Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə32/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   28   29   30   31   32   33   34   35   ...   143

vix in eo obligationem restituendi futuram, quia

lites esse tales solent, vt iudices probabiliter pos-

sint pro alterutrâ parte iudicare, etiam probabi-

liore relictâ opinione, juxta id quod tenent plu-

res apud Dianam Parte 1. Tract. 13. Resolut. 3.

Sicut ergo illi sic iudicando, ad restitutionem non

tenentur, ita neque inducens. Vbi & dubitari

etiam potest an metus talis sit cadens in constan-

tem virum, cùm Senatores eâ debeant auctori-

tate pollere, vt propter Proregis beneplacitum

non debeant à recto deuiare. Hoc ergo sibi Pro-

rex persuadere potest, & ita ostensionem volun-

tatis suæ nihil injustum à suffragantibus extor-

sisse. Quòd si dubitet, etiam illi probabilis sen-

tentia suffragatur, de qua Dianâ suprà Resolut. 28.

pro ea Doctores adducens, & in fine affirmans

esse probabilem.
@@

§. II.

De iustitia distributiua. Quomodo erga

Benemeritos exercenda, & in Benefi-

ciorum prouisione.



66 DIctum de hoc Titulo 1. Cap. 5. & propriusDistributi-|uæ proprius|conceptus|explicatus.

distributiuæ iustitiæ conceptus explica-

tus n. 50. vt sit virtus in Superiore residens,

eum ad communium bonorum distributionem

inclinans, iuxta merita singulorum, ad quos illa

possunt pertinere. Vt enim citato loco dicebam,

negari nequitquin respectu talis distributionis

aliqua sit constituenda virtus, cùm sit ad a-

ctus honestos, & ad ordinatam vitæ rationem

maximè necessarius. Hanc ergo virtutem ex ip-

so actu nomine desumpto distributiuam voca-

mus; reddit enim ius distribuendo: ergo distri-

butiua iustitia est, sicut commutatiua dicitur, quæ

circa commutationes exercetur. Quòd si dicatur

honestum quidem esse actum illum, & ad iusti-

tiam spectare, non tamen esse distributiuæ pro-

prium, prout contra commutatiuam ab Aristo-

tele & aliis diuisa reperitur: id equidem nequit

verosimiliter sustineri: tum quia sic dicens cōue-

nientiam nominis iuxta propriam significationẽ

ad alia distrahit, de quibus nequit propriè affir-

mari: distributionem enuntiat de eo, in quo di-

stributio non est: tum etiam quia actus dictus

propriæ iustitiæ est, & non commutatiuæ vt pa-

tet: neque distributiuæ, vt asseritur: neque vin-

dicatiuæ, vt est euidens: neque legalis; quia quo-

modocumq; explicetur (est enim multiplex eam

explicandi modus) non versatur circa commu-

nium bonorum distributionem, meritis singulo-

rum attentis; ergo altera debet species iustitiæ

constitui, quam Philosophi & Theologi huc vs-

que penitus ignorarunt. Et id quidem sine caus-

sa, cùm explicari conuenientissimè possit iuxta

propositam rationem.

  67 Neque obstat, si quis dicat gubernato-Non obsta-|re exerci-|tium com-|mutatiuæ|pariter ad-|misceri.

rem, cùm communia bona distribuit, iustitiam

commutatiuam exercere, quia ex pacto cum Re-

publicâ, aut Principe, à quibus salarium accipit,

tenetur communia bona inter ciues cum pro-

portione ad merita dispertiri: sicut tenetur ope-

rarius iuxta præscriptum domini, supposito pa-

cto, in eius vineâ laborare. Dici enim potest v-

tramque locum habere, sed respectu diuersorum:

ratione enim officij ex commutatiua obligatur

ei, cum quo pactio præcessit; respectu verò ci-

uium ex distributiuâ: vnde si eam violet, tene-

bitur quidem restituere salarij partem ei, cum

quo pactum celebrauit; & si supremus sit, nulli;

non autem ciuibus eo emolumento defraudatis,

iuxta communem: sententiam, pro quâ videri

potest P. Lessius. Lib. 2. Cap. 1. num. vlt. Car-

dinalis Lugo Disput. 3. de Iustitia num. 51. & alij

apud ipsos. Neque enim cùm officium assumit,

majus ciuibus ius acquiritur; sed ille iuxta virtu-

tum debet operari motiua, ad quarum exercitium

obligatur. Et ita ad actus religionis, gratitudi-

nis, fortitudinis, & sic de aliis, tenetur: & cùm

eos exercet, si ad pactionem attendat, iuxta

quam obligatio ad illos consurgit, iustitiam com-<-P>


@@0@

@@1@82 Thesauri Indici Titulus III. Cap. IX.



<-P>mutatiuam pariter exercet: sic ergo etiam pos-

sunt vtriusque iustitiæ actus copulari: & distri-

butiuæ proprius imperari à commutatiuâ, aut

etiam è conuerso, juxta communem doctrinam

Diui Thomæ de virtutum imperio, quam Theo-

logi frequentiùs amplectuntur.

  68 Dico primò. Proreges Indici tenenturAssertio 1.|illius obli-|gatio in|Proregibus|pro foro cō-|scientiæ.

in conscientia distributiuam justitiam exercere, in

officiorum præsertim distributione. Ita Regio

Rescripto stabilitum, quod extat Tomo 1. pag. 313.

vbi sic dicitur: Lo mismo que os en cargo en los dichos

repartimientos de Indios, os en cargo en lo de la prouision

de los officios, salarios, y apro vechimientos de la tierra,Rescriptum|Regium.

y que tengais muy particular quenta y cuydado en justi-

ficar la distribucion de ellos, prefiriendo, &c. Ex qui-

bus inprimis habemus officia dicta non posseContra|quam mi-|litat officio-|rum ven-|ditio.

vendi, vt Cap. 5. ostendimus: sic enim iustitia

distributiua exerceri nequit, nec distributio iusti-

ficari; non enim vbi venditio interuenit, atten-

duntur merita, sed in pretio tota est meriti sub-

stantia constituta; si enim attenderentur, etiam

operarentur; cùm tamen secus accidat, quando-

quidem nihil valent pecuniæ adminiculo destitu-

ta. Vbi dici nequit eamdem distributionem pos-

se, iuxta dicta, ad commutatiuam & distributi-

uam iustitiam pertinere, & ita etiam posse duos

coniungi respectus, meritorum & pecuniæ. Sed

euasio est nulla; nam in priori causâ duæ virtu-

tes concurrunt, quæ sibi imperare mutuò pos-

sunt; in posteriori autem respectus pecuniæ vi-

tiosus est, vnde imperari virtuti nequit, neque

ab eadem imperari; nisi fortè addatur remitti

partem pretii intuitu meritorum. In quo quidem

etiam iustitiæ propria ratio deficit, iuxta quam

sola debet accipientis dignitas attendi, quod aliter

euenit, absolutè enim iudicatur indignus, qui

nisi pecuniæ adiumento nequit officium obti-

nere.


  69 Deinde sequitur in violatione distribu-Et violatio|potest esse|mortalis.

tiuæ iustitiæ posse mortaliter peccari, & id Pro-

regibus inculcandum; non solùm quando offi-

cia venduntur, sed quando, vt Regia lex loquitur,

non iustificatur distributio, quia personarum di-

gnitas non attenditur, sed tumultuariè, & pro li-

bitu omnia dispensantur. In quo quidem Do-

ctores conueniunt, & ratio est clara; nam ex tali

procedendi modo grauia in Republica sequuntur

incommoda, & sic agens exponit se manifesto

indignos eligendi periculo, in quo non solùmEt cum ob-|ligatione|restitutio-|nis.

contra iustitiam distributiuam, sed etiam contra

commutatiuam delinquitur, quia est causa dam-

norum plurium, qui ex officio ea debuerat eui-

tare; vnde & obligatur ad restitutionem, vt benè

cum aliis docet P. Thomas Sancius lib. 2. Consilio-



rum, cap. 1. dub. 36. num. 2. vbi addit peccare con-

tra charitatem ex qua tenetur bonum commune

diligere, & etiam contra iustitiam legalem, quâ

debet etiam bono publico prouidere. Sed quodNon esse cō-|tra justitiā|legalem, &|quid illa.

ad iustitiam legalem spectat, eam in gubernatore

non omnes agnoscunt, sed potiùs in subditis, qui

debent bonum commune suo proprio præhabe-

re; ad hoc enim virtus aliqua constituenda est,

quia talis actus est honestus, & cùm sit proprii

debiti, quod ad nullam ex aliis speciebus iustitiæ

spectat, ad Legalem meritò dicitur pertinere. De

quo ego alibi.

  70 Contra charitatem autem materialiter &<-P>@@Neque for-

<-P>generaliter tantùm videtur peccari, non forma-maliter cō-|tra chari-|tatem, &|quando ta-|le peccatum|juxta ali-|quorũ sen-|tentiam.

liter & specialiter, quia non intenditur malum ex

odio aut displicentiâ personarum; si enim inten-

datur, de violatâ nequit esse dubium charitate.

Dicitur autem contra charitatem, quia sicut

quodlibet beneficentiæ genus ad illam reducitur,

& quodlibet damnum ex illius defectu videtur

descendere; vnde mandata omnia ad charitatem

Dei & proximi reduci, & in illis claudi, iuxta

Scripturæ, & Patrum doctrinam, asseruntur;

ideò & violatio justitiæ eidem dicitur aduersari.

Videndus citatus Auctor Libr. 1. Operis moralis cap.

6. num. 3. vbi docet cum P. Vasquez, & aliis, in-

ducentem aliquem ad peccandum non peccare

peccato scandali contra charitatem, nisi cùm pec-

catum, quà tale est, intendit, non verò quando

alio fine: vnde peccatum reducitur ad speciem

peccati, ad quod inducit, vt furti, si ad furtum, &c.

Non debuit ergo iuxta hæc electio indigni con-

tra charitatem dici, & tamquàm distincta mali-

tia ab iniustitiâ constitui; cùm possit stare, & ita

communiter accidat, vt sic eligens damna ex ele-

ctione secuta directè non velit; sicut enim dam-

num spirituale non intenditur, ita neque illud,

quod est alterius generis, licèt ex facto subsequa-

tur. Et quemadmodum in scandalo ea ratio

redditur, quòd scilicet speciale peccatum speciali

fine indiget, & oppositione speciali virtuti: at

quando ruina proximi non intenditur, non est

specialis finis, nec speciali virtuti opponitur, sed

diuersi sunt fines, diuersæq́ue virtutes, iuxta vi-

tiorum diuersitatem, ad quæ est inductio: Ita

etiam de damnis alterius generis dici potest vt

contra charitatem specialiter non sint, nisi quan-

do ex displicentia eorum proueniunt, quibus

euentura præuidentur, occasione peruersæ ali-

cuius electionis.

  71 Parùm autem refert quoad imputatio-Quoad im-|put ationem|damnorum|nil refert|juxta vnā|vel aliam|sententiam|opinari.

nem damnorum, quòd hoc aut illo modo obli-

gatio ea euitandi consurgat, cùm sit certum im-

putari illa, quæ ex neglectâ conuenienti electio-

ne proueniunt. Vnde P. Arriaga Tomo 5. disput.

49. Sect. 6. acutè Philosophatur contendens sen-

tentiam prædictam solis vocibus ab oppositâ dif-

ferre, quæ est communior, & verior, defenditur-P. Arriagæ|acutus phi-|losophandi|modus.

q́ue inter alios à P. Suario Disput. 10. de Charitate



sect. 2. Vtriusque enim fautores in eo conueniunt,

vt putent sic operantem esse causam damni, &

eidem imputari, habereq́ue actum specialem ma-

litiam in Confessione aperiendam; & esse insuper

contra charitatem. Sed alii volunt id tantùm

esse genericè, quatenùs omne peccatum contra

charitatem est; alii specialiter, quia specialis dam-

ni spiritualis causa est: quod & priores non ne-

gant in eo sensu; est enim manifestum eum, qui

est causa vt alius peccet peccato furti, esse causam

ruinæ spiritualis, quam furtum inducit: nolunt

tamen vocari specialem, quia non intenditur, &

sic deest motiuum contrarium speciali virtuti, vn-

de videtur tantùm generalis ratio relinqui, quæ

non potest speciali aliquo nomine designari.

Quod ergo ad imputationem damni attinet, dis-

criminis ratio non apparet, quæ momenti alicu-

ius sit; neque enim ex eo quòd refugiant Docto-

res illi scandalum specialiter dictum admittere,

imputationem damni negant, & damni quidem

spiritualis, quod lege charitatis debemus auertere:<-P>

@@0@

@@1@Proreges Indici circa iustitiam distributiuam, &c. 83

<-P>ergo quidquid de subtili illâ differentiâ sit, quoad

rem moralem vix remanet vlla. Quod quidem

casui, de quo loquimur, applicandum: in quo

non solùm damna temporalia, sod & spiritualia

plurima subsequentur; peccata inquam ex incon-

sideratis electionibus: vnde meritò dicere potuit

P. Sancius contra charitatem peccari, licèt non

consequenter ad suam doctrinam.

  72 Quod licèt sic generaliter dictum omni-Circa ca-|sus parti-|culares|quid obser-|uandum.

nò iuxta veritatem sit, in casibus tamen particu-

laribus aliter pro eorum diuersa qualitate iudi-

candum; possunt enim esse aliqua, in quibus

damnum nullum aliis ex ineptâ electione sequa-

tur; vt si honorarii tantùm gradus sint, vbi &

fortè alicuius non penitus digni electio à mortali

possit excusari. Si tamen salarium sit habiturus,

talis esse excusatio nequit; quia non potest ita

seruire, vt illud mereatur, & ita, si non restituat,

ab electore facienda restitutio.

  73 Dico secundò. Proreges Indici nonAssertio 2.|Proreges|Indicos ad|digniorum|electionem|teneri.

solùm peccant grauiter, si indignos eligant, iuxta

dicta, sed etiamsi non eligant digniores. Sic

quamplures, quos adducit, & sequitur Diana

Parte 6. Tractat. 6. Resolut. 2. Qui & Parte 1. tract.

1. Miscellaneo. Resolut. vltimâ, alios pro eodem ad-

duxerat. Ratio est clara ex dictis: nam ex obli-

gatione justitiæ commutatiuæ officio annexa te-

netur: hoc enim pacto illud ipsi munus attribu-

tum, vt seruet legem ita statuentem, de qua num.

68. & vt non esset lex, id est consequens officium

ipsum: nam justitia distributiua est propria su-

periorum: Atqui illa debet attendere dignitatem

personarum, & cum proportione ad illam com-

munia bona conferre, quod stare nequit nisi di-

gniores minùs dignis præferantur.

  74 Sed quia quis sit dignior internoscereMaior di-|gnitas dif-|ficile inter-|noscitur,|etiā à Pro-|regibus.

admodùm difficilè sæpiùs est, videantur circa hoc

dicta Titalo præcedenti cap. 3. Licèt enim Proreges

non ita distent, vt distat Rex, & Indiarum Con-

silium; in hac terræ propinquitate, suâ etiam pro

notitiâ possunt esse, & sunt reuerà diuortia, dum

informantium fides non ea est, quæ possit electo-

ris animum tranquillare. Id quod passim in iis

ipsis, quæ coram nobis geruntur, deprehendi-

mus: ad aures enim gubernantium interpolata

perueniunt, & quæ statim manifestæ possunt

conuinci falsitatis; si tamen audiendi fiat copia

quod non semper licet, dum quis ignorat ca-

lumniam, & propter eam id patitur, cui non po-

test ignarus obuiare, Diuus Ioannes Baptista,

sic Herodem alloquens inducitur apud Geor-

gium Scotum in Tragædia de eodem, titulo

Baptistes.


Tenenda populi frena cui credit Deus,

Audire oportet multa: cuncta credere

Necessè non est. Quæstus inuidiæ, sanor,Gregorius|Scotus.

Timor, dolorque, sæpè vera supprimunt.


Sit ergo in Proregibus sincerus justitiæ zelus, &

desiderium nihil ab æquitate alienum perpetran-

di: adderit Deus vt electiones non absurdæ pro-

deant: quòd si aliqua minùs probanda eruperit

post diligentiam congruam; nihil in eo mirum

si errent homines, quibus est errare natiuum, sed

error pro magistro adhibendus, vt deinceps sine

erroris offendiculo procedatur.

  75 Dico tertiò. Proreges in electione adAssertio 3.|benemeri-

officia debent benemeritos in conquisitione In-<-P>@@

<-P>diarum, & inter eos magis benemeritos antefer-tos in con-|quisitione|Indiarum|præferẽdos.

re. Sic expresse deciditur in Regio rescripto, dum

ita additur: Prefiriendo en lo vno, y en lo otro, à los

Descubri dores, y sus descendientes y Pobla dores, mas

benemeritos, que mesor vbi eren seruido: de manera que

todos tengan satisfacion, y no aya descontento en la

tierra. Sic ibi. Quod quidem facillimè poterunt

Proreges adimplere; sunt enim non multi jam ex

illis, & quæ dare possunt multa: vt non possint

ad operiendum, pallii breuitatem incusare: non

enim ita breue est, iuxta Prophetæ sententiam,

vt non possint eo plures sufficienter operiri. Mul-Quibus|multa sunt|quæ dari|possint.

ta sunt officia, pensiones, Commendæ emolu-

menta, quibus fieri satis potest benemeritis ex

Conquisitorum sanguine, & aliis, qui pro regni

amplificatione aut conseruatione, fidelem ope-

ram præstiterunt. Videantur dicta Titulo 1. num.

56. Quòd autem circa hoc peccari grauiter

possit, constat ex dictis, num. 69. & damna ex

violatione justitiæ in hoc genere satis Regium re-

scriptum indicauit illis verbis: De manera que

todos tengan satisfacion, y no aya descontento en la

tierra. Si enim malè contenti sint, quorum que-

relis ex negatâ satisfactione laborum occasio

præbeatur, timeri inde abortus aliqui turbulenti

possunt, quibus exitialius nihil valet cogitari. Pro

quo historiæ Indicæ exempla non pauca, & satis

quidem infausta ministrabunt.

  76 Dico quartò. Ex dictis apertè deduci-Assertio 4.|etiam in|præsenta-|tione ad|Beneficia.

tur, quid sit de præsentatione ad Ecclesiastica

Beneficia dicendum, si enim ad officia tempo-

ralia digniores eligendi sunt sub reatu æternæ

damnationis; satis ex eo dispicitur erga Beneficia

obligationem esse non posse minorem, cùm ma-

iorem esse constet. Et quod ad Regem attinet,

dictum à nobis Titulo 1. Cap. 7. 9. & 10. Circa

prouisionem autem præsentatione ProregumProuisionis|forma.

fieri solitam, forma est specialis ex concessione

Sedis Apostolicæ. Prælatus enim ex concurren-

tibus ad examen tres post illud eligit, & eos Pro-

regi exhibet cum meritorum attestatione: ex

quibus ille vnum eligit, qui ad Prælatum cum

præsentatione recurrens, ab eo Canonicam acci-

pit institutionem. Solent autem Prælati aliqui

post meritorum attestationem addere, cuiuscum-

que ex tribus electione posse Patronum suam

exonerare conscientiam, nominationis ordine

non seruato. Quod cùm additur, & de Prælati

diligentiâ, zelo, & sapientiâ, plena habetur satis-

factio, oculis, vt dici solet, clausis, potest quili-

bet præsentari. Erit autem regulariter conue-Prior no-|minatus|comm uni-|ter præferẽ-|dus.

nientius vt præsentetur priore nominatus loco:

aliquid namque in illo eminet ob quod præno-

minatus debet judicari: licèt non tale illud sit,

vt iniustam reddere alterius valeat electionem.

Et quidem satis indicat maiorem beneuolentiam

Prælati erga ipsum. Primò enim vocatus magis

est dilectus: iuxta ea, quæ adducit Marius An-

toninus Libr. 1. Resolut. 7. num. 5. & Dom. So-

lorzanus Libr. 2. cap. 8. numer. 19. & in Politicâ



pag. 308. §. Y otra. Non potest autem illi non

iniucundum accidere, si videat magis à se dile-

ctum reprobari. Ex quo beneuolentia inter

ipsos & Gubernatores solet non solùm frigesce-

re, verùm etiam quandoque, non sine grauibus

inconuenientibus, expirare.

  77 Sed certè generaliter lequendo, non sunt<-P>Possunt ta-

@@0@

@@1@84 Thesauri Indici Titulus III. Cap. IX.

<-P>ligandæ Proregum, & aliorum Gubernatorummen Prore-|ges absolu-|tè, quem|voluerint,|magis di-|gnum re-|pertũ præ-|sentare.

manus, quin possint quem libuerit, magis dignum

repertum, præsentare: præsentatio enim illis

absolutè competit; & quemadmodùm si nomi-

natio Prælati non præcederet, possent quem vel-

lent, magis idoneum repertum præsentare; ita

& nominatione ad tres redactâ, jus habet ad ido-

neitatem ampliùs explorandam. Si enim ad spe-

cialiter nominatum à Prælato deberet adstringi,

res de solo nomine esset præsentatio, cùm vix

vllum in eâ esset exercitium potestatis: contra

id, quod jus patronatus specialis excellentiæ con-

tinet ab Ecclesia in argumentum eximiæ gratitu-

dinis attributæ. Et potest quidem Patronus no-

uum aliquid in approbatis à Prælato deprehen-

dere, quod ad variandam electionem possit non

immeritò permouere. Nisi in ipsâ nominatorum

graduatione adeò merita vnius meritis aliorum

antestent, vt euidens iniuria ipsi fiat, si scripturæ

ordinem non sequatur: prout ex Illustrissimo

Zapata tradit Dom. Solorzanus Lib. 3. cap. 15.

num. 87. Videndus ille Parte 2. de Iustitia distributi-

ua, Cap. 6. num. 26. Nescio autem cur Dom.

Solorzanus præfatam limitationem omiserit in

Politicâ pag. 632. §. En quanto, qui Latino cor-

respondet.

  78 Iuuat autem ad hoc ampliùs comproban-Ex verbis|formæ præ-|sentationis|roboratũ.

dum, verba Philippi Tertii Regis nostri in quo-

dam rescripto circa formam in præsentatione

seruandam, expendisse, cuius tenorem adducit

Dom. Solorzanus suprà num. 14. sic enim ait: Y

de los asi examinados esco janlos Arzobispos, y Obispos,


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   28   29   30   31   32   33   34   35   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin