Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə21/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   17   18   19   20   21   22   23   24   ...   143

riùs. Et quia pro recuperatione Insularum, & partium



prædictarum, &c. Atqui Reges Catholici dona-

tionem faciunt juxta formam concessionis sibi

factæ: ergo non ad prædictas tantùm, sed abso-

lutè ad partes omnes Indiarum debet extensa ju-

dicari. Deinde. In tali decimarum remissione,

quam perpetuam esse volunt, generaliter loquun-

tur, neque vllam aut detectam aut detegendam

terram sibi reseruant; cùm tamen ex petitione,

cui Pontifex annuit, omnino constet illos de

conquisitione aliarum terrarum cogitasse, &

præsertim Regem Catholicum: Serenissima enim

Isabella etsi cogitauerat, jam tunc in viuis non

erat, sed eius filia Hispaniæ Regina, aut maioris

illius partis: ergo cùm reseruare potuerint, nec

tamen reseruauerint, nihil planè videntur exce-

pisse. Quando etiam ratio remissionis est gene-Ex ratione|donationis|vrgetur.

ralis; sustentatio inquam sacrorum ministrorum,

& suffragia animarum, tum suarum, tum succes-

sorum, & Conquistatorum. Item. Non occur-

rit coniectura aliqua, ex quâ intelligi possit vo-

luisse erga detegendas terras donationem coar-

ctare: videantur quæ in simili habet Dom. Solor-

zanus Tomo 2. lib. 3. cap. 12. n. 64. & 65.

  Illud tamen potest vlterius responderi, dona-Successori-|bus renun-|tiationem|præiudicas-|se.

tionem prædictam non potuisse successoribus

præiudicare. Quod tamen nullius est roboris.

Cùm enim concessio illa ad instantiam ipsorum

Regum à Pontificiâ Sede descenderit, sicut per

eorum placitum impetrata est, ita & potuit per

beneplacitum eorum dein ipsi renuntiari. Cùm

præsertim onerosa fuerit, grauamine imposito

dotandi Ecclesias, & earum ministros ex bonis

Regalibus sustentandi: quo pacto dubitari poterat

an emolumentum, an detrimentum potiùs Regio

patrimonio, ex quo tot extrahendi sumptus, es-

set allatura. Præterquàm quòd id quod datur Ec-Donatum|Ecclesiæ in|detrimentũ|Regij patri-|monij non|cedit.

clesiæ, non censetur in damnum Regii patrimonii

cedere: vnde donatio Constantini, quâ maior nul-

la, justa, sancta, & ab Ecclesiâ laudibus, & gratitu-

dinis argumentis aliis celebrata; licet jura Imperii

nequeant alienari. Pro quo sunt scriptores circa

Cap. Constantinus, 90. dist. & prætereà Rebuffus de

decimis cap. 10. num. 17. in propriis terminis. Ru-

beus de juribus Regalibus Priuilegio 11. Philippus

Probus in eodem Tractatu 9. q. 2. num. 15. & quæst.

60. num. 10. & 36. & quæst. 61. num. 2. Valeor-<-P>

@@0@

@@1@Decimalium causarum cognitionem ad Consilium non spectare. 51



<-P>zuela contra Venetos Parte 2. num. 12. Thomas

Bozius de signis Ecclesiæ Tomo 3. lib. 10. Cap. 89.

Anastasius Germonius de immunitate Eccles. Cap. 9.

per totum. Valdes de dignitate Regum Hispanorum

Cap. 21. Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 3. Cap. 4.

num. 10. & seqq. & Cap. 12. num. 62. vbi plurimos

congerit. Et in Politicâ Lib. 4. cap. 4. num. 12. P.

Molina Tomo 1. tractat. 2. Disput. 25. apud quem

Bartholus, Panormitanus, & Maior. Quod ergo

ad donationem Alexandri Sexti spectat, non ha-

bere jam vim vllam, dictâ renuntiatione positâ,

satis ex dictis habetur manifestum.

  50 Quia verò dicitur concessionem præfatāConcessionẽ|Alexandri|ab alijs Pō-|tificibus|confirma-|tam, vnde|ostendi|queat.

ab aliis summis Pontificibus confirmatā fuisse, vt

videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 3. cap.

1. num. 7. & in Politicâ, pag. 499. licèt nullum in

speciali adducat; quod & videtur admittendum

ex eo quòd erectio non Ecclesiarum Cathedra-

lium, quæ ex auctoritate Apostolicæ Sedis fiunt;

ad eamdem Sedem cum debitâ obedientiâ & sub-

missione remittuntur, vt per eam, si oportere vi-

sum fuerit, approbentur & confirmentur: quod

semper ob summam ipsarum erectionum justifi-

cationem, & conuenientem dispositionem, obti-

netur: vt testatur Auctor idem cap. 4. num. 5. In

ipsis namque erectionibus distributio decimarumDuorum|Nouenorũ|juctificatio.

recensetur, & Nouenorum duorum ratio reddi-

tur, qui Regibus nostris in signum superioritatis

& Patronatus juris assignantur. Non possent

autem Noueni tales tribui, nisi in Regibus no-

stris jus aliquod esset speciale ad illos ex tali assi-

gnatione leuandos. Ob superioritatem enim, &

jus patronatûs præcisè non potest Ecclesia Ca-

thedralis pensionem sibi ex decimis soluendam

imponere, quæ vim legis teneat; cùm præsertim

adeò pinguis sit in multis Episcopatibus, vt vi-

ginti millia argenteorum ponderum, seu octi-re-

galium excedat. Iustificari ergo illa potest, quia

est veluti portio ex decimis, quæ ad Reges no-

stros per concessionem Pontificiam pertinent, si-

bi ab eisdem reseruata.

  51 Nisi fortè dicatur Nouenorum assigna-Videtur esse|per modum|salarij ob|protectionẽ.

tionem esse per modum solutionis, eò quòd Regi

vt Patrono aliquid per modum salarii debeatur,

quandoquidem Ecclesias Indicas speciali defen-

dit curâ, & erga earum rectam administrationem

magna gubernationis versatur pars, ministriq́ue

plures sint in Regio Consilio, & Audientiis aliis,

in quorum sustentatione quæstuosissimæ expen-

sæ fiunt, ad quas videtur æquissimum vt Ecclesiæ

liberali recognitione concurrant, in quarum

commodum totus iste cedit prouidentiæ Regalis

apparatus.

  52 Verùm responsio ista nequit sustineri.Sed non|admittitur.

Nam Reges Catholici tenentur ad protectionem

Ecclesiarum, etiam nullo ab ipsis, quod ratio-

nem salarii habeat, pretio reportato. Aliàs Ec-

clesiæ ad tributa & gabellas tenerentur, quæ eo

titulo Regibus à vassallis conferuntur: quod est

manifestè contra immunitatis prærogatiuam.

Vnde in orbe Christiano nihil tale reperietur.

Et sic L. 55. Titul. 6. Parte 1. statuitur vt Regibus

ob donata, titulo dotationis nihil sit tribuendum

ab Ecclesiis. Quòd si in Hispaniâ Tertiæ, &

subsidium ac Excusatum, quod vocant, Regi

penduntur; id ex speciali Sedis Apostolicæ pri-

uilegio aut concessione procedit. Et pro India-<-P>@@



<-P>rum Ecclesiis est ratio specialis, ad quarum pro-Reges Ca-|tholici ad|Indicarum|Ecclesiarũ|tenentur|protectionẽ.

tectionem tenentur Reges nostri ob Indiarum

amplissimam donationem eo titulo factam: vnde

suis stipendiis non militant in huiusmodi prote-

ctione, sed illa satis cumulata recipiunt thesauris

Indicis reportatis. Doctrina erga prædicta ne-

quit sustineri.


§. III.

Circa duos Nouenos obseruanda do-

ctrina, & nouum robur ex

Regia ceßione.



53 PRopter dicta nuper sunt qui scrupulo-Duorum|Nouenorũ|pensio vnde|scrupulosa|videatur.

sam censeant Nouenorum huiusmodi

pensionem; eò quòd ad illam portionem leuan-

dam ex concessione Sedis Apostolicæ, necessa-

rium sit vt conditio ab eâ imposita impleatur;

scilicet Ecclesias à Regibus Catholicis ex propriis

bonis dotari, quod tamen non fit. Sicut autem

conditio impleri debuit ad leuandum integrè de-

cimas, ita & ad eius partem, si illa in Pontificiâ

fundatur concessione; fundamentum autem aliud

jam vidimus non extare. Et hi quidem videntur

supponere præter concessionem Alexandi Sexti,

aliam non esse, ratione cuius Regibus nostris jus

possit competere decimale. Vnde non apparet

ita compertum, quod Dom. Solorzanus prote-

statur, scilicet alios idem concessisse Pontifices,

dum concessum confirmarunt. Et mirum pro-

fectò est confirmationem talem in speciali non

produci, ex cuius tenore multæ possent circa hoc

difficultates & scrupuli submoueri.

  54 Præterquàm quòd vbi de fundationeAugetur|difficultas|ex recursu|in erectio-|nibus ad|Bullam A-|lexandri.

& donatione Ecclesiarum agitur, & quantâ cum

exactione circa hoc Regum nostrorum proui-

dentia versetur, ad Bullam Alexandri Sexti re-

curritur, & juxta formam in eâ expressam omnia

peracta demonstrantur. Pro quo videndus Dom.

Solorzanus Lib. 3. cap. 4. num. 2. & seqq. & in Po-

liticâ Lib. 4. cap. 4. in principio; vbi ait à Regibus

nostris fundatas Ecclesias, & eorum curâ Episco-

patus constitutos & conuenientes ministros assi-

gnatos, liberaliter fructibus pro eorum sustenta-

tione relictis, sibi priùs ab Apostolica Sede con-

cessis: & vbi decimæ non sufficiunt, ex Regiis

juribus, & redditibus ad eamdem sustentationem

competentibus prouentibus assignatis; addens

tandem in hunc modum: sequentes nimirùm te-Dom. So-|lorzanus.



norem Bullæ dictæ conceßionis, ibi: Aßignata priùs

realiter, & cum effectu, &c. de vestris, & eorum bonis

dote sufficiente, &c. Non ergo Bulla alia esse vi-

detur, cuius tenor in hoc negotio debeat obser-

uari. Et quidem cùm post prædictam concessio-

nem præcipua fuerit Indiarum detectio, vt eius

comparatione, quod tunc erat, parui debuerit

æstimari: Bullæ circa fundationem Ecclesiarum,

& Episcopatuum erectionem impetratæ, magis

esse speciales debuerunt: vnde juxta earum te-

norem, quæ ad hoc spectant potiùs peragenda.

Cùm ergo nihil videamus tale, videntur Bullæ

tales non extare.

  55 Nihilominùs non damnanda Noueno-Defenditur|tamen illo-|rum pensio|& exactio.

rum constitutio, & eorumdem exactio, quia

quod ad concessionem Pontificiam desiderari<-P>




@@0@

@@1@52 Thesauri Indici Titulus II. Cap. VI.



<-P>potest, commodam habet iuxta dicta expositio-

nem. Pontifices enim videntur eam approbasse,

dum Ecclesiarum erectiones approbarunt: in

quibus cùm mentio fiat Bullæ Alexandri Sexti,

iuxta cuius tenorem dispositæ sunt, eadem pa-

riter comprobata & facit pro eodem exceptio,

quæ in citatá lege Partitarum habetur verbis illis:

Fueras ende aquello, que estos Señores touieron para si

seña ladamente. Nec dici potest Reges nostros

conditionem ab eo positam non implere: licèt

enim ex propriis bonis eas non penitus dotent,

id quod facere tantùm plenè debebant, si inte-

grè decimas leuarent: ad earum tamen constru-

ctionem, quæ sine ingentibus sumptibus nequit

ad colophonem perduci, eximiâ pietate concur-

runt. Cùm etiam Noueni isti in vsus expendan-

tur pios, & sæpè fabricis ecclesiarum applicentur,

vt testatur Dom Solorzanus Lib. 3. Cap. 4. num.

18. & in Politicâ pag. 522. §. Y oy la retendran.

Et præterea cùm Nouenus cum dimidio hospi-

talibus assignatus pro infirmorum minimè sub-

leuatione sufficiat, etsi his proximis annis ad

sexdecim ferè millia argenteorum ponderum seu

octo regalium, inter duos, Hispanorum scilicet

& Indor um, distribuendorum in Limanâ hac

Ecclesia excreuerit: ex tributis & iuribus aliis

satis magnam summam adiiciunt: vt Regium pa-

trimonium ex contributione dictâ Nouenorum

neutiquam videatur augeri, quando in id certiùs

impenditur, in quod à ministris sacris minùs for-

san securè impendendum posset suspicari.

  56 Iuxta quæ, siue vna tantùm Bulla con-Probatio 1.|Assertionis|concludi-|tur & in-|competen-|tia iudicũ|laicorum|ostenditur.

cessionis fuerit siue plures, manifestum relin-

quitur Reges nostros decimarum ius virtute illa-

rum habitum in Ecclesias reuocasse: vnde & ab

eisdem administrantur & distribuuntur, plenariâ

penitus potestate. Ex quo clara relinquitur Con-

sequentia præcipua, & Assertionis probatio; sci-

licet non posse iudices sæculares in earum se

caussis immiscere: tum quia spirituales sunt, vt

Canonico iure decisum, quod iam vidimus num.

44. tum quia est iudicium de re alterius proprium

forum habentis; & ita illi sunt prorsus incom-

petentes: sicut incompetentes haberentur iudices

Ecclesiastici, si vellent de laicorum bonis iudi-

care. Vnde ius ipsum Canonicum caussas tales

ad illos remittendas esse decernit, etiamsi Cleri-

ci sint actores. Cap. Si Clericus. Cap. Ex tenore, de



foro competenti, vbi præclara illa sententia: Nos

igitur attendentes, quòd fic sumus viduis in iustitiaCap. Ex|tenore.

debitores, quòd aliis iniustitiam facere non debemus.

Verba sunt Innocentij Tertij. In vsurpatione er-Vsurpatio|alieni fori|est contra|iustitiam.

go alieni fori iniustitia est: vt animaduertant sæ-

culares iudices Ecclesiastici fori caussas vsurpan-

tes, non solùm contra Religionem delinquere,

sed iustitiam etiam violare.




§. IV.

Vlterior probatio, & notanda quædam.



57 DEinde Positio illa, de quâ post Assertio-Tali in|caussarum|decimaliũ|cognitione,|etiamsi|Regi con-

nẽ n. 45. probari vlteriùspotest: nam et-

iamsi demus priuilegiũ leuandi decimas Regibus

nostris competere, non ideò sequitur earum caus-

sas posse à laicis tribunalibus iudicari: ergo ea ra-<-P>@@

<-P>tio minimè suffragatur. Antecedens probatur ex

receptissimâ sententiâ affirmante, quando decimæcuæ, vbi|ex feudo|& Emphy-|theusi ar-|guitur.

in feudum, seu emphytheusim sæcularibus con-

ceduntur, earum caussam ad iudicem Ecclesia-

sticum pertinere. Pro quâ plures adducit Diana

Parte 1. Tract. 2. Resolut. 91. Parte 3. Tract. 1. Re-

solut 50. & Parte 4. Tract. 1. Resolut. 56. Estq́ue

expressa decisio Rotæ, vt idem testatur Auctor

ex Antonio de Marinis per extensum illam pro-

ponente. Et eamdem, cùm de iure decimandi

agitur & non de facto, præter citatos à Dianâ

tenent Barbosa Lib. 3. de iure Eccles. Cap. 26. §. 4.



num. 1. & 3. Molfesius Tractatu 6. Cap. 4. num.

64. Trullens in Decalogum Lib. 3. Cap. 3. Dub. 8.



num. 11. Gutierrez de iuramento confirmatorio.

Parte 1. Cap. 2. num. 35. Zerola Parte 1. v. Deci-

ma, §. 6. Leander de Sacramento Tractatu circæ

Quintum Ecclesiæ præceptum, Quæst. 29. Bassæus

v. Decimæ num. 12. Doctor Carrascus del Saz

Panamensis Cancellariæ Senator & Iurisconsul-

tus egregius, in Tractatu de iudice competente deci-

marum Cap. 6. §. 2. num. 2. & 3. Tondutus de

præuentione iudicij 2. parte Cap. 25. num. 2. Re-

buffus Tractatu de decimis. Quæst. 12. num. 2. P.

Suarez Tomo 1. de Religione Libr. 1. de diuino cultu



Cap. 38. num. 15. & 16. P. Lessius Libr. 2. Cap.

39. num. 18. P. Castro Palaus Tomo 2. Tract. 10.



Disputat. Vnica Puncto 15. num. 5. & 8. P. Vin-

centius Tancredi Tract. 1. de Religione Lib. 2. Quæst.

2. alios adducens. Et est adeò communis senten-

tia Theologorum, vt vix sit, qui ex illis in op-

positam inclinarit.

  58 Solus P. Henriquez Libr. 7. qui est de

Indulgentiis. Cap. 27. in Gloßâ lit. L. asserit de de-Patrem|Henriquez|non benè|pro contra-|riâ senten-|tia adduci

cimis nobilibus laicis à Pontifice concessis, non

Episcopum, sed laicum iudicare. Et esse proba-

bile cùm decimæ in perpetuum conceduntur,

affirmat P. Palaus suprà num. 6. & Patrem Hen-

riquez adducens Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 1.



num. 44. aut ita resoluere post Nauarrum in Ma-

nuali Cap. 21. num. 3. & alios Theologos, & Iu-

ristas. Sed certè citatus Pater nullum pro eo

Theologum adducit: nam nonnullĩ ab eo Litte-

râ antecedenti citati, ad rem aliam pertinent, quòd

scilicet, quamuis mulier, communiter loquen-

do, non sit capax iurisdictionis spiritualis, eam

Pontifex potest reddere capacem: ex quo pro

decimis arguit: quod non negamus, licèt negari

non sine magno fundamento possit: vnde id vtCirca ius|decimandi|rem esse|certam|communi|assensu

certum videtur admittere Dom. Solorzanus su-

prà num. 42. dum ait ius decimandi spirituale es-

se, & ita iudices laicos ad iudicandum de illis pe-

nitus incapaces, atque ita non agi de eo in casu

præsenti, sed de temporali earum perceptione.

Nullum est ergo à Theologis sententiæ isti pa-

trocinium, & citatus Pater praxim apposuit, non

illius iustificationem: neque enim omnis praxis

illam habet. Vnde Couarruuias Practicarum Quæ-Non omnis|praxis iu-|stificata.



stionum Cap. 35. num. 1. §. Non oberit, cùm sta-

tuisset caussam possessionis rei spiritualis vel qua-

si spiritualis, non posse per laicum iudicem exa-

minari, subdit sic: Ex quibus opinor vsum forensem



Galliæ admodum refragari iuris Pontificij receptis con-Couarru-|uias.

clusionibus. Additq́ue statim: Tametfi quandôque

Reipublicæ conueniat illum etiam apud nos admitti.

Sic ille acsi in Catholicissimo regno expediens

esse possit Iuris Pontificij receptis conclusioni-<-P>

@@0@

@@1@Decimalium caussarum cognitionem ad Consilium non spectare. 53

<-P>bus refragari. Prætereà P. Henriquez non ab

Episcopis, sed à laicis iudicibus cognitionem ha-Cognitio-|nem quo-|ad factum|plures ad-|mittunt.

beri dixit: Atqui hoc de cognitione quoad factũ

potest intelligi, quam esse licitam plures ex cita-

tis admittunt, licèt sint qui negent, vt videri po-

test apud Dianam loco citato Partis 4. Cùm ergo

res hæc spiritualis sit, in eâ examinandâ Theolo-In caussa|ista Theo-|logorum|potiùs ha-|benda ra-|tio.

gorum potiùs habenda est ratio, præsertim si ex

Iurisperitisplures sint, qui eorum sententiam

amplectantur, vt in præsenti contingit.

  59 Vnde P. Suarez suprà num. 16, admonet

cautè legendum Couarruuiam, qui Capite citatoCautè le-|gendos Au-|ctores ad-|uersantes.



num. 2. §. Tertiò, quoties, contrariam à nobis

propositæ sententiam statuit. & Lib. 1. Variarum



Cap. 17. Dicto 9. iudicium etiam circa decimas

legibus Hispaniæ statutum in casu speciali, vt iu-

stissimum in sæculari tribunali defendit: sicut &

alios similiter loquentes, quia plusquàm opor-

tet inclinant in fauorem sæcularium Principum.

Quod & P. Azor Tomo 1. Lib. 7. Cap. 25. & 36. etiā

adnotauit, dum consuetudines dictas sæpiùs vo-

cat corruptelas. Et cùm Cap. 25. §. Tertiò quæri-



tur, donationis, de qua agimus, Regibus Hispa-

niæ in Indiis factæ, inserat mentionem, cum mo-

dis aliis, quibus à Sede Apostolicâ dari solent

decimæ ob merita laicorum: sequenti statim §.

affirmat donatione prædictâ non obstante, ea-

rum caussas ad iudices tantùm Ecclesiasticos per-

tinere. Et addit sic: Nec sufficit in hoc si RomanusP. Azor.

Pontifex tolerat id, quod fit in Curiis vel Prætoriis

Ciuilium Principum secundùm postremam sententiam:Toleran-|iam Pon-|ificis non|xcusare.

quia aut non tolerat, quippe qui sæpiùs reclamat: aut

si tacet, ac tolerat, id solum facit, quoniam id commo-

dè impedire nequeat, aut ignoret illud, quòd laicorum

auctoritate, vel consensu fit. Sic ille.

  60 Et prædicta quidem cautio meliùs hîc

cadit, quàm vbi Dom. Solorzanus eam censuitGregorij|Lopez do-|ctrina pe-|nitus am-|plectenda,|contra im-|meritam|Dom. So-|lorzani|cautionem.

adhibendam; circa doctrinam scilicet Gregorij

Lopez in l. 17. Tit. 4. Partis 3. verbo, Casi ellos

vbi ita scribit: Si Rex donet alicui partem aliquam



decimarum, quæ Regi competunt ex priuilegio Pontifi-

cis, & super tali donatione lis oriatur; sitq́ue quæstio

super iure decimandi vel quotâ decimæ, quod non

potestin Curiâ Regis cognosci: quia sicut ipse cognoscere

non potest detali caussa, veluti merè spirituali, sic nec

eius Curiâ. Sic ille, subdens hoc esse benè notan-

dum ad limitationem l. 27. Tit. 18. Partis 3. quæ

Regitribuit cognitionem priuilegiorum & do-

nationum, quas facit: Ad quæ sic ait Dom. So-

lorzanus citato Cap. 1. num. 60. Vnde cautè legen-Dom. So-|lorzanus.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   17   18   19   20   21   22   23   24   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə