Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə44/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   40   41   42   43   44   45   46   47   ...   143

cap. 7. quibus addendus illustrissimus Villaroel

Parte 1. Ecclesiasticæ, & Pacificæ gubernationis, quæst.

1. Art. 12. num. 33. & Part. 2. Quæst 12. Art. 5.



num. 96. de quo & specialem tractationem pol-

licetur.


  52 His addendum praxim dictam complu-Et in caus-|sa præsenti|esse quam-|plurimos.

rium sapientiâ, probitate, & religione præstan-

tium auctoritate firmatam: eorum videlicet, qui

Regum, Principum, Consiliariorum, & iudi-

cum sic agentium confessiones audiunt. Qui

quidem illos, si in malâ esse conscientiâ sibi per-

suaderent, non possent eisdem absolutionis be-

neficium impartiri. Sentiunt ergo sententiam,

quam illi sequuntur, aliquatenus probabilem,

& licet probabilitas exigua sit, cùm videantur

Pontifices circa hoc suam mentem declarasse, vsu

tamen constat, & consuetudine antiquissimâ ro-

boratam. Et licet communiter Doctores negent

in materia immunitatis posse consuetudinem

præualere, quæ reprobata est in Cap. Nouerint.

de sententia excommunicat. & in Authentica de sacro-

sanctis Ecclesiis: & apertiùs, atque vrgentiùs quot-

annis in Bulla Cœnæ: Pro quo videndus DianaEt aliqua-|lem con-|sensum|Pontificis



Part. 1. Tract. 2. Resolut. 4. Hic non solam con-

suetudinem allegamus, sed sententiam funda-

mentis aliqualibus communitam, quibus dici-

mus antiquam consuetudinem posse verosimili-

liter copulari. Et quidem Diana ipse Resolut. 5.

post adductos Doctores, qui dicunt aliquas con-

suetudines contra libertatem Ecclesiasticam ex-

cusari posse ex tacito consensu Pontificis, quia

scit & tolerat, ita infert: Ergo non est verum dicere

absolutè, quòd per publicationem Bullæ tollitur omnisDiana.

consensus Pontificis: sed dicendum est quòd stante pu-

blicatione Bullæ, quando adsit talis consensus Pontifi-

cis tacitus & approbatiuus colligendus erit prudenter,

vt notat Malderus vbi suprà, cum Henriquez ex ra-

tionibus, & coniecturis. Sed quia res est multùm du-

bia, & periculosa, videant Principes & Ministri laica-

lis iurisdictionis, quid faciant. Sic ille. Consuetudi-

nem autem de qua loquimur scire & tolerare

Pontifices, dubitari nequit; quod autem posi-

tiuè reprobent, ostendunt ea, quæ diximus Tit.

2. num. 73. & 74. at nihilominus stare potest

ratio, & conjectura aliqua pro aliquali appro-

batione ex dictis ibidem, Num. antecedentibus, &

ex eis, quæ affert P. Fragosus Tom. 2. Pag. 206.

§. contra verò.

  53 Quòd autem stare possit vt Pontifex ali-Pontificem|aliquando|& conce-|dere, &|negare, ex|Oratorij|priuati|concessione|monstra-|tur.

quid & probet, & reprobet, probari potest ex

facultate ad celebrandum in Oratoriis priuatis,

quam sibi soli reseruare Pontificem colligitur ex

ijs, quæ habent Diana Part. 9. Tract. 1. Resolut. 24.

Hieronymus Garcia sect. 3. difficult. 8. Puncto 2.

num. 15. alios citans. P. Quintaña Duenas. Tom.

1. Tract. 7. singul. 33. num. 7. Grauantus in Ru-

bricis Missalis Part. 1. Tit. 20. lit. M. P. Men-

dus in Elucidatione Bullæ cruciatæ Disp. 16. num. 3.

& alij. Reddit autem rationem Paulus Quintus

in suo decreto Anni 1615. propter abusum sci-

licet, & irreuerentiam; cùm tamen tam tremen-

do Eucharistiæ Sacramento, & sacrificio sum-

ma reuerentia debeatur. Vnde licentia talis dif-

ficilè, & cum limitationibus multis obtinetur; &

tamen facultatem hujusmodi in Bullâ Cruciatæ

concedi tenent multi; ex quibus Ludouicus à<-P>

@@0@

@@1@116 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. IX.



<-P>Cruce in explicatione Bullæ disp. 1. Cap. 5. dub.

1. num. 5. P. Palaus Tom. 4. Tract. 15. disput. v-



nica Puncto 6. num. 1. & ante eos Sotus in 4. dist.

13. q. 2. art. 3. §. Iam verò. Quod & probabile

censet Garcia suprà Puncto 3. num. 26. Diana

etiam, qui sententiam hanc reijciendam prorsus

affirmat. Parte 9. citata Resolut. 23. contrariam

docuerat Parte 5. Tract. 10. Resolut. 76. cujus

immemor videtur fuisse, cùm nullam ejus faciat

mentionem. Est ergo secundùm citatos Do-

ctores probabile Pontificem & probare & repro-

bare priuatam hanc celebrationem. Probat

namque concedens Bullam, & amplissimâ qui-

dem concessione: reprobat autem generali illâCuius ra-|tio reddi-|tur.

prohibitione. Pro quo esse rationabilis caussa

potest; vt dum reprobat, voluntatem, & incli-

nationem suam, attentâ rei conuenientiâ; osten-

dat: dum autem probat, necessitate quadam id

se facere protestetur, quia non expedit voluntati

sic postulantis contraire. Quod potest casui, de

quo disserimus, applicari.

  54 Dico secundò. Recursus ad Indica Præ-Assertio 2.|In Indijs|aliquando|stare re-|cursum si-|ne scru-|pulo posse.

toria sine scrupulo stare potest, quando damnum

sequitur irreparabile, vel quod difficilè reparari

potest. Probatur: quia hoc saltem est probabile,

& ita cum aliis tenet P. Fragosus citata pag. 206.

§. Porrò & pag. 208. §. Ex quo sequitur. In prio-

ri enim addit sic: & est difficilis aditus ad Summum



Pontificem, nec adest Magistratus Ecclesiasticus, qui

poßit, & velit tantam iniuriam arcere. Et quidem

cùm irreparabile dicitur, hoc vltimum suppo-

nitur, scilicet non esse remedium, quod ab Ec-

clesiastico expectari possit Magistratu; si enim

expectari potest, iam non est irreparabile. Hoc

ergo supposito, recursus ad Pontificem in Indiis

difficilis non solùm est, sed impossibilis, graua-

mine vrgente; vt est manifestum: erit ergo lici-

tus recursus ad Prætoria Regia: quæ est etiam

doctrina Gregorij Sayri de censuris lib. 3. Cap. 17.Neque vr-|gere Bul-|lam Cœ-|næ.

vnde vterque infert non incurri excommunica-

tionem Bullæ Cœnæ, quæ est 14. in illâ enim

Pontifex friuolam tantùm appellationem amo-

uere contendit, vt ex textu constat, verbis illis.



Qui prætexentes friuolam quamdam appellationem à

grauamine &c. Friuola enim dici non potest, ad

quam naturalis defensio, hac viâ tantùm suffra-

gante, compellit. Vt autem in casu, de quo lo-

quimur, non sit incursio in talem excommuni-

cationem, alia est ratio, de qua dictum, iuxta

satis probabilem sententiam Tit. 2. n. 10.

  55 Addit autem P. Fragosus citato §. Ex quo,Circa|quam P.|Fragosus|minùs con-|sequenter|locutus|dicitur.

hoc canone excommunicari prætexentes friuo-

lam appellationem; atque ita non omnes excom-

municari: modò sub nomine appellationis non detur



recursus ad curias sæculares. Quæ sunt illius verba,

sed difficilia; significat enim in dicto casu nō licere

recursum, si appellationis nomine pallietur. Quod

tamen contra ipsius est apertè doctrinam: nam

§. Porro, affirmat licitum esse recursum. Et præ-

tereà si appellatio licet, licitus est etiam recursus,

quia appellatio iudicem competentem impor-

tat, in causiâ de qua agitur, & ita difinitur. Est



à minori ad maiorem seu superiorem prouocatio. Cap.

Omnis oppreßus. Cap. si quis. & Cap. Placuit. 2. q. 6.Appellatio|quid.

Quod tamen non accidit quando ad tribunalia

laica prouocatur. Recursus autem non dicit su-

periorem iudicem, qui verè talis sit, sed, qui in<-P>@@



<-P>casu vrgenti possit auxiliari: vnde est quasi genu

in definitione appellationis, quæ sic etiam de fini-

tur: iuxta lib. 1. §. Si quis in appellatione. D. de ap-

pellat. & relat. Est recursus à minori, ad maiorem iu-

dicem. Alia ergo videtur citati Auctoris mens;Citati Au-|toris mens.

scilicet excommunicari prætexentes friuolam ap-

pellationem, nisi verè ipsa appellatio merus re-

cursus sit, qui in casu vrgenti, de quo loquimur,

cùm licitus sit, etiam est ab excommunicatione

prorsus immunis. Quod si aliud quid voluit,

non est multùm circa illius intelligentiam im-

morandum, qui illam potuit apertam reddidis-

se. Vnde ad alia contendamus.


CAPVT IX.

Circa Religiosorum iudices Conserua-

tores qualiter Auditores Indicos sit

peccare contingens.

§. I.

Assertiones quatuor decisiuæ.



56 DIco primò. Grauiter peccant Au-Assertio 1.|Auditores|grauiter|peccare no-|lentes iu-|dices Con-|seruatores|admittere|quos Iura|concedunt.

ditores Indici, ex generali quadam

persuasione de non conuenientiâ

talium iudicum, aut alio non legitimo respectu,

eorum iurisdictionem impediunt. Id constat:

quia iuri Pontificio, & Regio se cum eorum in-

iuriâ opponunt: Pontificium quidem cùm in

Decretalibus Cap. 1. & vltimo de officio iudicis dele-



gati, & in diuersis constitutionibus, quibus ge-

neraliter modus procedendi eorum disponitur,

& aliis pluribus, quæ Religionibus singulis hunc

modum assignant efficacis defensionis. Pro quo

& sunt Lex 1. & 2. Tit. 15. libr. 2. Recopilat. de

quibus P. Fragosus Tom. 2. pag. 470. num. 72.

Reges etiam nostri Audientiis Indiarum mode-

rationem in talium Iudicum permissione præscri-

bunt, de quibus Dom. Solorzanus lib. 3. Cap. 26.

num. 113. & in Politicâ lib. 4. Cap. 26. pag. 736.

§. Y paraque & seqq. supponunt ergo magnam esse

in eorum nominatione conuenientiam, & ita illā

generaliter reprobare, nec velle oculis claussis ad-

mittere, non sine ingenti temeritate, & manife-

stâ iniustitiâ stare potest; cùm Religiosi iure suo

in re adeò graui spolientur. Pro quo videri po-

test Dom. Solorzanus suprà numer. 115. Inde

est impedientes excommunicari posse, quod

graue eorum crimen indicat. Vide P. Frago-

sum pag. 465. num. 8.

  57 Dico secundò. Auditores Indici nonAssertio 2.|Non pec-|care se le-|gibus pro-|gressum|prohiben-|tibus con-|formantes.

peccant, dum Conseruatores procedere in caussa

prohibent, donec coram ipsis nominationis red-

datur ratio, vt perspiciant, an iniuria notoria sit,

quæ sola potest iurisdictioni Conseruatorum

materiam exhibere. Id probo: nam circa hoc

leges extant; & licet videantur Ecclesiasticæ con-

trariæ libertati; cùm tamen à Regibus Catholi-

cis latæ sint, & communiter receptæ; non ad eos

spectat earumdem examen, sed iuxta ipsas pro-

cedere, iustificationem earum supponentes, cùm

ab iis sint conditæ, qui id meliùs antequàm sta-

tuerent, peruiderunt. Quæ est doctrina Aristo-Obediendũ|leg ibus, sine|earum exa-|mine.

telis lib. 2. Rhetor. illis verbis. Vel si ita illi iudica-

runt, contra quos statuere nihil licet, vt qui domini<-P>

@@0@

@@1@Circa iudices Conseruatores Religiosorum Auditores. &c. 117

<-P>sunt, aut quibus non honestum est contradicere. Sic il-

le. Hinc Doctores communiter censent subdi-

tos teneri seruare leges, de quibus an sint iustæEtiam|cùm de iu-|stificatione|earum du-|bitatur.

dubitatur, ex quibus plures adducit Bonacina.



Tom. 2. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 7. numer. 11.

quos & sequitur, & vt non teneantur, posse ta-

men dubium practicè deponendo, communissi-

ma sententia est, pro qua vide præter citatos, Dia-

nam Part. 4. Tract. 3. Resolut. 9. & Mag. Galle-

gos Tractatu de Conscientia dub. 93. qui plures

congerunt, & quidem, qui obligationem esse

aiunt, id potiùs asserunt, cùm magis sit teneri,

quàm posse: qui autem contrarium censent, pro-

babilem suæ oppositam reputant opinionem,

vnde & esse probabiliter obligatos & consequen-

ter posse talibus se legibus confirmare. Quæ do-

ctrina aliis applicanda.

  58 Dico tertiò. Auditores Indici nullo mo-Assertio 3.|Non pec-|care, si|non sint in|approbatio-|ne faciles.

do peccant, si non sint faciles in talibus iudicibus

approbandis. Hoc constat: quia & illis ita per

leges indicatur, & prætereà Iudices huiusmodi

multoties tumultuariè nominantur, ex quo se-

quitur, neque legitimam esse nominationem, &

ex eâ grauia inconuenientia proserpere, & tur-

bas implacabiles excitari. Aliqua huius generis

experimento perdidici, vnde & aliis prudenter

obuiandum. Et de excessibus huiusmodi admo-

net Emmanuel Rodericus Tom. 1. Quæst. 65.



Art. 11. §. ex dictis, & sequente. Et iam pridem

Bonifacius Octauus in Cap. Hac Constitutione,Cap. Hac|constitu-|tione.

de officio iudicis delegati in Sexto; vbi illa ipsius

verbis: Vt autem Conseruatores limites sibi traditæ po-



testatis, quos frequenter excedunt. &c.

  59 Dico quartò. Auditores Regij non te-Assertio 4.|Non pro|quibuslibet|iniuriis|etiam no-|toriis ap-|probandos.

nentur approbare Conseruatores pro quibusuis

iniuriis nominatos, etiamsi illæ notoriæ sint.

Probatur. Quia potuit esse iniuria notoria, non

tamen notabilis, quæ debeat adeò extraordina-

rio iudicio vindicari. Pro quo ita scribit Fr. Em-

manuel suprà: si aliquis furore choleræ accensus dicat



Fratribus, quod velint nolint, debet ingredi monaste-Emmanuel|Rodericus.

rium, & ingrediatur de facto, nullâ læsione secutâ:

si statim à tali furore desistat, & relinquat eos in

sua pacifica posseßione, non est dictus reus coram con-

seruatore Iudice conueniendus, cùm in hoc parum læ-

sum fuerit monasterium, & de minimis non est cu-

randum, & eorum Fratrum posseßio non fuit per-

turbata; cùm statim in ea pacifici fuerint relicti sine

aliquâ, vt dictum est, læsione & notabili violentiâ.

Sic ille. Iuxta quam doctrinam alij sunt casus si-

miles iudicandi, in quibus licèt facta sit iniuria,

aut damnum non relinquitur, aut satisfactio

offertur; & tales esse solent personales, nisi

quando personæ iniuria in damnum commune

redundat; vt si alicui proptereà fiat, quia in eius

religione non recognoscitur priuilegium, quod

illi possit fauere, vt exemptionis generalis, vel

in ordine ad aliqua: vnde in conseruatoriis à

Pontificibus concedi solitis defensio iurium &

priuilegiorum exprimitur.




§. II.

Assertio quinta magis specialis.



60 DIco quintò. Peccant grauiter Audito-Assertio 5.|Peccare|grauiter

res Indici, si ad approbandam nomi-<-P>@@



<-P>nationem Conseruatorum requirant notorias in-iuxta ge-|neralem|Canonum|doctrinam|proceden-|tes.

iurias iuxta generalem doctrinam Canonum, &

præsertim Cap. Statuimus de officio Iudicis dele-

gati, in Sexto, in quo sic statuit Innocentius Quar-

tus: statuimus vt Conseruatores, quos plerumque con-

cedimus, à manifestis iniuriis & violentiis defendere

poßint, quos eis committimus defendendos. Nec ad

alia, quæ iudicialem indaginem exigunt, suam possint

extendere potestatem. Sic Pontifex: dicuntur au-

tem indaginem requirere, quæ cùm notoria

non sint, debent per probationes varias explo-

rari: iuxta Glossam & Doctores communiter.

Peccant inquam, quia possunt esse priuilegia, in

quibus iudicialis indago concedatur, quod Glos-Priuilegia|Religionũ|pro iis etiā,|quæ iudi-|cialem in-|daginem|requirunt.

sa obseruat, sic dicens: & ista vera sunt, nisi per

priuilegia (al. priuilegijs) istorum Religiosorum, vel

aliorum, quibus dati sunt Conseruatores, aliud dice-

retur, videlicet, vt possent cognoscere de iniurijs, &

alijs caussis, etiam si requirerent iudicialem indagi-

nem, & communiter in priuilegijs apponitur illa clau-

sula. Sic Glossa. Quòd autem in priuilegiis, vt

testatur, apponi soleat dicta clausula, manifestum

est in iis, quæ Mendicantes præsertim habent,Et speciale|Societatis.

ex quibus Societas nostra amplissimo gaudet Pij

V. & Gregorij XIII. tum generali, tum pro In-

diis speciali, quo aliæ fruuntur, communicatio-

nem habentes. Verba Gregorij inter alia hæc

sunt: in Bulla quæ incipit: Æquum reputamus. Et

concessionem Pij habet insertam ad litteram:

Hoc non de quibuslibet molestijs, iniurijs, damnis, tum

præsentibus, & futuris; in illis videlicet, quæ iudicia-

lem requirerent indaginem, summariè, simpliciter,

& de plano, sine strepitu, & figurâ judicij, in alijs

verò, prout eorum qualitas exegisset, justitiæ comple-

mentum: occupatores, seu detentores, præsumptores,

& injuriatores hujusmodi, nec non contradictores quo-

slibet, & rebelles, etiamsi aliàs, quàm vt præfertur,

qualificati existerent, quandocumque, & quotiescum-

que expedisset, auctoritate Apostolicâ per sententias,

censuras, & pœnas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iu-Vide Car-|dinalem|Lugo in|Respon-|sis moral.|Lib. 4.|Dub. 38.|n. 8.|Decretalẽ|hodie esse|inutilem.

ris & facti remedia, appellatione pospositâ compescen-

dos &c. Hinc eft, vt adducta Decretalis deci-

sio hodiè ferè inutilis sit, vt cum Ioanne Andrea

Archidiacono, Dominico, & Refusso affirmat

Emmanuel suprà §. Nec his. Cùm conformior

forma recepta sit & quidem meritissimè; nam ad

eludendam, & elidendam notorietatem iniuriæ

possunt euasiones multiplices inueniri; vt videri

apud citatos potest, & etiam apud Siluestrum.



V. Conseruator. Qui Glossam Ioannis Andreæ

ad verbum transcripsit, & apud P. Fragosum.



Tomo 2. lib. 4. Disp. 12. qui n. 6. §. Porro, ait vix

reperiri posse tam notorium, quod non possit

aliquâ excusatione obtenebricari.

  61 Neque his obstat quorumdam scripto-Quorum-|dam Scrip-|torum do-|ctrinam|non obsta-|re, quando|expressum|habetur|priuilegiũ.

rum doctrina, dicentium Conseruatorum munus

tantùm esse defendere à manifestis iniuriis, &

ita licèt litteræ habeant hæc verba. In quibuscum-

que causis, juxta prædictum sensum esse interpre-

tanda: sic P. Fragosus suprà num. 4. qui plures

Auctores adducit; cùm tamen illi tantùm gene-

raliter loquantur, & non in casu præsenti, quan-

do scilicet additur. In quibuscumque causis: vt vi-

deri præsertim potest apud P. Suarium Tom. 5. in

3. partem, disput. 31. sect. 3. num. 17. P. Molinam

Disput. 29. de jurisdictione, num. 2. & 6. P. Azor

Tomo 2. Lib. 5. Cap. 35. Quæst. 7. & 13. Ludoui-<-P>

@@0@

@@1@118 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. IX.

<-P>cum Mirandam Parte 2. Quæst. 47. Artic. 8. Con-

clus. 2. Sed vt demus ita esse, quod citatus scriptor

ait, eo ductus fundamento, ne scilicet recedatur

à iure communi; quod non est magnum incon-

ueniens, quando recessus talis Apostolicâ aucto-Pontificiæ|potestatis|amplitudo.

ritate conceditur, quæ circa hoc amplissimam

habet potestatem, auocando etiam causas Eccle-

siasticorum ad sæcularia tribunalia spectantes, vt

benè ex iure ostendit Emmanuel Rodricus suprà

§. Quantùm cum Couarruuia & aliis; vt demus

inquam ita esse; non tamen habet locum vbi pri-

uilegium est manifestum, & concedit conserua-

tores etiam ad causas, quæ requirunt indaginem,

quæ cùm necessaria est, jus prohibet circa illas

Conseruatores procedere, juxta dicta n. præce-



denti.

  62 Non item obstat lex Regia citata num.Neque legẽ|Regiā esse|contrariā,|quia non|tollit priui-|legia.

56. 1. scilicet & 2. Titul. 15. lib. 2. Verba illius,

1. scilicet, sunt: Los conseruadores dados, y deputados



por nuestro muysancto Sadre, no sean osados de pertur-

bar nuestra juridiccion seglar, ni se entremetan à conocer,

saluo de iniurias, y ofensas mænifiestas, y notorias, que

suelen ser hechas à las Yglesias, ô Monasterios, y perso-

Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   40   41   42   43   44   45   46   47   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin