Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə33/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   29   30   31   32   33   34   35   36   ...   143

tres los mas dignos, para cada vno de los dichos Benefi-

cios, teniendo consideracion à la suficientia de la lengua

para dotrinar, y predicar, &c. Y estos, que asi escogier en

y nombrar en, los pro pongan à los Virrey es, Presiden-

tes de las Audiencias, y Gobernadores desu distrito, para

que ellos es co jan vno, el que les pareciere mas à proposi-

to, y le presenten en nuestro nombre, para que con esta

presentacion le de la colacion el Arzobispos, ô Obispo, à

quien tocare, &c. Est enim animaduersione dignis-

simum, quòd cùm de proponendis à Prælatis

agit, digniores futuros affirmat; cùm verò de

præsentandis ab eis, qui eius nomine hoc præ-

stare debent, non ait præsentandos eos, qui à

Prælatis digniores fuerint judicati, sed qui ab

ipsis magis apti fuerint reputati. Vno, el que les

pareciere mas à proposito. Non ergo tenentur iudi-

cio Prælatorum stare, sed jure suo vti possunt:

non quidem eligendo pro libitu, sed considera-

tione adhibitâ, aptiorem à se deprehensum præ-

ferendo. Cùm enim à Prælatis exigat vt illi eli-

gant digniores, à ratione videbatur alienum, vt

minùs dignos à suis vice-gerentibus eligi patere-

tur. Quamquàm non deerunt, qui dicant in hoc

Regem juxta formam à Concilio Tridentino

traditam processisse, dum Seßione 24. Cap. 18. ali-Concilium|Tridentinũ|cur aliter|de patronis|laicis, ac de|Ecclesiasti-|cis loqua-|tur.

ter de Patronis Ecclesiasticis, ac de laicis loqui-

tur: illos enim debere digniores præsentare

apertè decernit, non sic istos, cùm tantùm dicat

idoneos esse debere. Et non nisi idoneus repertus



fuerit, admitti. Pro quo videnda, quæ diximus

Titulo 1. num. 76. & 97. Sed certè prædicta non

vrgent: quia Concilium Cap. 1. Seßionis eiusdem,

satis circa hoc suam mentem aperuit, vt ostendi-

mus citato Titulo num. 69. & seqq. neque hoc præ-

ceptum positiuum humanum sit, sed naturale,<-P>@@

<-P>fuppositâ Beneficiorum institutione, vt ibidem

dictum num. 71. Cur autem non eodem modo

locutum fuerit, respondet P. Thomas Sancius

Lib. 2. Consiliorum, cap. 1. dub. 6. num. 6. ideò fuisse,

quia hoc est sub dubio (scilicet Patronum laicum

ad digniorum electionem teneri) & ideò Consi-

lium definire illud no luisse. Quòd autem ad di-

gnitatem pertineat & genus, & patria, dictum

& probatum Titulo eodem Cap. 7. vt nihil circa hoc

requiri ampliùs videatur.


§. III.

De iustitia vindicatiua, & quæ pro illa

vrgeat Proreges Indicos obligatio.



79 VRget equidem, vt juxta Regii vatisProregum|cura in de-|linquentiũ|punitione.

exemplum, in matutino interficiant

omnes peccatores terræ, Psalm. 100. vers. 8. In

matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores ter-

ræ. Vbi Ioannes Campensis ita legit: Tempesti-Psal. 100.|v. 8.

uè eliminem omnes scelestos à terrâ. Tempestiuè

inquam, priusquam damna permissione scelera-

torum excrescant, & vix remedium, vel valdè

profectò operosum & quæstuosum patiantur.Quid sit in|matutino|eam exer-|cere.

Aliter D. Isidorus Pelusiota Lib. 1. Epistol. 321.

in qua sic scribit: In matutino Iustitiæ sinceritatem,



& integritatem, ac prudentiam declarat: nempè quòd

nec iracundia, nec temulentia eum ad cædem impelle-

bat. Nam illa, etsi hesterno die illius animum concita-D. Isidorus|Pelus.

bat, at per noctis longitudinem mitigabatur. Hæc rur-

sus, etsi vespere ingens accesserat, per somnum tamen

satis minorabatur, ac discutiebatur. Purâ itaque, in-

quit, ac integra, tum manu, tum mente, aduersus eos,

qui Deum sceleribus suis lacessebant, arma induebam.

Sic ille. Vbi & aliud opportunè occurrit IndicisPro Indicis|quid spe-|ciale.|Campensis.

Proregibus obseruandum, vt scilicet tempestiuè,

summo manè, vt Campensis habet lectio, scelera-

torum punitionem exerceant, non illam diutiùs

differendo, sed sub ipsum delicti calorem: cùm

sit experimento satis superq́ue perspectum, hu-

iusmodi supplicii dilationibus multa impunita

relinqui, aut intercessionum instantiâ, aut falsa-

rum probationum occasione, aut reorum fugâ, in

judicibus etiam indignatione justâ aduersus illos

frigescente.

  80 Est autem quod apud Vatem sequitur,A Republi-|ca Christi-|ana exter-|minandæ|improbita-|tes, vt quæ|dedeceant|maximè.

attentiùs inspiciendum: Vt disperderem de ciuitate

Domini omnes operantes iniquitatem. Indignum si-

quidem erat vt in ciuitate Domini operarius

quispiam iniquitatis versaretur. Omnes, inquit; &

qui omnes, nullum excludit. Nam vel vnus ali-

quis ciuitatem Domini sanctam & electam dede-

ceret. Quid ergo iam Christianos Gubernato-

res decet in Republica item Christiana perficere,

antiquiore illa, sine comparatione aliqua, san-

ctiore? Cui Diuus Petrus sic alloquitur: Vos

autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,

populus acquisitionis, vt virtutes annuntiatis eius, qui

de tenebris vos vocauit in admirabile lumen suum. 1.

Petri 2. v. 9. Admirabile sanè lumen fidei Chri-1. Pet. 2.|v. 9.

stianæ est, vt homines reddere possit & debeat

admirabiles: hoc enim est quod verbis adductis

exponitur: Vt virtutes annuntietis, &c. Vt sitis

inquam, homines magni virtute, vt loquitur Siraci-

des Eccli. 44. v. 3. adeoq́ue magni, vt alios possitis<-P>

@@0@

@@1@Proreges Indici circa iustitiam vindicatiuam &c. 85



<-P>ad consimilem virtutum cultum prouocare. In

hoc ergo lumine, in hac sanctitatis schola, in

hoc virtutum emporio, scelera impunè grassari,

dominari lasciuiam, impudentiam effrenari, &

more Gentilium tenebris improbitatum inuolui,

quomodò non sit horrendum dictu, factuq́ue

horrendũ magis, & ad hæc Gubernatorum pro-

uidentiam oscitare? Non sic, ô viri præstantes,

non sic, & præ aliis, qui excellentiam munerisAd Gu-|bernatores|adhortatio.

Excellentiæ titulo designatis. Zelus in vobis

vlciscendi diuinas iniurias exæstuet, & mundan-

di Dei populum, acceptabilem, Sectatorem bo-

norum operum. Mundate, mundate, immun-

ditiæ auctores expungite, impuritatis artifices, &

irritamenta libidinum, errorum, raptorumque

cohortes, & dum nihil agunt, mala omnia per-

petrantes, expellite, exterminate, disperdite cum

vate Rege, &, vt vno verbo dicam, iuxta me-

rita, iustitiæ seruato moderamine, castigate.

Circa quod, vt specialius aliquid proferam,

  81 Dico primò. Proreges tenentur sub gra-Assertio 1.|Turbulen-|tos à Prore-|gibus cohi-|bendos.

ui conscientiæ reatu turbulentos homines cohi-

bere. Id clarum. Pro quo & Regium rescriptum

adducit Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 27. num. 2.

& in Politicâ Lib. 4. Cap. 27. in principio, ex An-

tonio de Herrerâ Decade 2. pag. 91. in quo sic di-

citur: Y siendo sobre todo muy necessaria laquietad

para la Republica, seda facultad à los Virreyes, Presi-Rescripti|verba.

dentes, y Gouernadores, y otras Iusticias, paraque

puedan echar de las Indias, y des terras las personas,

que les parecieren inquietas, y embiarlas à estos reynos

&c. Vbi meritò inquirat quispiam cur in rescri-

pto dicto non mandatum, sed sola licentia pro-

ponatur, cùm res hæc mandati rigorem postula-

re videatur? Ad quod quidem id dicendum oc-

currit, inquietos quidem homines iuxta delictiDubium|circa illa.

qualitatem puniendos Reges nostros iudicare.

Cur enim Proreges, & Gubernatores alij id præ-

stare circa huius generis crimina nequeant, quod

erga alia possunt & debent Regiâ auctoritate

præstare? Hanc ergo obligationem cùm sciant

illi, id sibi gratum fore dubitari nequit. Quia

verò aliquando timere Gubernatores possunt, ne

in executione iustitiæ turbidum aliquid oriatur,

minùs forsitan in eâ deliberatione constantes,

facultas iis conceditur, vt tales homines possint

in Hispaniam ablegare. Quomodo autem circa

Ecclesiasticos se gerere debeant, dictum à nobis.



Titulo præced. Cap. 11. & 12.

  82 Dico secundò. Proreges graui conscien-Assertio 2.|circa cu-|ram erga|alios iudi-|ces.

tiæ obligatione premuntur, vt Togatos crimi-

num Auditores, iudicetque alios, in suo faciant

puniendorum criminum officio vigilare. Con-

stat ex dictis §. 1.

  Dico Tertiò. Grauiter etiam peccant execu-Assertio 3.|Eorum pec-|catum, dũ|sententiarũ|executio-|nem impe-|diunt.

tionem sententiæ à præfatis, ordine iuris seruato

prolatæ prolibitu impedientes, etiamsi miseri-

cordiæ affectu ducti id fecerint, vel intercessio-

nibus, quæ sunt in regionibus istis vrgen-

tissimæ. Quod equidem ratio manifesta con-

uincit: nam sententia talis iusta est, & com-

muni bono conueniens: ergo illam impediens

contra justitiam in graui delinquit, & ita gra-

uiter peccat absolutè: quia sicut contra ju-

stitiam facere est absolutè peccare, ita & gra-

uiter facere, grauiter delinquere est. Neque

fit satis ex suprema illius potestate licet: enim su-<-P>@@

<-P>prema post Regiam sit, suis tamen limitibus co-

arctata, & circa hoc præsertim per ea quæ addu-

ducunt Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 10. num.

45. & seqq. & in Politicâ pag. 878. §. Pero aun-



que, & seqq. & Dom. Felicianus à Vega in Cap.

4. de Indiciis. §. De Adulter. num. 76. & seqq. Su-

blatâ ergo potestate, perinde se habent, ac si

personæ priuatæ essent, quæ sine graui peccato

non possent sententiam legitimè pronuntiatam

impedire.

  83 Dico quartò. Similiter peccant Prore-Assertio 4.|& incarce-|ratos di-|mittentes.

ges, si ante caussæ conclusionem & sententiæ

prolationem, incarceratos iubeant liberos è car-

ceribus auolare. Id planum: quia grauia delicta

sic manent impunita, & ex impunitate damna

ingentia progrediuntur. Pro quo est præclara

D. Leonis Magni sententia Epist. 53. inquâ ita

scribit: Impunitarum transgreßionum augentur ex-



cessus, & crebrescunt culpæ, quæ toleratæ sunt studioD. Leo.

fidei reparandæ, & amore concordiæ. Hæc ille. Si

ergo impunitas criminum ob respectus illos adeò

nobiles, ita exitiosa est: quid jam fuerit, vbi ex

leui quodam ostentandæ potestatis impetu, aut

alio simili, stabilitur? Quod vrgeri potest ex eo

quod in nostris Indijs vsu firmatum inuenimus,

& de quo Dom Solorzanus Cap. 10. citato num.

26. Proreges scilicet, cùm ante Paschales ferias

visitationibus carcerum cum Regijs Auditoribus

intersunt, circa eorum dimissionem aut retentio-

nem suffragium non habere, nisi cùm discor-

dant Auditores. Est ergo illis interdicta pror-

sus carceratorum dimissio: & cùm res non leuis

momenti sit, plusquàm leue erit peccatum in tali

dimissione commissum.

  84 Dico quintò. Ad Proreges maximè per-Assertio 5.|Indorum|debere in-|iurias vin-|dicare, pro|quibus de-|clamatur.

tinet Indorum injurias vindicare, ad quod gra-

uissimo conscientiæ periculo constringuntur. Id

constans; quia imbelles, infirmi, pauperes, de

quorum fide præsertim agitur toto Indicorum

moliminum apparatu: miserabiles personæ, suis

in terris exterorum imperio, nihil tale merentes,

subjugati: circa quorum commoda Regum Ca-

tholicorum cura peruigilat, & ita eam vices-ge-

rentibus suas pergunt frequentissimè commen-

dare. Sed quot illi sunt, quibus voces istæ ita re-

sonent, vt ad earum instantiam misericordiæ vis-

cera suscitentur? Omnia ossa mea dicent: Domine,Psal. 34.|v. 10.|Singularis-|sima laus|ex eo, &|Deo, & e-|ius locum|tenentibus.



quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum

eius: egenum, & pauperem à diripientibus eum. Sic

Vates Rex. Psalm. 34. v. 10. Mirabilis profectò

laudationis modus, quam non lingua, sed os-

sa omnia pronuntiant. Ita sanè. Singulare ge-

nus laudis est, quia singulare & insolitum bene-

ficij genus prædicatur inuentum: Quòd scilicet

sit, qui pauperum & oppressorum patrociniumMaius à|gubernato-|ribus no-|cumentũ.

amplectatur. Quis in hoc similis Deo? Si fortè

aliquis, insolito laudis genere celebretur, & ea,

quæ sensu carent, vt ossa, sensu ad illam mirabi-

liter adepto consurgant. Si ergo velint Proreges

Deo similes reddi, si laudibus insolitis, & ex in-

timo prodeuntibus affectu sustolli, eripiant ino-

pes Indos de manu fortiorum, egenos & paupe-

res à diripientibus ipsos. Vbi præsertim indicati

illi, qui eorum gubernationi, protectioni, & de-

fensioni, justis stipendiorum commodis præfi-

ciuntur. Hi enim gubernationem in crudelem

soliti conuertere direptionem. Quod malum om-<-P>

@@0@

@@1@86 Thesauri Indici Titulus III. Cap. X. & XI.

<-P>nium videtur esse maximum, cui & à Proregibus

præ ceteris obuiandum. Pro quo sic apud Cas-

siodorum Lib. 7. 42. quisquis ille est, qui scribit

Princeps: Frequenter Saiones, quos à nobis credidimus



pia voluntate concedi, querelis maximis cognouimusCassiodo-|rus.

ingratos extitisse. Corruptum est (proh dolor) benefi-

cium nostrum, creuitque potiùs de medicinâ calamitas,

dum ad alios vsus, potentium malignitate, translati

sunt, quàm eos nostra remedia transtulerunt. Vnde no-

bis necessè fuit remedio salubri votis pestiferis obuiare:

ne, dum pietatis studium ad æqualia beneficia trahi-

tur, surreptionum iniquißima patiamur. Sic ille.

Pro quo hîc non plura.




CAPVT X.

Ordinationes Regias quomodo de-

beant Indici Proreges obseruare.




85 SVnt quidem illæ non paucæ, & ma-Ordinatio-|nes Prore-|ges in con-|scientiâ|vrgere.

gnâ consideratione dispositæ: vnde

generaliter negari nequit grauem in-

ducere obligationem; aliàs officium omnium ma-

ximum, & à quo tot rerum momenta depen-

dent, nullis legum specialium vinculis tenere-

tur. Quod quidem quàm sit absurdum statim

apparet, vt non sit opus circa hoc longiores dis-

cursus cumulare. Et ita Dom. Solorzanus Lib. 4.

Cap. 9. num. 57. & in Politicâ pag. 869. §. Y to-

do, & seqq. ait instructiones Proregibus tradi

solitas esse Regia mandata, quas legere & obser-

uare debent, & à quibus non licet saluâ consciẽ-

tiâ recedere. Pro quo & Cap. 10. num. 39. vbi

& Auctores obligationem eamdem firmantes ad-

ducit. Circa illud tamen

  86 Dico Primò. Aliquæ instructiones sunt,Assertio 1.|Aliquas|Ordinatio-|nes nec|sub venia-|li. obligare.

aut etiam ordinationes, quæ neque ad veniale

peccatum videntur obligare. Id probo. Quia in

omni ordinatâ gubernatione ita obseruari debet,

vt aliqua sint pro commodiori tantùm proce-

dendi modo disposita, & instruant potiùs quàm

premant. Videantur dicta Titulo præced. num. 96.

In Societate quidem Iesv, in qua optimi regimi-

nis forma prælucet, ita se res habet, vt videri po-

test in Libro Ordinationum, vbi & Instructio-

nes appositæ, earum discrimine declarato.

  87 Dicò secundò Non omnes Ordinatio-Assertio 2.|Nonnullas|tantum|sub venia-|li.

nes, quæ vim legis habere videntur, sub mortali

Proreges obligant. Probatur ex dictis circa Re-

gios Consiliarios Titulo præced. Cap. 9.

  Dico tertiò. Obligant sub mortali illæ, quæ

si non obligarent, non satis videretur bono com-Assertio 3.|Quæ sub|mortali.

muni consultum. Est juxta ibidem dicta n. 99.

Quæ autem sint illæ, non est facilè judicare.

Vnde cùm materia grauis est, timendum valde,

& à recto tramite minimè deuiandum.

  88 Dico quartò. Proreges Indici vt Audien-Assertio 4.|Quæ vt|sunt Au-|dientiarũ|Præsides.

tiarum Præsides eo modo obligantur, quo Re-

gij Consilij Dominos diximus obligari Titulo



præcedenti num. 100. quod & eisdem rationibus

comprobatur.

  Dico quintò. In iis, quæ justitiam concer-Assertio 5.|Circa ea,|quæ iusti-|tiam con-|cernunt.

nunt. Proregum obligatio grauis est. Talia

sunt, caussas ad eos spectantes ex abrupto, &

non seruato juris ordine, ac secundùm causæ

merita, judicare. Sic Dom. Solorzanus Lib. 4.<-P>@@

<-P>Cap. 10. num. 43. vbi ait debere secundùm suam

judicare conscientiam: quod obligationis genus

non humanum, sed diuinum ac naturale est; vt

scilicet nemo contra id, quod conscientia facien-

dum esse dictauerit, operetur. Item. Quod præ-

sentes non sint, cùm de appellationibus ab ipsis

interpositis terminandis volunt agere Audito-

res. De quo Dom. Solorzanus suprà Cap. 3. n.

41. & in Politicâ pag. 768. §. De todo. Cùm enim

eos ille tangat articulus, timere profectò Audi-

tores possunt, ne eorum animos contraria decer-

nentes exasperent, ex quo justitiæ violatio venit

etiam formidanda. Quæ præsumptio, cùm sit

juris, & de jure, non est ex earum genere, quæ

obligationem legum videntur auertere, quando

in solâ juris præsumptione fundantur. Præter-

eà. Omnia illa, de quibus dictum Capite præce-

denti, & alia, quæ, cùm occurrunt, non erit diffi-

cile deprehendere ad justitiam pertinere, quo-

rum judicialis cognitio Proregibus est prohibi-

ta, & sola gubernatio demandata, in qua etiam



sunt certi denique fines, vt videri potest apud Dom.

Solorzanum citato Cap. 3. num. 39. & seqq. & in

Politicâ pag. 767. §. Lo vndecimo.


CAPVT XI.

De obligatione in negotiorum expe-

ditione, ac in nonnullis aliis.




89 DIco primò Proreges Indici peccantIn nega-|tionum re-|tardatione|grauiter|peccare.

grauiter. Si eorum negligentia, tæ-

dio, aut aliquo alio humano res-

pectu, negotia, quæ ad eos spectant, retarden-

tur. Pro hoc est optima animaduersio Dom. So-

lorzani Libr. 4. Cap. 9. numer. 63. & in Politicâ



pag. 869. in fine. Videantur dicta Cap. 9. §. 1. Si

enim grauiter peccent dum expeditionem nego-

tiorum, quæ ad Auditores Regios spectant, non

vrgent, manifestum inde est in ijs, quæ suæ ipso-

rum curæ sunt, etiam grauiter delinquere, si cum

litigantium, aut caussam agentium propriam, in-

commodo prorogantur. Semper autem inter-

ueniunt incommoda, multiplicatis sumptibus, &

imminutione bonorum, quæ ex absentiâ à pro-

priis domibus, & alijs non leuibus occasionibus

oriuntur. Vnde & obligatio restitutionis planè

consequitur, ni velint ipsi, & qui eorum mode-

rantur conscientias, in aperto lumine caligare. Et

vt obligatio restitutionis non sit, ipsa cessatio ab

operatione damnabilis est in operario conducto

ad laborem magno pretio compensandum.

  90 Dico secundò. In ijs, quæ Assessor vtiAssertio 2.|Quæ obli-|gatio stan-|di iudicio|Assesorus$unclear.

obligatoria proponit, & jus tertij concernunt,

atque aliquam juris notitiam exigunt, tenentur

Proreges Indici consentire, nisi fortè alium con-

sulant aliter sentientem, qui ordinarius Assessor

non sit, vel Ordinarius vt probabile proponat

id, circa quod vertitur controuersia. Ratio est:

quia licet Assessor non sit judex, sed consultor

specialis, vnde laicus potest esse Assessor Episco-Assessor|non est|iudex.

pi in caussis spiritualibus, vt tradunt Doctores,

quos affert P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matri-

monio Disput. 46. num. 14. ex l. 1. D. de officio As-

sessoris: sine illius tamen sententiâ periculum er-

randi in re grauis momenti incurritur: quod<-P>

@@0@

@@1@Proregum obligatio erga negotiorum expeditionem, & alia. 87



<-P>quidem stare nequit sine graui conscientiæ gra-

uamine. Nisi fortè alia ejusdem generis ex Asses-

soris sententiâ jam fuissent decreta, & in eâ, de

quâ agitur, nihil occurreret, ex quo lapsus con-

siderabilis timeretur.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   29   30   31   32   33   34   35   36   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə