Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə35/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   31   32   33   34   35   36   37   38   ...   143

quo est tributum impositum, imperfectum est,

quia non obstante contributione, & conuenienti

diligentiâ adhibita, perfici non potuit; idem

prorsus videtur admittendum, nam voluntas Re-

gis debet talis æstimari. Licèt enim sine expres-

sâ illius facultate nequeat onus exactionis impo-

ni, juxta dicta Assertione præced. hoc tamen diuer-

sum valdè est, vbi facultas supponitur, & de per-

fectione operis rationabiliter præsumitur; fuit

enim ad illud petita facultas, ad inchoandum

scilicet & perficiendum, pro quo & concessa: &

quia tanti temporis contributio sufficiens visa est;<-P>

@@0@

@@1@90 Thesauri Indici Titulus III. Cap. XIII.



<-P>tanti, & non longioris est facta concessio: vnde

si illud sufficiens non fuit, omne, quod necessa-

rium fuerit, videtur concessisse.

  104 Quando verò ideò non est absolutumNō admit-|tenda circa|diuersum|effectum in|Proregibus.|quidquid|de Regibus|sit.

opus, aut satisfactum obligationi, quia Prorex

collectam pecuniam in alia conuertit opera, di-

uersa prorsus ratio est. Si illa sint vtilia Reipu-

blicæ: licèt enim talia sint, supra facultatem illius

est, Regibus quidem id conceditur, quia pro ta-

libus possent exactionem imponere, & ita parùm

interest, quod iam impositâ vtantur, pro suæ am-

plitudine potestatis. Prorex autem non ita est

potens; quia etiam pro vtilibus nequit præstatio-

nes imponere: vnde cùm vnius concessionem

ad aliud transfert, & legis & justitiæ præuaricator

existit. Et multò id potiùs quando opera talia

sunt, vt Respublica non possit ad ea efficiendaNō est vera|vtilitas,|cùm ad|splendorem|tantùm a-|liqua con-|ficiuntur.

compelli, quia inutilia, vel etiam aliquo modo v-

tilia, quia ad aliquem splendorem conferunt, fine

eo tamen viui conuenienter & decenter posset:

neque enim pulchra omnia ornamenta, quæ alibi

magnificentiâ Principum elaborata visuntur, cui-

libet sunt Reipublicæ conquirenda: pro quo est

quamplurimum scriptorum doctrina apud P.

Sancium suprà Cap. 55. num. 15. Exemplo sit Li-

mani fori quæstuosissimus fons, qualem nec Re-

gis Curia, nec vlla habet Hispaniæ ciuitas, vel si

vmquàm habitura, Assisii onere pro obligatione

aliâ iustitiæ concesso, perfectus: de quo tamen

dici cum Poëta possit: Sed nunc non erat his opus,

& sic de aliis. Quo euentu cum satisfactum obli-

gationi justitiæ non sit, videtur posse dicta exa-

ctio continuari, ob rationem dictam: quod ta-

men ægrè peragitur, ad varios effectus exactionis

huius superabundante copiâ pro gubernantium

arbitrio distractâ. Sed si peccati grauitas (quæ

vtinam non talis in contingentia facti) eos non

reddit in re tantâ peruigiles, quod sequitur au-

diatur.

  105 Dico quintò. Proreges tenentur ad re-Assertio 5.|obligari|prædictos|ad restitu-|tionem.



stitutionem eorum, quæ ex actionibus aut sine

licentiâ impositis, aut non seruato licentiæ tenore

iuxta superiorem explicationem, insumpserint.

Id constat. Primò ex communi doctrinâ Theolo-

gorum, qui Reges, ex quibus ad Proreges est il-

latio irrefragabilis, ad restitutionem teneri asse-

runt in casibus num. 103. declaratis. Sunt autem

omnes citati, quibus addendi P. Turrianus de Iu-



stitia Disput. 46. Dub. 4. & Bonacina suprà num. 9.

& licèt aliqui apud P. Hurtadum tantùm obli-

gent ad restitutionem damnorum, eorum hîc lo-

cum sententia non habet: tum quia sine funda-

mento loquuntur, vt citati aduertunt, & ratio

est manifesta, quia pro auertendis damnis pretium

illud acceperunt: ergo sicut ad damna tenentur,

quia non impleuerunt pactum, ita & ad pretium

restituendum: consequentia patet; quia auersio

damnorum est vnicus titulus acceptionis, qui

cessat, & ita iniqua est retentio. Tum etiā quia de

exactionibus agunt pro damnis auertendis impo-

sitis: in nostro autem casu damna alia non sunt,

quàm illa, quæ ex ipsa iniquâ pecuniæ extorsione

proueniunt; cùm detur ad opera, ex quorum de-

fectu nullum considerabile damnum Respublica

pateretur. Præterquàm quòd in casu dicto aut

damna sunt, aut non. Si primum: ergo saltem

ex eo titulo restituenda pecunia, quia illâ æqui-<-P>@@

<-P>ualens est auersioni damnorum, quæ tamen re-

ipsa auersa non sunt. Si secundum: ergo nullus

est titulus ad illam retinendam, & ita absque du-

bio redhibenda.

  106 Deinde probatur de Proregibus spe-Probatio de|Proregibus|specialis.

cialiter; quia omni iure ad exactiones carent:

ergo sine licentiâ exigentes contra dominorum

rei acceptæ voluntatem extorquent, qui inuiti

præstant, & meritò inuiti. Ex quo sequitur resti-

tuendi obligatio; quia est furtum; contrectatio

scilicet rei alienæ inuito domino. Vel si ex eoRapina|maius pec-|catum fur-|to, vt hîc|interue-|niat.

quòd domino non sit occulta surreptio, velis esse

rapinam, id certè peius, quia rapina maius pecca-

tum est, vt docet Diuus Thomas 2. 2. quæst. 66.



artic. 9. pro quo & videri potest P. Lessius Lib. 2.

Cap. 12. num. 8. Si autem licentiæ limites fuerint

violati, eadem est ratio; quia pro eo, quod sine li-

centiâ fit, valdè per accidens se habet, quòd pro

alio illa præcesserit, aut fuerit comitata. Quem-

admodùm si quis licentiam tribunt alicui vt ex

arcâ eius decem sibi regales extrahat; si viginti

extraxerit, quoad illum excessum licentia pro

decem data nihil iuuat, vnde est obligatio restitu-

tionis penitus innegabilis.

  107 Dices, saltem cùm pecunia in eum vsumObligatio-|nem dictā|etiam cùm|pecunia in|vtilitatem|publicam|expensa est,|vrgere.

est conuersa, pro quo imponi iustè exactio pos-

set, non videri obligationem restitutionis vrgere,

sicut de Regibus dictum, num. 103. Sed certè ne-

que in hoc casu videtur obligatio cessare ob ra-

tionem præcedentem: quia pecunia illa etiam

per rapinam extorta, inuitis inquam dominis, ad

quos de opere tali notitia nulla peruenit, & de

quo forsitan neque ipse imponens tunc temporis

cogitabat, si autem posteà & cogitauit, & alios

cogitare fecit; adhuc etiam iustè illi habentur in-

uiti; quia nullus vult se contra id, quod leges præ-

cipiunt, onerari. Nihilominùs probabiliter diciQuid pro-|babiliter|circa mo-|dum.

potest teneri quidem ad restitutionem, quod vi-

detur certum: sed restitutionem ipso opere sub-

rogato fieri posse: valdè enim esset difficilè sin-

gulis restitutionem fieri, & ita opere illo in com-

munem vtilitatem exhibito conuenienter illam

fieri. Sic enim censent multi obligatum ad resti-

tuendum communitati, si restitutio commodè

fieri nequeat singularibus, debere in vsus eiusdem

fieri ad Rectoris arbitrium. Pro quo Nauarra

Lib. 4. Cap. 2. num. 66. alios adducens, de quo &

nos inferiùs Titulo 6. num. 18. Quando ergo Re-

ctor ipse est qui debet, suo potest id arbitrio fa-

cere, ratione & consilio regulato. Et talis est

Prorex in nostro casu, in quo præter rationem

dictam est alia adducta ex eo quòd exactio ea-

dem pro opere subrogato præsumi poterat fa-

cienda.



§. III.

Quoad Ecclesiasticos quid in permissa ex-

actione cauendum. Vbi de speciali qua-

dam penitus reprobandâ.



108 ID cauendum certè, ne eâdem compre-Excommu-|nicationes|contra exi-|gentes ab|Ecclesia-|sticis.

hendantur: aliàs contra immunitatem

peccabitur, & in excommunicationem Bullæ

Cœnæ, & quidem duplicem, incurretur: in 15.

scilicet, & 18. In illa enim prohibet Pontifex<-P>

@@0@

@@1@Quid Proreges Indici poßint circa gabellorum impositionem 91

<-P>statuta, pragmaticas, & quælibet alia decreta

contra libertatem Ecclesiasticam: in istâ magis

in speciali de gabellarum impositione disponit.

Pro quo & multa alia Pontificia decreta in Iure

extant, & extra illud, vt hac nihil testatius esse

possit veritate. Quâ suppositâ, semper in regnisId semper|in Indiis|$unclearautum.

Indiarum, vtpotè Catholico Regi subiectis sicut

vero Domino, id caueri curæ fuit, ne quidquam

prædictæ immunitati aduersum statueretur. Sed

non equidem sic feliciter semper cautela proces-

sit, vt ex consulentium minore aut pietate, autLapsus pe-|culiaris ex|impunitio-|ne qua-|dam.

peritiâ, lapsus aliquis non fuerit deprehensus. Et

talis fuit ille, cùm pro muro Cullaico extruendo,

qui magni esse ad securitatem totius Peruuiani

regni momenti videbatur, (licet in hoc contra-

riæ non defuerint opiniones) supra sacharum est

Sisa constituta: cuius prouentus ad Ecclesiasti-

cos præsertim pertinebat. Et ne illi viderentur

grauari, res ita disposita est, vt supra ordinarium

pretium arrobæ viginti quinque libras habentis

taxa quatuor regalium adderetur. Cùmque ex-

actor non posset omnibus emptoribus adesse,

statutum est, vt apud Ecclesiasticos auctarium

illud pretij seruaretur, & ipsi collectam quanti-

tatem tunc redderent, cùm à ministris ad hoc

deputatis peteretur: vel certè si ipsi vellent labo-

rem minutioris istius numerationis euitare, ad

certam summam soluendam partibus benè visam

tenerentur.

  109 In quo quidem, vt dixi, lapsus est com-Contra il-|lam effica-|citer agi-|tur.

missus in Christianâ Republicâ minimè toleran-

dus. Nam in primis venditio talis non esset Ec-

clesiasticis libera sicut anteà, cùm onus illi satis

fastidiosum adderetur; recipiendi scilicet pretij

auctarium, seruandi, rationem reddendi dati

& accepti, cum bonæ existimationis periculo,

ob non seruatæ fidelitatis suspicionem: nume-

randi deinde, quod soluendum erat, exactore

petente, cum testimonijs receptionis. Est autem

regula receptissima in hac materiâ, tunc lædi li-Regula ad|dignoscen-|dam læsio-|nem liber-|tatis.

bertatem, quando Ecclesiasticæ personæ non li-

cet id, quod anteà licebat, vel naturæ jure, vel

ex prærogatiuâ immunitatis. Quod benè inter a-

lios obseruant Riccius in Praxi Tomo 3. Resol. 207.



num. 8. Laderehius Consilio 103. à num. 8 vs-

que ad 15. Mandellus Lib. 1. Consilio 8. num. 3. &

P. Filliucius Tomo 1. Tract. 16. num. 271. Ex

quo multæ decidi solent quæstiones.

  110 Deinde. Ex tali grauamine valde læ-Multipli-|ter in ca su|dicto veri-|ficatur.

derentur Ecclesiastici: aucto enim pretio pau-

ciores essent, qui ad emendum accederent; cùm

constet homines ab emendo retrahi aucto rerum

pretio: & vel ab emptione abstinere, aut minori

multò esse cōtentos. Item, austeriores paterentur

emptores, auaros illos, & crudeles existimantes,

qui, cùm videant Rempublicam tali onere gra-

uari, nihil tamen de ordinario pretio remittunt.

Prætereà. Grauamen hoc Ecclesiasticos præser-

tim attingeret, cùm illi, vt dixi, eo prouentûs

genere alijs antecellant. Quæ omnia satis indi-

cant ex impositione prædictâ Ecclesiasticam læ-

di libertatem. Neque enim priuilegium hoc tan-

tùm est, vt non impediantur Ecclesiastici tale a-

liquid facere, quòd aliàs erat jure licitum, sed

etiam ne impediantur quoad faciendi modum: si

enim circa modum impediuntur, non plena jam

& totalis libertas est. Quælibet ergo molestia il-<-P>@@



<-P>lis illata priuilegio est immunitatis contraria. Et

quemadmodum qui alterius jurisdictionis est in

ciuili foro, nullam potest molestiam per judi-

cem aut dominum diuersum pati: ita, & multò

magis in Ecclesiasticis, qui per superius jus à

laicali sunt penitus exempti potestate. Hinc est

doctrina communis, de quâ P. Filliucius suprà

num. 270. §. quartò sunt, juxta quam contra li-

bertatem Ecclesiasticam est id, per quod Eccle-Aliud læse|libertatis|argumen-|tum.

siastici redduntur timidiores, & sæculares auda-

ciores: vt quòd percutientes Clericos puniantur

in decem aureis; qui verò laicos, in viginti. Nul-

la enim illis actio tali statuto præcipitur, nulla

prohibetur: quia tamen grauis irrogatur mole-

lestia, eo quòd majori curâ se tueri debeant, ex

eo libertatis est violatio manifesta. Eo enim se-

cluso statuto, ea illis sufficiebat cura, quæ reli-

quis. Et tamen poterat statuti talis prætextus a-

liquis inueniri; quòd scilicet Ecclesiastici arma

habeant spiritualia potentiora, quibus se defen-

dant; Censuras inquam: & quòd ex eorum per-

cussione non possint damna timeri, quæ ex alio-

rum; quia maiorem debent habere patientiam.

Et sic alia cumulari possent: quibus tamen sibi

iniquitas mentiretur. Videndus etiam Decius

in Cap. Ecclesia sanctæ MARIÆ.

  111 Nec in præfatæ dispositionis patroci-Quorum-|dam Au-|ctorum do-|ctrinam|minimè|suffragari|impositioni|præfatæ.

nium afferri potest quorumdam sententia, qui

apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 49. affir-

mant talem gabellæ modum esse licitum: quod

ex Societatis Auctoribus etiam tenent apud eũ-

dem P. Molina Disputat. 663. num. 5. in fine. P.

Henriquez Lib. 10. Cap. 25. num. 6. in Glossa. Et

probabile censet Cardinalis Lugo Disput. 36. de

Iustitia num. 144. non inquam afferri potest:

quia in primis P. Molina tantùm ait juxta leges

Hispaniæ ex iis, quæ Clericis venduntur, deberi

alcabolam: quod est alterius quæstionis. P. Hen-

riquez nihil habet loco citato & quamuis n. 5. de

Sisâ loquatur, casum præsentem, vt cōmuniter à

Doctoribus tractatur, non tangit. ProbabilitasProb abi-|litas à Car-|dinali Lu-|go asserta|confutatur.

autem quam Cardinalis Lugo sic generaliter ag-

noscit, non videtur eius consonare doctrinæ:

cum ipse num. 140. vt certum statuat contra li-

bertatem Ecclesiasticam esse, quando aucto re-

rum pretio, tale augmentum non manet apud

venditorem, sed per modum gabellæ soluitur.

Dicere enim augmentum tale in ipsà venditione

solutum non esse partem pretij, sed aliquid pre-

tio superadditum, fallacia est manifesta, & ver-

ba legis amplectendo, contra legis niti voluntatẽ.

Si enim Clerici eodem grauantur modo, sic aut

aliter tribuendo, quod interest nominum discri-

men, in re præsertim adeò scrupulis obnoxiâ, &

pro qua diligentissimè Ecclesiæ auctoritas excu-

bat, sciens in Dei populum ex eius violatione in-

fandam malorum colluuiem irrupisse? Pretium

quidem currens talis rei venialis sisæ suppositæ,

vt quatuor argenteorum est: & eadem est rerum

copia, ac ementium frequentia. Non potest equi-

dem rebus sic se habentibus augeri pretium:

quod si augeatur vsque ad sex, & duo additi ab

Ecclesiastico venditore petantur, libertas dicitur

Ecclesiastica violari, quia iniustè exigitur, quod

manere apud venditorem debet. Quod tamen

non sic videtur: quia cùm augmentum illud su-

pra pretij iustitiam sit, non habet Ecclesiasticus<-P>


@@0@

@@1@92 Thesauri Indici Titulus III. Cap. XIII.



<-P>ius ad illud, nec Respublica habere vult, cùm

illud contributioni designet, vtpotè supra iustum

pretium acquisitum. Si ergo eo non obstante

libertas Ecclesiastica violatur, ex alio id capite

proueniet, quia scilicet Ecclesiastici ad modum

specialem vendendi adiguntur iuxta dicta num.



præced. Atqui eadem est ratio, cùm augmentum

pretij non manet apud venditorem, vt constat,

quia etiam ad modum specialem vendendi ad-

stringitur: ergo similiter Ecclesiastica libertas

minuetur.

  112 Prætereà. Vt demus sententiam illamEx speciali|Ecclesiasti-|corum gra-|uamine|impositio,|de qua a-|gitur, im|probatur.|Et quando|illa talis|censenda|sit.

generaliter propositam esse probabilem, in ca-

sum nostrum non cadit, qui est valde specialis.

Nam, vt diximus, grauantur præcipuè Ecclesia-

stici: quo euentu Doctores manifestam violatio-

nem libertatis agnoscunt. Tunc enim grauamen

aliquod tolerabile iudicant, quando contributio



laicis imposita, dum extenditur ad Clericos, parùm &

paucis noceret per accidens, vt ex illorum mente

loquitur P. Henriquez suprà num. 5. vel, vt lo-

quitur iuxta eosdem P. Sancius Lib. 2. Consiliorum

Cap. 4. Dub. 55. num. 40. Non imponunt magis su-P. Henriq.

per his, quæ sæpiùs emuntur à Clericis. Item. NonP, Sancius.

loquuntur in casu, quo grauamina aliqua spe-

cialia venditoribus imponuntur, qualia iam vi-

dimus in casu nostro reperta. Et quidem sine

illis & solùm ob generales rationes, affirmat Dia-

na suprà, in fine, rem visam esse difficilem ac pe-

riculosam Senatui Panormitano, & ita prædi-

ctam gabellam non impotuisse. Quid ergo fa-

cerent, si eam viderent tot oneribus prægrauan-

dam? Ea certè non diu perstitit, sed re meliùs

trutinatâ, ipse qui & imposuerat, & conatus exe-

qui, pius aliàs & iustus Gubernator, abrogauit.

Non tamen hoc loco omitti illius commemora-

tio potuit, vt in posterùm dispositiones similes

caueantur.


§. IV.

De exactione aliâ, & quomodo toleranda:

ac de obligatione restitutionis



113 SEd successit alia eôdem auctore, quæGabellæ|impositio|cum resti-|tutione in|fine anni|Ecclesiasti-|cis facta à|quibus|probetur.

potest iuxta opinionem probabilem su-

stineri eorum, quos sequitur Cardinalis Lugo

suprà num. 141. & Diana Resolut. 45. dicentes

licitè exigi gabellas ab Ecclesiasticis cum animo

restituendi eas in fine anni: quod ita fit ad vitan-

dam confusionem. Cùm enim Ecclesiastici non

per se, sed per famulos emant, nec scire possint

vendentes an verè tales famuli eorum sint, vel fi-

deliter se gerant, idem pretium accipiunt, & in

fine anni redditur iurantibus sibi deberi. Sic fa-

ctum apud nos exemplo Panormitanæ vrbis, vbi

idem in vsu, Dianâ teste; & ex singulis arietibus

in macello venditis sine pelle, extremitatibus,

& extis duo argentei siue regales exiguntur.

Quod quidem, non factâ etiam Ecclesiasticis re-A quibus|item sine|restitutio-|ne.

stitutione modo dicto posse sine Ecclesiasticæ

libertatis violatione fieri affirmat P. Henriquez

citato n. 5. exemplum apponens, vt si Respubli-

ca in necessitate habeat ius imponendi collectam

siue Sisam in vini designatis tabernis: nec fieri

posset expedita collectio, nisi omnes sine discri-<-P>@@



<-P>mine etiam no biles ac Clerici sponte contribuāt,

qui eius tabernæ vino sponte vti volunt. Addit

autem in Glossa, vt Prætor curet quòd sit alia

taberna vini, in quam absque tributo confluere

possint Clerici, vel vt à vicinis oppidis sibi af-

ferre possint in vrbem: sic enim planius fit non

cogi ad hanc tabernam tributis oneratam. Pro

quo plures adducit Lit. O. & Q. addens sic et-

iam Doctores Salmanticæ consultos censuisse.

Pro quo & Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 83.

alios adducit. Quibus non obstantibus, aliter apud

nos dispositum, vt securiùs & pacatiùs apud Deũ

& homines procedatur.

  114 Et restitutione etiam dicto modo sta-Etiam re-|stitutione|facta à|nonnullis|refutatur.

tutâ, sunt qui iniustam censeant exactionem, vt

videri potest apud Dianam suprà, quia totum

hoc agitur ex concordatis factis cum Episcopis,

consentientibus & volentibus ipsis Clericis: non

autem renuntiantibus priuilegio, sed sustinenti-

bus eius effectum differri in tempus quod proxi-

mè sit magis opportunum sine vllo onere aut

interesse. Ex quibus manifestè sequitur quòd si

concordata huiusmodi non fuerint, exactio sit

illicita vel si Clerici effectum illum priuilegij

ita differri inuiti sustineant. Et quidem negari

nequit quin molestum nimis sit singulis diebus,

aut ferè singulis, in pugillari quantitatem vini,

aut carnis, ab eisdem emptam adnotare, sicut

in simili num. 109. dicebamus. Est etiam valde

difficile quòd Clerici, etiamsi non renuntient

priuilegio, in modum illum, illicitum aliàs, con-

sentiant: quia licet non renuntient priuilegio

quoad habitum, seu ius radicale; quoad illius

executionem renuntiant: quod tamen facere li-

citè nequeunt, sicut in priuilegio Canonis & Fo-

ri. Et ita Leo X. in Concilio Lateranensi Ses-



sione 9. sub finem §. & cùm à iure, pariter prohi-Neque|sponte datos|potest acci-|pi contri-|butio.|Consilium|Lateran.

bet exactionem & contributionem, etiam cùm

sponte videtur fieri Ne imponant exigantque; neúe

à sponte etiam dantibus, & consentientibus recipiant.

Quæ sunt illius verba. Licet autem in casu, de


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   31   32   33   34   35   36   37   38   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin