luendum, quod ex processione Spiritus sanctiArguit con-|tra filiatio-|nem relatio-|ne ad Trini-|tatem ex|processione|Spiritus|Sancti.
præfatus Scriptor objectat, futurum quidem
illum filium, si Christus ut homo filius natu-
ralis adstruatur. Siquidem ex eo talis adstrui-
tur, quòd unionem habeat humana natura
cum aliquo divino, sitq́ue ita homo ille san-
ctus altiori modo quàm filiatione adoptiva:
Atqui Spiritus sanctus per se, & vi processio-
nis, est altiori modo sanctus, quàm filiatione
adoptiva: immò & quàm homo ille: nam
huic participatione tantùm convenit ius ad bo-
na divina, illi autem à se essentialiter: ipseq́ue
prætereà est etiam à Patre modo realiter assi-
milativo, quidquid de intentionali sit: Ergo
&c. Ad quod quidem dicendum in SpirituRespondetur|retorsione|objectionis,|& directè.
sancto diversam esse rationem, & ad argumen-
tum præfatum debere omnes respondere, ut
ostendam. Nam homines per gratiam habi-
tualem fiunt Dei filij adoptivi, cùm tamen
gratia hujusmodi sit accidentalis divinæ natu-
ræ participatio. Atqui Spiritus sanctus non
participatione accidentali, sed communica-
tione naturæ plenissima, sanctus est: ergo &
filius. Quid ad hæc? Videant qui debent, &
omnes sunt qui debeant, respondere. Ego non
multùm operosam arbitror responsionem, jux-
ta modum, quem sum in expeditione hujus
difficultatis amplexus. Spiritus sanctus non est<-P>@@
<-P>filius. Veritas est Catholica. Quare autem
talis non fit, diversimodè à Doctoribus expli-
catur, & quomodocumque explicetur, asseren-
rendum est illi nullo modo filiationem in vero
aliquo sensu convenire. Est ergo absolutè in-
capax filiationis, quod quidem non habet ho-
mo, qui ex conditione naturæ filius alterius
hominis est, unde & per gratiam potest ad su-
pernaturalem filiationem ascendere, sicut &
legaliter ad filiationem adoptivam. Cùm ergo
capax filiationis per gratiam sit, potest etiam
ratione gratiæ superioris ad filiationem etiam
superiorem elevari, & hoc ratione hypostati-
cæ unionis habetur. Neque ex eo quòd Spiri-
tui sancto conveniant ea, quæ filiationem in
Christo dicuntur constituere, filius dicendus
est; cùm ratione processionis illi filiatio repu-
gnet: quemadmodùm nobiliori modo conve-
niunt Spiritui sancto, quàm humano patri, ea
quæ ad generationem temporalem in Christo
spectant: & tamen non proptereà pater dicen-
dus est, quia ex ratione concursus ad illam ipsi
talis denominatio repugnat. Et ex doctrinaRatio pro|Assertione.
prædicta non solùm fit satis objectioni, sed fun-
damentalis potest ratio ad probationem instau-
rari: Nam homo ex multiplici Dei participa-
tione est capax filiationis: ergo & ratione
unionis ad divinam naturam. Si dicatur repu-
gnare; quia definitio generationis non potest
eidem aptari. Contra est quia hic non agimus
de generatione secundùm realem processio-
nem, sed per gratiam, quæ cùm adoptiva non
sit, & ratione substantialis unionis habeatur,
naturalis aptissimè compellatur. Ex quo fun-
damento etiam dictum filiationem per gra-
tiam habitualem in Christo dici etiam posse na-
turalem, quatenus adoptivæ opposita, eo
quod ob necessariam exigentiam, & modo
quodam connaturalitatis supposita hypostati-
ca unione debeatur. Contra quę nihil objicitur,
& ita potest sententia proposita circa utrum-
que articulum pede inoffenso decurrere, de qua
alibi semel & iterùm disceptatum. Stet ergo
& sanctissimæ Agnetis, & dulcissimi Bernardi
in modo loquendi concordia, & Christi hu-
manitas lilij folijs candidissimis designata:
quidquid aliàs possit verosimiliter cogitari.
145. Citato ergo pro caussa præsenti Ber-Ex Bernar-|do de Passio-|ne Domini.
nardo in Sermone præfato, objicere aliquis pote-
rit defectum citationis ejusdem Doctoris san-
cti in Tractatu de Paßione Domini, seu de Vite
Christo, in quo de lilio multa. Ad quod in pri-
mis dici potest Tractatum prædictum non esse
partum illius legitimum, ut censent plures, &
stylus ipse videtur indicare. Deinde non om-
nia semper oportere loca citari Doctorum,
quando in uno aliquo potest id, de quo agitur,
sufficienter inveniri: Citatus quidem Sermo
adeò est & pulcher, & elegans, & pius, & pro
re, de qua agebatur, exactus, ut sufficere illum
non immeritò posset judicari. Sed quia Tra-
ctatus dictus dignus sanè Bernardi est spiritu,
& auctoris antiqui, atque in divinis versati
Scripturis, adiri cum fructu poterit Cap. 18. &
seqq. & juxta nuper dicta de sex folijs, totidem
ille recognoscit Cap. 30. sic scribens: Imperfe-De folijs|lilij.
ctis lilijs ipse candidus flos, ut plurimùm sex folijs<-P>
@@0@
@@1@48 Recognitio III. Epithalamij Christi.
<-P>constat. Sic ille. Cùm ergo comparatio à per-
fectissimo lilio trahatur, totidem sunt sponso
cælesti adaptanda. Nihil autem Doctor san-
ctus circa dicta, ubi tantùm de virginitate agit
exemplo Christi servanda, sex caussas recen-
sens, propter quas, debent animi Virginum
ad eam servandam incitari. Unde ex eo capite
parùm citatio profuisset: sicut & circa Capi-
ta alia, in quibus Virginum institutionem
exequitur, de diversis agens virtutibus, quæ in
Virginitatis debent esse comitatu, pro quo in-
feriùs aliquid inducendum. Sit ergo
§. IV.
Circa Virgines cum humilitatis nexu.
Ad Num. 402. §. 8.
146. DIctum ibi de lilij supra flores omnesVirginitatis|excelsitas ex|conditione|lilij.
excelsitate, omnibus enim altius,
& inde Virginitas commendata. Et cùm talis,
languido tamen semper collo, ex quo humilitatis
necessarius nexus comprobatus. Pro utroque
D. Bernardus, vel qui auctor est Tractatus de
Paßione, de quo nu. præced. Ille ergo pro lilijD. Bernar-|dus, vel|auctor Tra-|ctatus de|Passione|Domini.
excelsitate, & parili Virginitatis excellentia
consulendus Et quod ad prius attinet Cap. 28.
prosequitur, ubi illud lilij à Lilio ipso Christo
prolatum adducit encomium. Matth. 6. v. 28.
& 29. Considerate lilia agri quomodo crescunt, (su-
pra flores alios) Amen dico vobis quoniam nec Sa-
lomon in omni gloria sua coopertus est sicut unumMatth. 6.|v. 28. & 29.
ex istis. Et ita subdit: Lege igitur, ô Virgo, &
perlege, & sæpiùs relege hoc verbum sponsi tui, &
intellige quantùm in hujus floris commendatione
tuam gloriam commendavit, Omnem mundi glo-
riam sapientißimus ille omnium creator & conditor
unico flosculo tuo comparavit, nec gloriam flosculo,
sed hunc flosculum omni gloriæ prætulit. In Salo-
mone enim (de quo legitur quod magnificatus est
super omnes reges universæ terræ in divitijs & ho-
re) omnes mundi glorias debes intelligere &c. Et
inferius sic loquitur, cùm præmisisset illud in-
ter alia: Dilectus meus descendit (ille Ascendit
legit) ad areolam aromatum, ut lilia colligat. Can-Cant. 6. v. 1
tic. 6. v. 1. Laudabile lilium, amica sponsa, amabi-
le lilium, quod colligitur à Sponso. Non enim, ut
æstimo, colligitur ut ultra marcescat, sed ut in al-
tari aureo collocetur, quod est ante oculos Domini:
id est, ut collocetur in cælesti Sanctuario, ut sit ip-
sum lilium ad ornamentum omnium Sanctorum, in
quibus Dominus tamquàm in altari suo aureo re-
quiescit &c. Pulchrum & illud ex statim sub-
ditis: Quasi enim quidam adeps & medul la Eccle-
siæ sunt Virgines Christi: & quadam singulari
excellentia aliorum florum Sponsi amplexibus fami-
liariùs inhærentes. Hæc ille, quæ materiam
exhibent amplificationi non levi, & satis ex-
celsitatem Virginitatis, & singularem gloriam
manifestant. Illud autem quod de adipe di-Adeps Ec-|clesiæ cur|Virgines.
ctum, ad legis Domini præceptum videtur du-
bio procul referendum, de qua Exodi 29. v. 13.
& Levitici 3. v. 3. & alibi, qua statutum, ut in
victimis adeps Deo tantùm cederet, & incen-
dio traderetur. Et in Exodi loco additur: EtExodi 29.|v. 13.
offeres incensum super altare. Ubi, ut animadver-<-P>@@
<-P>tit Abulensis Quæst. 6. existimare aliquis posset
post datum igni adipem, incensum, id est thus
offerendum. Quod tamen, ut & interpretes
alij, inscitiæ redarguit, cùm eo dicendi modo
ipse adipis incensio denotetur. Et quidem ut
ille observat, gratissima erat Deo adipis con-
crematio, unde opus non erat thurificatione.
Hoc ergo est quod Divus Bernardus, aut qui-
cumque fuerit, præfati Tractatus auctor, sibi
voluit, cùm Virgines Ecclesiæ adipem esse
profatus est, id est gratissimum in Ecclesia post
Eucharistiam Sacrificium, quod sibi penitus
reservatum vult & præcipit. Hoc enim est
quod D. Paulus clamat 1. Cor. 7. v. 34. Virgo1. Cor. 7.|v. 34.
cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore &
spiritu: id est, Dei tota, & Deo tota, ut nihil
non ad Deum spectans possit cogitare. Et adeps
quidem moles est in animali blandior, ut ad
designandum femineum genus possit conve-
nienter advocari. Et ad Virgines præsertim,
quia non est caro, sed aliquid adhærens carni,
neque aspectui obvium, sed clausuræ perpe-
tuæ dedicatum, quæ ad moralem sunt adve-
henda tractatum.
147. Sed jam de humilitate, & pulchro illoDe humili-|tatis nexu.
Virginitatis cum ipsa nexu, de quo Auctor di-
ctus Cap. 29. ubi ita scribit: Nec prætereundumAuctor qui|supra.
quòd ipse flos lilij, tam altus, tam candidus, tam
jucundus, semper reclinatur ad terram. Quid nobis
per hoc aliud quàm humilitas commendatur? Caput
enim inclinare ad terram, est mentem nostram ad
generationem terrenam, & fragilitatem de ter-
ra contractam inflectere, ne de nobis aliquid
præsumere omnino audeamus, dum nos lutum &
cinerem esse consideremus. Nulli autem hæc virtus
tam necessaria est quàm Virginibus, ne in profun-
dum superbiæ incidant, dum suorum considerant
excellentiam meritorũ. Virgines enim Christi etiam
adhuc in terra viventes Angelorum ducunt vitam:
tales cùm sint, quales dixit Dominus futuros post
resurrectionem, quia tunc neque nubent, neque
nubentur, sed erunt similes Angelis Dei in cælo.
(Matth. 22. v. 28.) Hæc ille & alia. Et qui-Virginibus|quia Ange-|lis similes à|superbia|maximè|cavendum.
dem quod de Angelorum similitudine dictum,
ad ingentem stimulare deber cautionem, illi
etenim cùm lilia essent candidissima, inter ip-
sos Dei Filius ante adventum in terras pasceba-
tur. Si enim Virgines ob similitudinem lilia
sunt, quantò id potius Angelis tribuendum?
Quia verò lilia illa ambulare voluerunt extento
collo, non solùm Dei iram, sed furorem sunt
terribilis indignationis experta. Pro quo au-
diendus D. Bernardus, verissimus ille auctor,
Sermone 69. in Cant. ubi ita loquitur: VtinamD. Bernar-|dus.
in me omnem extollentiam comprimat, immò deji-
ciat, & ad nihilum redigat, non accensus furor,
sed infusus amor. Vtinam discam non superbire,
sed unctione potiùs quàm ultione magistra. Domi-Psal. 6. v. 1.
ne, ne in furore tuo arguas me, sicut Angelum ex-
tollentem se in cælo: neque in ira tua corripias me,
sicut hominem in Paradiso. Ambo iniquitatem me-
ditati sunt, altitudinem affectantes, ille potentiæ,
iste scientiæ &c. Verum utraque altitudo dejecta
est: sed in homine mitius, judicante ita illo, qui
omnia facit in pondere & mensura. Nam Angelo
in furore punito, immò & damnato; homo iram
tantùm sensit, & non furorem. Sic Doctor san-<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa II. Part. Tituli, De Virginibus. 49
<-P>ctus, quibus Virgines debent profectò reddi
cautissimæ. Cùm enim Angelis similes sint, si
vento vanitatis extollantur, eorum instar ve-
nient puniendæ, non in ira tantùm, sed etiam
in furore, permissione lapsus, aut numquàm,
aut difficilè admodùm reparandî. Pro quo &
dicta circa clausam januam §. cit. in quo &
versamur, urgebunt. Ubi pro Inclinato collo,
habetur Inalienato, errore typographico:Abaliena-|tum collum|ut dici|queat.
quamvis posset ille aliquatenus sustineri. Spō-
sa enim dum collum inclinat sponso, juxta ex-
plicationem loci, de quo ibi, non alienat illud,
sed in Sponsi dominio constituit, ut illud juxta
suæ promissionis veritatem extollat: Qui se
humiliat, exaltabitur. Lucæ 14. v. 11. Collum
autem per superbiam elatum, diaboli est, unde
dici inalienatum nequit, cùm illud superbia
fecerit alienum. Sic accipi illud Davidicum
potest Psal. 18. v. 14. Ab alienis parce servo tuo.Superbia|peccatum|alienum.
Ubi Genebrardus peccata præsumptionis ag-
noscit. Et quidem videntur illa in homine
aliena, qui unde præsumere possit habet nihil.Psal. 18.|v. 14.
Notum illud ex egregio humilitatis Magistro:
Vnde superbit homo, cujus Conceptio culpa,
Nasci pœna, dolor vita; necesse mori?
Pro quo & illa quæ nuper dicebamus.
§. V.
Circa D. Teresiam, auctarium laudis.
Ad Num. 509.
148. ANu. 502. illius panegyris qualis-Circa cog-|nomen, aut|agnomen|Zepeda, &|unde sic|dictum.
cumque juxta nostram non qui-
dem affectionem, sed tenuitatem exhibita. Ci-
tato autem n. 509. circa cognomen Zepeda
dictum aliquid, ex cujus significatione laudis
etiam nonnihil eliquatum. Sunt autem, eo lo-
co typographici errores duo, dum pro Fresneda,
& Fraxini, Tresneda & Traxini barbaræ penitus
voces inveniuntur, ut omittam Pomponium
Melam, in quo nomen ritè in margine posi-
tum periculum erroris excludit. Dictum ergo
D. Teresiam meritò Zepedam, quod nobilis
est familiæ cognomen, fuisse compellatam,
quia Zepa idem quod vitis, & Zepeda Ca-
stellano idiomate vineam, ubi scilicet plu-
res concurrunt vites, debet juxta modum lo-
quendi circa arbores alias designare. Et qui-
dem non Zepa, sed Cepa frequentius scribi-
tur, & sic apud Covarrubiam in Thesauro lin-
guæ Castellanæ, ubi originem illi latinam assi-
gnat à verbo Cæpto, quod est Incipio, eo quòd
prior & robustior arboris pars quasi princi-
pium illius sit, nam & alijs nomen hoc attribui
solet arboribus, ad illarum truncum designan-
dum. Sed originatio videtur satis frivola, sicut
alia à cæpe, eo quod capitis instar sit, ita di-
ctum, unde & propter similem rationem dici
caput potest, quod in arbore primum & teres.
Ut quid enim ad cæpe opus est confugere,
quando sicut illud à capite dictum est, quod
boni affirmant Grammatici, ita & cepa ab ejus
similitudine potuit similiter compellari. Et
certè tam quæ in cæpe, aut cæpa ejusdem si-<-P>@@
<-P>gnificationis, originatio confingitur, quàm
quæ in Zepa aut cepa, levissimo nititur fun-
damento; & res supervacui laboris est illud pro
nominibus omnibus vestigare, ubi non statim
apparet, ut revera apparet in multis, multæ
enim hallucinationes pro verosimilibus caussis
venditantur, quas viri cordati irrident, cum
auctorum illarum existimationis non modico
detrimento. Verosimilius quod de Zepeda,
aut Cepeda diximus, multitudinem scilicet
Zeparum aut Ceparũ in loco eodem indicare:
sic enim cæpetum & cępina apud bene Latinos
prosimili multitudine; Rosetum, Olivetum,
Palmetum, Populetum, & in negotium præ-
sens Vinetum, locus vineis abundans, & alia
plurima.
149. Stet ergo Divam Teresiam quod no-D. Teresiæ|ut vitis|multiplex.
stri erat intenti, Zepedam aut Cepedam di-
ctam, & Latina imitatione Cepetum, ut una
cùm sit, debeat etiam censeri multæ. Magnum
est equidem quòd mulier inter plures com-
mendatione digna, vitis sit, id quod à DavidePsal. 127.|v. 3.
Psal. 127. v. 3. decantatum verbis illis: Vxor
tuasicut vitis abundans in lateribus domus tuæ. Id
quod in Virginis Deiparæ laudibus positum
invenimus Eccli. 24. v. 23. Ego quasi vitis fru-Eccli. 24.|v. 23.
ctificavi suavitatem odoris. Quamvis quod ad il-
lam spectat, ultra omnem sit comparationem.
Pro quo & Salomonis illud mirè consonat
Proverb. 14. v. 1. Sapiens mulier ædificat domumProv. 14.|v. 21.
suam. Quod est profectò pro eximia laude re-
ponendum, ut scilicet mulier una sapiens, sa-
pientia inquam plusquàm muliebri, ædificare
unam possit domum. Quantùm ergo illud est
Divæ Teresiæ præconium, quæ non domum
tantùm, sed domos, duo scilicet supra triginta
Monasteria ædificavit, ut in sacris habetur of-
ficijs, & res ipfa suis se genuinis luminibus
manifestat? & id quidem non quia divitijs af-
fluens, aut mariti opulentia potens, sed inops
Virgo, omnibus humanis destituta auxilijs, quin-
immò adversantibus plerumque sæculi principibus.
Unam sic egentem, sic humanis destitutam au-
xilijs Virginem, adversantibus sæculi princi-
pibus, unam ædificasse domum, miraculum
profectò, & Dei singularis benedictio ritè ex-
pendentibus negotium tale fuisset. Quid cùm
tot ac tales fuerint? Res planè est non admi-
ratione, sed stupore dignissima. Effloruit in eo
consilio miserentis Domini benedictio. Et quænam
benedictio ista? Illa quidem, qua ille vix ex-
tantibus humanæ contributionis subsidijs, mul-
tiplicare est visus, quæ hominum commodis
servierunt. Quinque tantùm suppetebant pa-Benedictio-|nem fundæ-|tionum me-|ruit instar|Apostolo-|rum, qui pa-|num multi-|plicationem.|Matth. 14.|v. 10.|P. Cornelius
nes, & duo pisces pro satiandis in deserto quin-
que mille viris sine mulieribus & parvulis. Et
tamen illi satiati multiplicatione mirabili, dum
aspiciens in cælum Dominus benedixit, & fregit.
Matth. 14. v. 19. Præcesserat autem Aposto-
lorum commiseratio solicita, unde & dixerunt
Domino: Desertus est locus, & hora jam præterijt
&c. v. 15. Quod expendens P. Cornelius ita
scribit circa v. 18. ubi de illorum obedientia
misericordiam subsecuta: Paruêre Apostoli, &
attulêre illos: atque hæc prompta eorum obedientia
& fiducia, æquè ac charitas & studium succurrendi
fami tot milliũ hominũ, elicuit hoc à Christo mira-<-P>
@@0@
@@1@50 Recognitio III. Epithalamij Christi.
<-P>culum. Sic ille. Juxta quæ philosophari in
Diva Teresia possumus, cujus singularis obe-
dientia in parendo Confessarijs, rarissimo cœ-
cæ subjectionis exemplo, dum apparenti Chri-
sto digitorum illusorijs siguis abnuebat, &
Apostolica etiam charitas in saeris etiam offi-
cijs mirificè commendata, multiplicationis
adeò mirandæ Monasteriorum benedictionem
florentissimam meruerunt. Effloruit in eo consi-
lio &c.
150. Et ut sua sit Apostolis de obedientia,Circæ mu-|lieres secu-|tas Christum|in desertum
& charitate laus, aliquid tamen observandum,
quod in hac parte devoto femineo sexui de-
beatur. Quinque millia virorum, exceptis mulieri-
bus & parvulu. Matth. 14. v. 21. OmittamusMatth. 14.|v. 21.
parvulos, qui alieno ductu in desertum cum
Christo pervenerunt: in mulieribus autem
adeò constans & devota sequela quomodo
possit illaudata præteriri? Quod D. Joanni
Chrysostomo sic est visum: Homil. 50. in Mat-
thæum in hunc modum locuto: Magna profectèP. Chryso-|stomi earum|laus.
laus multitudinis illius, cùm & feminæ & pueri
cum viris omni labore contempto sequerentur. Sic
ille. Non ergo ad curiositatem ullatenus refe-
rendum, cui suspicioni occasionem dare potuit
P. Maldonatus, dum dixit magnum earumP. Maldo-|natus.
Dostları ilə paylaş: |