Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə48/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   44   45   46   47   48   49   50   51   ...   143

turpe esse viro Patritio ignorare ius in quo ver-

satur; nec solùm turpe, sed lethale; quia ex illius

ignorantiâ damna possunt ingentia resultare. Te-

netur quidem ex officio reddere vnicuique ius

suum; quod tamen stare nequit, cùm ius redden-

dum ignoret. Vnde & si contingat aliquando

non errare, & partem litigantem id assequi, quod

iure illi erat debitum; non quidem iustè, sed iu-

stum dicendus est judicasse: materialiter inquam,

& non formaliter tale, vt morales philosophi lo-

quuntur: vnde & stare cum eo potest iniustitia

formalis: si videlicet aduersæ partis vrgentiores,

licèt falsæ, fuerint probationes. Quæ omnia indu-

bitata sunt, vt non sit opus Auctorum ea suffra-

giis roborare, de quo etiam infrà Tit. 9.




§. II.

De Iudice mediæ Annatæ.



94 PRo media Annatâ suus etiam est Audi-Annatæ|Iudicẽ non|posse facere|remissionẽ.

tor designatus, & legibus quidem ea

omnia assignata sunt, ex quibus sit illa soluenda.

In iis ergo remissionem facere, sine graui peccato

stare nequit; id enim minus Rex habebit, pro

quo soluendo judicem habet specialiter constitu-

tum. Neque accommodari hîc vllo pacto potest

quod de legibus pœnalibus dictum aliàs, juxtaLegem non|esse pœna-|lem.

aliquorum opiniones: quandoquidem hîc nihil

pœnale est, sed beneficium Principis cum onere

speciali. Quemadmodùm cùm quis argenteum

dat pauperi integrum, sed vt reddat dimidium e-

roganti non suppetit. Aut cùm res in emphi-

theusim datur, ex quâ tamen fructus nonnulli

soluendi, aut pecuniæ aliquid. Si autem quid-

quam sit, de quo non est mentio in Catalogo

eorum, pro quibus Annata soluenda decernitur,

arbitrium Iudici relinquitur, sed juxta rationis, &

æquitatis regulas temperandum. Aut enim illudIn dubio|videri par-|tem sidei|præferen-|dam.

simile est aliis, de quibus Annata soluitur, qui-

bus generali statuto non potuerunt commodè

omnia Regis donaria in speciali recenseri; & sic

clarum est soluendam ex eo, nec posse judicis

arbitrio aliter dispensari. Aut res est dubia, &

tunc dubium etiam esse potest, an in fauorem

Fisci, an verò in fauorem donatarii debeat judi-

cari: & videtur pars Fisci non penitus fundamen-

to destituta, quia fauorabilior est, cùm sit ad

commune bonum ordinata: vnde & priuilegiis

specialibus gaudet, de quibus Auctores agunt, &

specialiter Dom. Alfarus in suo Tractatu de Officio<-P>

@@0@

@@1@De Auditore Iudice mediæ Annatæ, & Mensatæ. 127

<-P>Fiscalis: cùm tamen priuati pars bonum particu-

lare spectet, neque speciali proprio priuilegio

perfruatur.

  95 Nihilominus certum videtur donatarijSed pro|parte do-|natarij|certius|fundamen|tum.

partem præferendam: tum quia beneficia Prin-

cipis debent esse integra, & perfecta; vbi de illo-

rum diminutione non constat. L. finali. D. de

Constitut. Principum. L. Cum multa. C. de bonis, quæ

liber: ibi: Vt enim Imperialis fortuna omnes supere-

minet, ita oportet principales liberalitates culmen habere

præcipuum Cap. decet de regulis iuris in Sexto Vbi

Glossa, & Dom. Solorzanus Tom. 2. lib. 3. Cap. 11.



num. 54. Tum etiam, quia possessio stat pro do-

natario, qui officium, aut honorem, seu quiduis

aliud Regiâ ex liberalitate suscepit, & in dubio

melior est conditio possidentis. Nec dicas pos-

sessionem non dari, sicut nec titulum officij, nisi

post Annatæ solutionem. Nam hîc non loqui-

mur de materiali officij possessione, sed de iure

ad illam, quod omnibus Regis vasallis competit

erga donata ab ipso, vt cùm purè donantur, inte-

grè ad eos deueniant neque ab vllo aliquo dimi-

nui queant. Sic enim possessio latiùs patet, vt

communiter docent Scriptores, & possidere di-

cuntur Prælati, lex, votum, libertas &c. Ponamus

ergo legem Annatæ non extare: tunc certè ni-

hil de donato à Rege posset extrahi; quia pro in-

tegritate possessio staret. Tali ergo extante lege

si dubium sit, possessio illa prior præualet, quia

in dubio nullus est suâ priuādus possessione. Ad-

do id, quod est sub dubio, potuisse exprimi; cum

ergo expressum non fuerit, sibi imputet, qui po-

tuit exprimere, qui certè si voluisset, expressisset,

vt aliàs dictum ex Cap. Ad audientiam de decimis. &



Cap. Contra de regulis iuris in Sexto, vbi sic habetur

Contra eum, qui legem dicere potuit, apertiùs est inter-Cap. Con-|tra, de re|gul. iur.|in 6.

pretatio facienda. Secus erit si probabilis ratio

pro fisco extet, tunc enim iudex poterit, ut li-

buerit, arbitrari. Neque opposita ratio quidquam

vrget, vbi iura contrarium statuunt; neque fisciOpposita|ratio dilui-|tur.

priuilegia præsenti casui possunt applicari, quæ

in ordine ad speciales effectus sunt. Bonum au-

tem publicum ibi remotè agitur, quod etiam in

priuati cuiusque vtilitate potest spectari, quia ex

priuatorum vtilitatibus bonum commune resul-

tat, & ad bonum publicum etiam spectat, ipsam-

q́ue Regiam dignitatem, vt donata ab ipso inte-

grè ad donatarios veniant: quando pro diminu-

tione nullum expressum statutum deprehenditur.

  96 Illud quæstionem videtur difficilioremOfficij non|adeptus|fructum,|an debeat|mediam|Annatam.|Vbi pro|parte fisci|data sen-|tentia de-|fenditur.

habere, an officio, aut quopiam alio, à Rege da-

to, vel à Prorege, aut Gubernatore, quibus eius

nomine id fas fuerit prouiderere, & mediâ An-

natâ persolutâ, ea sit reddenda, si concessio talis

non habuit effectum. In quo Limani Iudices affir-

matiuam sunt par tem amplexi, quando videli-

cet per eum, qui concessit, non stetit quominùs

effectum potuerit sortiri concessio. Tunc enim

solutâ iam mediâ Annatâ, sibi imputet, qui eo non

est vsus beneficio, oleum, & operam perdidisse,

& quidem concessiones tales ea sub conditione

fiunt; quia aliàs negotium esset nimis imple-

xum, & nouæ orientur lites circa rationes, aut

occasiones non habiti effectus. Sibi ergo impu-

tet iacturam talem, qui cum eo voluit onere be-

neficium acceptare. Ex quo etiam sequitur, si per

mortem id accideret, non esse heredibus contra<-P>@@

<-P>fiscum actionem, quia scilicet sub eâ fuit condi-

tione petitum, & admissum, quod Regiâ est li-

beralitate concessum. Quod roborari ex eo po-

test: Nam si quis emisset officium, & paullò post

moreretur, heredes non haberent actionem

contra fiscum, quia sub eâ conditione pactum ce-

lebratur. Sicut si moriatur mancipium paulò ante

emptum, quòd tamen sanum fuisse constet, dam-

num ex integro ad emptorem spectat; sic enim

pacisci homines solent, & oppositum molestis

esset obnoxium quæstionibus, & fraudibus im-

modicis, quibus ire obuiam conuenit potiùs,

quàm vnum, aut alterum iacturas huiusmodi su-

stinere. Fateor contrarium posse aliquâ ratio-

ne fundari, sed cùm adductæ satis videantur vero-

similes, bene potuerunt Iudices in eam partem

fisco fauorabilem inclinare. In quo, & ipsi suam

caussam agunt; solent enim in priuatorum com-

modum proni, & pro eis ferentes sententias, suâ

id pecuniâ luere, à Regali Indiarum Consilio to-

tius ancissi fiscalis emolumenti indictâ solutione

mulctati.




§. III.

De Iudice Mensatæ.



96 CVm mediæ Annatæ iudiciali collectio-Quid Mẽ-|sata?

ne solet Mensatæ recollectio sociari,

quæ est exactio Ecclesiasticis imposita, pro iis

quæ ad Regiam, ob Patronatûs priuilegium, spe-

ctant prouisionem, antecedenter ad exhibitio-

nem Regij tituli eâ pecuniæ acceptâ quantitate,

quæ vnius mensis redditibus, & prouentibus res-

pondet ex beneficio recipiendo: Et hanc qui-

dem aliqui concessêre Pontifices, negarunt alij; &

modò in statu negationis versatur res finita con-

cessione Innocentij X. Anno 1654. cuius teno-

rem adducit D. Gaspar. de Escalona in Gazophy-



lacio Peruuiano lib. 2. Part. 2. Cap. 35. Quia tamen

suæ Sanctitati pro eâ gratiâ supplicatur, & con-

sequendi spes arridet, in prouisione Beneficio-

rum sic proceditur, vt nulli tradantur tituli, nisi

cum cautione soluendi Mensatam, quando id à

Pontifice fuerit imperatum. Circa quod quidemAn pro-|missio so-|lutionis|exigi possit;|sub spe|impetrandi|concessio-|nem Et|negatiua|pars pro-|batur.

aliqui, & in iis Dom. Archipiescopus Limen-

sis, difficultatem nec leuem deprehendunt: vide-

tur enim id libertati Ecclesiasticæ repugnare. Be-

neficia enim sine vllo onere debent conferri,

quod possit illis laicus Patronus imponere, qui

præter præsentationem nihil vlteriùs habet. One-

ra enim honesta imponere solis Prælatis, & Ca-

pitulis conceditur. Cap. significatum de præbendis, &



dignitatibus. Licèt autem de facto nihil petatur,

& promissio sub conditione sit, est tamen de facto

onus se obligandi, sine quo minimè tituli confe-

runtur. Et quidem ius præsentandi in Patrono

laico beneficium Ecclesiæ est, quod ipsi aliunde

nequit competere, quia quid spirituale est aut

spirituali annexum, cuius eadem est ratio,

vt explicat Glossa. Tit. de Iure patronatûs in Sexto.

Ergo eo modo competit, & iuxta eam mensu-

ram, quam is, qui concedit, præscribit. Quidquid

igitur huic facultati additur, vsurpatio alieni est,

& grauamen in materiâ, cui sine sacrilegio ne-

quit se laicus im niscere. Ex quo fit obligatio-

nem, de quâ loquimur, non posse à Patrono Be-<-P>

@@0@

@@1@128 Thesauri Indici Titulus IV. Cap. XII.



<-P>neficiariis imponi, & grauari ex Beneficio à se

præstito: contra regulam iuris in sexto 61. quæ

sic habet. Quod ob gratiam alicuius conceditur, non

est in eius dispendium retorquendum. Quod vt dixi

in materia, de quâ est sermo, præcipuè debet ob-

seruari, ne graue sacrilegium committatur: Quid-

quid enim in sacratis Deo rebus, & Episcopis, iniuste a-In opposita|videtur|esse sacri-|legium.

gitur, pro sacrilegio reputatur, quia sacra sunt, & à

quoquam violari non debent, Cap. Quæ multoties de

regulis iuris. Quod sacrilegium Excommunica-

tionis pœnâ castigat Ecclesia. Cap. Nouiter deCap. Quæ|multo-|ties.

sententiâ Excommunicationis, & in Bulla

Cœnæ: Iuxta quæ positio ista videtur mani-

festa.

  98 Nihilominus ob vitanda dissidia, quæ si-Contrariũ|Beneficia-|rios sine|scrupulo|posse pra-|cticare.



ne inconuenienti non starent, dissimulatum circa

hoc, & cum obligatione dictâ tituli Beneficio-

rum capiuntur. Et Beneficiarij quidem tutâ id

videntur conscientiâ facere: quia suam redimunt

vexationem, & procedere bonâ fide possunt,

dum vident dispositionem dictam à Regio veni-

re Consilio, in quo viri docti, & pij assistunt,

quos non est credibile suas in hoc velle conscien-

tias cum periculo damnationis innodare. In Præ-Circa Præ-|latos ma-|ior difficul-|tas propter|obligatio-|nem im-|munitatis|Ecclesiasti-|cæ defen-|dendæ.

latis autem maior esse scrupulus potest, quibus

specialis incumbit cura defendendi Ecclesiasti-

cam libertatem. Cùm ex officio suo teneantur non



solùm arguere, sed etiam increpare, quin etiam inter-

dum suspendere; nonnumquam verò ligare. Verba

sunt Innocentij Tertij, & habentur in Cap. Qua-



liter, & quando de accusationibus & 2. Cùm inquam

teneantur ex officio ad prædicta; in negotio im-

munitatis Ecclesiasticæ id præcipuè vrget, pro

quâ Canones sacros notum est specialiùs milita-

re, & Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap.

20. Nec respectu eorum videtur vrgere ratio pro

Beneficiariis adducta: ipsi enim diligentiùs, &

profundiùs expendere debent statuta laicorum,

quibus imminui constat libertatis Ecclesiasticæ

prærogatiuam: ideò enim Episcopi dicuntur, idEpiscopus|vnde dica-|tur.

est, superintendentes, seu superiorem præ aliis

attentionem rebus ad suum officium spectantibus

impendentes. Cap. Cleros. dist. 21. vbi & habetur,

Episcopum etiam dici, quasi speculatorem: &

vtriusque ratio redditur.

  99 Possunt tamen illi hac in parte excusari,Vnde pos-|sint illi ex-|cusari.

quia eorum contradictio nullum erat effectum

habitura. Proreges enim Regio nomine patrona-

tum exercentes nimis hærent Senatûs Regij de-

cretis, neque ab eorum executione desistent

quibusuis Episcoporum cohortationibus. Ad

arma autem Ecclesiæ, Censuras inquam, prouo-

care, periculosæ plenum aleæ negotium est, & ita

prudenter agitur, si cohortationibus præmissis,

nec quidquam obtinentibus, interim de rigore

aliquid remittatur; & ad Supremum Consilium

seriò, & constanter scribatur. Quod si rem benè

visam esse rescribat, & nihil in eo esse, circa quod

debeat quæstio scrupulosa moueri; tutò annui

potest: nam vel sapientium id sententiâ firma-Grauamen|non videri|præiudicia-|le.

tur, vel tacito saltem Summi Pontificis consensu

stabilitur. Præterquam quòd aliquis potest dis-

positioni tali locus inueniri: eò quòd grauamen

dictum non videatur esse præiudiciale Ecclesia-

sticis, sed in eorum potiùs commodum ordina-

tum, & ita nec grauaminis nomine compellan-

dum videatur. Nam supponitur gratiam Ponti-<-P>@@

<-P>ficis talem futuram, vt ad prouisiones iam factas

extendatur; si enim non sit talis, sed simplex con-

cessio, ad præterita non extenditur, iuxta com-Simplex|conceßio|ad præteri-|ta non ex-|tenditur.

munem doctrinam de legibus: pro qua videri

possunt P. Palaus. Tom. 1. Tract. 3. Disp. 5. Pun-

cto 3. §. 5. apud quem alij occurrent idem tra-

dentes, iuxta certissimam iuris vtriusque disposi-

tionem. Et Dom. Solorzanus lib. 3. cap. 9. n. 51.

& 52. & etiam de priuilegiis, de quibus Docto-

res sentiunt non posse extendi ad ea, quæ noti-

tiam eorum præcedunt; & si quidam aliter sen-

tiant; sed certè, quoad not itiam, non verò quoad

realem priuilegij concessionem, de quo loculen-

tissime P. Suarez lib. 8. de legibus cap. 25. Gratiâ

ergo ad præteritas concessiones se extendente, fa-

cile erit Regi Mensatam exigere; si enim quis

renuat; ex administratoribus decimarum, & gu-

bernatoribus, qui Parochis Indorum ex ipsorum

taxis stipendia soluunt, id poterit sine aliquâ dif-

ficultate integrè, & in opportunitate temporis

obtineri. Quando ergo obligatio soluendi Be-

neficiariis imponitur, non agitur de Regia vtili-

tate, quæ sartatecta modis omnibus perseuerat.

Id igitur tantùm Regiæ intentionis est, vt exa-

ctio hæc sine soluentium peculiari molestiâ per-

agatur. Si enim nihil tale suspicantibus, conces-

sa iam gratia, peteretur, graue illis hoc, & mole-

stum esset, & solutionem fortè detrectarent;

quod secus accidet obligatione præmissà ad in-

gressum in Beneficium, quo tempore ob læti-

tiam adeptionis, paruæ istius portionis solutio

grauis illis non apparet respectu eius, qui adeò

sibi commodum pro totius vitæ sustentatione

cum honoris auctario, beneficium confert.


Reges Ca-|tholicos le-|gati Apo-|stolici au-|ctoritate|fũ gi in In-|dijs.

  100 His addi potest Reges nostros non es-

se more Patronorum aliorum inspiciendos, cùm

in Indiis ampliorem habeant potestatem, ratione

cuius sunt, qui eos legatos Apostolicos esse cen-

seant, de quo dixi alibi: scilicet Titulo 1. n. 159.



& Tit. 2. num. 126. & nunc addo. Fr. Ioannem

Baptistam in Animaduersionibus Indicorum Confes-



sariorum fol. 177. pag. 1. vbi ita scribit. Vnde hocFr. Ioan-|nes Bapti-|sta

priuilegium, & indultum non tam ad ipsos Mendican-

tes pertinet quàm ad Regem Catholicum, qui ex spe-

ciali indulto Alexandri Sexti, & aliorum Pontificum,

legatum Apostolicum in his terris agit; ad quem perti-

net de idoneis ministris, quos voluerit, & sibi visum

fuerit, prouidere. Sic ille. Quod licèt cum mode-Quod ex-|plicatione|congrua|tempera-|tur.

ratione debitâ accipiendum sit, cùm potestatem

talem Reges nostri in se ipsis cum ea amplitudi-

ne non agnoscant, vnde & recursus habent fre-

quenter ad Sedem Apostolicam, qui necessarij

non essent eâ extante facultate: id certè ex eo lo-

quendi modo colligendum est, plus scilicet illis,

quàm Patronis aliis circa Ministrorum prouisio-

nem tribuendum. Et quidem decimæ illis à Se-Ratio alia|ex decima|rum con-|cessione.

de Apostolicâ concessæ; vnde, & eâ persistente

concessione, circa Ministrorum sustentationem

ita disponere potuerunt, vt multò minùs, quàm

modò illis datur ex ipsius indulgentiâ, etiam Mẽ-

satâ demptâ, tribueretur. Quando ergo decimas

Ecclesiis reddiderunt, id saltem potuerunt reser-

uare sibi, vt liceret aliquem modum obligationis

exigere in casibus, qualis hic est, de quo loqui-

mur, cùm aliàs vt dictum est, minimè Ecclesiasti-

cis præiudicialis habeatur. Pro quo tandem fa-

cit ita factum post impletam concessionem Vr-<-P>

@@0@

@@1@Circa inhonorantes se vt peccare Audit. queant, vindictæ &c. 129



<-P>bani VIII. & ab Innocentio X. approbatum vt

ex tenore Bullæ constat. Pro quo hæc satis.




CAPVT XIII.

Qualiter Indicorum Auditorum con-

scientiæ grauari possint, dum se in-

honorantium vindictam prosequun-

tur.



§. I.

Inhonorationem non esse sacrilegium, &

quando crimen lesæ Maiestatis.



101 HOnorandos Regios Senatores, &Honoran-|dos eximiè|Indicos Au-|ditores.

eximiè quidem honorandos, eorum

dignitas persuadet, cùm Regiæ Ma-

iestatis culmen excellentiori quodam modo, pra-

cticè vt sic dixerim, repræsentent: & ita tradunt,

exornant, illustrant Auctores plures, quos ad-

ducit Dom. Solorzanus lib. 4. Cap. 4. à num. 21.

& in Politicâ lib. 5. Cap. 4. pag. 779. vbi & spe-

cialiter id necessarium esse ostendit in Auditori-

bus Indicis, pro quo & videnda, quæ diximus



Cap. 1. Tenenda tamen circa hoc moderatio,

quam ratio & iura præscribunt: nam per exces-

sum potest & solet non leuiter in hac parte pec-

cari. Fiscalem Regium audiui, qui seriò conten-

deret inhonorationem huiusmodi habere ratio-Inhonora-|tionem esse|sacrilegiũ,|malè quẽ-|dam cen-|suisse.

nem proprij sacrilegij. Id quod ex Cæsareo iure

conabatur deducere, sed ineptè: Religio quidem

Deum spectat, erga cuius versatur cultum, vt

neque ad Sanctorum propriè cultum se extendat,

quod luculenter ostendit D. Thomas 2. 2. q. 103.



Art. 3. Ex cuius etiam doctrinâ q. 99. art. 1. 2. & 3.

manifestè conuincitur præfatus error: ibi enimQuid pro-|priè sacri-|gium.

ostendit quid sit sacrilegium. In 1. autem pro ar-

gumento priori adducit, id, quod habetur. Cap. Si



quis suadente 17. q. 4. vbi sic dicitur. Committunt

etiam sacrilegium, qui de principali Iudicio disputant,D. Tho-|mas.

dubitantes, an is dignus sit, quem Princeps elegerit: vel

qui intra Prouinciam, in qua prouinciales & ciues ha-

bentur, officium gerendæ, ac susciptendæ administrationis

desiderant, vt in Codice lib. 9. Titulo de crimine sacri-

legij. Sic Gratianus. Ad quod S. Doctor res-

pondet, quòd iuxta Aristotelem lib. 1. Ethicor. Cap. 2.

bonum commune gentis est quoddam diuinum,

& ideò antiquitus Rectores Reipublicæ diuini



vocabantur, quasi diuinæ prouidentiæ ministri, se-

cundùm illud Sapientiæ. 6. v. 5. Cùm essetis ministriSapient. 6.|v. 5.



regni illius non recte iudicastis, & sic per quandam

nominis extensionem, illud, quod pertinet ad irreue-

rentiam Principis, scilicet disputare de eius iudicio, an

oporteat eum sequi, secundùm quandam similitudinem

sacrilegium dicitur. Hæc Doctor Sanctus: iuxta

quæ satis manifestè apparet sacrilegium tantùm

similitudinariè posse ad inhonorationem laica-

rum personarum trahi: quòd si erga Principem

ita contingit, multò est certiùs non posse irre-

uerentiæ ministrorum proprietatem nominis, &

rei significatæ per illud conuenire.

  102 Gratianus autem in describendis sacri-Gratiani|doctrinam|non aptè|propositam.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   44   45   46   47   48   49   50   51   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə