Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə40/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   36   37   38   39   40   41   42   43   ...   143

aurum & argentum dilargiri, quàm illud aulicis,

& aulicorum famulis tribuisse? Quidquid bonæ

fortunæ spero, à Dei pendet voluntate: & ad

illam mihi conciliandam meliores isti profectò

quàm illi patroni. Sic fatus copiam aureorum

apud se inuentam, totam, quanta erat, dispersit,

& dedit pauperibus, vt iustitia eius maneat in sæ-

culum sæculi Psalm. 111. Et nouo illo liberali-

tatis genere exciti pauperes, benefactorem suum

præcones omni exceptione maiores, plurimis au-

dientibus, celebrarunt. Factum sic, vt ad primam

libelli supplicis exhibitionem, cum meritorum<-P>@@

<-P>allegatione, in Auditorem fuit Cancellariæ Qui-

tensis electus, & Alcantarensis militiæ Equestri-

bus honoribus decoratus. Obiit Quitensi in vr-

be, ætate immaturâ, sed eximiarum virtutum

exemplis, velut quodam ad felicitatem com-

pendio multis impletis temporibus, consum-

matus.

  4 Talis profectò prætensionis modus diciVenalitas|pro huius|modi officijs|quàm sit|turpis.



ambitiosus nequit; à quo tamen longè abit ille,

qui venalitate consistit. Munus hoc, vt dixi, &

doctrinæ, & probitatis honestamenta requirit:

vbi illa, pretium est condignum. Qui enim pe-

cuniæ suffragio nititur, satis ostendit minimè illa

suffragari. Repellendus ergo, neque huiusmodi

monstris locus tribuendus. Pro quo D. IsidorusD. Isidorus|Pelusiota.

Pelusiota Lib. 1. Epistol. 485. ita scribit Isidoro

cuidam: Quòd si, vt verò consentaneum est, pecunijs

imperia emercantur (quæ barbarus etiam quisque

emens non modò prohibetur, sed etiam gravißimo sup-

plicio mulctatur, si pecunias dederit) vt sic quoque Cap-

padocibus dumtaxat imperent, qui hoc merentur, vt suis

vinciantur catenis. Sic ille. Clamandum & ite-

rum; Retundatur ambitio cœca cupientium: Pro-



terua refrænetur audacia, qui honorem per nefanda

desiderat, amissa potiùs opinione turbetur. Sic Præfe-

ctus Prætorii verbis Cassiodori Lib. 12. 7. Vbi &Cassiodor.

addendum illud, quod vtinam verè dici nostris

temporibus possit: Vos autem, quos ad publicasSolis meri-|tis admit-|tendum.



administrationes peruenire nostra fecit electio, de actio-

num honestate confidite. Quia vos nulla venalitas ex-

cludit, si probitas continuerit actionis. Sic ille, con-

sonans Claudiano, dum canit: Emitur sola vir-



tute potestas. Virtute, inquam, maritatâ doctrinæ.

Pro quo valdè debet Regalium ministrorum

prouidentia vigilare. Erubescant non rarò tri-

bunalia, in eruditis sessoribus obscurata. Senten-

tiarum desperatur rectitudo, vbi sapientię lumina

non præfulgent. Et vt bonis Aduocatis adhæ-

reat Iudex, indecorum certè est cæcorum more

procedere oculis alienis, quando etiam pro parte

aduersâ eruditi Aduocati adsunt, nec facultas est

in eo dissidio, quid sit justius, judicandi. Vbi &

audiendus iterum Cassiodorus, dignissimus qui

millies loquens audiatur. Lib. 8. 18. ProfeßionemInscitia in|talibus|quàm pu-|denda.



constat esse justitiæ legum peritos judices ordinare; quia

vix potest negligere, qui nouit æquitatem; nec facilè

erroris vitio sordescit, quem doctrina purgauerit. Et

inferiùs. Aßideat tibi propria, & exercitata doctrina.



Modò est felix, & certa conditio negotiorum, quando

ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod eligit.

Non enim decet iudicem ministrum esse voluntatis alie-

næ. Sic ille.

  5 Doctrinæ autem castitas præcipuè adne-Doctrinæ|castitas ad-|nectenda, à|qua imma-|culatæ sen-|tentiæ.

ctenda, sic enim incorrupta prorsus iudicia pro-

feruntur. Duobus inhonestis iudicibus in Susan-

nam immani libidine insanientibus Daniel à

Deo damnandis, & dignè puniendis adlegitur:

ad quorum alterum sic locutus ille: Inueterate

dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ

operabaris priùs, judicans judicia iniusta, innocentes op-

primens, & dimittens noxios. Daniel 13. v. 52. & 53.Dan. 12. v.|52. & 53.

Ecce luxuriæ progeniem, iniustitiam multipli-

cem, vt nec Deum timeat, nec homines vereatur.

Huic ergo ablegandæ pesti castissimus adest Da-

niel, vt immaculatæ sententiæ castitatis admini-

culo pronuntientur. Pro quo sic D. MaximusD. Maxi-|mus.



homiliâ 1. de accurato Christo: Multùm de Deo pudi-<-P>

@@0@

@@1@De Regiis Indicis Audientiis. 105

<-P>citia consequitur, cùm iudicem Virginem promeretur.

Secura enim est de victoria castitas, cui est iudicatura

Virginitas. Pudicitiæ autem caussam, nisi vir pudicus

audire non debuit, talem enim arbitrum meretur casti-

monia. Sic ille.

  6 Castitati deinde modestia comes adhæ-Castitati|modestia|copulanda.

reat, quæ fastum, & jactantiam moderatur.

Notata in iis, de quibus agimus, indicis dignita-

tibus, mali istius labes, vt de illis dictum à Pro-

phetâ Regio videatur Psalm. 46. v. 10. QuoniamPsal. 46.|v. 10.



Dij fortes terræ vehementer eleuati sunt. In quo

quidem nimis errare solent; sic enim contempti-

biliores fiunt, & graues non semel despectionum

molestias patiuntur. Quas dum vindicare per-

gunt, turbæ excitantur non leues, & odia, ac per-

secutiones implacabiles concitantur. Ingens est



humilitatis fastigium; at contra ingens arrogantiæIngens hu-|militatis|fastigium.

ruina. Sic D. Isidorus Pelusiota lib. 3. epist. 68.

sit ergo magnum licèt dignitatis fastigium, in quo

indici Senatores excellunt, credant se altiùs pos-

se conscendere, si se humilitatis beneficio stu-

deant promoueri. Sin minùs, in ipso fastigio cor-

ruent, & in ipsâ erunt vilissimi dignitate. Hu-

militas virtus Christiana est: quòd si se illi Chri-

stianos & esse & haberi desiderant, ChristumVirtus|Christiana|ad omnes|spectans.

debent; non Monachos aut Eremitas tantùm,

sed omnes ita alloquentem, audire: Discite à me,



quia mitis sum, & humilis corde, & inuenitetis

requiem animabus vestris. Matth. 11. 29. Iu-Matth. 11.|v. 29.

dex ille viuorum, & mortuorum: vnde & iu-

dices discere ab eo iudicialis dignitatis ornamen-

ca possunt: & sunt illa mititas, & humilitas: si

secus egerint, ad huius mundi Principem potiùsIsaiæ 20.|v. 1.

spectaturi. Ingressus est Tharthan in Azotum, cùm



misisset eum Sargon Rex Assyriorum. Isaiæ. 20. v. 1.

Quod ad moralem intellectum trahens DiuusAb ea a-|lieni ad|diabolum|pertinent.

Hieronymus, ita scribit in eum locum: sonare

cognoscimus Tharthan, Turrem dedit, vel superfluus,

siue elongans. Sargon autem Princeps horti. Hic Rex

Assyriorum, quem supra legimus sensum magnum

(propter superbiam Diaboli) habet duces plurimos: quo-



rum vnus est Tharthan elatus in superbiam, & longè

procedens in scelere, & amplior ceteris: & mittitur

ad impugnandum Azotum. Qui Hebraicè interpreta-

tur ignis gener ationis, expugnatque dux Regis Assyrij

eos, qui generationi & libidini seruiunt. Sic ille. Vt

videant ij, de quibus nobis sermo, ad quem per-

tineant, si à Christianâ humilitate, quæ castitatem

habet sociam, sicut jactantia luxuriam, abhorre-

re se factis, licet non verbis, fateantur.

  7 Est autem singulare Indiarum malum inIndiarum|propria au-|ri sacra|fames.

Iudicibus auri, argentique cupiditas, quâ reg-

nante, indubitatum relinquitur iustitiæ patroci-

nium expirare. Isaiæ 28. v. 1. Væcoronæ superbiæ,

ebriis Ephraim, & flori decidenti gloriæ exultationisIsaiæ. 28.|v. 1.

eius. Ecce ebrietatem exprobratam coronæ su-

perbiæ, Ephraimitis, quo nomine Samariæ reg-

num indicatum communiter affirmant interpre-

tes. Nec quibuslibet, sed coronæ, iis videlicet,

qui dignitate inter alios præcellebant. Vbi no-Inde iusti-|tia teme-|$unclearta.

tatu digna lectio septuaginta occurrit, quæ pro



Ebriis, Mercenarij habet, & lectionem istam vul-

gatè concinere doctè ostendit P. Gabriel Alua-

rez in eum locum: mercenarij enim homines,

& operarij viles, solent frequentiùs inebriari,

dum post operam, & laborem vires deperditas

volunt recuperare; & reuerà vires potiùs oppri-<-P>@@



<-P>munt, & deperdunt. Vnde vtraque significatio

ab Spiritu Sancto prouisa, & proposito ido-

nea. Nam reuerà Ieroboam, & ij, qui à reliquis Tribu-

bus disceßionem effecêre, ad mercedem, & lucra tem-

poralia respexêre, vt patet ex Historia diuina 3. Reg.

12. v. 26. sic ille philosophatus. Auaritiæ ergo

in coronâ superbiæ notata, in Magistratibus no-

tæ sublimioris. Vbi ergo illa, ibi & ebrietas & iu-

stitiæ violatæ frequentia. Vnde & septuaginta70. Lectio.

sic vertunt: Væ coronæ iniuriæ, mercenarij Ephr aim.

A talibus enim iudicibus vino auaritiæ ebriis ni-

hil potest aliud expectari Et Diuus quidem Hie-

ronymus Iudam hoc loco speciatim notatum tra-

dit, qui ex tribu erat Ephraim in quâ Iscarioth,Dux taliũ|Iudas.

& ita pro eo ita scribit: Ebrius autem fuit proditor,

non vino, sed auaritiâ, & furore aspidum insanabili,

& Diaboli cibo, qui post bucellam introiuit in eum.

Ioan. 13. v. 27. Vt videant iudices excelsum a-

depti locum, quem sequantur ducem, dum aua-

ritiæ vino ebrij, & veneno aspidum insanabili,

miserorum iniurias corde & opere meditantur.

Quia verò circa hoc frequens occurrit pericu-

lum, de illo in speciali oportet disseramus.




CAPVT II.

Quomodo Togati iudices in munerum

receptione delinquant.




8 AD hunc scopulum iudicum nauesVbi accep-|tio mune-|rum, ibi &|violata|iustitia.

frequenter impingunt, quem licèt

sciamus vitasse quamplures, timen-

dum est, ne alios tempestas hæc blanda, sed va-

lida, sine remedio tabulæ alicuius illidat. Vbi

munerum dominantur illecebræ, de iustitiâ a-

ctum meritò coniiciamus. Verißima res est, ad

quam iustitia exploratur. Si hunc admiserit, ius quæ-

stui habere, ac sententiam adulterare minimè recusa-

bit. Verba sunt Diui Isidori Pelusiotæ lib. 3. epist.

396. Pro quo, & Cassiodorus lib. 7. 1. Gladius con-



ditur, vbi aurum suscipitur. Tu te inermem reddis,

si à virili animo, cupiditate recesseris. Et lib. 9. 24.

Rara est in hominibus manus clausa, & aperta iustitia.

Sic ille. Hac de causa munerum acceptio legibus

diuinis, & humanis magno verborum ponde-

re, & pœnarum comminationibus reprobata. De

quo dictum Tit. præced. cap. 4. Vbi & de Audito-

ribus, ac Togatis aliis similiorem verò doctrinam

congessimus, iuribus, auctoribus, & rationibus,

iuxta nostrum modulum illustratam, & pro am-

pliori eruditione

  9 Dico primò. Iuramentum, quod Togati,Assertio 1.|Iuramen-|tum Audi-|torum non|obligare|ampliùs|extensiuè|quàm lex.

& alij de non accipiendis muneribus emittunt,

non plus obligat extensiuè, quam leges ipsæ.

Quæ ergo licitè accipi possunt iuxta dicta citato

cap. 4. etiam stante iuramento licent. Ratio est,

quia iuramentum cadit supra legem secundùm il-

lius obligationem, & ita vbi legis obligatio non

est, ad alia non extenditur. Sic cùm guberna-

tor iurat seruaturum se leges, & statuta, de illis

intelligitur, quæ sunt in vsu, & non de aliis, vt

docet P. Suarez de Religione Tomo 2. lib. 2. de iura-Ad statuta|quæ non|sunt in vsu|gener aliter|non exten-|ditur.

mento cap. 32. num. 11. & iurans residere, abesse

potest ad iura suæ Ecclesiæ, aut dignitatis tuen-

da, iuxta eumdem & alios num. 10. Quòd siquis

cùm iurauit, talem non adhibuit restrictionem,

sed simpliciter munera se non accepturum: ni-<-P>

@@0@

@@1@106 Thesaur Indici Titulus IV. Cap. II.

<-P>hilominus illa intelligenda est virtualiter adhibi-

bita: Eius enim intentio fuit secundùm legis iu-

ramentum præcipientis obligationem procedere:

cúmque lex non plus obliget, quàm diximus,

non resultat amplior obligatio; quemadmodum

siquis promitteret absolutè statuta seruare, non

remaneret obligatus, nisi ad edita, non autem

ad edenda, vt cum Syluestro, Angelo, Panor-

mitano, & Antonio docet P. Suarez suprà. n. 11.

& eum sequens P. Vincentius Tancredi de Reli-



gione tract. 4. lib. 2. Disput. 15. num. 1. & 4. qui

pro priori doctrina de statutis vsu non receptis

alios adducit num. 5. Pro quo & facit iuramen-

tum Medicorum de non visitandis ægrotis vltra

tertium diem iuxta Constitutionem Pij Quinti,Si iura|mentum|Medicorũ.

nisi in scriptis habuerint fidem confessariorum

de factâ confessione. Non enim obligat, nisi pro-

ut vsu receptum est. Et ita in multis locis cessat

obligatio, vt de Sicilia testatur citatus Auctor &

de Hispania Pater Palaus Tom. 3. Disput. 2. de obli-



gatione, & firmitate iuramenti. Puncto 7. §. 4. n. 6.

Pro quo & videndi P. Suarez Tom. 4. in 3. p. Disp.

35. sect. 3. nnm. 5. & Pater Thomas Sancius lib. 3.

Summæ Cap. 16. num. 10.

  10 Dico secundò. Præfati non peccant gra-Assertio 2.|Esculenta|& pocu-|lenta exi-|gui pre-|tij posse re-|cipere.

uiter accipientes esculenta, & poculenta exigui

pretij. Videantur dicta Tit. præcedn. 33. Modò ad

probationẽ expendo legem 56. Tit. 5. lib. 1. Recop.

In qua strictior est accipinedorũ munerum pro-

hibitio. Cùm enim ibi sic dicatur: No pueden recebir

porsi, ni por interposita persona, presente, ni dadiua al-

guna, de qualquier valor que sea. Ad esculenta, & po-Ex lege ip-|sa prohi-|bente de-|ducitur.

culenta progrediens, cum eo rigore non loqui-

tur; sed sic statuit: Ni cosas de comer, ni beuer, de con-

cejo, ni de vniuersidat, ni de persona alguna, que tratáre,

o Verisimilmente se espera que tratará pleito ante ellos.

Vbi non extat ampliatio, quæ circa priora De



qualquier valor que sea. Non ergo in illis parui va-

loris donationes prohibitæ, quæ & sine peccato

aliquo videntur admitti posse, si non sinistro ali-

quo respectu, sed vrbanitatis gratiâ recipiantur.

Et doctrina ista circa paruitatem explicandam,

per ea regulanda est, quæ dicta à nobis citato n.

13. Neque Togatos in hoc Proregibus exæquā-

dos ex ibidem dictis constat. Esset autem grauisQuale con-|uiuium|possint ex-|cipere.

excessus, si tales conuiuio splendido exciperen-

tur ab iis, à quibus accipere nequeunt: iam e-

nim esculenta & poculenta non essent parui va-

loris. Nisi fortè iter facientes, & qui excipiunt

hospitio, tales sint, vt viris primariis iter agenti-

bus tale soleant officium exhibere: & grauiter fer-

rent illius repulsam, timentes ne parci, & inur-

bani ab aliis habeantur; vel tales reputari, qui

non nisi vulgari aliquo vtilitatis respectu ad hu-

jusmodi sumptus excitentur. Quamquàm, & in

hoc peccari grauiter possit, si sumptus exorbi-

tent, & ad ea se extendant, quæ vltra mensam

& alia consueta procedunt.

  11 Dico tertiò. An Togati cùm extra locaAssertio 3.|Circa eos,|qui nondũ|possessio nẽ|acceperunt,|problema-|tica quæ|stio.

suæ iurisdictionis sunt, sed nondum officij pos-

sessionem acceperunt, vel quia itinerantur, aut aliâ

ratione possessionis acquisitio retardatur; mu-

nera possint accipere, problematicè potest dispu-

tari. Pro affirmatiua enim parte facit illos non-

dum esse iudices constitutos, quibus solis accep-

tio ista prohibetur: & cùm odiosa lex sit, restrin-

genda est potiùs, quàm extendenda, iuxta dicta<-P>@@



<-P>Tit. præced. n 28. Pro negatiua autem vrget ratio,

& finis legis, violandæ scilicet iustitiæ periculum:

& quia tales post acceptos officij titulos commu-

niter reputantur iudices, & iisdem honoribus ex-

cipiuntur. Et quidem verissimè tales sunt ante a-

deptam possessionem, ratione cuius non acci-

piunt titulum, sed exercitium. Vnde hæc non

est extensio odiosæ legis, sed legitima interpre-

tatio, ob casûs, de quo loquimur, comprehensio-

nem. Pro quo videri potest Dom Solorzanus



Tom. 2. lib. 2. Cap. 18. num. 39. & seqq. & in Po-

liticâ lib. 3. Cap. 20. pag. 385. col. 2. & P. Suarez



lib. 5. de legibus Cap. 4. Vbi alios adducit, & hoc

videtur verosimilius.

  12 Dico quartò. Quod dictum est de licitaAssertio 4.|Possunt ra-|tione ami-|citiæ, con-|tractæ et-|iam ratio-|ne officij.

acceptione munerum titulo amicitiæ Tit. præced.



num. 31. ita ampliari potest, aut potiùs explicari,

vt licita sit, etiamsi contracta ratione officij & il-

lius exercitij. E. g. In lite aliquâ quis victor ex-

titit, & quia beneuolum in ea expertus est Audi-

ditorem, eum studuit obsequiis demereri, ex

quo specialis amicitia succreuit: non iam in eo

lucroso respectu consistens, à quo habuit ini-

tium, seu potiùs occasionem, sed ex inclinatio-

ne cordium reciprocâ, cuius non debent esse iu-

dices incapaces. Cùm hoc accidit, munera lice-

bunt, sicut & licita erit hæredis institutio: Vt au-

tem iustitiæ violatæ, in litibus, quæ fortè exur-

gent, periculum euitetur, recusationis adest

remedium, patienter propter amicitiæ vinculum

tolerandæ. Præterquam quòd, si amicitia vera

est, eâ constante, nihil est ab amico iniustum re-Quæ tamẽ|nil iniustũ|fieri patie-|tur.

quirendum, & ita neque iniquè ferendum, si ab

amico denegetur; qui tunc equidem poterit il-

lum de postulatâ iniustiâ reddere certiorem. Pro

quo est illustris Diui Ambrosij sententia lib. 3.



Officiorum Cap. 15. Vbi ista scribit: Ea amicitiaQuæ pro-|banda.

probabilis quæ honestatem tuetur; præferenda sanè opi-

bus, honoribus, potestatibus; honestati verò non soletD Ambro-|sius

præferri, sed honestatem sequi. Videantur alia.

  13 Dico quintò: Quæ à Religiosis prædi-

ctis Dominis cum moderationis temperamento,Assertio. 5.|A Religiosis|vt possint|accipere.

nec violatis paupertatis legibus, offeruntur, lici-

tè accipere possunt. Est hoc conforme iis, quæ

diximus Tit. præcedenti num. 36. sed hoc loco

debuit ampliùs declarari. Possunt quidem acci-

pere, quia in sic offerentibus, nequit sinister ali-

quis affectus, qui ad offerendum moueat, ficut

in aliis, timeri: & ita ratio legis cessare videtur.

Deinde accipere ab amicis possunt, iuxta dicta.

Religiosi autem nomine possunt amicorum ve-

nire, qui præceptũ Christi de amicabili dilectio-Sunt veri|amici.

ne perfectiùs ceteris student adimplere. Pro quo

audiendus Cassiodorus Libro de Amicitia §. 1. vbi

ita loquitur: Refert Tullius vix tria, vel quatuor a-



micorum paria in tot retro sæculis extitisse. Verùm, vbiCant. 2.|v. 12.

vox turturis audita est in terrâ nostrâ. Cantic. 2. v. 12.

Vox annuntiantis pacem, annuntiantis amicitiæ veri-

tatem, atque dicentis: Hoc est præceptum meum vt di-

ligatis inuicem Ioan. 15. v. 12. Multa millia homi-

num amicitias contraxêre veraces, diligentes se inui-

cem, honestiùs, veriùs, sanctiùs, prudentiùs, & fortiùs,

quàm Pilades, & Horestes. Hæc ille, & alia. Et qui-

dem cùm graue aliquid, quod ad quietem Con-Luculentæ|probatio.

sci entiæ pertineat, sæcularibus solet occurrere

aut eorum animos curâ pungente solicitet, vbi

sanioris, & prudentioris consilij adiutorium est<-P>

@@0@

@@1@Auditoribus quæ obligationes aßistendi tribunalibus. 107

<-P>opus, ad Religiosos confidentiùs accurrunt,

quod esse solet veræ amicitiæ perfugium. Circa

quod juuat iterùm citato loco Cassiodorum sic

loquentem excepisse: Homo sine amico non habet,



cui vota, & affectus suos communicet, cui conscientiæQuantum|amicitiæ|bonum.


Dostları ilə paylaş:
1   ...   36   37   38   39   40   41   42   43   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə