Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14,73 Mb.
səhifə39/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14,73 Mb.
#70987
1   ...   35   36   37   38   39   40   41   42   ...   143

debitoribus dilationes, seu litteras moratorias,

vulgo Esperas, concedere. Quod patet ex eo quòd

tales dilationes sunt in præiudicium tertii, circa

quod Proregibus potestas nulla conceditur, vt

patet ex eorum titulis, & legibus, quæ de eisdem

loquuntur: nec dari conuenienter posset, cùm

in eo iniustitia appareat manifesta. Videndus

Dom. Solorzanus suprà num. 73. & 74. qui alios

adducit. Quando autem justæ causæ sunt, dila-Nisi ob iu-|stas causas,|quæ recen-|sentur.

tiones concedere possunt, vt testantur adducti à

citato scriptore num. 73. & in Politicâ §. citato:

quod & ipse tenet. Sunt autem justæ causæ, quas

iniquis hisce temporibus experimur, retardatio-

nem inquam Classium ob bellorum incursio-

nes, pro quibus eligans è Societate scriptor sic

cecinit:

  Temporibus bello infectis, & Marte inimicoP. Millieu|in Moyse|viatore.


  Mercurij, queis cũcta palàm cōmercia cessant.

Fortuitum etiam aliquid, propter quod bonâ a-

gentes fide soluendo esse minimè potuerunt.

Homines prætereà esse in commercio principes,

& de Republica benemeritos: circa quos si exe-

cutio vrgeatur, status cum honore pariter vacil-

labit. Et generaliter dilationem debitori valde

esse vtilem, & creditori parùm nocumenti affer-

re. In quo quidem Proreges non gratuitum ali-

quid præstant, sed justitiæ actum exercent, ad

quem tenentur; cùm id ad bonum Reipublicæ

spectat, cui ex officio debent prouidere.
@@

  154 Tertia, Peccare concedentes licentiamNeque dare|licentiam|ædificandi|Monaste-|ria, &c.

ædificandi Monasteria aut Conuentus, quod

Regiis rescriptis serio prohibetur. Et quidem

non desunt, qui censeant leges huiusmodi contra

immunitatem Ecclesiasticam militare, & ita non

esse obligatorias, pro quo multos adducit Diana

Parte 1. Tractat. 2. Resolut. 62. & 129. quos & ille

sequitur. Contrarium tamen alii tenent, quos

congerit & sequitur D. Solorzan. Tomo 1. Lib. 2.Reges an id|possint pro-|hibere.

Cap. 20. & Tomo 2. Lib. 3. Cap. 23. n. 31. & seqq. & in

Politicâ pag. 695. Col. 2. habetq́ue in ipso naturæ

iure magnum fundamentum. In solo siquidem

priuati hominis nullus eo inuito ædificare potest,

etiamsi illud, quod ædificari contenditur, maxi-

mè sacrum sit: ergo neque inuito Rege in eius

terris: quarum licèt dominus dominio basso

non sit, est tamen dominio alto & præcellenti,

vnde terræ eius vocantur: sicq́ue in Bullâ Cœnæ,

vt vidimus num. 99. qui præter supremos Prin-

cipes in terris suis noua pedagia imponunt, ex-

communicantur: cùm tamen constet maiorem

terrarum partem ad priuatorum dominium per-

tinere. Quidquid autem de hoc sit alibi, in IndiisIn Indijs|pro eo spe-|ciale priui-|legium.

certè alia est ratio, in quibus concessione Sedis

Apostolicæ jus habent Reges Catholici, vt sine

eorum licentiâ nequeant Ecclesiæ, aut Monaste-

ria ædificari. Sic enim concessit Iulius secundus

in Bullâ, quæ incipit, Vniuersalis Ecclesiæ, die 28.

Augusti An. 1508. quam adducit Dom. Solor-

zanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 2. num. 10. in cuius fine

mendosè scriptum datam Anno 1580. non nu-

meris, sed verbis expressis: qui lapsus in Politicâ

correctus pag. 506. in principio. In illâ ergo sicConcessio|Iulij 2.

postulant Ferdinandus Rex Catholicus, & Se-

renissima Ioanna eius filia, & Hispaniæ Regina;



Quòd nulla Ecclesia, Monasteria, aut locus pius, tam in

prædictis jam acquisitis, quàm alijs acquirendis Insulis &

locis, absque eorumdem Ferdinandi Regis, & Ioannæ Re-

ginæ, ac Regum Castellæ & Legionis pro tempore existen-

tium consensu erigi aut fundari poßint. Postulatis autẽ

annuens Pōtifex, sic indulget: Nos præfati &c. eisdẽ



Ferdinando Regi, ac Ioannæ Reginæ Castellæ & Legio-

nis pro tempore existenti, quòd nullus in prædictis ac-

quisitis, & aliis acquirendis Insulis, & locis maris hu-

iusmodi, Ecclesias magnas, & locis statui præfati Regis

importantes, alias quàm Ferdinandi Regis, & Ioannæ

Reginæ, ac Regis Castellæ, & Legionis pro tempore ex-

istentis expreßo consensu, construi, ædificari, & erigi

facere poßit, &c.

  155 Circa quæ Dom. Solorzanus Tomo 2.Quæ nō ad|solas Ca-|thedrales|arctatur|Ecclesias.



Lib. 3. Cap. 23. num. 40. & in Politicâ pag. 696. §.

Y eumque, ait Pontificem de solis Ecclesiis Cathe-

dralibus videri concludere. Sed quidem imme-

ritò: nam concessio postulationi respondet,

cùm profiteatur Pontifex se ad magnam instan-



tiam, quam super hoc fecerunt Ferdinandus Rex, &

Ioanna Regìna, debitum habere respectum: & illo-

rum profectò instantia pro Cathedralibus non

tantùm erat Ecclesiis, de quibus minùs esse diffi-

cultatis poterat, cùm juxta Bullam Alexandri

Sexti, earum dotatio, vnde & erectionis cura, ad

eos pertineret. Deinde, Ecclesia magna per com-

parationem ad paruam dicitur, & Pontifex iuxta

mentem postulantium statuit, qui de magnis Ec-

clesiis loquebantur: neque enim pro quauis

Capellâ, Oratorio, Hospitio, aut Residentiâ,

Regis est licentia requirenda. Quod & sequen-<-P>


@@0@

@@1@102 Thesauri Indici Titulus III. Cap. XVI.



<-P>tia verba declarant: & locis statui præfati Regis im-Verborum|quorumdā|illius non|facilium il-|lustratio.

portantes. Quorum est sensus, Ecclesias tales de-

bere esse, quæ locis aut statui præfati Regis im-

portent, seu momenti considerabilis sint; quod

nos dicimus, Cosa de importancia, quales Ecclesiæ

paruæ non sunt, & loca alia dicta. Quamquàm

textus videatur obscurus, neque eodem modo

semper legatur apud citatum Auctorem. Capite

enim secundo citato, in quo Bulla integrè exstat,

sic legitur vt à nobis propositum. Capite autem

23. num. illo 40. sic: Et locis præfati Regis impor-

tantibus: vbi & vox statui omittitur, & in parti-

cipio casus variatur, ac sensus parùm redditur ex-

peditus: qui tamen expeditior videtur, si lega-

mus; & locos statui Præfati Regis importantes: vt

postulationi de locis piis sine licentiâ Regum

non erigendis respondere videatur. Monasteria

autem nomine magnarum Ecclesiarum possunt

conuenienter intelligi, aut etiam piorum loco-

rum: vtrumque enim habent, & res, vt more lo-

quamur nostro, importantiæ est magnæ; vnde

sine Regis licentiâ nequeunt ædificari. Et ita

praxis obtinuit, vt idem Auctor affirmat.

  156 Iuxta hæc ergo sufficienter intelligiturProreges in|licentiæ cō-|cessione|grauiter|peccare.

peccare Proreges, & quidem in re graui, licen-

tiam ædificandi contra prohibitiones Regias

concedentes. Vnde iam non habet locum, quod

tradit Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus

Hispano-Latinis pro Confessarijs Indorum fol. 307. §.

Dari etiam, posse scilicet cum solâ Proregis licen-Fr. Ioan.|Baptista re-|darguitur.|circa illud

tiâ Religiosos Cœnobia construere, etiam relu-

ctantibus Episcopis, & quidem cùm scribebat

hic Auctor, iam prohibitiones extabant, vt pate-

bit conferenti Libri publicationem, & rescripta,

quæ adducit Dom. Solorzanus Cap. 23. citato n.

26. & seqq. Sed quidquid ille dixerit, jam non

licet circa rem istam dubitare. Est insuper ratio

alia, ex quâ constat peccare Proreges in huius-

modi concessionibus: nam Rex solet ædificia,

quæ sine illius sunt licentia constructa, destrui

penitus imperare: ex quo damna Religiosis, aut

Fundatoribus, non leuia proueniunt, expensa-

rum ingentium frustratione. Et licèt Reges no-

stri, quæ illorum est eximia pietas, contra ipso-

rum voluntatem erecta ædificia ob precum in-

stantiam non semel sustinenda censuerint: non

tamen semper ita factum; sed neque faciendum

potest quis sibi prudenter persuadere.

  157 Quarta, peccare item grauiter, juxtaItem si an-|te possessio-|nem officij,|jurisdictio-|nem exer-|ceant.

materiæ grauitatem, si ante assumptam officii

possessionem, quod ostensis titulis in loco à Re-

ge destinato fieri debet, jurisdictionem exer-

ceant. Licèt enim circa hoc opinio probabilis

fuerit, juxta quam post ingressum in Prouinciam

possunt Magistratus iurisdictionem exercere, pro

quâ plures & Doctores & rationes adducit D.

Solorzanus Lib. 4. Cap. 11. num. 2. & seqq. & in

Politicâ Lib. 5. Cap. 14. Non tamen potest illa

subsistere, quando Principis circa hoc est expres-

sa decisio: in claris enim & manifestis non est<-P>@@

<-P>locus disputationi, neque est necessitas inuesti-

gandi mentem per coniecturas, L. Continuus &

ibi Glossa, cum aliis Textibus & Auctoribus,

quos adducit Petrus de Luna Consilio 37. num.

4. Pro quo & faciunt adducta à Dom. Solorza-

no suprà Cæp. 3. num. 49. sunt autem aliqua Regia

rescripta circa præsentem casum, quæ videri pos-

sunt apud D. Solorzanum citato Cap. 11. num. 25.



& 36. quod & praxis receptissima comprobauit:

vt de hoc non videatur posse dubitari. Dubita-

uit autem Doctor Saz Carrascus, laudatus aliàsOp positum|visum ve-|rius docto|juriscon-|sulto.

Iurisconsultus, Principis Squillacensis Assessor,

& Senator posteà Panamensis: nec solùm dubi-

tauit, sed intrepidè oppositum asseruit, & scripto

vulgauit ad ll. Recopilat. Cap. 9. à num. 9. ad 15. Et

quidem si ad Textus, qui adduci pro Indiis pos-

sunt, verosimilis responsio sit, res in terminis iuris

communis relinquitur, & opinio ista satis pro-

babilis est; cùm & Textus & Auctores habeat

minimè contemnendos.

  158 Ad schedulam ergo Anni 1555. in quâEt ad Tex-|tum vrgẽ-|tiorem pro|Indijs re-|sponsio ad-|hibetur.

statuitur Sexennium, quod Proregnatui assigna-

tur, computandum à die aduentus in ciuitatem

Regum, & captam muneris possessionem: dici

potest computandum quidem ab illo die posses-

sionis solemniter captæ, & citra omne dubium &

opinionem: quod quidem Rex ita disponere

potuit, cùm posset & aliter, vt in officiis aliis fieri

solet, in quibus sumptæ possessionis tempus non

solet in Indiis obseruari. Praxis autem iuxta opi-

nionem securiorem procedit, & vt bellum iustum

ex vtraque parte videtur, inter successorem in-

quam & decessorem, si vterque velit probabili se

opinione tueri.

  159 Quinta, & vltima. Peccabunt etiamNon posse|per terram|iter facere|contra pro-|hibitionẽ.

grauiter Proreges Indici si contra Regiam pro-

hibitionem, quæ extat, per terram iter agant, vt

ad ciuitatem Curiæ Sedem perueniant, cùm

agere per mare debeant, ne grauent populos, &

Indos præsertim, in quos semper talium condu-

ctionum onera congeruntur. Pro quo videndus

Dom. Solorzanus citato Cap. 11. num. 31. & 32.

& in Politicâ pag. 889. §. Y paraque. DubitariIn quo &|graue pec-|catum.

enim nequit quin materia grauis sit, nec de inten-

tione grauandi eorum conscientias, quando ex

non facto dicta grauamina subsequuntur. Quod

tamen regulariter intelligendum est: si enim aut

fortium periculum, aut grauis infirmitas aliud fa-

ciendum cogat, id nequit non voluntati Regis

esse conforme. Tunc autem nullius labor sine

mercede relinquendus, aut datum quidquam sine

pretio: nullus enim tenetur Proregi suis stipendiis

militari. Et quidem satis inauspicatum interpre-

tari poterunt suæ gubernationis exordium, si eam

miserorum grauaminibus auspicentur. Neque

ego de illis plura, satis contentus, si quæ de ipsis

disserui, ab eisdem diligenter obseruentur. Iam ad

alios, sed proximiores illis, stylum nostrum tra-

ducamus, de quibus agentes, quæ pro syndicatu

desiderari poterant, tribuemus.


@@0@

@@1@103

TITVLVS IV.

DE REGIIS AVDITORIBVS, SEV INDICARVM

CANCELLARIARVM SENATORIBVS;

Et de iis, quibus illorum Conscientiæ, obligationibus

prægrauantur.




SUnt quidem illæ, nec paucæ, nec leues, ut aliqui eos, hâc ex par-

te, parùm felices arbitrentur; licèt oculis insipientium fortuna-

tissimi videantur. Et communis quidem existimatio minimè

illis fauorabilis est: contra quam tamen possunt Christianè se

gerentes, alii in Dei oculis apparere. Noui Togatum virum

duos habentem filios, quorum natu maiorem Iurispruden-

tiæ studio propensiorem videns, genio seruire permisit: Mi-

norem autem Theologiæ studio omninò suasit, & fecit in-

cumbere, dicens: Hunc saluari cupio: cupiebat etiam & alium; sed sic agens,

satis quid de suo sentiret periculo, declarauit: Quod est satis conforme iis, quæ

habet Dom. Solorzanus Lib. 4. cap. 4. num. 45. Et erat ille doctus, moderatus, &

conscientiæ non incuriosus suæ, Sacramentis frequenter utens, & certè talis, quales

vtinam omnes Togati Proceres mitterentur. Pro illis ergo sit


CAPVT I.

Circa Indicorum Auditorum vitæ

moderationem excursio.




1 QVæ de supremi ConsiliiVitæ probi-|tas & exẽ-|plũ maxi-|mè in Au-|ditoribus|Indicis ne-|cessaria.

Dominis Titul. 2. à nobis

disputata sunt, eadem ferè

ipsa Indicis Auditoribus

applicanda. Nisi quòd isti

ad maius aliquid quoad

morum præstantiam, & vi-

tæ exemplum, videantur debere strenuè, & dili-

genter adspirare. Cùm enim in longinquis re-

gionibus Regiæ Maiestatis Authoritatem repræ-

sentent, vt homines in officio contineant, specia-

libus profectò debent morum splendoribus co-

ruscare: Metus cuncta componit, si reus crimen in

judicante non inuenit. Vt Cassiodorus loquiturCassiodor.

Lib. 9. 19. Aliàs viles populis, & contemptui ha-

biti, Regiam auctoritatem in manifestum discri-

men adducent. Pro quo Siracides, & per eum

Spiritus Sanctus, ita loquitur Eccli. 10. v. 1. IudexEccli. 10.|v. 1.



sapiens judicabit populum, & principatus sensati stabilis

erit. Vbi judicis nomine Principem intelligi

communiter obseruant interpretes. Videantur

Paulus de Palacios, P. Cornelius, & P. Oliuerius.

Vbi Tygurina, & complutensis, ita legunt: &



principatus prudentis protensus erit. Quod ita expo-

nit P. Cornelius: Puta; extendet se ad multas gen-P. Cornel.



tes, & multos annos. Id, quod nulli melius, quam

Catholicis Hispaniæ Regibus adaptaueris, quiInde prin-|cipatus In-|dici conser-|uatio, &|propagatio.

imperium suum à mari vsque ad mare, & à flu-

mine vsque ad terminos orbis terrarum propa-

garunt. Sed pergit Siracides, & quomodo, quod<-P>@@

<-P>acquisitum est, conseruari queat, luculenter o-

stendit: Secundùm judicem populi, sic & ministri eius,vers. 2.



vers. 2. circa quæ Palacius ita scribit: Hic docet

Principem virtute præstantem, ante omnia summâcurâ

sibi de ministris egregijs prouidere. Sic ergo & dilata-Palacius.

bitur, seu protensus erit principatus, & temporis

diuturnitate florebit. Pergit adhuc ille sic dicens;

Rex insipiens perdet populum suum, & ciuitates inha-

bitabuntur per sensum potentium. vers. 11. Vbi citatusvers. 11.

Oliuerius ita scribit: Perdit Rex insipiens populum



suum, quia sibi stultitiâ similes adlegit reipublicæ mode-Sicut euer-|sio à non|talibus.

ratores, & inferiores judices, qui statum politicum fun-

ditus euertunt. Sic ille. Sic & scimus stultorum

ministrorum, (& omnes sanè vitiosi stulti, quia

omnis peccans est ignorans, vnde Scriptura pas-

sim vitiosos stultorum appellatione traducit) pes-

simâ agendi ratione multas ingenti labore partas

ciuitates, & prouincias periisse.

  2 Accedit id, quod inculcatum aliàs, noui-In Indijs de|fide stabili-|enda agitur|Inde in præ-|fatis obliga-|tio.

tiam fidem esse in Indiis, & de illâ firmandâ, ac

propaganda tractari: Vnde ii, ad quod maximè

negotium istud omnium grauissimum spectat,

probitatis omnigenæ debent luminibus prælu-

cere. Quid Indus? Quid Æthiops, magnum

de fide Christianâ concipiant, qui in Senatoris fa-

mulitio versantes, non solùm testes, sed ministri

multorum flagitiorum esse compelluntur? Cùm

hæc scribo Æthiops quidam ægrè ad BaptismiRecentior|casus.

susceptionem adductus, qui illum sibi necessarium

non esse contendebat, sed in suâ se posse quali-

cumque religione saluari, eò quòd qui necessita-

tem nouæ religionis obiicerent, & nouæ legis cu-

stodiam, non esse certum id, quod dicerent, ope-

ribus demonstrarent. O vtinam Proreges om-

nes eo zeli ardore feruêrent, quo scimus vnum è

magnis Hispaniæ Dynastis Indico Præfectum

regiminis ferbuisse. Auditorem namq́ue turpi-<-P>

@@0@

@@1@104 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. I.

<-P>bus, & contra coniugii jura, amoribus irretitum,Proregis|laudabilis|resolutio.

præmonitum tamen, & emendationem certissi-

mam promittentem, cùm secus facientem obser-

uaret, in Hispaniam inflexo brachio remisit; ad

Regem scribens tales homines in terris huiusmo-

di esse nimium quantum exitiosos, & ita alibi pro

Regio arbitrio minùs periculosè occupandos.

Friget in illis, & ita emortua est fides, vt ex illâ

nullus possit momenti magni fructus expectari.

Pro quo sic Auctor, qui nomine S. Sixti librum

de malis doctoribus scribit, & habetur Tom. 5.

Bibliothecæ Patrum, Parte 2. Qui credit Deo, attenditQuàm fi-|des debilis,|vbi trans-|gressio fre-|quens.|Eccli. 23.|v. 28.

mandatis eius, & qui confidit in illo, non minorabitur.

Eccli. 32. v. 28. Si illum credere dixit, qui mandatis

attendit, illum sine dubio incredulum exposuit, qui non

attendendo contempserit. Hoc & Beatus Ioannes A-

postolus: omnis, inquit, qui in eo manet, non peccat; &

omnis, qui peccat, non vidit eum, nec cognouit eum. 1.

Ioan. 3. v. 6. vnde intentiùs cognoscendum est, an fi-1. Ioan. 3.|v. 6.

delis haberi debeat, qui juxta Apostolicam definitionem

Deum ignorare censetur. Cui enim in dubium veniat,

quòd vbi futurorum fides est, illis tam æternæ beatitu-

dinis desiderium sit, quàm pœnæ perpetuæ timor, &

vbicumque hæc duo fuerint, difficilis erit causa præuari-

cationis, dum eam aut incorruptibilium bonorum amor,

aut indeficientium suppliciorum terror excludit, & vbi

facilè delinquitur, ibi futurorum nec desideratur aliquid,

nec timetur. Sic ille.

  3 Iam, vt tales sint, oculata prouideat ele-

ctio, ne id accidat in judicibus, quod in mercibusCirca ele-|ctionem ac-|curatè tra-|ctandum.

ex Europâ conuectis experimur. Quæ enim in

serio, pannis, linteis, ac similibus, aut rupturis, aut

maculis deteriora inueniuntur, aliis intermixta,

& sic occultato vitio, transmittuntur. Vt in eo

Europæi videantur esse judicio, Indiis qualia-

cumque sufficere. Et certè, vt idonei judicari

non debeant, ipsa poterit ambitio argumentum

esse sufficiens. Non damno muneris huiusmodiNō est om-|nis præten-|sio damna-|bilis.

candidatos, quibus ornamenta doctrinæ, &

probitatis, cum suppetant modestè se, & reueren-

ter insinuant. Humanæ mentis felix illa conditio est,



quæ arbitrium prouectionis suæ, intra terminum mode-Cassiodor.

rationis includit, verba sunt Cassiodori Lib 7. 26.

Pro quo iuuat rarum, sed memorandum exem-

plar proposuisse. Illustris Eques D. Ludouicus

Quiñ ones, absolutis cum Iaude jurisprudentiæ

studiis, & literariis honoribus cumulatus, ex

Peruuio in Regiam Curiam se contulit, prætenso-

rem acturus. Et erat ille honestissimis moribusInsigne|Prætensoris|exemplum.

juuenis, qui in nobilitate tantâ luminosiùs radia-

bant. Cum ergo Matriti auditurus sacrum ec-

clesiam cœpisset introire, turbam pauperum in

ipso vestibulo stipem postulantium conspicatus,

sic apud se cogitans loquebatur: Quantò erit

meliùs Christi pauperibus, & in illis Christo ipsi,


Yüklə 14,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   35   36   37   38   39   40   41   42   ...   143




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin