ctum.
Divo Hieronymo asseritur, difficile videtur.
Pro quo tamen D. Pauli testimonium allegat
ex 1. Cor. 2. v. 7. ubi sic ille: Sed loquimur Dei
nibus esse videtur. Sed ut etiam pro Angelis
id non videtur stare posse. Angelus enim o-
ctis mulieribus considere. Quomodo ergo ex
necessaria aut conveniens videbatur. Hinc est
ignorasse. Vnde hoc saltem à S. Doctore con-
<-P>ejus in Cap. 3. Epistolæ ad Ephesios, ubi ita scri-Cognovisse|ut statuat.
bit: Crux itaque Christi non solùm nobis, sed &
Angelis, cunctisque in cælo virtutibus proposuit &
aperuit Sacramentum, quod anteà nesciebant. Hæc
ille. Quæ cùm asserat P. Suarez lib. 5. de An-P. Suarez.
gelis Cap. 6. n. 26. ita prosequitur: Vtique ita
distinctè (nesciebant) & quantùm & quale in
se futurum erat, sicut postquàm factum est. Sic il-
le, ex verbis S. Doctoris colligens non solùm
Angelos mysteria quoad substantiam cogno-
visse postquàm peracta sunt, sed etiam quoad
circumstantias, quod plus est quàm id, quod
contendimus, & tamen uti certum videtur
stabilire.
189. Ex quo discrimine substantiæ & cir-
cumstantiarum circa mentem aliquorum Pa-
trum explicandam lucem haberi sufficientem
existimat Doctor Eximius. Quæ tamen pro
adducto testimonio ex Isaiæ Commentarijs
non videtur sufficiens; quia nimis apertè co-
gnitio illis duorum illorum mysteriorum de-
negatur. Neque ille præfati testimonij memi-
nit, unde nec scimus quam pro eo sententiam
esset prolaturus: Dici ergo potest ignorasseExposita|mens S.|Doctoris.
Angelos mysteria dicta nondum executioni
mandata, quæ tamen jam extantia cognove-
runt. Quando ergo ascendente Domino igno-
rantiam videntur præ se ferre, ad anteceden-
tem durationem esse referendum: ut scilicet eo
pacto magnitudinem mysteriorum reddant
quantum per vires liceat manifestam. Itaque
quod S. Doctor ait, interrogasse rei novitate
perterritos, stat equidem, quia revera rei sunt
perterriti novitate, quando mysteria in fieri, ut
more Scholæ loquamur, aut in facto esse per-
viderũt; & quia affectus ille aliquo modo per-
sistebat, cùm Dominus ascenderet, ita loqui
triumphatori occurrentes potuerunt. Et hoc
quidem juxta Doctoris Maximi sententiam,
nam juxta plures, quos P. Suarez sequitur Ca-
pite illo 6. Angeli mysteria, quæ ad Christum
attinent, ante illorum existentiam cognove-
runt, pro quo diffusa apud illos disputatio, &
Nobis diffusio minimè nunc temporis oppor-
tuna.
190. Quia verò de candore resurgentisChristus|Angelis post|resurrectio-|nem stupen-|dum spe-|ctaculum.
agimus, juvat D. Joannem Chrysostomum lo-
quentem excepisse Homil. 65. in Ioannem, ubi
de Christo post resurrectionem Divæ Magda-
lenæ apparente agens juxta D. Joannis enarra-
tionem, ad id perveniens, ubi illa conversa est
retrorsum, dum cum Angelis eam allocutis hæ-
reret, & vidit IESVM stantem, Joan 20. v. 13.
ita scribit: & quænam hæc consequentia, cùm illosIoan 20.|v. 13.
alloqueretur, & nihil adhuc respondissent, respice-
re? Vt sentio, loquente Maria cùm Christus repen-D. Ioan.|Chrysost.
tè appareret, obstupuerunt Angeli, & vultu, &
motu, & gestuse Dominum vidisse significarunt,
ideò mulier respexit. Sic ille. Ubi cùm perterri-
tos Angelos Christi conspectu protestetur, in
eumdem cum D. Hieronymo sensum videtur
concurrisse, qui, ut vidimus, similiter locutus:
Rei novitate perterriti. Resurgentis ergo Christi
aspectu perterrentur: talis enim apparebat il-
le, ut non possent non spectaculum illud vehe-
menter admirari. Sed an non illi & speciosi
& splendidi? Sic Doctor sanctus præmiserat:<-P>@@
<-P>Videt Angelos sedentes speciosos. Videt eorumIdem.
splendorem, & supra consuetudinem videt speciem
&c. Sit id ita: Sed species illa & splendor, si ad
speciosum formâ præ filijs hominum, splendo-
re superaddito referatur, extra comparationis
terminos invenitur: unde qui ad mutuum non
moventur intuitũ, ad illius præsentiam obstu-Ioan. 20.|v. 12.
pescunt. Vidit duos Angelos in albis sedentes. v. 12.
Ecce candorem, ecce resurrectionis colorem,
quam nuntiaturi advenerant. Et eodem Chri-
stus, sed illustrissimo supra comparationem
apparet, ut dicere Maria meritissimò possit:
Dilectus meus candidus & rubicundus. Cant. 5.Cant. 5.|v. 10.
Quod quidem tunc à Sponsa prolatum, cùm
illa anxia sponsum quæreret: qua in amatoria
inquisitione Ecclesia Divam Magdalenam
agnoscit: quæ invento Domino, cùm ad ejus
pedes suaviter & fortiter tentura procurrit, ab
eo audit: Noli me tangere. v. 17 & unde impetus?v. 17.
Ex amoris incendio, & novi spectaculi maje-
state: Siquidem longè melior factus erat secun-D. Chrysost.
dùm carnem. Verba sunt ejusdem S. Doctoris.
Hortulanum putaverat, cùm primùm ipsam
allocutus dixit: Mulier, quid ploras? quem quæ-
ris? v. 15. Cùm tamen aliter se Angelis præ-v. 15.
sentarit. Ne eam primo aspectu perterreret, vili
& communi specie. Vt locutus idem qui suprà.
Primo quidem aspectu: ex quo inferre licet
alium valde diversum fuisse secundum, quando
illum meliorem factum in carne recognovit,
ut dicere semel & iterùm posset: Dilectus meus
candidus & rubicundus. Vtinam & nos pari &
affectu & effectu idem dicere valeamus.
§. V.
Doctrina multiplex erratorum occasione.
191. NVm. 848. citatus Psalmi 7. Versus 13.De Vibra-|tione gladij|in Deo, &|arcus my-|sterio.|Psal. 7.|v. 13.
Nisi conversi fueritis, gladium suum
vibrabit: & per errorem habetur Vibravit. Vbi
pręter reverentiam divinæ Scripturæ debitam,
ratione cujus & jota & apices retinendi, cùm
juxta Christi oraculum, magnum etiam sit in
illis momentum: Iota unum, aut unus apex, nonMatth. 5.|v. 18.
præteribit à lege &c. Matth. 5. v. 18. Sed etiam
quia in designatione futuri temporis, & non
præteriti, suum est dignum observatione my-
sterium. Id quod ex eo firmatur, quod ex arcu
ibidem: Arcum suum tetendit, & paravit illum.
Vbi non futurum, sed præteritum tempus de-
signatum. Et quidem Verbi Vibro significatio
quod ad præsens spectat, duplex esse potest.
Nam Vibrare movere est; quatere, agitare, etiamVibrare|quid.
si ad ictum instrumento hostili non veniatur.
Est etiam post agitationem ferire, juxta Vir-
gilianum illud 8. Æneid.
Namque improviso vibratus ab Ethere fulgor,
Cum sonitu venit.
Hoc autem loco cùm de gladio agatur, qui è
manu numquàm emittitur, pro emissione stare
sententia nequit. Sed neque pro agitatione
cum effectu percussionis, quia Originalis vox
non videtur congruere, juxta quam AriasArias Mon-|tanus.
Montanus legit Acuet. Vel certè acutum osten-
det: id quod velle sibi videtur Cardinalis Bellar-<-P>
@@0@
@@1@66 Recognitio V. Epithalamij Christi.
<-P>larminus, dum ita exponit: Splendere eum fa-
ciet. Quamvis revera in diverso accipiat sensu,Card. Bel-|larminus.
dum sic ait: Vibrabit, id est, gladium agitabit cæ-
dendo, atque ita splendere eum faciet. Quod ta-
men cum originali voce non videtur posse
constare, siquidem acuere, non est cædere, li-
cet ad cædendum dirigatur. Ideò genuinusCommodior|expositio.
sensus est Deum supplicium differre: sed non
adeò peccatores conversionem dilaturos, quia
dilatio vindictę in supplicij cedet augmentum:
acuitur enim gladius ut graviùs feriat protelan-
tes conversionem. Sed quid de arcu? Paratus
ille & tensus, ut statim jactis sagittis inferat
ultionem. Non enim semper Deus ultionem
differt, sed multoties in flagranti, ut dicitur, aut
certè non serò, & dum minùs illi cogitant,
cursum præoccupat peccatorum, ut nemo sibi
de dilatione blandiatur, sicut benè explicat
Titelmanus. Est autem subtilis & commoda
explicatio Cardinalis Bellarmini sic scribentis:
Vtitur autem similitudine gladij & sagittarum, utAlia Car-|din. citati.
significet Deum finire (corrige ferire) tam propè
quàm longè. Quando caussa mali nobis illati proxi-
ma est & manifesta, tunc Deus ferit cominus. Quan-
do caussa mali remota, & occulta est, tunc videtur
Deus eminus jaculari sagittas suas. Sic ille: quod
& aptari præcedenti expositioni potest, ut
Deus erga manifestas culpas sæpè vindictam
differat, quam & deproperat contra occultas,
dum interpretatione quadam æquivalenti ho-
mines de divino conspectu videntur sinistrè
sentire, aut saltem dubitare, & illud Regis
vatis usurpant: & dixi: Forsitan tenebræ occul-Psal. 138.|v. 2. & 10.
tabunt me. Psal. 138. v. 10. Ubi & illud v. 2.
Intellexisti cogitationes meas de longè. Ubi D.
Hieronymus vertit, Malum meum. Ut quæ oc-
cultissimæ pravæ cogitationes de longè à Deo
videantur intelligi, sed non longa expectatione
judicij sæpissimè feriantur.
192. Num. 850. sic extat: Magnum aliquidAliquid|an semper|substanti-|vum.
subodoretur mysterium. Ubi Aliquid, pro Aliquod
positum. Et dubitatur an sustineri mutatio pos-
sit, & Aliquid non substantive solùm, sed etiam
adjectivè possit usurpari. Et ut possit favere
videtur Ovidij illud lib. 5. Tristium Eleg. 1.
Est aliquid fatale malum per verba levare.Ovidius.
Ubi Est idem sit ac licet, congruum est, quod in
usu apud classicos Scriptores ostendunt hujus
magistri facultatis. Sed verius est eo etiam
loco substantivè sumi, ut sit sensus levamen
per verba aliquid esse, non esse pro nihilo re-
putandum, sic enim aliquid nihilo opponitur,
& unum est ex Senario illo transcendentium
barbara, sed notissima Reu vac voce designato,
id est, Res, ens verum, bonum aliquid unum. EtVerba pro|levamine|quantùm|momenti|habeant.
quidem non aliquid solum momenti in verbis
pro levamine est, sed & plurimum quando-
que, si ab ijs veniant, qui ex abundantia cor-
dis sanctè conformati loquuntur, quale D. Cy-
priani erat, ad quem sic quidam Presbyteri &
Confessores: Inter varios & multiplices, frater,D. Cypria-|nus.
dolores nobis constitutis, propter præsentes multo-
rum per totum penè Orbem ruinas, hoc præcipuum
nobis solatium supervenit, quod acceptis litteris tuis
erecti sumus, & dolentis animi mœroribus fomenta
suscepimus. Sic lib. 5. Epist. 12. Et res adeò est
certa, ut ampliori non indigeat probatione.<-P>@@
<-P>Num. 851. in fine pro Ascendentes habetur As-
cendentis, ubi nullius est negotij correctio.
193. Num. 852. circa finem ita legitur:Fidelium|probitas ex|Sacerdotum|conjicitur|probitate.
Possem hic ad moralia digredi, & Sacerdotes ad
vitæ sanctitatem cohortari, à quibus Christiani po-
puli prospectum licet conjectare, Vbi prospectum
positum pro Profectum. Posset autem non in-
commoda videri vox, & sensus stare idem: ut
scilicet Sacerdotum probitate pervisa, ibi &
Christiani populi liceat conjectare prospe-
ctum, tales videlicet prospiciendos fideles, qua-
lis fuerit prospectus Sacerdotum: ut dicere suo
modo Sacerdos possit: Qui videt me, videt &
populum meum, mihi, inquam, commissum, si non
æqualitate morum, ea tamen, quæ Christia-
nam decet pietatem. Pascite qui in vobis est gre-1. Petr. 5.|v. 2.
gem Dei. 1. Petr. 5. v. 2. Notanda Pastoris
summi adhortatio, quæ & ipsa gregis est pa-
stio, Gregis, inquit, qui in vobis est. Si ergo in
illis, in illis pariter videndus, ut qualis pastor,
talis grex videntibus conspiciatur. Forma facti
gregis ex animo. v. 3. Sint aliæ formæ huic loco
aptabiles significationes: ex illis unam præstatPsal. 44.|v. 3.
ex Psalmo nostro elicitam indicare. Speciosus
forma præ filijs hominum. v. 3. Vbi forma pro
pulchritudine, & ita habet D. Joannes Chry-
sostomus Homil. 28. in Matthæum ibidem à No-
bis adlegatus Speciosus pulchritudine. Sacerdos
ergo est gregis pulchritudo, & ita ex illa, quæ
in Sacerdote prospicitur, quæ sit in grege pos-
sit pariter conjectari, quod scilicet sit
Formosi pecoris pastor formosior ipse.Virg. Eclo-|ga 2.
Licet enim sciamus fuisse aliquos Pastores
sanctissimos, quorum sanctitati minimè gre-
gum sanctitas responsavit: id tamen non ita
frequens, & obnitente animorum intractabili
feritate: cùm tamen contrarium experientia
possit multiplex, & antiquitatis notitia, per-
suadere. Vt in populis jam fidelibus non vi-
deatur locus excusationi futurus, si in moribus
sit Pastorum ea odibilis deformatio, quam illi
non vereantur imitari. Sed circa hoc lugen-
dum potiùs est, quàm frigidis sermonibus per-
orandum.
194. In fine ejusdem num. ita occurrit: ModòCirca locum|pro Ascen-|sione de pen-|nis Christi.
in Christi Ascensione sumus, cujus pennis potestas
sceptro est Amygdalino figurata. Vbi cùm peren-
nis debuisset poni, pennis collocatum. Sed an
id sensum habere congruum possit? Nam as-
cendenti Domino pennas attribui posse ex eo
valet ostendi, quod Aquilæ in ascensu apud
Doctores sacros comparatus inveniatur. Cui
etiam D. Gregorius Homil 29. in Evangelia
illud ex Job. 28. v. 7. adaptavit: Semitam ig-Iob 28. v. 7.
noravit avis. Vbi S. Doctor nomen Avis, quod
in nominandi casu est, ut genitivum assump-
sit, unde & sic exposuit: Cujus avis semitamD. Gregor.
ignoravit quisquis eum ad cælum ascendisse non cre-
didit. Sic ille, nescio unde sic ratus, sicut & in
nonnullis alijs, quæ ob codicum minùs fide-
lium infortunatam copiam videntur accidisse.
Cùm aliàs Hebraicæ linguæ, nullam videatur
habuisse peritiam, & Græcam se ignorarescri-
bens ad Eusebium Thessalonicæ EpiscopumSixtus Se-|nensis.
ingenuè fateatur: quod adnotatum à Sixto
Senensi in Sua Bibliotheca Lib. 4. Lit. G. Si
autem in nominandi casu locetur Avis, myste-<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa IV. Part. Tituli, Doctrina varia. 67
<-P>rio locus nullus, quia de Christo affirmari ne-
quit cæli semitam ignorasse. Sit ergo satis quod
de Aquila dictum, & à D. Maximo est lucu-
lenter exornatum Homil. 2 de Pentecoste. Po-Malach. 4.|v. 2.
test etiam Malachiæ illud adduci: Orietur vo-
bis timentibus nomen meum sol justitiæ, & sanitas
in pennis ejus. 4. v. 2. & consonum aliud ex Ha-
bacuc 3. v. 11. Sol & luna steterunt in habitaculoHabac. 3.|2. 11.
suo. Vbi Septuaginta sic:
Elevatus est Sol, &
luna stetit in ordine suo: quod D. Gregor.
Homilia
citata de ascendente Christo, & Ecclesia tunc
Christus Sol|in Ascensio-|ne.
suo in ordine constituta interpretatus. Ante
quem D. Augustinus Lib. 18. de Civit. Dei Cap.
28. sic locutus: Elevatus est sol, & luna stetit inD. Augu-|stinus.
ordine suo. Hoc est, ascendit Christus in cælum, &
ordinata est Ecclesia sub Rege suo. Nam cùm ascen-
disset in altum, dedit dona hominibus diversa, ut
Ecclesiastici corporis plenitudo perfecta sit, & pro
diversitate membrorum varia sint distincta mune-
ra. Sic ille. Cùm ergo Soli Propheta pennas
attribuat, in quibus & sanitas, meritò ad As-
censionem potest ejus vaticinium advocari.
195. Neque moveat quemquam de OrtuIn qua &|ortus.
illum agere, cùm dicit: Orietur vobis &c. Nam
& Christus quando ascendit, etiam ortus dici
potuit, quia numquàm sic gloriosus oculis in-
tuentium apparuit: & numquàm talis in ejus
pennis sanitas: tunc enim, ut jam cum Vate
Rege ab Augustino dictum, Dedit dona homi-Psal 67.|v. 19.
nibus. Psal. 67. v. 19. Ut Divus Paulus, opti-
mus sanè legis Interpres, cùm apud illum sit:
Accepisti dona in hominibus. Ephes. 4. v. 8. Pro
Fphes. 4.|v. 8.
quo & observatione dignum monitorium il-
lud cælestium legatorum in ipso Ascensionis
die, de quo Act. 1 v. 11. Hic IESVS, qui assum-Act. 1. v. 11.
ptus est à vobis in cælum, &c. Cùm enim dicere
potuisset, Hic Dominus, aut Hic Rex gloriæ, quo
titulo ipsum paulò antè celebraverant, quando
ascendenti conclamarunt: Quis est iste Rex glo-
riæ? Psal. 23. v. 7. Non ita quidem sua in lega-
tione locuti, sed uti jam audivimus: Hic Je-
su
s. Ideò utique quia nomen illud tunc op-
portunius, quando de sanitate pennarum age-
batur, cùm sit idem ac salus, aut salutaris, &
Salvator. Neque quod additum: Sic veniet
quemadmodùm vidistis eum euntem in cælum. Ibi-
dem. & ad judicium extremum spectat, ad in-
cutiendum timorem directum est, sed ad læti-
tiam & gaudium, ut diem decebat talem: tunc
enim divinus ille Sol illis non solùm timenti-
bus Dei nomen, sed ardenter amantibus orie-
tur, & æterna sanitas in pennis ejus, veniet
enim coronam justitiæ ijs, qui diligunt ejus ad-2. Tim. 4.|v. 8.
ventum, redditurus, 2. Timoth. 4. v. 8. & quis
in illo erat felicissimo cœtu, qui non adven-
tum sic ascendentis diligeret, & vehementer
exoptaret? Diligamus ergo & ipsi, ut & no-
bis sicut ascendit veniat: & in pennis suis to-
tus salutifer oriatur.
196. Num. 853. ubi col. 2. Quod pro Quos,De D. Ste-|phani morte|cur somnus|inter lapi-|des.
non est cur detineamur, bene tamen Col. 3.
ubi sic: Videas Stephanum præfracto capite ina-
nißima lapidum jactatione blandè quiescere, &
mortis somnum jucundè captare, & cùm hæc di-
xisset, obdormvit in Domino. Act. 7. v. 59. Vbi nō
benè Actor. Et erit fortè qui existimet illud Ina-
Dostları ilə paylaş: