quispiam addubitet an obligent in conscientiâ.
Quod fundari potest ex eo, quòd correctio le-
gum vitanda est, ex leg. vlt. C. de Appellationibus.
& ex Cap. cùm expediat, de electione in sexto. ac re-
ceptissimâ sententiâ Doctorum: ergo vbi non
constat de legislatoris voluntate, prioris disposi-
tioni standum est, & licet ignorantia legis non
præsumatur in legislatore, ex Cap. licet de constitu-
tionibus in sexto, & Cod. de Testamentis l. Omnium.Quando|ignorantia|possit in le-|gislatore|præsumi.
Id tantùm est firmum quando lex prior est inser-
ta in Corpore iuris, vt etiam constat ex L. sed &
posteriores, de legibus ibi Nisi contrariæsint; quod ta-
men in casu præsenti non contingit; cùm non
constet tempore datæ posterioris legis, priores
in Corpore Indici iuris extitisse. Præterquam
quòd probabiles aliæ doctrinæ sunt, iuxta quas
ignorantia in legislatore præsumitur, ne abroga-
tio legis admittatur, vt quando prior lex est spe-
cialis, & posterior generalis, de quo P. Suares lib.
6. de legibus Cap. 27. num. 13. & quando ex præ-
sumptione scientiæ aliquod sequitur inconue-
niens, vt quòd violauerit iuramentum de non
abrogandâ lege, aut similium, de quo P. Palaus.
Tom. 1. Tract. 3. Disp. 5. Puncto 2. §. 1. num. 8.
ergo, & in casu nostro præsumi ignorantia po-
test, cùm aliàs constet in legibus Indicis frequen-
tem contrarietatem reperiri; quæ ex eo accidit,
quòd Indiæ valde remotæ sint, & relationes
non consonent, de quo superiùs non semel di-
ctum.
74 Sed hæc non vrgent: quia doctrina, deNihil ex|præfata do-|ctrina con-|trarium|sequi As-|sertioni.
abrogatione legis per contrariam illi, receptissima
est, & generaliter procedit, non solùm quando
prior in Corpore iuris continetur, sed etiam de
statutis, quæ fiunt à particularibus communita-
tibus, vel legislatoribus, qui scire possunt, & de-
bent sua statuta, vt bene P. Suarez supra num. 12.
iuxta omnium mentem. Vbi illud addendum:
etiamsi legislator priorem legem ignoret, pro
posteriore illius voluntatem stare, quæ est iuri
communi conformis, iuxta quòd, cùm contra-
riæ sunt leges, pro posterioris valore iudican-
dum. Deinde: schedulæ ille priores nimis quan-
tùm erant notæ, quia in volumine Indicarum
contentæ, vnde à Consiliariis omnibus supremi
Indiariarum Consilij non potuerunt ignorari.
Probabiles autem doctrinæ illæ non faciunt adProbabiles|doctrinas|adductas|nihil ad|rem fa-|cere.
rem, quia prior de lege speciali, & generali ap-
plicari nullo modo potest, quia vtraque in casu
præsenti specialis est, cum Iudicibus commisso-
rum loquens, qui ex Togatis designantur: &
quando leges tales sunt, posterior debet præua-
lere, vt cum communi Doctorum assensu docet
P. Suarez num. 12. citato; doctrina autem altera
de inconueniente, à præsenti instituto valde alie-
na est: quia in eo, quòd posterior valeat, incon-
ueniens nullum est, immò conuenientiæ maxi-
mæ, quas leges Regiæ expromunt, dum sic in il-
lis habetur: Porque teniendo como tienen, salarioLegis te|nor.
mio, por razon de sus plaças, y officios. No era Iusto se
los permitiesse lleuar las dichas tercias partes. Quod
autem vltimò dicebatur, nullius momenti est:
tum quia iam per dicta satisfactum, & notitia suf-
ficiens demonstrata. Tum etiam: quia res hæc<-P>@@
<-P>non est ex iis, quæ in relationibus ex Indiis trans-
missis fundantur, sed in rei ipsius conuenientiâ,
quam, vt vidimus, verba legis manifestant. Tan-Oppositum|non esse|probabile.
dem sic est praxi inconcussâ receptum: vnde exi-
stimo oppositum omni esse probabilitate desti-
tutum. Quidquid Dom. Solorzanus num. 57.
& seqq. & in Politicâ pag. 773. §. Y esto. in con-
trarium videatur adducere, cum Carleualio, le-
gum auctoribus eo in Iudicio condemnatis. Li-
cet ergo commissio ista non adhæreat necessariò
Auditorum officio, salarium tamen ad illius labo-
rem se extendit, quia sub eo onere datur, sic de-
clarante Senatu, vt si subeundus sit, nihil debeat
ampliùs corrogari.
75 Non ergo hîc locum habet doctrina P.Doctrinam|P. Molinæ|liberantis|ab obliga-|tione resti-|tutionis hic|locum non|habere.
Molinæ suprà, vt quando pœnæ ipsismet mini-
stris publicis essent legibus applicatæ ad nullam
restitutionem teneantur: & vt quando ex parte
ipsis essent applicatæ, non teneantur ad restitu-
tionem eius partis, quę ipsis esset applicata. Quod
procedit quando legem violantes ministri tales
deprehensos in commisso minimè condemna-
runt. Nam de Auditore Iudice loquendo, siCui fa-|cienda re-|stitutio.
quid accipiat, iam vidimus non posse hac se do-
ctrinâ tueri, cùm nihil illi per legem appli-
cetur. Aliunde autem doctrina ista difficilis ap-
paret, casui, de quo loquimur, applicata;
quia lex applicat tertiam partem ministro, qui
suo officio rectè fungitur; qui autem dissimu-
lat, legis præuaricator est; ergo ad præ-
mium illud non habet ius, ex quo fit, quòd si
aliquid accipiat, illud iustè retinere nequeat. Re-
stituat ergo: sed cui? Nam fisco non debetur,
cui suæ designatæ sunt partes; nec auctori com-
missi, quia per legem est eo priuandus; neque a-
lius extat ad quem videatur pertinere. Si dicas
restituendum fisco ex ordinationibus Audientiarum
Indicarum Anni 1563. Cap. 17. vbi statuitur sub
pœna quadrupli tertiam partem non accipien-
dam à Iudice: cùm dispositio illa pœnalis sit, &
pœnam adeò seueram contineat consonans l.
Sancimus C. ad L. Iuliam repetun. contra malè ca-
pientes aliquid ratione officij publici; ante iu-
dicis sententiam non obligat reum: de quo Cita-Legem pœ-|nalem ante|sententiam|non obli-|gare ad re-|stitutionẽ.
ti num. 69. qui ex eo etiam probant iudicem non
teneri ad compensationem pœnæ fisco, aut aliis
acquirendæ. Et prætereà P. Thomas Sancius
lib. 9. de Martrim Disp. 30. num. 1. & lib 2. Operis
moralis. Cap. 22. num. 7. & 8. P. Palaus Tom. 1.
Trac. 3. Disp. 2. Puncto 2. P. Fragosus To. 1. pag. 421.
num 64. Qua ratione pœna dupli, quam Conci-
lium Tridentinum statuit. Sessione 24. Cap. 3. deCirca spe-|cialem pœ-|næm dupli|à Tridenti-|no imposi-|tam id sta-|tuit quo-|rumdam|sententia.
Reformatione, quæ & extat in Cap. exigit, de Censi-
bus in Sexto; ante sententiam non obligat. Pro
quo Nauarrus Consilio 11. de Censibus. Meliùs er-
go dici potest restituendum ei, qui dedit, stante
sententiâ de obligatione restitutionis: quia si iste
non potuit accipere, neque alius dominium
transferre; vnde domino est reddendum. Nec
verum est eo debere priuari, nisi fortè id, quod
debet ex mercibus ipsis prohibitis, sit; tunc enim
videndum quid lex disponat, & iuxta id restitu-
tio facienda: & in mercibus sericis, quæ ex SinaQuod cùm|cōmissũ est|in merci-|bus prohi-|bitis.
afferuntur, magnus solet obseruari rigor, & ali-
quando in Regiis apothecis visæ computresce-
re; aliquando non ita. Redduntur ergo Re-
giis ministris, & ipsi, quid de illis sit faciendum,<-P>
@@0@
@@1@122 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XI.
<-P>Prorege consulto, prouidebunt: Iuxta id, quod
præcipitur in schedula Anni 1620. quòd scilicet
in Hispaniam remittantur. Sed quis erit red-
dens, & laudabimus eum? Fecit enim mirabilia
in vitâ suâ.
CAPVT XI.
De Auditore pro defunctorum bonis Iu-
dice constituto. Et qualiter illius
possit conscientia in huius officij exe-
cutione grauari.
§. I.
Explicatum officium & prior pro illo
resolutio.
76 SAnctum quidem hoc Regum nostro-Tribunalis|pro defun-|ctorum bo-|nis institu-|tio.
rum inuentum, vt ab intestato dece-
dentibus, aut quorum hæredes ab-
sentes sint, vel etiam legatarij, piaque opera in
Hispaniâ facienda mandauerint, non desit, qui
eorum vltimas impleri faciat voluntates; Peruiæ
sunt enim semper iniuriis facultates absentium, &
quodammodò videtur occasio homines in delictum tra-
here, quæ non potest animum prouidentis de resulta-
tione terrere, vt Cassiodorus scribit Lib. 1. 15. VnusCassiodo-|rus.
ergo ad munus hoc Auditorum adlegitur bien-
nali successione, ab vnâ classis expeditione vsque
ad aliam, quando collecta solent remitti bona;
sic enim rectæ administrationi visum est oppor-
tuniori posse industriâ responderi. Suum igitur
Iudex talis habet tribunal cum necessariis mini-
stris, & caussas omnes in primâ cognoscit, & con-
cludit instantiâ, quæ ad talem spectant colle-
ctionem. Potest tamen circa hoc multipliciter
peccari, & quod sanctè institutum est, in damna-
tionis argumentum detorqueri: circa quod
77 Dico primò. Cùm arca haberi debeatAssertio 1.|Peccare|grauiter|Auditorem|clauem|arcæ aliis|tradentem.
trium clauium pro bonis prædictis asseruandis,
quarum vnam ipse habere debeat Auditor, duas
alias præcipui ministri; peccat ille grauiter, si
eam non teneat apud se, sed aliis tradat, aut non
assistat quando est aliquid extrahendum. Id
constat; quia ex negligentiâ, aut nimiâ confi-
dentiâ istâ, statim apparet, quàm ingentia possint
incommoda resultare, & quidem lex ita dispo-
nens, de qua Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 7. n. 6.
& in Politicâ lib. 5. Cap. 7. pag. 799. §. Pero final-
mente, nihil superuacuum in hac cautione præscri-
bit; ergo id ad plenam securitatem omnino ne-
cessarium iudicauit; qui ergo circa hoc negligen-
ter se habet, grauiter peccat, quia ex eo fit plenam
securitatem non haberi. Videat iudex, si in ar-
ca tali suas haberet facultates, an illius clauem à
se pateretur auelli, & inde colligat qualem erga
bonorum ad defunctos spectantium curam, &
custodiam debeat adhibere. Non hoc quidemEx lata|culpa obli-|gationem|esse restitu-|tionis cum|graui pec-|cato.
leuis, aut leuissimæ culpæ negotium est, sed latæ:
quæ cùm datur, communis Doctorum sententia,
Juri sic disponenti, conformis, graue in eo piacu-
lum cum restitutionis onere recognoscit. Pro
quo videri potest. P. Lessius lib. 2. Cap. 7. n. 24.
& Bonacina Tom. 2. Disp. 3. quæ est de contracti-
bus Quæst. 1. Puncto 6. & alij passim, qui cul-<-P>@@
<-P>pam latam sic explicant, vt sit defectus diligen-Quando|contingat.
tiæ in re alterius custodiendâ, quam solent ho-
mines adhibere in suis rebus custodiendis. Si er-
go quis thesaurum suum habens in arca, alteri
clauem non traderet, vt apud se diutiùs haberet,
aut cùm extrahendum aliquid esset, id minimè
alterius curæ committeret; signum manifestum
est, in huiusmodi defectu erga arcam dictam cu-
stodiendam, graue ab Auditore iudice crimen
admitti. Ante annos aliquot vidimus in hac Re-
gum vrbe notabile in hoc genere portentum: exFurtiuum|portentum.
arcâ enim dictâ immensa est diuitiarum copia
furtim extracta, pessimi tabellionis industriâ, qui
erat è tribus clauigeris vnus, iuxta id, quod lege
disponitur: & licet solus in pœna fuerit suspen-
dio addictus, culpa tamen solius non fuit, cùm de-
positum illud attẽtiori seruari custodiâ debuisset.
§. II.
Duplex pro eodem Assertio.
78 DIco secundò. Iudex prædictus graui-Assertio 2.|Peccare|item gra-|uiter ex-|pensarum|multiplica-|tione.
ter peccat, & cum restitutionis onere
in collectione bonorum expensas multiplicans,
vt ministros, aut familiares ita sibi obsequentio-
res reddat, aut aliis humanis respectibus, vbi di-
uini tantùm attendendi. Hoc ita est planum, vt
non egeat probatione: in quo sæpiùs peccare
communis testatorum persuasio videtur com-
probare, qui, vt bona, quæ relinquunt, in pote-
statem tribunalis huius non veniant, & sic dimi-
nutionem notabilem patiantur, hæredes confi-
dentiarios designant, & facienda in Hispaniâ o-Non pecca-|re hæredes|confiden-|tiarios as-|signantes.
pera pia aut alia tribuenda legata eorum fidei
committunt, instructione secretâ. Fit ergo pie-
tatis depositum auaritiæ spolium, & grandis
quandoque censûs expensarum titulo ad mise-
randam redigitur paruitatem. Non ergo pec-
cant si in extremis disponentes, vt rebus suis con-
sulant, neque ipsis operam præstantes suam, vl-
timarum voluntatum administri meliores.
79 Vbi dubitari potest an executores talesHæres con-|fidentia-|rius an|iurare|possit ce-|lans veri-|tatem.|Pro quo|probabiles|doctrinæ|adducun-|tur.
à iudice præfato sub iuramento interrogati, veri-
tatem dicere teneantur, vel abstractione aliquâ
eam possint occultare. Ad quod dico non te-
neri, si contra eos semiplena probatio non sit,
iuxta satis receptam sententiam, quam tenent P.
Lessius Lib. 2. Cap. 31. Dub. 3. num. 8. P. Thomas
Sancius Lib. 3. Operis moralis, Cap. 6. num. 26. vbi
quamplures adducit. P. Vincentius Tancredi
de Religione Tract. 4. libr. 3. Disp. 3. numer. 26. & alij.
Idem etiam dicendum, si dubitet an iuridicè in-
terrogatur: quod etiam tenet P. Lessius. supràSi dubitet|de iuridi-|ca interro-|gatione.
num. 10. P. Vincentius. §. Vel si dubium. P. Fa-
gundez lib. 2. in Decalogum Cap. 11. num. 18. addu-
cens præter P. Lessium citatum, Caietanum, So-
tum, & Adrianum. Cuius sententiæ non est leue
fundamentum, quòd in dubio potiùs fauendum
est reo, nec certum onus ab incertâ est potestate
sub pœnâ æternæ damnationis admittendum. SiEt et iamsi|legitima|quia fa-|ctum non|est crimi-|nosum.
autem legitima ad interrogandum fundamenta
sint, etiam in eo casu probabile est non obligari
ad manifestandam veritatem sed amphibologiâ
vti posse, dicendo testatoris voluntatem eam esse,
quam verba testamenti declarant, eam inquam,
quoad scripturam, quia sic scribi voluit vel aliter,<-P>
@@0@
@@1@De Auditore Iudice bonorum Defunctorum. 123
<-P>si sub aliâ verborum formâ interrogatio propo-
natur. Probatur ex doctrinâ P. Sancij suprà n.
29. vbi aitquoties factum exterius contra legem
excusatur à culpa ratione alicuius circumstantiæ,
posse rogatum iuridicè de illo facto, id negare,
intelligendo de facto criminoso. Quod & tenet
Diana Part. 3. tr. 6. res. 3. §. 15. P. Lessius suprà n. 14.Etiamsi|venialiter|tale sit.
addens id verũ esse, etiamsi factum contra legem
non excusetur à culpâ veniali. Item ex doctrina
eiusdẽ P. Sancij suprà n. 24. vbi ait iuridicè interro-
gatum posse æquiuocatione vti, quando non te-
netur ob aliquam caussam testimonium ferre; vt
quia ipsi damnum notabile sequeretur &c. InEt ratione|damni &c.
casu autem nostro ita contingeret, quia verita-
tem aperiens non parum grauari posset, tum vt
legis transgressor, quamuis verè talis non sit;
quia lex Iudicem bonorum defunctorum consti-
tuens, neminem vetat considentiâ vti, aut iuxta
eam procedere, sed iuxta manifesta prouidentiam
vult Regiam exerceri. Tum item, quia plura ex-
torqueri possent, quàm re ipsâ sibi concredita
fuerint, & litibus molestissimis pro eo, quod sua
nihil interest, perturbari: & doctrinam dictam
probat P. Tancredi citat. n. 26.
80 Et propter eamdem rationem ingentiumHabentem|bona de-|functorum|non teneri|manifesta-|re.
detrimentorum in facultatibus relictis, poterit
quis habens aliqua defuncti ab intestato bona, aut
de quibus, etiamsi testatus fuerit, non constat, eò
quòd testamentum factum aliquot per annos an-
te mortem fuerit, ea non manifestare iudici, sed
cum omni securitate ad hæredes transmittere; sic
enim voluntatem defuncti meliùs exequitur, &
viuentium vtilitati meliùs consulitur. Quod a-
liunde potest ostendi, ex communi scilicet sen-
tentia de legibus in præsumptione fundatis, quod
scilicet non obligent, quando præsumptio in ca-
su particulari deficit, & quando finis adæquatus
cessat in particulari: pro quo quamplures Aucto-Esse legem|in præsum-|ptione fun-|datam.
res adducit Diana Part. 1. Tract. 10. Resolut. 27.
& 28. Cùm ergo finis legis statuentis præfatum
iudicem, ille sit, vt morientium voluntates im-
pleantur, & eò quòd non ita impleri, cùm exe-
cutio priuatis personis committitur, bonis con-
iecturis præsumatur: ex eo habetur posse quem-
uis prædicta exequi, in quo præsumptio talis
nullum habet fundamentum; cùm aliunde maior
in eo deprehendatur pro viuis, & mortuis vtili-
tas, quam præsertim Catholici Reges talibus sta-
tutis intendunt.
81 Dico tertiò: Peccat grauiter iudex præ-Assertio 3.|Graue et-|iam esse|peccatum|retardatâ|executione.
dictus, cuius negligentiâ executio circa bono-
rum dispositionem retardatur. Ratio est clara:
quia ex tali retardatione grauia sequuntur in-
commoda. Nam inprimis defunctorum non
implentur voluntates. Deinde iidem multis ani-
marum suarum suffragiis defraudantur. Quin et-
iam ij, ad quos bona spectant, eorum fructu pri-
uantur. Ob quas rationes peccati grauis rei iu-
dicantur testamentorum executores, qui dispo-
sitiones testatorum diutiùs protrahunt. Pro quo
videri potest P. Molina Disput. 251. §. dubium
item. P. Thomas Sancius Tom. 2. Consilior. lib. 4.
Cap. 1. Dub. 53. qui alios adducit, præsertim
Conclus. 4. Quæ autem sit notabilis dilatio nonQuæ sit di-|latio nota-|bilis.
potest certis regulis designari L. Nulli. C. de Epis-
copis, & Clericis dicitur, sine vlla cunctatione. Quis
autem non videat per menses aliquot cunctan-<-P>@@
<-P>tem, dici non posse sine vllâ exequi cunctatione.
Sunt tamen, qui in Sacerdotibus ad Missas di-
cendas ob stipendium receptum obligatis, duos
menses non censeant notabile esse spatium, bene
autem vlterius. Pro quo videri potest DianaSententiæ|circa obli-|gationem|dicendi|Missas.
Tom 1. Tract. 14. Resolut. 25. & Hieronymus
Garcia in Summa morali de Sacerdotio Tract. 3. diffi-
cult. 10. dub. 8. & dicenda à nobis infrà in Appen-
dice pro Clericis post Titulum. 19. numer. 3. Iuxta
quod in casu nostro idem poterit non improba-
biliter sustineri. Quamquàm in ordine, ad ea,
quæ ad Hispaniam sunt transmittenda, aliter
philosophandum videatur. Si enim ob negli-
gentiam duorum mensium elabatur occasio
transmissionis, spatium iam nimis longum est;
cùm annus prætereà integer expectandus sit, qui
inter expeditiones classis solet currere, si autem
non elabatur occasio, neque propter dilationem
debita fiant deterioris conditionis, quæcumque
illa sit non videtur graue in illâ peccatum reperi-
ri: cum nullum ex eâ damnum cuiquam subse-
quatur.
82 Dico quartò: Collectæ defunctorum
pecuniæ nullo modo possunt negotiationibusAssertio 4.|Pecunias|Collectas|pro nullo|effectu ex-|trahi posse.
exponi, siue ad iudicis commodum siue aliorum,
neque ad necessitates quaslibet, quantumuis pu-
blicas & vrgentes, inuerti aut etiam mutúari;
& hæc quidem omnia satis ex se videntur iusti-
tiæ conformia; eôdem enim modo pecuniæ istæ
tractandæ sunt, acsi ij, qui illas morientes relique-
runt, viui adessent, & ita nullus eas contrectare
contra eorum posset voluntatem, nisi furti crimi-
ne diffamandus. Nihilominus ad maiorem fir-
mitatem legibus stabilita sunt, de quibus Dom.
Solorzanus num. 6. & quod ad negotiationes at-
tinet, inferiùs discutiendum, cùm de Regiis Offi-
cialibus subierit sermo. Quòd autem non pos-
sint in necessitates alias conuerti, non tollit com-
munem doctrinam, iuxta quam dispositiones
defunctorum mutari possunt in alias, quando illæ
nequeant executioni mandari, aut conuerti in
meliores, iuxta aliquorum sententiam: pro qui-
bus videri potest Pater Thomas Sancius Tom. 2.
Consilior. Lib. 4. Cap. 2. per septem priora Capita.Regi mu-|tuæ dari|possunt.
Dostları ilə paylaş: |