sic factum, dubitari potest: ex eo siquidem vi-
detur errandi ulteriùs occasionẽ remanere. Et
Vulgatam omnes Scriptores Societatis sequũ-
tur, Cornel. Bonart. Mariana, Sa, Menochius,
Piña, unum P. Tirinum excipias. Sicut & Fr.
Joannem de la Haye, qui in Textu habet Dorix,
duplici errore. Et posteà pro versione Vulgata,
Diorix, initiali semper majori. In expositione
autem diorix, congrua juxta Vulgatam inter-
pretatione. In quo mihi Vulgatæ lectioni de-
ferendum videtur, sed cùm docti Scriptores
aliter in eo se gerant, ex eo fiet lectionem
aliam, aut Scriptionem non esse damnandam.
Et ea de caussa sic in Vulgata videtur disposi-
tum, quod vox Græca sit: & quia specialem
quamdam Scriptura hujusmodi confert sen-
tentiæ majestatem, in qua magnum aliquod
delitescit arcanum, quod à Nobis est citato n.
propalatum. Neque insolitum in Scripturis
sacris ut appellativa nomina ritu propriorum
conscribantur. Sic enim Gen. 1. v. 5 Appella-Gen. 1. v. 5.|8. & 10.
vitque lucem Diem, & tenebras Noctem. Et v. 8.
& 10. Vocavitque Deus firmamentum, Cælum. Et
vocavit Deus aridam, Terram. Exodi 7. v. 3. In
Terra Ægypti. v. 4. de Terra Egypti. Et sic alibi.
173. Ubi difficultas peculiaris occurrit,Difficultas|ex varietate|Vulgatæ.
quæ nec levis videtur esse momenti. Nam in
Vulgata ante ultimam recognitionem non
erat Dioryx, ut modò, ut scilicet pro fluvij
fossa sumi debeat, unde Arias Montanus habet
Fossa. Ut nomen ergo fluvij legebatur, & ita
juxta id docti Interpretes mysticis sensibus dis-
currebant, ut videri potest apud P. Cornelium.
Ex quo videtur fieri aliquid falsum ab Ecclesia
propositum communi credulitati. Vel si fal-
sum non fuit, neque modò erit, & ita poterit
sensus antiquior retineri. Ex quo fundamento
non semel à Nobis nonnullæ stabilitæ verita-
tes, quia Ecclesia numquàm errare potest, &
ita neque errat, neque errasse unquam debet
uti certum dogma à legitimis ipsius filijs susti-
neri. Ad quod respondeo Ecclesiam numquàmDiscussa &|disiecta illa.
ut fluvium peculiarem proposuisse Dioryx,
neque majorem auctoritatem lectioni voluisse
tradere, quàm ipsa mereretur, cùm esset cer-
tum nomen prædictum fossam significare: sed
ex parùm attenta vocis significatione, & Græ-
cæ linguæ ignorantia, quæ præteritis invaluit
sæculis, in discursus ineptos divagatum. Ut
modò etiam contingere potest, constante legi-
tima lectione, si quis censeat nomen Fluvij,
esse nominativum pluralis numeri, & fluvios
esse, qui Dioryx vocabulo censeantur, aut
licet unus sit, pluralis voce notetur, ad magni-
tudinis significantiam, ex vulgari Grammati-
eorum figura Enallage. Licet autem ex eo
quòd circa nomen fluvij error obrepserit, diu
toleratus, occasio desumi potuerit ad errorem
præfatum, id, ut dixi, minùs eruditæ legen-
tium est considerationi tribuendum. Et stante
etiam nominativo fluvius, idem potuit sensus
haberi, duabus siquidem illis vocibus & fluvius
& fossa indicabantur, licet non ita expedita
esset eorum connexio. Ex quibus tamen Scrip-
toris sacri habebatur intentum, scilicet Sapien-<-P>@@
<-P>tiam & fluvio, & fossæ, seu aquæductui com-
parari; vel aquæductui, qui pariter esset flu-
vius. Unde contra stabilitum dogma de infal-
libili judicio Ecclesiæ, nihil potest ex præfata
varietate corrivari.
174 In eodem num. peculiaris alius errorError in|Acutus|pro Auctus.|an possit su-|stineri.
subsequitur, dum pro Auctus, habetur Acutus.
Et de divini Verbi processione erat sermo, dum
sic de illo ad prædictum locum cum præce-
dentibus: Ego quasi trames &c. Solent aquarum
capita esse non magna, &c. Ac de corde Patris
trames aquæ immensæ procedit Filius, non auctus
in discursu &c. Ubi cum Non acutus, Lector
minùs eruditus invenerit, hærebit quidem, &
de sensu penitus dubitabit, nullus enim videri
poterit opportunus. Licet aliqualis modò oc-
currat ex eo quòd id, quod acuitur, aliquid
amittit, & mole minor fit. Sed id ad terminos
habiles aptari nequit, dum de fluvijs, aquædu-
ctibus, & magnis aquarum fluentis tractaba-
tur. Est insuper aliud, propter quod nequeat
substitutio verbi ullatenus retineri: siquidem
de divinæ Sapientiæ spiritu sic habetur Sa-Sap. 7. v. 21.
pient. 7. v. 22. Est enim in illa spiritus intelligen-
tiæ sanctus, unicus, multiplex &c. acutus, quem
nihil vetat &c. Ubi de Filio, æterna ac natio-
nali Sapientia, esse sermonem affirmant D.
Augustinus, D. Ambrosius, D. Gregorius Bæ-
ticus, Origenes, Concilium Sardicense apud P.
Cornelium in Cit. Cap. v. 21. Qui & circa præ-
dictum epithetum pro sapientia divina abso-
lutè sumpta expositionem tantùm jucunda
prosequitur varietate. Et quidem quæ ab eo
adducuntur, cùm aliàs Filio, quà Deus est,
congruant, etiam incarnato congruere extra
dubium omne est: possunt autem illo ipsi etiam
post Incarnationis mysterium specialiter ad-
aptari: id quod alterius diligentiæ remitto,
cùm non acutum, sed auctum textus noster
habeat, & illo admisso, hoc fuerimus inficiati.
Unde ad præsens negotium non spectat circa
illud immorari.
175. Dicamus tamen per occasionem ali-Filius ratio-|ne processio-|nis ut dici|possit acu-|tus.
quid, quod æternam generationem, de qua
erat sermo, aliquomodo concernat, & cum
tramite illo aquæ immensæ possit conciliari.
Aliqui pro acuto velocem accipiunt, & legunt,
ex quibus Cantacuzenus apud P. Cornelium.
In Psalmo autem nostro expressa velocitas:
Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
At dicas id Patri, & non Filio adscribi. Sed
quidem velocitatem etiam attribuendam Filio
ex ijs, quæ Parallelo 2. dicta sunt, habetur ma-
nifestum, præsertim nu. 779. in cujus fine ob-
servatum aliquos esse qui velint scribam velo-
citer scribentem esse Verbum, ubi & additumLingua &|calamus|velox.
id non videri à vero abire: nam cùm Verbum
non solum sit, quo operatur Pater, sed quod
cum illo pariter operatur, & Scribæ calamus,
& scriba item potest non immeritò compellari.
Sic ergo & velox, juxta adductam pro acuto
lectionem. Deinde quidquid tramite immen-
so aquarum de Verbo dictum, ad illius sapien-
tiam spectat, cùm ipsa sapientia sit, unde & ad
cognitionis acumen: visus enim perspicax
acutus dicitur; unde Horatianum illud lib. 1.
Sermon. Satyra 3.
@@0@
@@1@60 Recognitio V. Epithalamij Christi.
Cùm tua pervideas oculis mala lippus inunctis,Horatius.
Cur in amicorum vitijs tam carnis acutùm?
Hinc Sponsi oculi aquis comparati Cant. 5. v.
12. ubi licet cum columbis componantur; illæ
tamen super rivulos aquarum, & resident juxtaCant. 5. v.|12. & 7. v. 4
fluenta plenißima. Neque Sponsæ tales, quales
Cap. 7. v. 4. celebrantur ab ipso, nisi & ab ipso
similitudine derivata: Oculi tui sicut piscinæ in
Hesebon. Prætereà referri id potest ad summamSubtlissima|ratio ab eru-|ctatione de-|sumpta Pa-|tris.
æterni Patris in genitali illa eructatione volup-
tatem. Sunt enim & cibi acuti, qui miscendi
dulcibus, ut sic in convivio gustui ex integro
blandiatur; nam acuti magis nati sunt appeti-
tum proritare. Unde illud Plinij Epist. 123.
Vt enim si cœnam tibi facerem, dulcibus cibis acresCibi acuti|ex Plinio.
acutosque miscerem &c. Procedit Verbum ex
cognitione Patris, qua Verbum ipsum & Spi-
ritum Sanctum perfectissimè comprehendit,
ut dictum nu. 765. & probatum ex professo ali-
bi. Cognoscere autem Patrem manducare est,
quod ibidem ostensum. In Spiritus sancti man-Dulcedo|Spiritus S.
ducatione mirabili cibus dulcis fuit, quia ex
vi suæ processionis amor, quo nihil dulcius,
unde & à D. Bernardo Sermone 3. Pentecost. as-D. Bernar-|dus.
sertum dulcissimum quiddam in Deo esse Spi-
ritum sanctum. In Verbo autem acutus cibus,
quia ut nuper vidimus, acutum ad sapientiam
spectat, quia videre est cognoscere, & cognos-
cere dicitur etiam sapere, unde sapientiæ no-
men. Hinc ergo eructatio illa tramitis aquæ
immensæ, Verbi, inquam, ut idem sit Exivi, ac
Eructatus sum: idq́ue cum immensa pariter eru-
ctantis pectoris voluptate. Et hoc pacto quòd
acutum dicatur, cum aquarum immensitate
potest sine aliqua improprietate constare;
quamvis ut dictum num. præced. explicatio ibi
adducta minimè conveniens videatur, ut per-
pendenti fiet levi quamvis adhibita conside-
ratione compertum.
176. Ubi & adduci posset quod D. Paulus
ad Hebræos clamat, de quo & superiùs, dum
ait: Vivus est enim sermo Dei, & efficax, & pe-
netrabilior omni gladio ancipiti, & pertingens us-Hebr. 4.|v. 12.
que ad divisionem animæ ac spiritus, compagum
quoque ac medullarum, & discretor cogitationum,Verbum|quomodo &|gladius &|trames|aquæ.
& intentionum cordis. Hebr. 4. v. 12. Ubi de di-
vino Verbo agere communis Expositorum sen-
tentia est, ut videri apud P. Cornelium potest.
Ex quo venit exponendum quod post addu-
ctum epithetum sequitur citato Cap. 7. Sap.
dum sic dicitur: Acutus, quem nihil vetat. Ex eo
enim quòd acutus sit, nihil est, quod vetare
intimam penetrationem possit, cùm sit pene-
trabilior, vel, ut habet D. Joannes Chrysosto-
mus, penetrantior omni gladio. Quæ videtur
satis genuina expositio inter alias non ita
accommodatas, & licet quod ad perfectam
cognitionem attinet omnibus sit commune di-
vinis Personis, Filio tamen ratione processio-
nis id titulo speciali tribuitur, sic enim genita
sapientia est. Sicut & quod efficax dicitur, quiaIoan. 1. v. 3.
omnia per ipsum facta sunt, Joan. 1. v. 3. ea ratio-
ne, de qua n. 337. & 775. Sed quid hoc ad
tramitem aquæ immensæ, & fluvij Dioryx? Id
equidem, quia & aqua illa gladio est etiam pe-
netrantior. In divino siquidem Verbo & divi-
dendi vis est, in quo & gladio similis: etiam<-P>@@
<-P>quæ diviserit inundandi. Unde & sequitur:
Penetrabo omnes inferiores partes terræ, v. 45. VtEccli. 24.|v. 42. & 45.
irriget scilicet, de quo & præmiserat: Dixi: Ri-
gabo hortum meum plantationum. v. 42. Ne au-
tem putaret quispiam ad hortum tantùm irri-
gationem extendi, additum, Penetrabo &c.
Vtinam & me irrigatio ista pertingat, etiam si
compages ipsas ac medullas sit opus disrumpi,
ut obtingat & illud: & inebriabo prati mei
fructum, v. 42. Fructus enim talis supra ipsam
debet vitam æstimari.
§. II.
Pro excellentia gratiæ, Christi illustre te-
stimonium, cum errorum quorumdam
Correctione.
177. NVm. 771. Col. 2. sic legitur heologiaErrores|correcti.
Ttestetur, cùm deberet dici Theolo-
gia testetur. Num. 777. col. 2. Ab ijs conscriptas s
finali. 778. col. 3. Aggregatione g addita. 779. in
fine Expectavimus, pro Spectavimus. 787. Poßit,
pro Poscit. col. 2. 787. Col. 1. in meritò, pro im-
meritò, Sancto Dei pro Sancto Deo. col. 2. Quos
Sponsus, pro Quo Sponsus. 791. col. 1. Deceßit,
pro Acceßit. 793. col. 2. Optionem pro Adoptio-
nem. col. 3. in Ruperti auctoritate. Membra
nulla. 794. col, 3. Tu si que eres el hermoso: non
ut ibi. Licet autem illorum occasione hone-
stissimis & jucundissimis possemus calamum
agitare discursibus, ab illis opportunius duxi-
mus temperandum, ne, ut dictum aliàs, novum
potiùs opus moliri videamur, quando recogni-
tionibus tantùm navare operam moderatam
intendimus, ne nimiùm expatiantibus inter
copiosas lineas, illa quæ ultima rerum, super-
veniat, & imperfectas nativo suo genio lucu-
brationes, aliunde etiam imperfectas, & ad
perfectionem qualescumque an helantes, reli-
quisse compellat. Dei voluntas fiat.
178. §. 2. Paralleli 3. circa verba illa exGratia, quæ|in Christo|inmensa,|quantopere|diffusa in|mundum.
Vers. 3. Diffusa est gratia in labijs ejus &c. à
Nobis ostensum de benedictionibus agi Chri-
sti, quæ & Angelis & hominibus prima sua
oblatione promeruit, ubi primùm Verbum
caro factum est, & habitavit in nobis, labia-
q́ue illa odoratiora lilijs, & aromatibus primis
ad salutis humanæ, & negotium Vniversi per-
movit. Pro quo apprimè deservit id, quod ha-
bet D. Joannes Chrysostomus in eum locum,
ubi adducta Septuaginta Interpretum versione,
quæ & Vulgatæ est, aliam, quæ ipsi est visa
congruere, subinfert, sed defectu typographi-
co eadem omnino est: ex contextu autem vi-
detur præpositio deficere, & sic legendum;
Diffusa est gratia à labijs tuis. Iuxta quam per-Psal. 44.|v. 3.
git magnitudinem gratiæ perpendens, quæ in
ipso, & ab ipso, & post adductum Isaiæ locum:
Et requiescet super eum Spiritus Domini &c. Isai.D. Ioan.|Chrysosto-|mus.
11. v. 2. ita loquitur: Sed illi quidem est inte-
gra & universa gratia: in hominibus autem pa-
rum quid, & gutta ex illa gratia. Proptereà non
dixit: Do Spiritum, sed effundam de spiritu meo
super omnem carnem (Ioel. 2. v. 28.) Hoc itaqueIoel. 2.|v. 28.
evenit. Omnis enim orbis terrarum accepit ex illo
Spiritu. Incæpit enim donum à Palæstina, proceßit<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa IV. Part. Tituli, de Gratia Christi &c. 61
<-P>autem in Ægyptum, in Phæniciam, Syriam, Scy-
thiam, Thraciam, Græciam, Galliam, Italiam,
omnem Libiam, Europam, Asiam, in ipsum Ocea-
num. Quid longiori oratione opus est? Quantùm
terræsol respicit, tantùm pervasit hæc gratia: &
hæc gutta ac stilla Spiritus implevit universum
Orbem terrarum scientia. Per eam signa fiebant,
omnium peccata solvebantur. Gratia tamen, quæ
data est in tot regionibus, est aliqua tantùm pars,
& arrha doni. Deus enim, inquit Apostolus, (2.
Cor. 1. v. 22.) dedit arrham Spiritus in cordibus
nostris, hoc est partem operationis. Hæc os aureum
illud, numquam conticescens.
179. In quibus animadvertendum in pri-Quomodo|stat effusum|Spiritum,|& de Spiri-|tu.|Ioel. 2. v. 17
mis locum Ioelis ab ipso adductum diverso
modo à Divo allegari Petro Act. 2. v. 17. sic
enim ibi: Effundam de Spiritu meo, juxta quam
lectionem aptissimè contrapositio Doctoris
sancti decurrit inter gratiam residentem in
Christo, & ab eo diffusam, efficacissimo la-
biorum officio. Sed quidem in eo contrarietas
nulla, nam D. Petrus sic locutus, manifestè
etiam protestatus est in eadem Concione Spi-
ritum sanctum effusum v. 33. Dextera igiturAct. 2. v. 33
Dei exaltatus, & promißione Spiritus sancti ac-
cepta à Patre, effudit hunc, quem vos videtis, &
auditis. Cùm ergo de spiritu meo ait, effusionem
illius supponit, & varietatem ac divisionem
donorum exponit; quæ quidem unica tantùm
gutta sunt, si cum donis in Christo repertis
conferantur. Deinde in loco Apostoli non ha-
betur arrha, sed pignus; sed similis nomenQualiter|pignus &|arrha.
utrumque significationis: licet ex Divis Au-
gustino, Hieronymo, Chrysostomo, & Vene-
rabili Beda affirmet P. Cornelius in Ephes. 1.
v. 14. ubi similis sententia occurrit, Spiritum
sanctum meliùs arrham quàm pignus dici; quia
pignus soluto debito repetitur, non ita arrha,
quæ pro securitate contractus dari solita, &
numquàm redhibenda, sed quidem Vulgatæ
honori deferendum, neque admittendum ap-
tiorem aliam esse translationem. Unde in præ-
senti asserendum pignus & arrham pro eodem
sumi debere: cùm enim Græcè sit αῤῥαβιὸν,
arrhabon, & interpres reddiderit pignus, benè
conscius de utriusque nominis significatione,
dubitari non potest, nihil diversum significare
voluisse. Pignus ergo vertit, sed non repeten-
dum, quod ex eo ostenditur, quia signum, aut
signaculum pariter affirmavit ibidem. Qui &2. Cor. 1.|v. 22.|Ephes. 1.|v. 14.
signavit nos, & dedit pignus &c. Sic enim expo-
nendum, ut Spiritus sanctus totum id sit, quod
ab Apostolo pronuntiatur, pro quo citatus In-
terpres, apud quem alij. Signum autem aut
signaculum, non est repetitioni obnoxium; id
quod in charactere, de quo plures, quod de sig-
naculo affirmatur, accipiunt, manifestũ est fidei
dogma, cùm sit penitùs indelebilis. Item quam-
vis pignus soluto debito reddi debeat, id qui-
dem est si is, qui illud deposuit, jure suo uti
velit: ex liberalitate autem potest illud pigno-
ratario relinquere: id quod in Deo habere
maximè locum potest liberalissimo largitore,
& qui bonorum nostrorum non eget, juxta
Vatem regium Psal. 15. v. 1. & de quo Apo-
stolus Rom. 11. v. 29. Sine pœnitentia sunt dona
Dei.
@@
180. Prætereà cum admiratione excipien-Ex eo quod|D. Chryso-|stomi tem-|pore mun-|dus erat|Christianus|discursus|utilissimus.
dum in præfata S. Doctoris sententia, quod de
propagatione legis Evangelicæ ab ipso procla-
matur, universum scilicet Orbem suo tempo-
re fuisse Christianum: quidquid scilicet in
notitia illorum temporum versabatur, Asiam
scilicet, Africam, & Europam: quamvis dubi-
tari nequeat Provincias aliquas seriùs errores
patrios dimisisse. Ex quo aliquorum est admi-
ratio periculosa componenda, qui videntes
Catholicam fidem ad pauca regna reductam,
nescio quas minùs dignas cogitationes fovent:
non penitus animo tranquillato. Audiant ergo
illi mundum Christianum fuisse, & tunc ita
Scriptum, cùm si res aliter se haberet, de men-
dacio posset aperto Scriptor quicumque esset
ille convinci. Erat tunc ergo fides Christi
triumphans, & cujuscumque benè affectus
animus in ejus veritate tantopere firmata po-
terat tranquillari. Defecit in multis, & paula-
tim ad paucos comparatione errantium revo-
cata. Quid inde? Homines sunt & liberi, &
fragiles, in malum proni ab adolescentia sua
Gen. 8. v. 21. neque aliunde, nisi quia perire
volunt, pereuntes. Cur autem Deus efficacia
illis non præbuerit auxilia, quibus in fidei vero
tramite constitissent, ad occulta est illius judi-
cia referendum, qui & per tot annorum millia
distulit redemptionem, & hominum perditio-
nem adeò immensam noluit, cùm sit pientissi-
mus, evitare. Itaque quidquid de hoc sit, unum
illud inspiciendum an Christiana religio eadem
modò sit, quæ felicibus illis sæculis mundum
occupans triumphabat. Si enim eadem, ad
pauciores devenisse, ejus nequit obstaculum
parere veritati. Esse autem eamdem adeo est
clarum, ut nemo, nisi cæcutire in meridiana
velit luce, id valeat inficiari. Illorum tempo-
rum Magistros habemus suis in scriptis vivos;
Evangelium quod illi sunt amplexi, comple-
ctimur. Viros & feminas sanctitate insignes
habemus. Frequentissima coruscant miracula,
ut quod de Divo Martino dictum: O ineffabilem
virum, per quem nobis tanta miracula coruscant?
de multis possit nunc etiam temporis inclama-
ri. Ut de Virgine taceam multis in Sanctuarijs
perenni miraculorum fonte. Hîc ergo, hîc ad-
est Deus, hic Christi fides, hîc salus, hîc vita,
vel nullibi, contra attestationem Christi: EtMatth. 16.|v. 18. &|28. v. ult.
portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Matth.
16. v. 18. & 28. v. ult. Et ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.
Cum ijs enim agimus, qui Evangelium ad-
mittunt: quamvis & contra omnes argui ex
eo validissimè possit, quòd scilicet Deus legem
dare hominibus debet, qua in beatitudinem
dirigantur, quandoquidem animas illis tribuit
immortales: nulla autem præter Evangelicam
ad id conducens potest inveniri: quod eviden-
ter ostenditur ex manifestissimis aliarum erro-
Dostları ilə paylaş: |