adducta Sponsi immediata laudatio: Sicut ma-
lus inter ligna silvarum &c. dictumq́ue cum syl-
vestribus lignis comparationem institui, licet
loco dissitis, sola in mente comparantis pro-
pinquitate & communione constante. In quo
quidem ferè omnium Interpretum sensum am-
plexus, ut testatus infrà n. 987. ubi circa com-
parationem hujusmodi ex professo dissertatum.
Cùm sint aliqui aliter sentientes, vel quia com-
parationem cũ lignis etiam fructiferis institui
dicunt, ex quibus Origenes Homilia 2. ex dua-
bus, ubi ita scribit: Ad Christum saltus (silva)Origenes.
est omne quod dixeris, & infructuosa sunt omnia:<-P>@@
<-P>quæ enim possunt dici ad eum comparata fructifera
etiam ligna, quæ videbantur fructibus incurvari ad
collationem adventus ejus infructuosa monstrata
sunt. D. Ambrosius Sermone 5. in Psal. 118. v. 1.
sic ait: Tamquàm malum in lignis silvæ (sic ille
legit) Hujusmodi pomum odorem gratum habet, ut
ceterorum pomorum fragrantiam vincat &c. Sunt
etiam, qui licet comparationem cum infructi-
feris lignis agnoscant, in eadem tamen omnia
silvæ asserunt contineri. Sic D. GregoriusP. Gregor.|Nyssenus.
Nyssenus Homil. 4. in Cant. sic locutus: Quo-
niam ergo singularis ferus, qui pascitur in silva gra-
vißimum attulit damnum (Psal. 79. v. 14.) pul-
chræ vineæ bumanæ naturæ, sicut dicit Propheta,
Eam vastavit aper de silva, & singularu ferus de-
pastus est eam: proptereà in silva plantatur ma-
lum, quod in eo quidem quòd est lignum, est ejus-
dem essentiæ cum filva humana: tentatus est enim
per similitudinem &c. Omitto alios ex recen-
tioribus similiter prolocutos.
138. Quibus tamen non obstantibus di-Quibusdam|fit satis|objectis.
cendum pro argumento Tuccij ex spinis de-
sumpto, quibus caret lilium, diluendo, satis
fuisse cum majori parte Interpretum fuisse re-
sponsum quod attinet ad vim comparationis,
ut cum lignis silvestribus sit tantùm constitu-
ta. Secundùm id verò quod ad simultatem lo-
ci spectat, negari nequit quin stare commodè
possit, ut in silva quandoque arbores pomiferæ
reperiantur, ex quo obvium sit inter illas dis-
crimen, & ita faciliùs percipiendum. Sic in
Chilensi regno malorum in agris immensa est
copia, & in Valdiviæ portu Indis belligeris
circumsepto, ut ingentem copiam pro victu
colligant, præliari ritu egrediuntur milites an-
nuum inde vitæ compendium habituri. Ut de
Cantabria taceam, in qua fructiferarum arbo-
rum copia silvas alibi infructiferas videantur
exæquare. Nihilominùs quod in responsione
dictum potest verosimiliter sustineri. Quamvis
enim malus esse in silva possit, illæ autem quæ
in hortis peculiari diligentia coluntur, pul-
chriores & nobiliores pulchritudine & suavi-
tate pomorum evadunt, & ijs assueta sponsa,
unde comparationem potuit elegantiùs con-
formare. Ut autem nihil sit, in quo hærereLilium in-|ter spinas ob|sæpe ex illis.
possit quispiam, cùm lilium inter spinas spon-
sa dicitur, relicta mali similitudine, dici cum
doctis Interpretibus potest ita assertum à spon-
so, quia lilia circumdari solent à spinis, ex qui-
bus sæpe constriutur: unde inter eas esse po-
test sine dispendio veritatis affirmari. Quia
præpositio Inter ad suæ significationis proprie-
tatem salvandam sola est contenta multorum
congerie, quocumque consistat loco; & sumiLivius.
etiam pro Intra solet, ut apud Titum Livium
lib. 8. Dec. 4. Qui inter prasidia fuissent, id estInter pro|Intra.
Intra, ut Passeratius adnotat. Et quidem qui
in carcere est, cum omni proprietate dicitur
esse inter parietes. Et apud Nostros frequentis-
simũ, Encerrado ò encerrada entre quatro paredes.
Quod & de lilijs modo præfato septis dicere-
mus: Encerrados entre espinas. Sic & illud: Intra
privatos parietes, & propriè item, Iuter privatos
parietes. Illud etiam quod sponsa profert Cant.Cant. 1.|v. 13.
1. v. 13. idem probat, dum ait: Facisculus myr-
rhæ dilectus meus mihi, interbera nica commora-<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa II. Part. Tituli, De Sanctis Rosis. 45
<-P>bitur. Illud enim Inter intraneam indicat po-
sitionem. Unde Ghislerius in Appendice Expo-
sitionum hujus loci ita scribit: Communis nihilomi-Ghislerius.
nus Patrum Latinorum sensus eò spectat, ut per hæc
Ecclesia, vel pia anima, vel etiam B. Virgo signifi-
cet se velle Christi Paßionem jugiter habere in cor-
de, &c. Pro quo etiam Psellus antiquus inter-Psellus.
pres apud Theodoretum sic sponsæ arcanum
sensum exponit, dum illa ait: Ego Christi sponsi
mei percipiens voluptatem, eum insculpam in ta-
bulis cordis mei. Sic ille. Vera ergo voluptasChristus in|corde veræ|deliciæ.
non aliunde conquirenda, nusquàm enim illa,
nisi Christus in cordis tabulis insculpatur. Quæ
est ista, quæ ascendit de deserto delicijs affluens?Cant. 8.|v. 5.
Cant. 8. v. 5. & unde illæ? Sub arbore malo sus-
citavi te. Ibi pomum illud suavissimum, de
quo D. Ambrosius suprà adductus ita loquitur.
Hujusmodi pomum odorem gratum habet, ut cete-
rorum pomorum fragrantiam vincat. Christus ergo
affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore,
bonum odorem mundanæ fundebat redemptionis
&c. Sequitur statim: Pone me ut signaculum
super cor tuum &c. v. 6. & ad quid illud? Ut
deliciæ, quibus affluere dicebatur sponsa, suum
complementum haberent, dum non solùm
veræ, sed essent illæ perpetuæ, malo illo, &
pomo pariter in cordo corditus radicato. O
utinam, o, o, o.
§. II.
Circa Virgines Rosas. Ad Num. 379.
139. IN illius fine sic dixi: Est Virgo sanctis-De S. Rosa|Viterbiensi.
sima Rosa nomine, de qua Martyrologium
Romanum die 4. Septembris, quæ Viterbij floruit,
& odorem suum orbi universo ad vitæ levamenta
distribuit, in qua cum nomine omen est felicißimum
reperire. Sic ibi: quod equidem in hac Lima-
na civitate posteà est multipliciter comproba-
tum. Est namque illi in Ecclesia Patrum Mino-
rum dicatum sacellum, & in eo devotio accur-
tentium excitata, ut plurima in illo pendeant
anathemata, ob peculiaria beneficia ejus preci-
bus impetrata. Quod equidem ęmulatione qua-Limæ cele-|bris ob bene-|ficia.
dam videtur ortum habuisse. Cùm enim Pa-
tres Prædicatores sanctam Rosam Peruvianam
habeant, utpotè ex Sororibus Pœnitentiæ,
nuper à Sede Apostolica summis honoribus
decoratam, in quam communis affectus fere-
batur, quem & beneficia ipsius obtenta preci-
bus provocabant: Voluerunt & ipsi suam
etiam Rosam ex tertio Ordine devotioni po-
puli, charismata meliora, ut par est credere,
æmulantes exponere, quod est exitu, quem di-
ximus fortunatum. Et ut demus, humanumEx conten-|tione fru-|ctus gloriæ.
aliquid in eo admixtum; id quidem obstare non
potuit quo minùs Christus suæ dilectissimæ
sponsæ, eam arripiens occasionem, gloriam
voluerit propagare. Pro quo facit quod D.
Paulus Philip. 1. v. 17. & 18. sic locutus suo
nobis magisterio tradidit; & firmavit exem-
plo: Quidam autem ex contentione Christum an-Philip. 1. v.|17. & 18.
nunciant, non sincerè existimantes, pressuram se
suscitare vinculis meis. Quid enim? Dum omni
modo, sive per occasionem, sive per veritatem Chri-<-P>@@
<-P>stus annuncietur, & in hoc gaudeo, sed & gaude-
bo. Sic ille. Et quàm merito hîc D. Joannes
Chrysostomus Homil. 2. nos optat attentos:
Videte viri philosophiam, inquit. Videte novumD. Ioan.|Chrysost.
Philosophum paradoxa cęlestia proponentem,
Dura sicut infernus æmulatio. Cant. 8. v. 6. EtCant. 8.|v. 6.
tamen ille & sustinet, & sustinendam docet,
dummodo Christi gloria ibi. Pariter cum illo
discipulos augebant: nec pauci illi: Conspecta
tanta discipulorum multitudine. Vnde & potue-
runt intervenire miracula, quibus doctrina
Evangelica tunc temporis procedebat. Deus
enim occasione ex contentiosa prædicatione
prærepta, gloriæ Christi consulebat, ipsum in
ejus gloriam traducens infernum, digna suæ po-
tentiæ & admirandæ providentiæ mutatione.
Id quod S. Rosæ, si quidquam accidisset simi-
le, applicari potuisset.
140. De Diva Rosa Peruviana eo locoDe S. Rosa|Peruviana.
Commemoratio nulla, quia res ejus in eo non
erant statu, ut choro posset sanctorum Virgi-
num accenseri. Sic tamen illæ, Deo altè pro-
vidente dispositum, ut quæ posterior, & multò
quidem posterior, prior esset jure supremi cul-
tus: Viterbiensis enim nondum est honorem
Canonizationis adepta, sicut neque Beata
Agnes de Monte Politiano, & ipsa antiquita-
tis titulo præferenda, si res juxta nostri essent
fallibilis discursus regulas metiendæ. Hunc
ergo favorem debet Pontificiæ benignitati
Peruvium, ut sciret mundus nasci inter spinas
Rosam Deo, & Angelis, & hominibus gratis-
simam potuisse. Et Divæ quidem Viterbiensis
& Politiana, adeò jam erant celebres, & sacro
etiam honoratæ cultu, ut ampliori Ecclesiæ
testimonio non viderentur indigere. Quod ta-
men pro honorificando novo mundo, & Ame-
ricæ gloria, in ejus mirabili fructu, Rosa in-
quam, quæ & fructus & flos, oportuit adhibe-
ri. Laudem illam Sponsæ superiùs audivimus.
Sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias.Cant. 2.|v. 3.
Cant. 2. v. 3. Ubi pro lilio rosam intelligendam
communis est Hebraizantium sensus, commu-
nis inquam, quia plurium, alijs secus arbitra-
tis, ut videri potest apud Ghislerium Exposi-
tione 1. in eum locum, & circa versum 1. Ex-
positione etiam 1. pro qua & Tuccius obstinatiùs,
quàm Scriptorem Catholicum addeceret, sicut
vidimus n. 136. Iuxta quod procedit nostra
de Rosis consideratio, ut aliquantulùm expo-
sitioni præfatæ deferamus. Vult autem Orige-
nes per spinas Gentiles intelligi, ut Ecclesia
Gentium inde commendetur, quòd è medioOrigenes.
Infidelium quasi è spinis emerserit. Sic Homil.
3. ex quatuor. Quæ laus ad B. Rosam Peru-
vianam aptissimè ob rationem dictam deriva-
tur, ibi exortam, ibi in eximium gradum san-
ctitatis erectam, ubi spineta adeò ingentia &
fuere proximis sæculis, & modò etiam magna
ex parte Cerduus, & spinis surgit paliurùs acutis.Quomodo|Rosa inter|spinas.
Ideò ergo deproperatus honos, acceleratus
cultus, ut similis capropter Sponso videatur.
Eadem utrique laus: Ego flos campi, & liliumCant. 2. v. 1
convallium, Cant. 2. v. 1. Sic de se ille, qui de
Sponsa statim; Sicut lilium inter spinas. Sic ho-Christo si-|milis acce-|leratione|honorit.
norata illa, honoris adeò eximij festinantia
singularis. Honori Filij ita à Patre consultum,<-P>
@@0@
@@1@46 Recognitio III. Epithalamij Christi.
<-P>ut ad illum nullas admittens moras festinarit.Hebr. 1.|v. 6.
Et cùm iterùm introducit Primogenitum in orbem
terræ, dicit: & adorent eum omnes Angeli Dei.
Hebr. 1. v. 6. Quod de honore exhibito statim
ac est mysterium Incarnationis peractum di-
ctum nu. 846. cum Divis Chrysostomo, Am-
brosio, Cyrillo, & alijs. Ut neque per instans
Filium suum hominem factum permiserit in-
honorum. In quod gloriæ consortium advoca-
ta inter spinas, & è spinis exorta Rosa; Primo-
genita Peruviana. De qua, quia dictum aliàs
tribus scilicet in Tomis Auctarij Indici, plura
hoc loco non addenda.
141. De B. Rosalia nihil etiam à Nobis illoDe Sancta|Rosalia.
in discursu prolatum: erat enim tunc incogni-
ta, memoria æterna dignissima, & ita in Ro-
mano Martyrologio celebrata die 4. Septem-
bris, in quo & Viterbiensis, ut vidimus, sed
prælata loco, & sequenti elogio: Panormi na-
talis, S. Rosaliæ virginis Panormitanæ, ex regio
Caroli Magni sanguine ortæ, quæ pro Christi amo-Martyrol.|Romanum.
re paternum Principatum, Aulamque profugiens
in montibus ac speluncis solitaria, cælestem vitam
duxit. De inventione autem sacri ejus corpo-
ris die 15. Iulij, sic habetur: Panormi inventio
corporis sanctæ Rosaliæ Virginis Panormitanæ,
quod Vrbano Pontifice maximo repertum divinitus
anno Iubilæi Siciliam à peste liberavit. Sic ibi.
Et quàm illi merito à rosa & nomen, & omen.
E regio Caroli Magni sanguine. Ecce purpureumQuam pro-|priè illi à|Rosa no-|men.
splendorem, ut Rosa hæc inter Gallica lilia
possit & debeat meritissimò collocari. Princi-
patum deserit & Aulam, spinas inquam, inter
quas nata, divitias, voluptates; has enim esse
spinas Christo sic docente didicimus Matth. 13.
v. 22. & Lucæ 8. v. 14. ubi sic ille. Quod autemLucæ 8.|v. 14.
in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, & à so-
licitudinibus, & divitijs, & voluptatibus vitæ,
euntes suffocantur, & non referunt fructum. Inter
has spinas nata illa & educata, sed nullum ab
ipsis nocumentum: quod tamen, quia impen-
debat, fuga generosa vitatum. In montibus ac
speluncis solitaria cælestem vitam duxit. Cælo
proximiora loca quæsivit, ut esset tota cælestis.
Æthna celeberrimus Siciliæ mons rosis cele-
bris, à Claudiano celebratis lib. 2. de raptu Pro-
serpinæ, ubi illud
Æthna parens florum &c.Claudia-|nus.
Sangnineo splendore rosas, vaccinia nigro
Inficit, & dulci violas ferrugine tingit.
Hæc graditur stellata rosis.
Sint hæc pro laude Siculis montibus, sed
Sicilides Musæ multò majora canamus.
Una Rosalia, una cælestis Rosa, plus vobis
gloriæ attulit, quam florum pompa vestrorum.
Naturæ pompa dicta rosa, ut visum n. 136. Ecce
plus in Rosalia, quæ non est tantùm naturæ
pompa, sed gratiæ: Datur triumphus gratiæ, Ro-
sa equidem & stella, quia vitæ cælestis, Hæc
graditur stellata rosis. Ergo & rosæ stellæ. Sit
hoc aliàs utcumque verum: in Rosalia veris-
simum, in qua & sanguincus splendor, quia
& rosa & stella Splondida & matutina; stel-
la inquam Veneris, cui cognata rosa in pro-
fana mythologia, unde & Claudianus citato
libro de illa:
@@
Nunc ite Sorores,Idem.
Dum matutinis præludat Solibus aër
Dum meus humectat flaventes Lucifer agros
Roranti provectus equo. Sic fata doloris
Carpit signa sui.
Ubi & de stella matutina & rosis, cum arcana
allusione. Quid ergo si jam inventum Corpus
Siciliam à peste liberet? Horrida graveolen-
tia suavissimo, roseo inquam, est odore depul-
sa; & noxij sideris influxus, saluberrimo est
rorantis stellæ sudore consumptus: de qua hęc
pauca dixisse sufficiat, cujus & memoria alibi
celebrata.
§. III.
Quod Christus Lilium, ubi singulare aliquid.
Ad Num. 390.
142. EX Walfrido Strabone in hortulo adLilij pul-|chra de-|scriptio-
Grimaldum Abbatem Inscriptione 14.
juvat Lilij pulchrum pręconium adjicere, quod
debeo eruditissimo Andreæ Saussay in PanopliaWalfridue|Scrabo.
Clericali Parte 2. lib, 4. Cap. 4. Arti. 2. & ad
sublimiorem sensum provehendum sic autem
illud:
Quorum candor habet nivei simulacra pudoris,
Dulcis odor silvas imitatur flore Sabæas.
Non Parius candore lapis, non Nardus odore
Lilia nostra premit. Nec non si perfidus anguis
Ingenitis collecta dolis serit ore venena
Pestifero, cœcum per vulnus ad intima mortem
Corde feram mittens, pistillo lilia præstat
Commacerare gravi, succosque haurire phalerno,
Si quod contusum est, summo livensis in ore
Ponatur punctim; tum jam dignoscere vires
Magnificas hujusce datur medicaminis ultro.
Juxta hæc stat bellè Christi expressa compara-
tio, ob candorem eximium, ob odoris præ-
stantiam, de qua n. cit. & prætereà eximiam
contra serpentium venena medicabilem quali-
tatem. Si videlicet commaceratus pistillo
cordis interioribus animæ labijs admoveatur.
Neque enim erit illi molestum per iteratas
considerationes sic corde tractari, qui & ore
tractari, & reversari solitus in Eucharistica
sumptione. Sic tartarei Serpentis venena con-
sumit, quæ contraria cùm esse soleant puritati,
Christi sunt, lilij candore notabilis ipso, puritate
validissima, superanda. Quæ quidem poterit
solertia lectoris per otium laudabile promo-
vere.
143. In fine præfati num. & §. 2. dixi deD. Bernar-|due quid|circa lilium|Christum.
lilio Christo videndum D. Bernardum Serm. 70.
in Gantica. Et est equidem qui videatur dignis-
simus, ubi & pro Versu 5. & 6. plura habet de
quibus infrà. Illud autem quod de lilij genuina
constitutione habet hoc præstat loco posuisse,
dum sic ait: Si non advertisti, adverte de medio
floris hujus quasi virgulas aureas prodeuntes, &
cinctas candidißimo flore pulchrè ac decenter dispo-
sito in coronam, & agnosce veram in Christo divi-
nitatem humanæ coronatam puritate naturæ, id est.
Christum in diademate, quo coronavit eum mater
sua. Nam in quo coronavit eum Pater suus, lucene<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa II. Part. Tituli, De lilio Christo. 47
<-P>inhabitat inacceßibilem; nec posses in eo illum
interim adhuc videre. Hæc ille. Juxta quæ sex
illa ornamenta, quæ cum Diva Agnete in
Sponso cælesti celebravimus, ad humanam
sunt in illo referenda naturam, quandoquidem
ad sex referuntur folia, quibus aureæ virgulæ
divinitatis ejus coronantur. Unum autem illud
non videtur adaptabile, quod ad Patrem spe-
ctat, cùm dicitur: Cujus Pater feminam nescit:
quod quidem ad divinam est nativitatem refe-
rendum, cùm in humana patrem non habeat,
neque divinum, neque humanum. Ad quod
quidem dici inprimis potest ita se rem habere,
neq; in accommodationibus hujusmodi unam
esse omnium Interpretum mentem, cùm ad
variè, & verosimiliter equidem sentiendum,
lilij excellentia præbeat, sic divino disponen-
te auctore naturæ & gratiæ fundamentum.
Deinde ut stet quod ex D. Bernardo addu-Christus ut|homo etiam|Dei filius.
ctum, cujus subtili & gravi judicio meritò de-
ferendum, dici potest Christum etiam ut ho-
minem esse Dei filium, non humana genera-
tione, ad corpus pertinente, sed per gratiam
unionis, & verò etiam per habitualem, ut dici
cũ sufficiente proprietate queat etiam natura-
lis, de quoex professo disserui in Amphitheatro
à n. 765. & Tomo 1. Auctarij Parte 1. n. 387.
144. Insurgit autem contra illud P. Bonæ-P. Bonæ-|spei, ut|obstet, &|fa veat.
Spei Tomo 2. Tract. 3. Disput. 14. Dubio 1. ex ea
parte, qua respectu totius Trinitatis filiatio-
nem affirmat repugnare, cùm tamen illam ad-
mittat respectu Patris, quod est etiam à Nobis
comprobatum: unde ut stet quod à Sanctissi-
ma Agnete prolatum est ad Christum ut ho-
minem, & ad Patrem sub eo respectu, pertine-
re, satis sufficiens est, ut non sit modò neces-
sarium circa difficultatem Assertionum dicta-
rum, & novam earum aut probationem, aut
propugnationem distineri. Illud tantùm di-
Dostları ilə paylaş: |