parietes diutiùs commorari. Et arbitrium hoc
giuscula prodierunt. Neque obiiciat quispiam
simè nouimus constituta. Circa quæ Dom. So-
<-P>Cap. 10. & in Politica Cap. 12. cum Regiarum
schedularum inobseruantiâ concludit. Dum er-
go permissio præualet, ad conscientiæ tribunal
caussa est ista penitus reuocanda. Non probatQuid de|pueris.
ille pueros decennio maiores ad labores textrinæ
distribui. Sed cum id ordinationes regni permit-
tunt, circa hoc velle scrupulum iniicere, est vo-
ces, vt dicitur, fundere in deserto.
134 Dico sexto, Distributio Indorum, vtAssertio 6.|de distri-|butione In-|dorum ad|domestica|priuato-|rum mi-|nisteria.|Et quid|non liceat.
priuatis seruiant, in domesticis ministeriis debet
penitus prohiberi. Sic factum à Regibus nostris,
vt videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 1.
Cap. 2. & in Politica Lib. 2. Cap. 3. & quia strictæ
circa hoc prohibitiones nondum fuerant exactæ
executioni mandatæ, hoc ipso tempore, quo
hæc scribo, executio à Rege nostro efficaciter
intimata, pro quâ Excellentissimi Comitis Albæ
de Aliste Peruuiani Proregis cura peruigilat, &,
vt credo, negotium hoc feliciter absoluetur.
135 Occurrebat autem circa hoc, stante di-Difficultas|circa re-|demptio-|nem labo-|ris pretio|ab Indis|reddito.
stributione præfatâ, quæ & forsan alicubi per-
seuerat; quotidiana quæstio, an scilicet Indi pos-
sint ministerium dictum pretio redimere, quæ
& pro huiusmodi aliis potest deseruire. Et pos-
se quidem Indos ipsos dubitari nequit: quiuis
enim suam potest redimere vexationem: quod
videtur etiam verosimile ex parte eorum, ad
quos seruitij vtilitas pertinebit. Illud tamen dif-
ficile, an supra pretium ab ipso, cui ministe-
rium exhibetur, pro eôdem assignatum, recipi
aliquid possit. Et vsus affirmantem partem ap-
probauit, quia si ministerium tale à voluntario sit
famulo, loco obligati, exhibendum, pluris pro-
fectò constabit, & ita qui seruitium suum pretio
redimit, hos debet maiores sumptus compensare.
E. g. Indus lignationi pro coquinæ commodo
destinatur, vt quotidie fascem lignorum addu-
cat, qui in vrbe sex aut octo regalibus venditur.
Qui ergo vult laborem redimere, totidem exhi-
bet, vnde dierum continuatione nimis quantùm
redemptionis pretium excrescit; cùm tamen ipse
pro labore duos tantùm regales accipiat.
136 In quo tamen manifesta iniustitia de-
prehenditur: Nam si labor seruientis huius tan-Iniustitia|in eo dete-|cta ex par-|te eorum,|cui labor|exhibetur.
tum valet quantum soluit: ergo pretium eidem
assignatum, cùm personaliter seruit, duorum sci-
licet, & vnius aliquando regalis, iniustum est,
cùm infra dimidium sit: neque quisquam potest
pretij diminutionem stabilire, quod commune
est, in pauperum ac miserorum præiudicium, vt
est doctrina communis.
137 Prætereà. Demus Indum istum, siVrgetur ex|doctrina|certa circa|rerum pre-|tium, quod|non ex cō-|modo ali-|cuius æsti-|matur.
non seruiat, in conscientiâ teneri compensatio-
nem laboris offerre. Tunc certè non aliam quàm
duorum regalium, quibus eius labor æstimatur;
licet aliàs labor dictus maioris esset pretij apud
herum; quia illud debet quasi per accidens re-
putari. Quemadmodum si Indus sit ad auri vel
argenti effossionem obligatus, & die aliquo
laborare desinat, non debet Mineræ domi-
no tantùm auri aut argenti reddere, quantùm,
si laborasset, eruisset, sed quantùm labor eius æ-
stimatur: si ponamus inquam ad id in conscien-
tiâ obligari. Et idem est de laborantibus in ex-
piscatione margaritarum. Pretium enim rerum
non pendet ex alicuius commodo, sed ex com-
muni æstimatione, vt benè P. Lessius Lib. 2. Cap.<-P>@@
<-P>21. num. 67. & 76. ex quo Caramuel sic scribitCaramuel.
in Theologia morali num. 477. Pictor vili pretio
pigmenta emit, quæ scit sua arte ita attemperanda, vt
oculis gratißimis magno pretio vendantur. Et hoc tu-
ta conscientia in omnium opinione. Sic ille. Viden-
dus etiam Cardinalis Lugo Disput. 26. de Iustitia
num. 44. & P. Bauny de Contractibus Lib. 1. Quæst.
8. Sicut ergo in conscientiâ talis non teneretur
soluere, nisi quantùm labori eius est pretium as-
signatum; ita neque cùm redimit, plus debetur,
ac proinde nequit cogi totum commodum ex-
æquare. Et quidem cùm exiguum est laborisLegistato-|rum circa|hoc mens.
pretium à legislatoribus designatum, non est
credibile existimasse illos, voluntariè laborantes
adeò superius pretium laboris accipere: talis e-
nim inæqualitas iustitiæ contraria est, & eo ipso
quòd quis inuitus seruiat, maius debet pretium
laboris habere, quia labor voluntarius, sicut &
merces, vilescit. Voluerunt ergo ciuium neces-
sitati succurrere, vt essent opportuni ac necessa-
rij seruientes iis, quibus deesse voluntarij pote-
rant, cùm Indi ad seruiendum proni non sint,
vacationem à curis & laboribus magnis tunc o-
pibus præferentes: modò enim quamplures
sunt, quos lenocinium mercedis, sicut & nego-
tiationis inuitat, vt lautiùs comedant, & elegan-
tiùs vestiantur. Quod autem de domesticis ser-
uientibus diximus quoad pretij taxationem, de
iis pariter, qui in Mineris laborant, dictum ac-
cipiatur.
§. IV.
Assertio Septima circa Cocam, & notanda
quædam circa illam.
138 COca notissimum est folium in regio-Coca quid|sit.
nibus istis arbusculæ feruidioris soli,
quæ miras dicitur habere virtutes, de quibus
præsertim P. Eusebius Nieremberg Lib. 12. na-
turalis historiæ Cap. 25. & alij, quos adducit Dom.
Solorzanus suprà Lib. 1. Cap. 8. & in Politicâ su-
prà Cap. 10. Ex eo præsertim in æstimatione a-
pud Indos, quia commanso & succo hausto,
vires augere dicitur, & ad tolerandam inediam
& sitim, valde efficacem experiuntur. Vnde
qui in Mineris laborant, eâ præsertim vtuntur, &
ita quæstum magnum Cocicesorum dominis
præstat & in eo versatis commercio, ad Mine-
rarum loca, & Potosinas præsertim exportata.
P. Sacchinus Lib. 2. historiæ Societatis num. 147.
sic de illa: Coca maximam Peruiæ mercaturam con-P. Sacchi-|nus.
tinet. Ea est herba pusilla, saligno folio similis, tam
perditè indigenis in amoribus, vt non nisi in ore fe-
rant, ac sese si opus sit, venditis parent. Sic ille.
Circa quam
139 Dico septimò. Non licet Indos adAssertio 7.|Indos non|posse ad|illius cul-|turam di-|stribui.
huius plantæ culturam distribui. Sic Dom. So-
lorzanus suprà & Regum nostrorum prouida
dispositio id seuerè prohibentium. Ratio est,
Quia bonum publicum talem coactum laborem
non requirit, sine huius enim folij copiâ labor
quicumque Indorum consistere potest, ex iis,
qui cum moderatione possunt iniungi Christia-
nâ: vires enim alimenta consiliant, quorum a-
bundantia suppetit: vnde videmus Indos conti-<-P>
@@0@
@@1@32 Thesauri Indici Titulus I. Cap. XIV.
<-P>nuè laborantes, etiam vbi folij istius copia est
nulla, communibus alimentis vegetatos.
140 Prætereà. In culturâ dictâ multa ad-Multa cul-|turæ in-|commoda.
miscentur incommoda. In primis enim solum,
quod plantæ istæ requirunt, & aër congenius,
ob feruorem nimium, Indorum est valde exitiale
saluti. Deinde, multas à dominis prædiorum
huiusmodi patiuntur iniurias, dum acerbè vexan-
tur, & in conualle illud lacrymarum deducti, æ-
gerrimè permittuntur exire. Item, quæ ad fi-
dem & Christianos mores spectant, pessimè
dispensantur: vix enim est Sacerdos, qui apud
eos velit diutiùs commorari. Quod quidem in
præcipuâ culturæ huiusce prouinciâ ita accide-
re fideli relatione perdidici: de quo & P. Sacchi-P. Sacchi-|nus.
nus Lib. 2. citato num. 301. ita scribit: Sunt ea iu-
ga propter asperitatem in hospitalia, & conualles pro-
ximæ propter aëris inclementiam, & incubantis ca-
loris vim, valetudini pernitiosæ. Tamen quia nihil
imperuium, nihil formidolosum auro est, cùm Coca ibi
proueniat, cuius quæstiosißimum commercium in Peru-
uiâ est, valde ab externis & indigenis celebrantur.
Ceterùm quia non tam multos diuina quàm humana
inuitant lucra, inopiâ Sacerdotum numquàm ferè Di-
uinis de rebus ibi sermo auditur. &c.
141 Tandem, folia dicta ad superstitionesAd diaboli|cultum ad-|hibetur.
& Idolorum sacrificia ab Indis frequenter assu-
muntur; & diabolo per eam culto sic proculdu-
bio agente, abusus illa sumendi ad Hispanos, fę-
minas præsertim, est infeliciter peruagatus, ma-
lorum complurium origo detestabilis comperi-
tur, vt opus fuerit Inquisitorum censuram non-
nullos in hac parte reos iudicialiter experiri.
142 Neque obiiciant Ecclesiastici ex cul-Ob deci-|marum|accretio-|nem mini-|mè promo-|uenda.
turâ huiusmodi decimas non parùm augeri, & ita
promouendam illam Indorum distributione.
Huic enim obiectioni Canonicum Ius ex dire-
cto se opponit, dum in Regula 48. sic habet in 6.
Locupletari non debet aliquis cum alterius iniuriâ, vel
iacturâ. Accedit in Consilio Limensi 2. AnniRegula,|Locuple-|tari.
1567. Parte 1. Can. 124. Patres contra vsum
talem insurgere, & Gubernatores hortari vt In-
dos ab isto labore submoueant, vel saltem ad il-
lum nulla ratione compellant. Reddunt autem
rationem his verbis: Quia Coca res est sine vtilitate,Concilium|2. Limen-|se.
& valde apta ad abusum & superstitiones Indorum:
ex cuius comestione paruum habent fructum, & mul-
tos ex culturâ labores, illiusque occasione multos periisse,
& etiam nunc perire. Sic illi. Quod ergo sic vi-
sum est Peruuianæ Ecclesiæ Primoribus, non
debent alij, in eorum suffecti locum, minùs con-
ueniens æstimare. Et si illi quidquid futurum
commodi in huiusmodi commercio posthaben-
dum censuerunt, idem etiam successores bono
spiritu ductos conuenit posthabere.
143 Sed quæstio hîc ex dictis oboritur.Coca an|licitè ven-|di possit.
Cùm enim dictum sit Cocâ quamplures abuti,
& ad superstitiones, aliaq́ue grauia facinora eam-
dem assumi, non videtur licite vendi posse, ne sic
vendens alterius peccato communicet, sitque il-
lius caussa, & consimili reatu teneatur. Quæ
difficultas per ea videtur expedienda principia,
quæ circa rerum indifferentium venditionem a-
pud Doctores occurrunt, vt aduertit Ferdinan-
dus Zurita in Enchiridio Quæstionum IndicarumIuxta do-|ctrinam de|venditione
Quæst. 30. Proposit. 3. Et communis resolutio est
affirmatiua; quando tamen, licet indifferentes<-P>@@
<-P>sint, non creduntur hîc & nunc ad prauum v-indifferen-|tium con-|cludendũ,|quæ fixa|non est.
sum comparari: aut talis sunt generis, quòd re-
gulariter loquendo ad prauum vsum applicen-
tur: tunc enim, nisi grauis subsit caussa, vendi
nequeunt. Circa quod tanta est in Auctoribus
varietas, tot exceptiones, aut ampliationes, vt
vix quidquam iuxta illos firmum statui possit,
quod scilicet aduersantes se non habere possit
gloriari. Pro quo præsertim videri possunt So-
cietatis Auctores, de Charitate vti & de scanda-
lo disserentes, & etiam de Contractibus, qui
sunt sanè permulti, & prætereà alij, de quorum
placitis agit Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 41.
Parte 3 Tract. 5. Resolut. 36. & Tract. 6. Resolut.
44. Parte 4. Tract. 3. Resolut. 60. Parte 5. Tract. 7.
Resolut. 36. & seqq. & in Additionibus ad Tracta-
tum citatum.
144 Potest ergo Coca vendi, cùm res in-Potest ven-|di omni-|bus, quan-|do est ex-|posita ven-|ditioni.
differens sit, & ita vsu receptum, in publicis e-
nim tabernis exponitur. Quod ex multorum
doctrinâ deducit Dom. Solorzanus suprà n. 17.
& seqq. & in Politicâ pag. 117. & Ferdinandum
Zuritam specialiter adducit num. 20. vt omni-
modum Assertorem: cùm tamen ille folùm di-
cat sæpissimè licitam esse venditionem, non ta-
men semper. Iuuant autem pro eôdem, quæ ha-
bet Quæst. 39. circa tributum in deorum cultum
verosimiliter expendendum. Et de venditione,
cùm Indi emunt, nullus esse scrupulus debet, quia
illi ipsâ ad bonum naturæ frequenter vtuntur.
Quod & respectu aliorum dicendum; etiamsi
suspicio sit ad vsum non bonum assumi: quando
illa, vt diximus, publicè exposita est: si enim ne-
getur, frequentium erit dissidiorum occasio, &
ita rationabilis est caussa non negandi, quam
sufficere ad hoc multi, ex citatis, Scriptores tra-
dunt. Si autem non sit publicè exposita, & ne-Si non sit|exposita,|non sem-|per licet.
gari sine mendacio, ac iurgiorum caussâ possit:
si videlicet qui vult emere, nesciat à tabernario
haberi illam in secretiori tabernæ parte; videtur
dicendum juxta communiter receptam doctri-
nam, non posse vendi prauè vsuro, aut de quo
est verisimilis conjectura. Iam enim hic alieno
peccato sine momenti aliqualis necessitate com-
municat.
145 Vbi duplex esse euasio potest. Prima,Euasio du-|plex.
volentem emere jam esse ad peccatum à se ipso
determinatum, & ita non esse locum coopera-
tioni: quia juxta communem & receptissimam
sententiam, actus externus non addit nouam ma-
litiam interno. Secunda, eum, qui ab hoc non
emerit, empturum ab alio, & ita negatione non
euitari peccatum. Propter quam rationem ali-
qui sic opinantur, sed non benè.
146 Et quoad Primam, quæ est Emma-Prima im-|probatur.|ex eo quòd|emẽs sit de-|terminatus|ad peccan-|dum.
nuelis Roderici Tomo 1. Summæ Cap. 23. num. 8.
Ledesmæ in Summa Tomo 2. Tract. 27. Cap. 2.
Dub. 4. Pro quâ & Diana Parte 11. Tract. 5. Re-
solut. 50. adducit P. Ferrantinum id admitten-
tem in vendente cœnam volenti frangere jeju-
nium, aut etiam Idolum sacrificaturo, vel ama-
siæ imaginem picturo: stat omnium consensus,
teste Lorcâ 2. 2. quæst. 10. art. 9. num. 5. dicen-
tium nefas esse vendere ea, quæ per se ad infide-
litatem conferunt, neque alium vsum habent, vt
vestes Sacerdotales, Idola, eorum templa, Sy-
nagogas, & similia, quia hoc est prauis actioni-<-P>
@@0@
@@1@Ad quos Indi labores compelli possint. 33
<-P>bus cooperari. Atqui juxta doctrinam dictam
hæc essent licita, quia ea ementes jam sunt ad
prauos actus à seipsis determinati, quia nullam
malitiam inter nis addunt. Deinde, hic & nunc
iste peccat: ergo & præbens peccati materiam
hic & nunc etiam peccat. Item, sequeretur pos-
se aliquem juuare alium ad occisionem alterius,
quod dici vllo pacto nequit. Patet Sequela.
Nam potest iste sibi verosimiliter persuadere, si
ipse non juuet, alios, qui juuent, futuros ad
quod à seipsis jam determinati sint. Licèt ergoMalè ap|plicari do-|ctrinam de|non distin-|cta malitia|actus ex-|terni.
actus externus aliam malitiam non addat inter-
no; in eius tamen doctrinæ applicatione error
apertus committitur: quando enim quis post
voluntatem, quam habet, occidendo aliquem,
& sic de aliis, hic & nunc in actum homicidij
prorumpit, alius est internus actus, quo hic &
nunc se ad occisionem applicat, & ad illum ad-
iuuat, qui ad externum cooperatur: non enim
vellet hic & nunc occidere, nisi haberet adiuto-
rem. Malè ergo doctrina illa de malitiâ non di-
stinctâ actûs externi applicatur. Videatur casus
similis apud P. Arriagam Tomo 5. Disput. 49. num.
66. qui & nobiscum sentit. num. sequenti.
147. Quoad Secundam autem insurgit P.Secunda de|non defe-|cturo qui|vendat,|exploditur.
Suarez Disput. 10. de Charitate Sect. 3. num. 2. P. Pa-
laus Tomo 1. Tract. 6. Disput. 6. Puncto 10. num. 40.
& alij, contra nonnullos, ex quibus est P. Tho-
mas Sancius Lib. 1. Operis moralis Cap. 7. num. 16.
& alios, quos adducit Pharaonius Tract. 1. Seßio-
ne 11.
Casu 18. & Diana
citato Tract. 7.
Resolut. 38.
vbi cum illis ait tantùm esse culpam venialem,
alio peccante mortaliter: quod equidem parùm
Theologicè dictum videtur: Nam aut mortaleTantùm|veniale in|eo esse malè|aliqui cen-|sent.
propter cooperationem ad mortale esse debet,
aut nullum, eò quòd reuerà cooperatio non sit,
quandoquidem etiam, tali actione non stante;
non desineret peccatum perpetrari. Quâ consi-
deratione posset sic materiam ministrans se tueri.
Esse autem mortale probatur communiter, quia
quòd futurus sit alius venditor, est per accidens,
& qui nunc vult emere, me negante, potest mu-
tare voluntatem. Ad quæ dici potest, attentisCommunis|ratio vide-|tur infir-|ma.
circumstantiis posse certum esse moraliter ven-
ditorem de vtrôque, & ita hîc & nunc non esse
per accidens id, quod dicitur, sed voluntatem
ementis esse talem, vt sit cum aliorum coope-
ratione infallibilitate morali connexa. Quod si
contingat desistere, id potiùs per accidens dici
poterit accidisse.
148 Probo ergo. Quia moralis illa certitudoValidiores|aliæ pro-|nuntur.
futuri peccati, non tollit obligationem non coo-
perandi ad illud: ergo propter illam immeritò
negatur esse mortalem. Assumptum ostendo.
Nam in ipso determinato ad peccandum, stante
tali determinatione, est obligatio non exequendi
illam: ergo etiam in aliis cognitio determinatio-
nis non tollit obligationem. Deinde, ratione nu-
per adductâ: quia iste hîc & nũc mortaliter pec-
cat: ergo & mortaliter pecccat etiam hîc & nunc
peccato cooperans. Prętereà. Iste petens materiā
peccati peccat mortaliter: ergo & illam præbens.
Consequentiā ostendo: nam si non peccaret ma-
teriā prębens, neque ille peccaret, qui eam postu-
laret: quod enim dari sine peccato potest, sine
peccato etiam peti ab eo potest. Tandem. Ego
non pecco dum vendo, quia vendet alius. Tunc<-P>@@
<-P>sic. Ille alius peccabitnè, an non? Peccabit cer-
tè; & ita videntur Auctores aduersi supponere.
Atqui non aliâ ratione peccabit, nisi quia coo-
perabitur peccato istius: ergo & ego ob eam-
dem rationem. Quin etiam, quòd ex eo fiet
non solum me posse vendere, sed etiam teneri,
quia alterius peccatum debeo charitatis lege vi-
tare. Ex quo manifestè sequitur contra DianamCirca ve-|niale re-|curritur.
nec peccatum veniale in eo interuenire, quia
nullus ad peccandũ etiam venialiter potest obli-
gari, etiamsi per illud alterius sit crimen quan-
tumuis immane vitandum: quod tamen in casûs
contingentiâ numquàm occurret: peccatum
enim ad nihil honestum est vtile, cùm bonum
non sit.
§. V.
Circa nonnnullos alios Indorum labores
extrema Resolutio.
149 DIco octauò, pro cōstructione Ecclesia-Assertio 8.|de Con-|structione|Ecclesia-|rum.
rum licitè possunt Indi compelli, justâ
mercede signatâ sic Dom. Solorzanus suprà Lib. 1.
Cap. 6. & in Politicâ Lib. 2. Cap. 8. Constat ex
dictis §. 1. Quia inter bona publica hoc locum
Dostları ilə paylaş: