit rationes, quæ tamen non videntur

vrgere: eò enim tendunt, vt ostendant ibi non

esse cooperationem: quia quidquid ad donatio-

nem spectat, & voluntatem, à quâ procedit, ex

parte donantis se habet, & omnino præcedit.

Non esse autem hoc, vt ille existimat, ex eo pro-Contra|quem in-|surgitur.

bo: Nam quando aliquis donat, non perficitur

donatio, donec alius voluntatem accipiendi ma-

nifestet; vnde si renuat, nulla est: positâ autem

tali manifestatione, tunc in donante est actus, quo

velit donationem perficere, qui est malus, sicut

præcedens: Atqui ad hunc actum cooperatur

accipiens, quia illum præcedit voluntas accipien-

di, & ad ipsum mouet: ergo est cooperatio ma-

nifesta in ordine ad illum. Licèt ergo sententia

dicta videatur speculatiuè probabilis, seu pro raro

aliquo casu, quam & absolutè probabilem affir-

mat Diana Tract. 6. citato Resolut. 134. re tamen

verâ quoad communem praxim talis non est,

cùm modus donandi vsitatus is sit, quem assi-

gnauimus. Videantur dicta Titulo 1. n. 146.


CAPVT V.

An Proreges Indici vendere officia sine

lethali culpâ possint.




43 NOn agimus in casu, quo Regis no-

mine venditio fiat; de hoc enim

jam dictum Titulo 1. Cap. 16. Sed de

eâ, cuius emolumentum ad Proregem ipsum spe-

ctat, qui sine speciali adhoc licentiâ procedit.

Circa quod

  Dico primò. Proreges nequeunt officia ven-Assertio 1.|Proreges nō|posse officia|vendere.

dere. Sic P. Thomas Sancius lib. 2. Consiliorum,



cap. 1. dub. 38. num. 18. & dub. 56. apud quem

Paulus de Castro, Segura, Sotus, Molina Iuris-

consultus, Corduba, Padilla, qui generaliter lo-

quuntur quando alicui committitur facultas eli-

gendi aliquem ex multis ad officium, seu benefi-

cium. In speciali autem de officiis publicis lo-

quens idem tradit Capite illo 38. num. 3. quatenùs

id negat Dominis Titularibus, seu Vasallorum, si<-P>@@



<-P>officia habeant jurisdictionem, seu justitiæ admi-

nistrationem, vt Prætorum, Tabellionum,

Alguacellorum, Decurionum, seu Senatorum

Vrbanorum qui vulgò dicuntur Rectores, quo-

rum munus Decurionatui veteri correspondet.

Admittit autem de iis, quæ administrationem ju-

stitiæ non concernunt, vt officia præconis, jani-

toris, custodis carcerum, Præfecti cursorum, &c.

quia illorum domini non sunt, benè tamen isto-

rum: vnde quia Prætores non sunt eorum do-

mini, nequeunt illa vendere. Pro quo quam-

plures alios accumulat. Et ex eo manifestè sequi-

tur Proreges nulla vendere officia posse, quia

illorum domini non sunt. Magis in specie id

tenet Salon 2. 2. quæst. 62. art. 2. Controu. 8. in

responsione ad secundum argumentum. P. Ferdinan-

dus de Mendoza in particulari Tractatu de hac

quæstione ad Comitem de Lemos Neapolita-

num Proregem, cuius erat Confessarius, & postea

Cuscensis Episcopus in Peruuio, Dub. 1. Diana

Parte 6. Tractat. 6. Resolut. 3. & alii. Affirmat au-Illius certi-|tudo.

tem Illustrissimus Mendoza doctrinam hanc adeò

esse certam & exploratam, vt nullus illam Do-

ctorum neget, vel de ipsa addubitet. Idem ex-

pressè tenet Cardinalis Lugo Disput. 34. de Iustitia,

num. 31. vbi licèt Proreges non exprimat, lo-

quitur tamen de Ministro publico, qui dispensa-

tor est officiorum loco Principis constitutus,

quales constat esse Proreges. Vnde immeritò

pro contraria sententia allegabitur ex doctrina

quadam, quam habet, num. 37. & de quâ inferiùs.

Probatur

  44 Primò. Quia Proreges, vt nomen eo-Probatio 1.|quia Rex|non vendit,|quorũ loco|gubernant.

rum præ se fert, & vsus ipse confirmat ac titulus

assignationis, loco Regis ad gubernandum assu-

muntur, vt scilicet id faciant, & eo modo, quo

ipse faceret, si per seipsum gubernaret; iis exce-

ptis, quæ Regi apertè, aut verosimiliter reseruan-

tur, vt est manifestum: Atqui Rex ipse officia

non vendit, de quibus agimus, neque venderet, si

per se gubernaret, vt constat ex eo quòd illa in

Hispaniâ non vendat, neque de eorum venditio-

ne in Indiis vnquam cogitauit, ob propriæ vtili-

tatis respectum: sed liberalem esse voluerit de-

signationem: ergo euidens est non esse suæ in-

tentionis vt ea Proreges vendant intuitu suæ pro-

priæ commoditatis. Et quidem si Proreges itaNotanda|instantia.

venderent vt lucrum Regi vellent applicari, ven-

ditio esset illicita ob defectum potestatis; ergo

multò magis quando in illa solus auaritiæ respe-

ctus intercedit.

  45 Secundò. In venditione officii nihil ha-2. Quia in|venditione|nihil habẽt|quod sit|suum.

bet Prorex, quod sit suum: ergo licita nequit

esse venditio. Consequentia est clara; quia cùm

vendat nomine suo, & non Regis, vt vidimus, a-

liquid debet esse quod sit suum, cùm vendere

nequeat alienum, nisi ex beneplacito domini,

quod non extare jam constat: præter beneplaci-

tum enim Regis, nullius alterius fingi potest: ad

beneplacitum enim Reipublicæ nequit, nisi in-

sanè, recurri: cùm præsertim liqueat Reipublicæ

valdè hoc perniciosum accidere, nec sit credibile

illam in sui perniciem consentire. Antecedens

autem est etiam manifestum: nam officium non

est de Proregis dominio, quia nullius rei domi-

nus constituitur ex iis, quæ ad eius munus spe-

ctant, nisi salarii pro labore circa illud, & solas<-P>

@@0@

@@1@Proreges Indici an vendere officia poßint. 77



<-P>Regis habet vices: præter officium autem nihil

est, quod vendi possit titulo Suitatis. Vnde qui

emit, pro officio & non pro re alia pretium

soluit. Quemadmodùm cùm à Rege officium

emitur, illud, & non aliud, emi dicitur, neque alia

est ementis intentio.

  46 Dices ex Cardinali Lugo, licèt officiumActionem|eligendi|posse vendi|responsio|obuia.

non sit de dominio, & ita illud vendi nequeat,

posse tamen vendi actionem eligendi, cuius sunt

domini ii, ad quos electio spectat, & est vtilis e-

menti, vnde & pretio æstimabilis.

  Sed in primis doctrina ista non proponitur àContra|quam va|lidissimè|arguitur.

citato Scriptore, vt ex eâ debeat licita venditio

censeri. Sed vt non inducas obligationem resti-

tutionis: esse enim illicitam jam vidimus illum

affirmare. Deinde, illa non est penitus admitten-

da: nam actio eligendi non est pretio æstimabi-

lis in genere justitiæ, licèt ad illam non teneatur

eligens in particulari respectu huius, & sic dici

dominus illius possit: quod sic ostendo; quia si

esset pretio æstimabilis, cùm res venditur, debe-

ret valor illius cum valore rei ipsius computari, &

ita pluris vendi, vt est manifestum: nam valor

valori additus valorem auget: Atqui non com-

putatur, vt constat ex communi vsu: nam res

determinatum habent pretium independenter

penitus ab hoc respectu: vnde etiam qui ea, quæ

sua sunt, vendit, nequit pluris vendere ex eo

quòd vni potiùs, quàm alteri vendat; sola enim

attenditur rei vtilitas, juxta communem æstima-

tionem. Pone quempiam habere rem aliquam

venditioni expositam valoris vt decem; si duo

accedant empturi, ex eo quòd vni potiùs quàm

alteri eam vendat, non potest pretium augere;

aliàs si offerente vno ex iis plusquàm decem, ac-

cedat alius, & plus eo offerat, poterit eam sic ven-

dere, etsi ante perfectum contractum alius adue-

niat plus item offerens, poterit similiter pluris

vendi, & sic de aliis; ex quo fiet determinatum

pretium à lege vel consuetudine non habere,

attentâ illius vtilitate. Actio ergo electionis etsi

liberalis sit, & respectu illius sit dominus is, qui

eligit, in materiâ est amicitiæ aut liberalitatis,

vnde debitum alterius generis illi respondet. Sicut

modico propter pretium curanti, sed cum specia-

li beneuolentiâ erga infirmum, & merces debe-

tur & gratitudo, & sic aliis. Quæ ratio, sicut &

præcedens, videtur euidens, vt nequeat quis sanè

sentiens in hac luce cespitare.

  47 Tertiò. Quando aliquis relinquit bona3. Ex di-|stribuente|bona ab a-|liquo reli-|cta.

distribuenda ab alio, cui electionem eorum, qui-

bus sunt distribuenda, committit, propter actio-

nem electionis nequit pretium aliquod accipere:

ergo similiter in officiis.

  Dices ex Cardinali Lugo num. 35. volunta-Card. Lugo|responsio.

tem testatoris esse vt det gratis, quia bona illa in

eorum gratiam & non distribuentis, relinquun-

tur; vnde si non dat, non satisfacit debito justi-

tiæ, cùm non det assignatam valoris quantitatem,

id enim, quod pro electione accipit, minus ha-

bet electus, & ita non impletur voluntas testato-

ris vel aliter disponentis.

  48 Sed contrà. Nam ibidem doctus Ma-Non satis-|sacit.

gister admittit venditionem esse illicitam. Præ-

tereà, non fit satis argumento; nam etiamsi

testator dicat vt detur talis valoris quantitas, non

tollitur quin actio eligendi sit pretio æstimabilis,<-P>@@

<-P>cùm sit valde vtilis electo, juxta doctrinam eius-

dem, de quâ nuper: ergo designatio non obstat

quo minùs aliquid pro electione accipi possit;

vnde & si minùs aliquid sit habiturus, id erit con-

sequens ad talem modum dispositionis, in quâ si

voluerit eligens suo jure vti, nihil faciet contra-

rium disponentis voluntati: si autem liberalitate

vti, vt communiter sperant testatores, integra

quantitas tribuetur. Aliunde ergo deduci debet

talis iniustitia distributionis, ex eo scilicet quòd

pro electione nihil accipi potest, quod est statu-

tum in L. vnum ex familia D. de legatis 2. §. Si de



Falcidia, & §. Sed etsi fundum, & ita omnes ibidem

Repetentes affirmant. Item, Rex etiam vult vtIuxta ean-|dem vrge-|tur.

officia gratis ad eos deueniant, pro quorum ele-

ctione constituit dispensatorem: ergo est eadem

ratio. Antecedens ostendo tum ex dictis, num.

44. & 45. tum etiam quia si constiterit Prore-

gem aliquem tale quidpiam perpetrasse, grauissi-

mum crimen habetur, vnde & pœna competens

irrogatur: voluntas autem legislatoris ex pœnæ

irrogatione cognoscitur, & inde est nundinatio-

nes istas occultè fieri: licèt nihil occultum, quod

non reueletur: pro quo id certissimum, quod

scribit illustrissimus Mendoza suprà dub. 3. & vi-

deri potest apud Dianam Resolut. 1. tum circa Re-

gis voluntatem, tum circa secretum, quod rebus

in istis accuratur. Quæ ratio etiam est euidens,

sicut præcedentes.

  49 Dico secundò. Acceptum ex vendi-Assertio 2.|obligationẽ|esse restitu-|tionis.

tione dictâ debet in foro conscientiæ resti-

tui. Sic citati. Quod & rationes adductæ con-

uincunt.

  Dico tertiò. In officiis Indicis specialissimaAssertio 3.|In officijs|pro Indis|specialem|esse ratio-|nem.

est ratio, vt nequeant vendi quæ ad gubernatio-

nem Indorum spectant, propter dicta Titulo 1.



num. 169. Vt autem appareat non esse alicuius

ponderis id, quod dicitur de actione eligendi,

quæ sola vendatur, & non ipsum officium, expen-

dendum est: quòd si illa sola venderetur, officium

ipsum daretur gratis, & ita pro actione eligendi

moderatum tantùm aliquid, quod cum eâ gratui-

tâ donatione posset consistere, tribueretur: Atqui

non ita se res habet: nam pro adeptione officii

dantur ingentes quantitates, vt loco citato di-

ctum; nec minores quàm si officium publicæ ex-

poneretur venditioni: ergo ridiculum est assere-

re officium gratis dari, & solam vendi actionem

electionis.

  50 Dico quartò. Prædicta procedunt,Assertio 4.|non obstare|confictum|titulũ, quo|venditio|pallietur.

etiamsi officia non dentur titulo venditionis, sed

quasi liberalis cuiusdam oblationis, aut respectu

gratitudinis, ab iis factæ, qui ea consequi deside-

rant: nam id tantùm est velle iniustitiam, &

nundinationem turpem, quæ reipsa extat, hone-

stis vmbraculis palliare. Datur pretium pro re

aliter non tradendâ, quod is, qui dat, neutiquam

aliàs largiretur, & plus præ aliis danti, quod ef-

ficaciter extorquetur. Et quid aliud vendere est,

quid emere? Venditio quidem est pactio mercis

pro pretio, & emptio est pactio pretii pro merce,

juxta L. 1. π. de contrahendâ emptione. Vbi mercisEmptio &|venditio|quid.

nomine quidquid est pecuniâ æstimabile desi-

gnatur, vt omnes explicant. Quod totum in casu

nostro cernitur: nam & pactio præcedit, &

officium est pecuniâ æstimabile, & pretium pro

eo datur: ergo venditur, & emitur; quidquid<-P>

@@0@

@@1@78 Thesauri Indici Titulus III. Cap. VI. & VII.

<-P>auaritia pro honestando quæstu turpissimo ho-

nestis nominibus moliatur. Demus autem non

esse venditionem: at officia non dantur gratis,

sed pretio accepto, & id pro re, quæ non est de

dominio dantis, cuius nec actio eligendi est pre-

tio æstimabilis, contra officii proprii rationem,

juxta quod Regis personam sine pretio tradentis

officia, repræsentat, pro quo & est illius voluntas

penitus explorata: ergo non licet huiusmodi

contrahendi ratio, & onus restitutionis impor-

tat, quocumque nomine vestiatur. Hinc sequi-Malũ fre-|quens in|hoc genere.

tur nec posse officia suis familiaribus vel aulicis

dare, vt ea ipsi vendant: in quo & dantes & acci-

pientes grauissimè peccant, & supra se onus resti-

tutionis assumunt, & est hoc malum vsu frequen-

tissimum.




CAPVT VI.

Proreges an peccent ab aliis statuta

mutantes.




51 DIco primò. Frequenter in hoc gra-Assertio 1.|frequenter|in mutatio-|nibus gra-|ue esse pec-|catum.

ue peccatum admitti, dum ex æmu-

latione durâ antecessorum, dura

inquam sicut infernus, juxta illud Cant. 8. vers. 6.



Durasicut infernus æmulatio, multa euertunt benè

ab illis constituta pro publicâ vtilitate. In hoc

enim sicut graue esse detrimentum potest, ita &

graue delictum. Pro quo videnda, quæ adducit

Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 1. cap. 4. num. 69.

& seqq. Lib. 2. cap. 27. numer. 76. & seqq. Cap. 30.

num. 99. & seqq. Lib. 4. cap. 9. num. 33. & seqq.

& locis correspondentibus in Politicâ, præser-

tim Pag. 866. Col. 1. in quibus eruditionis mul-

tùm, si velint, qui terram iudicant, erudiri, juxta

Regii vatis monitum, Psalm. 2. v. 10. Vbi allegari

nequit parem in illis esse potestatem, nec ante-

cessores eorum manus ligare potuisse. Contra

hoc enim stat, etiam cùm par est potestas, in

eorum mutatione, quæ sunt pro communi vtili-

tate statuta, peccari. Vnde Pontifices summi,

qui omnium supremâ auctoritate præcellunt, &

nullis prædecessorum statutis ligantur, ea mutare

nequeunt, quando Christianæ Reipublicæ com-Possunt &|in eo genere|peccare Pō-|tifices.

moda comprobantur, sine graui conscientiæ rea-

tu, quidquid de validitate mutationis fuerit. Pro

quo ita loquitur S. Hilarus Pontifex (al. Hila-

rius) in Cap. Nulli, 25. Quæst. 1. Nulli fas sit sine

status sui periculo, vel diuinas Constitutiones, vel Apo-

stolicæ Sedis decreta temerare; quia Nos, qui potentißi-

mi Sacerdotis administramus officia, talis transgreßionisS. Hilarus|Papa.

culpa respiciet. Et Diuus Gregorius Magnus Lib.

12. Registri Epistol. 31. & habetur in Cap. Si ea,D. Gregor.|Magnus.



Quæst. 2. Causâ citatâ, ita scribit: Si ea destruerem,

quæ Antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed

euersor esse, justè comprobarer, testante Veritatis voce

(Lucæ 11.) quæ ait: Omne regnum in se ipso di-



uisum, non stabit; & omnis scientia & lex aduersum

Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   26   27   28   29   30   31   32   33   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin