Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə43/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   39   40   41   42   43   44   45   46   ...   143

sermo; de Ecclesiis autem aliis vacantibus, quæ

de iure patronatûs sunt, Archiepiscopo Can-

tuariensi præcipitur, vt curam agat, æconomis de-

putatis: Ponatis æconomos, qui debeant fructus perci-Cap. Cùm|vos, de|off. Ordin.|quid ad in-|tentum.



pere, & eos aut in Ecclesiarum vtilitatem expendere

aut futuris personis fideliter reseruare. Verba sunt A-

lexandri Tertii. Vbi Glossa sic infert; ex hac lit-



tera notare debeo, quòd patronus se intromittere non

debet, de rebus Ecclesiæ, nisi quoad defensionem. 16. q. 7.Glossa.

Decernimus. Vbi quod de defensione, non ex

citato Capite colligit, in quo de eâ nihil, sed de

suo addit, juxta patronatûs conditionem; & ci-

tati Capitis tenorem quod est Concilii Toletani

4. & prætereà de bonis, quæ spolia dici possint,

nihil ibidem, sed de fructibus tantùm sermo est,

pro quibus æconomus deputandus: qui autem

pro spoliorum curâ deligitur, non æconomus

sed curator potiùs est dicendus. Cùm autem pa-

tronus se intromittere non debeat circa res Ec-

clesiæ; non videtur praxis, de quâ agimus, satis in

jure fundata.

  40 Nec citatum Caput Decernimus causamQuid Cap.|Decerni-|mus 16.|q. 7.

videtur promouere, in quo tantùm decernitur;



vt quandiu fundatores Ecclesiarum in hac vitâ super-

stites fuerint, pro eisdem locis curam habeant solicitam,

atque rectores idoneos in eisdem basilicis iidem ipsi Epis-

copo offerant ordinandos. Verba Concilii citati sunt.Quæ cura|ad Patro-|nos spectet.

Vbi negandum non est, quòd licèt tantùm de

patronis agat, dum in viuis agunt, ad hæredes de-

beat priuilegium patronatûs extendi, quod aliàs

est Iure firmatum, & in eadem Quæst. habetur Cap.<-P>

@@0@

@@1@Circa spolia Episcoporum quid Indicæ Audientiæ poßint. 113

<-P>Filijs. Cap. Considerandum, & Cap. Si plures. Illis

tamen solam curam solicitam pro Ecclesiis iniun-

git, cum jure idoneos rectores præsentandi.

Cura autem solicita haberi potest sine admini-

stratione, de qua loquimur, & modus traditur in

Cap. Filijs citato, licèt de casu, in quo sumus, ver-

bum nullum in citatis textibus reperiatur. Non

videtur ergo ad patronatûs priuilegium recur-

rendum.

  41 Dico ergo, praxim prædictam tolerariAssertio 1.|licere pra-|xim jure|defensionis|indefensæ|personæ.



posse jure defensionis indefensæ personæ, quod

ad Reges præcipuè spectat. Cùm enim morien-

tium Episcoporum bona direptioni pateant,

quod frequentissima experimenta demonstrant,

juxta naturalem æquitatem est, eum, cui boni

communis cura committitur, in eorum incum-

bere defensionem. Dici tamen hîc potest id ve-Obiectio|non leuis.

rum habere in ordine ad bona in tuto collocan-

da: & confectionem inuentarii, quam & negat

cum aliis Diana Parte 4. Tractat. 1. Resolut. 110.

Illis autem sic collocatis, eorum dispositionem

ad Ecclesiasticos judices remittendam: iam enim

cessat ratio, propter quam laica potestas se in-

tromittere de bonis Ecclesiæ potuit, iuxta mo-

dum loquendi Glossæ. Non ergo lites circa

hæc exortas & alia, quæ praxis complectitur,

debent Regia tribunalia prosequi, in quibus iura

Ecclesiæ pariter admiscentur; ad quam defuncti

spectat hæreditas. Quemadmodùm iudex sæcu-

laris Clericum nocere paratum, aut etiam nocen-

tem, ne amplius noceat apprehendit; non tamen

in eius causa iudicialiter se intromittit, sed eam

cum apprehenso, Ecclesiastico iudici remittit

cognoscendam. Nec dici potest apud RegiasCuius con-|futata re-|sponsio.

Audientias prædictas causas breuiùs, & commo-

diùs expediri: nam vt ita sit (quod tamen non

semper tale est, nam causa illa, de quâ Dom. So-

lorzanus num 62. & seqq. spatio est plurium an-

norum absoluta) non ideò debet iurisdictio Ec-

clesiastica vsurpari, sicut in aliis contingit. Et

quidem ciuiles causæ Iudeorum, & hæreticorum

apud sanctæ Inquisitionis tribunalia tardè nimis

expediuntur, quod & Inquisitores ipsos scio non

semel voluisse; nec tamen proptereà vt de alia

deferantur tribunalia hucusque nouimus inten-

tatum.


  42 Quæ ratio apud me tantum momentiQuantùm|momenti|habeat.

habet, vt existimem ad beneplacitum Sedis Apo-

stolicæ necessariò recurrendum, & illud in præ-

senti præsumi. Sciunt enim Pontifices ita se

praxim Regiorum tribunalium habere, & in

magnum illam Ecclesiarum commodum cedere;

vnde tolerantia non est pura abusûs permissioAd bene-|placitum|Pontificis|recurren-|dum.

reputanda, sed condescensio; cùm alias notum

sit ad sic faciendum magnorum scriptorum au-

ctoritate Principes permoueri, & saltem proba-

bile reputare. Vt ergo apertè non faueant, &

praxim probent; saltem vt probabilem iudicio

sic agentium tolerant, iuxta id quod diximus

Titul. 2. num. 71. & hîc quidem doctrina illa ma-

iori cum fundamento venit applicanda: nam in

cognitione per viam violentiæ comperta est Pon-

tificis mens, vt vidimus ibidem num. 73. cùm tamen

in casu præsenti pro contrariâ Pontificis mente

fundamentum nullum firmum habeamus.

  43 Pergant ergo Audientiæ Indicæ in spo-Auditorem|negotio spo-

liorum collectione, & rem istam sanctè peragant,<-P>@@



<-P>cùm sancta sit. Quod tamen aliquando an italiorum as-|sistentem|nihil sibi|posse sume-|re.

contingat solet à multis dubitari. Pretiosa aliqua,

aut curiosa iudicem inuentario assistentem sibi

sumere, turpitudo est in viris tantis minimè tole-

randa. Quo id titulo? Laboris? Atqui pro illo

pingue stipendium accipiunt, sicut & pro aliis ad

eorum officium spectantibus. Alius autem præ-

tereà non est. Sicut autem rapi quidquam nequit,

ita neque viliori emi pretio, vt est manifestum.

Illud non ita, an in subhastatione submittere ali-Quid cùm|subhasta-|tatione|vendantur,|& emptor|submitti-|tur.

quem posset, qui suo nomine pretium offerat,

& quidem vile, agendo vt nullus illud augeat.

Vbi quidem si præsertim empturis constet rem

talem ab Auditore expeti, & eo circuitu pro illâ

habendâ vti, videtur certum iniustitiam committi,

& onus restitutionis incumbere. Tum quia ex

officio tenetur functionem illam in Ecclesiæ vti-

litatem exequi, cuius est publicus minister, & ita

causa damni inde prouenientis: juxta dicta aliàs

de Principibus, & Magistratibus. Tum etiā specia-

liter: quia ibi interuenit vis, & metus, quibus

vtilitas illa Ecclesiæ impeditur. Quando enim

tale quid accedit, non licet emptores impedire,

qui pretium augeant, licèt aliàs probabile sit

posse id precibus obtineri. Pro quo sunt Conra-Vt queat|austio pre-|tij impediri.

dus, Arago, Vega, Emmanuel Rodriquez, Bo-

nacina, Villalobos, & Nauarra, quos adducit,

& sequitur Diana Parte 1. Tractat. 8. Resolut. 76.

dicens Nauarram ante omnes citatos id docuisse,

cùm tamen constet illorum aliquos esse illo anti-

quiores. Vis autem, & metus facilè ostenditur ex

eo, quòd nullus audebit Auditoris indignationem

oppositione huiusmodi prouocare; si autem pre-

tium infra dimidium justi sit, inde manifestior ap-Quale sit|rerum sic|vendibiliũ.

paret iniustitia: res enim sub hastâ venditioni ex-

positas, medium saltem, & infimum habituras

pretium communis scriptorum sententia est; pro

quâ Nauarra suprà; & Diana eiusdem verba pro-

ponens. Salon Tom. 2. Quæst. 77. Artic. 1. Conclu-

sione 2. Controuers. 5. P. Molina Disp. 349. num. 11.

& alii quamplures: Licèt erga summum non sitVltra sum-|mum qui|admittant.

vna omnium sententia, dicentibus non paucis

posse vendi excedenti summum, aliàs iustum,

si illud possit sine fraude ab emptoribus extor-

queri. Videndus Bonacina de Contractibus



Disput. 2. quæst. 2. puncto 4. num. 21. & P. Lessius

Lib. 2. Cap. 21. num. 35. Quod & videtur proba-

re P. Gaspar Hurtadus Disput. 2. de Emptione, &



venditione difficult. 6. Diana suprà Resolut. 55. &

alii apud ipsum. Nec dissentit Cardinalis Lugo



Disputat. 26. num. 45. dum ait: non esse facilè

iniiciendum scrupulum circa prædictam vendi-

tionem, quòd cùm excessus est pretii, præsertim

intelligendum: ibi enim donatio præsumi po-

test ex ementis affectione. Scio quid nonnulli

secùs dicant; sed certè parùm verosimiliter.

  44 Si verò ita submittat emptorem, vt nolit

nisi justo pretio habere, nec intelligi se in eius

desiderio esse; alius autem id emptoribus signi-

ficet, sicq́ue minori pretio eam comparet, non

videtur iniustitiam committere, & consequenter

neque ad restitutionem teneri: quia causa dam-

ni non est, nisi valdè remotè, quatenus id pe-

tiuit ab alio, quod si non esset petitum, damni-

ficatio nulla sequeretur: quod non est satis, vt

absolutè causa dicatur; quia id de morali tantùm

dicitur in materiâ præsenti. Quemadmodùm,<-P>

@@0@

@@1@114 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. VIII.

<-P>qui petit ab aliquo, vt secum ludat, qua occa-Quando|est quis|caussa mo-|ralis dam-|ni.

sione alius alienam pecuniam perdit, caussa mo-

ralis talis iniustitiæ non est; licet si non petiisset,

neque etiam alius perdidisset. Caussa autem mo-

ralis dicitur cùm illis concurrit modis, qui duo-

bus illis carminibus continentur.




Iußio, Consilium, Consensus, palpo, recursus,

Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

Pro quibus vide breuem, & dilucidam explica-

tionem, apud P. Hurtadum suprà difficult. 7. Ni-

hil autem eorum in casu præsenti reperitur.

  45 Non videtur autem hoc ita certum, vtNegatiua|non ita|certa, vt|opposita|careat|fundamen-|to.

oppositum careat fundamento. Nam Auditor

præuidere debuit eum, quem submittit, vt rem

sibi gratam faciat, minori quàm possit pretio e-

mendo, alijs clarè, aut per verosimiles conjectu-

ras negotium detecturum. Cùm enim hoc ita

frequenter accidat, juxta frequenter accidentia

debuit judicare: sic enim vendi res indifferentes

nequeunt, quando vsus earum frequentior est

peruersus, juxta dicta Tit. 1. num. 144. nisi caus-

sa rationabilis sit, pro quo videri potest Diana.

Part. 1. Tract. 8. Resolut. 42. Vbi & Doctores

adducit absolutè negantes, & admittentes, cùmRes indif-|ferẽtes quā|do vendi|nequeant.

rationabilis caussa suppetit; præsertim ex Socie-

tate. In casu autem nostro nulla rationabilis

caussa assignari potest, quæ possit Auditoris ap-

petentiam excusare. De quibus hæc satis.




CAPVT VIII.

In recursu per viam violentiæ, & simi-

libus, Indicos Auditores quomodo

peccare contingat.


46 CIrca hoc nec breuis, nec leuis extatQuid Re-|gijs scriptis|circa re-|cursum &|alia stabi-|litum.

Tit. 2. Cap. 7. discussio, vbi de Au-

dientijs etiam dictum: hîc tamen

nonnullis additis ibi dicta comprobanda. Et qui-

dem Indicis Audientijs per Regia scripta cogni-

tio violentiarum indicitur, cum eâ tamen mo-

deratione, quæ in Cancellarijs Valli-soletanâ, &

Granatensi seruatur, nullâ factâ, neque quoad

casus, neque quoad modum extensione. Pro

quo Dom. Solorzanus libr. 4. Cap. 3. num. 35.

& in Politicâ lib. 5. Cap. 3. §. Lo decimo, vbi & de

retentione Bullarum, quæ Regio Patronatui of-

ficere possunt; ac de alijs, quibus per jussiones

Regias admonentur, vt attentæ sint circa actio-

nes, & visitationes Religiosorum, & eorum Com-

missariorum, Vicariorum Generalium, Visita-

torum, & Conseruatorum: & constito de in-

iustitiâ, ac notoriâ vexatione, quam faciunt, re-

ctè ad oppressorum defensionem partes suas in-

terponere possunt, licet hoc aliàs Audientiis

Hispaniæ prohibitum sit, & solùm Regio Con-

silio reseruatum. l. 40. tit. 5. lib. 2. & l. 1. & 2.

tit. 8. lib. 1. Hæc omnia ille, qui licet ita genera-

liter pro Religiosis statuat, alio tamen loco quid

sit conuenientius, & à se practicatum exponit,

vt vidimus citato Capite in fine.

  47 Circa quæ illud primò obseruandumPraxim|Indicā non|videri Re-|giæ disposi-|tioni con-|formem.

venit; aut limitationem, quam Regium rescrip-

tum apponit, vt scilicet indica Prætoria praxim

omnino Pincianæ & Granatensis Cancellariarum

obseruent, nullius esse roboris, aut illi se Præ-<-P>@@

<-P>toria Indica non accommodare, dum recursuum

materiam videntur ampliare: & quidem cùm re-

cursus ex eo iustificari dicatur, quòd in defensio-

ne iniquè vexati fundetur, quam ius naturale

Regibus concedit, iuxta dicta Cit. Cap. num. 75.

& 76. quidquid huiusmodi contigerit, in quo

scilicet vexatio iniusta reperiatur, patrocinio po-

test Regali componi. Iuxta hæc ergo nulla de-

bet limitatio addi; quòd si additur, signum est

rationem dictam non esse penitus efficacem. Prę-Ex Reli-|ligiosis ad|alios ar-|gumentum

tereà. In Religiosis vexatio quæuis iniusta recur-

sum admittit, iuxta dicta: ergo, & in aliis. Con-

sequentia patet: quia eadem est ratio, & fortè in

sæcularibus maior, quia Religiosi ob perfectio-

nem sui statûs magis ad patientiam obligantur;

neque amittere ea possunt in bonis temporali-

bus, & honoribus, quibus priuari possunt sæ-

culares: & hac fortassè ratione Indica Prætoria

suam potestatem extendunt; ob paritatem in-

quam rationis, vt non videantur in hoc suppo-

sitâ recursuum iustificatione saltem probabili, le-

thaliter peccare.

  48 Deinde cùm specialis attentio, circa a-Circa Re-|ligiosorum|actiones|qualiter|attendere|debeant, ex|Regia ius-|sione.

ctiones, & visitationes Religiosorum Regiis

Audientiis iniungatur, videtur ex officio posse;

nullo scilicet etiam petente circa huiusmodi par-

tes suas interponere, & non tantùm cùm agitur

de alicuius defensione, & certè si oppresio ali-

cuius notoria esset, etiamsi ille, quia nollet, aut

non posset, Regio se auxilio non committeret;

non deberet illud sic oppresso denegari. Si enim

super Religiosorum actionibus vigilandum, ne

quidquam ex illis communem pariat offensio-

nem, & sic fræna relaxatis iniicienda: cur non

& defensioni eorumdem applicanda procliuitas,

vt qui onus sentiunt, pariter commodum expe-

riantur? Cùm sæpiùs etiam contingat non esse

peiores, qui molestiis grauioribus opprimuntur.

Potest autem iniusta oppressio ex eo coniici, si

inter imprimentem, & oppressum notoriæ fue-

rint simultates, & obtentâ Prælatione pœnam

infligi, vt vindictæ seruiat, quod redintegrandæ

seruire debuerat charitati. Et hæc quidem at-

tentio, quæ circa Religiosorum actiones Audi-

toribus Regiis adeò seriâ admonitione præscri-

bitur, eos certè attentiores reddere debet, vtita

illas circunspectas gerant, quòd nihil in illis pos-

sit animaduersione dignum obseruari. Indignum

enim est, vt erga se incuriosus, sit erga quem mul-

torum oculi curiosiùs offenduntur. Vbi & no-Cur id spe-|ciale.

tandum illud, circa aliorum actiones non ita so-

licitam speculationem imperari: eâ quidem per-

suasione, quòd Religiosorum actiones à mode-

ratione alienæ, plus ceteris exitiosæ, & contra-

riæ bono publico reputantur. Caueant ergo Re-

ligiosi & sibi & aliis; & ne toxica populis præ-

beant, qui præbere antidota debuissent: sintque

tales in oculis hominum, quales in Dei, & An-Quanta|inde Reli-|giosis cir-|cumspectio|futura. Et|munditia|in Dei ocu-|lis.

gelorum oculis sint oportet; vt non multum ab

eis circumspectione dictâ exigere videamur. Pro

quo sic Cassianus libr. 6. Cap. 7. Dominus arbiter,



atque agonotheta residens, pugnam cursûs, & certami-

nis nostri iugiter spectat, vt ea, quæ in propatulo hor-

remus admittere, ne intrinsecus quidem coalescere in-

cautâ cogitatione patiamur; & in quibus humana

cognitione confundimur, ne occultâ quidem conniuen-Cassianus.

tiâ polluamur. Quæ licet poßit hominum præterire<-P>

@@0@

@@1@Circa recursum per viam violentiæ &c. 115

<-P>notitiam, sanctorum tamen Angelorum, ipsiusque

omnipotentis Dei scientiam, quam nulla subterfugiunt

secreta, latere non poterit. Sic ille cuius vocem om-

nes vtinam, si audiendi habemus aures, audia-

mus. His præmissis

  49 Dico primò: Recursus ad Prætoria In-Assertio 1.|Senten-|tiam affir-|mantem|non videri|improbabi-|lem.

dica quando est notoria, & manifesta vexatio, &

iuxta receptam praxim, non videtur vt impro-

babilis penitus condemnandus. Contrarium vi-

detur existimare Rota in Decißione Anni 1595.

quam adducit Diana Parte 5. in cuius fine sic

dicitur: quia autem nota censenda esset opinio Docto-



rum defendentium istos recursus tamquam licitos; non

erat huius tribunalis; cùm censura super doctrinarum,

& opinionum, ad res præsertim Ecclesiasticas perti-Decisio|Rotæ con-|trarium|indicans.

nentium, approbatione vel reprobatione ad Roma-

num Pontificem pertinere noscatur. Turecremata in

Summa de Ecclesia lib. 2. Cap. 107. Sic ibi. & §.

Has tamen: sic concluditur. Domini tales recur-

sus, tamquàm illicitos numquam tolerandos censuerunt,

in eaque re grauißimè lapsum Couarruuiam in pract:

quæst. cap. 35. num. 3. & ceteros idem opinantes vno

consensu affirmatum fuit. Sic illi. Rotam ergo,

quam sibi aliàs competere negant, videntur ex-

pressisse, dum grauissimum lapsum sic opinan-

tium non dubitent pronuntiare, licet de qualitate

illius nihil dicant.

  50 Sed certè decisiones aliæ apertissimè fa-Alias esse|fauentes.|Et quid ad|illas in|prædicta|Decisione|respondea-|tur.

uent, de quibus ibidem: eas tamen vt explicent,

ne contrariæ sint, ita subdunt. Dicebant insuper



Domini, quòd licet prædictæ decisiones Rotales, & a-

liæ similes, veræ sint, nihilominus Consilia Regia, &

alij iudices laici nihilaliud facere debent præter exhibe-

re nudum auxilium ad manutentionem: nam si ad

alia procederent, recursus esset illicitus, & caussaret

attentata. Lancellotus de Attentatis cap. 4. limitat. 1.

num. 37. & 38. Vbi allegat aliquas decisiones Rotales

& Mandosius in Tractatu commißi in formula 14. in

verbo, Reuocandi: vers. Quartò quæro; quamuis fa-

teatur prædictas decisiones esse iuri, & rationi con-

formes; timet tamenne ansam præbeant Regibus, &

quibusuis Dominis temporalibus intromittendi in caußis

beneficialibus, & rebus, ac personis Ecclesiasticis. Sic

illi respondent.

  51 Qui quidem decisiones Rotales veras es-

se fatentur, non damnantes recursus: Atqui illæNon satis-|facere e-|uidenter|ostenditur.

non de recursibus ad solum nudum auxilium

brachij sæcularis petendum agunt, sed in formâ

consuetâ, ergo iuxta illam non veniunt penitus

reprobandi, quod præsertim ostenditur in Sal-

mantina eiusdem anni die 24. Maij, de quâ ibi,

in ea enim apertè dicitur, quòd iste recursus ad de-



sensionem propriæ posseßionis, & appellationis admis-

sionem, non est improbatus. Non ergo de nudo au-

xilio tantùm agebatur. Accidit, quòd, vt ibidem

dicitur initio decisionis, vnus ex dominis Audi-

toribus censuit Paulum Lezanum, de cuius age-

batur caussa, non incurrisse censuras propter re-

cursum ad laica tribunalia. Non est igitur sen-

tentia ista omnimodis reprobanda. Vnus enimVnum Do-|ctorem ad|concilian-|dam au-|ctoritatem|sufficere.

Doctor, & iudex ex selectissimis Orbis bene illi

potuit auctoritatem conciliare. Sic Doctores,

quos adducit Diana Parte 4. Tract. 4. Resol. 30.

& P. Fragosus Tomo 1. pag. 445. num. 173. &

seqq. sunt autem præter illum plures alij, quorum

Catalogus citatâ in decisione proponitur. Post

illos autem plurimi alij idem tenentes prodie-<-P>@@

<-P>runt, ab anno inquam 1595. de quibus citato


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   39   40   41   42   43   44   45   46   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin