trectans Iudicem, & recipiens, & judicium
sibi manducans & bibens. Et dæmones qui-
dem quia credunt (qualiscumque illa fides sit)<-P>@@
<-P>tremunt & contremiscunt. Ubi ergo pravo-
rum Sacerdotum fides, quando neque ut dæ-
mones tremere aut contremiscere comperiun-
tur? O quàm mortua illa, immò & sepulta, acPro fidei|præstantia|mirabile do-|cumentum.
sub pedibus constituta! & pro excellentia fi-
dei magnum exhibet in visione præfata Vene-
rabilis Marina documentum, dum eam, quæ
circa Eucharistiam versatur, visionibus judicat
præferendam. Pro earum autem certitudine
mirè facit subjuncta Christi doctrina, juxta
quam esse potest cognitio major ea, quæ per
fidem habetur, loquente ipso, & evidentiam
locutionis & loquentis exhibente, ut sæpiùs
præfatæ Virgini videtur accidisse. Id autem
quod de magnitudine Omnipotentiæ, recepto
Christo, sibi dicit ostensum, pro confirmatio-
ne eorum deserviunt, quæ dicta sunt §. præ-
cedenti.
§. VI.
Circa decretum Incarnationis independen-
ter à peccati prævisione. Ad Num. 107.
& seqq.
103. NOn perfunctoria circa decretumProcedendi-|stylus.
prædictum eo loco instituta dispu-
tatio, cui quidem addi possent multa, si cum
modernis Scriptoribus esset agendum, qui post
lucubrationes nostras, suas & doctas & pro-
fusas evulgarunt. Sed instituti nostri non est
tractatus texere fusiores, sed nonnullis additis
ampliùs firmare, aut illustrare jam dicta, & si
quid correctione dignum accurrerit, reforma-Contra de-|cretum in-|dependens à|prævisione|peccati ob-|jectio, ex|P. Martino|Perez, aliàs|suffragante.
re. Decretum ergo Incarnationis peccati præ-
visionem absolutam antecessit, modo speciali-
ter explicato, contra quem nihil vidi obje-
ctum, quod ejus verisimilitudinem infirmarit.
Potest tamen ex P. Martino Perez contrarium
aliquid excitari, qui Disput. 14. de Incarnatione,
satis quidem solidè & subtiliter probat decre-
tum prædictum prævisionem peccati præces-
sisse, & Disput. 15. venturum Christum, etiam
Adamo non peccante. Inquirens autem Sect. 6.
Disput. 14. nu. 9. an in primo decreto prædesti-
nationis Christi propter ejus excellentiam fue-
rit prædestinatus indifferens ad conditionem
impassibilitatis vel passibilitatis, circa quod
Recentiorum quorumdam affirmantem sen-
tentiam nu. seq. suis cum argumentis adducit,
& nu. 11. pro contraria rationes, in proximo sic
resolvit: Mihi videtur dicendum ex vi præsen-
tis decreti primi non fuisse Christum prædesti-
natum in carne passibili voluntate absoluta &
efficaci, benè tamen conditionata, & depen-
denter à carentia peccati. Quod probat ratione
pro negante sententia præmissa, quia scilicet
nō potest velle rem existere in eo statu, in quo
repugnat ei existere: at repugnat Christum
existere nisi passibilem vel impassibilem in
particulari. Præterquàm quòd Deus cùm di-
stinctissimè omnia cognoscat, non incipit vel-
le confusè ab universalibus, etiam secundùm
modum nostrum concipiendi, quia talis decer-
nendi modus imperfectionem involvit, cui
vera de ipso cognitio non se potest conformare.<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Circa I. Part. Tituli, De Incarnat. Decreto. 33
<-P>Ex quo videtur fieri, decretum, quod nos sta-
tuimus, non esse admittendum, quo videlicet
Deus Incarnationem voluit non determinata
pro illo signo divina incarnanda Persona, quia
sic existere non potuit, & aliàs decernen-
di modus, utpotè confusus, ei videtur repu-
gnare.
104. Sed quidem contra sic arguentemDissolvitur|cum retor-|tione.
ex eo, quod admittit circa decretum impassi-
bilitatis, potest evidenter instari. Nam ex vi
decreti hujusmodi nequit res decreta existere,
& ita neque ut existens prævideri, quia ejus
existentia pendet à non prævisa conditione
sub statu absoluto. Unde non fit satis si dica-
tur posita conditione decretum illud transire
in absolutum; quia ex eo non tollitur quod de
absoluta rei decretæ existentia dicebamus.
Sicut autem sufficiens judicatur, ut posita con-
ditione decretum tale suum habeat effectum,
ita & dici in decreto potest à nobis explicato,
accedente enim decreto circa Personam, suus
illi effectus respondebit. Id autem quod de
confuso procedendi modo objicitur, ex eodem
fundamento pariter refellendum, quia etiam
modus decernendi sub conditione similem præ
se fert confusionem, cùm Deus distinctissimè
cognoscat omnia, & possit conditionem appo-
nere. Quòd si dicatur id in conditione peccatiVide P.|Vegam|Parte 1. n.|154.
repugnare, id non obstat: nam posita volun-
tate permissionis peccati in statu conditionali
prævisi, jam absoluta stat illius prævisio: & po-
test permissio simul cum remedio futuræ re-
demptionis decerni, licet ante illam non pos-
sit; ad eum modum, quo Deus peccata in Prę-Notanda|doctrina|circa pecca-|ti permissio-|nem.
destinatis permittit, sed cum voluntate confe-
rendi auxilium pro illorum deletione, ut dixi
alibi. Vel certè expectare potuit positionem
conditionis, cùm nihil pro antepositione de-
creti videatur urgere. Omnes ergo difficulta-
tem in hoc modo decernendi tenentur devora-
re; sed & opportunè valebunt digerere, si di-
catur id non procedere ex defectu cognitio-
nis, sicut in humanis, sed ex omnimoda liber-
tate statuente dependentiam inter objecta, aut
independentiam, ex qua in decretis divinis
sua coordinatio per formalem aut virtualem
eorum distinctionem, in quo imperfectio est
nulla, immò potiùs perfectio omnimodæ po-
tentiæ & libertatis.
105. Ubi & videtur dici posse decretum,Dubium|circa condi-|tionale de-|cretum, spe-|ciale.
quod Nos statuimus cum indeterminatione
divinæ Personæ, conditionatum esse posse, si
Deus ita decernat: Volo Incarnationem unius
ex tribus Personis. Quòd si Adamus peccave-
rit, Filium incarnari. In quo quidem absolutè
loquendo non apparet repugnantia ulla, sicut
neque in decreto illo de conditione passibili-
tatis, aut impassibilitatis: potuit siquidem Deus,
pro casu impassibilitatis statuere, ut Spiritus
sanctus carnem assumeret, quia futurus erat
status sanctitatis; licet verosimilius appareat
incarnandum Filium: sic enim videtur com-
munis sensus Theologorum habere, dum quæ-
runt utrum Adamo non peccante Verbum car-
nem fuisset assumpturum. Sed certè dubium
negotium est, ut non debeamus Deum in ea
deliberatione ad id, quod reipsa fecit, moraliter<-P>@@
<-P>inclinatum necessitate aliqua reputare. Nihil-
ominùs modus ille decernendi in eo provi-
dentiæ modo, qui Deo placuit, placere ne-
quit: quia eo posito Christus non habet ratio-
nem caussæ, aut quasi caussæ motivæ redemp-
tionis ob prævisum peccatum Adami, quod
occasio extitit incarnandi Filij, unde & debuit
prævideri ut stet illud D. Augustini Sermone
8. de verbis Apostoli, Si homo non periisset, Fi-D. Augusti-|nus.
lius hominis non venisset. Sic ille juxta oraculum
Christi locutus, Lucę 19. v. 10. Venit enim filius
hominis quærere, & salvum facere, quod perierat.Lucæ 19.|v. 10.
Inde enim illatio S. Doctoris, quem aliàs pro
mysterio Incarnationis etiam non peccante
Adamo stare vidimus nu. 124.
106. Num. 138. ad probandum mysteriumEx P. Perez|firmata do=|ctrina de|meliori|mundi con-|ditione|Adamo non|peccante.
dictum sine dependentia à peccato, ex eo ar-
gumentati sumus, quòd aliàs conditio mundi
melior occasione peccati fuisset, unde non de-
beret illius post peccatum status deplorari.
Quibus consonat quod habet P. Perez citatâ
Disput. 15. Sect. 1. improbans illorum senten-
tiam, qui asserunt venturum quidem Chri-
stum, si Adamus non esset prævisus peccans: si
autem secùs prævisus, non venturum ex vi
præsentis decreti; quia existimant optimum
modum se communicandi in Deo, quem ille
absolutè statuit, cum peccato habere connexio-
nem, illo sub conditione præviso, sic enim il-
lius attributa amplius elucerent, sicut etiam
non præviso peccato, in eo enim statu conve-
nientissimè ad illius conditionem divina attri-
buta resplenderent. Post multa autem argu-
menta sic concludit n. 7. Vltimò, liberè dicitur,
& sine fundamento optimum modum Dei se com-
municandi per Incarnationem esse permittendo pec-
catum: Sicut enim Christus Beatam Virginem
perfectiùs redemit præveniendo ne laberetur, quàm
si lapsam excitasset: cur etiam similiter non dicemus
perfectiorem Incarnationis modum futurum ad nos
dignitate sua illustrandos, & simul præveniendos
ne laberemur, quàm ad lapsos reparandos. Sic ille.
Ex quo manifestè habetur statum illum felicis-
simum nostro futurum meliorem, & ita meritò
à sanctis Patribus humani generis casum de-
ploratum: licet felix dicatur culpa, quæ talem
ac tantum meruit habere Redemptorem: non
equidem ex eo quòd felicitatem adduxerit, qua
erat mundus cariturus, cùm sit redemptio præ-
servativa felicior, sed quia redemptionem ha-
bere, genus felicitatis est; & quo nobilior Re-
demptor, eo & felicior illa. Heu tristis & lacry-D. Bernar-|dus.
mosa mutatio, ut homo Paradisi accola, terræ Do-
minus, & cætera apud D. Bernardum Sermone
35. in Cantica satis pulchra, & succo redundan-
tia divino, ut hinc, ut vulgò dicitur, cum melle
in labijs discedamus.
107. P. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 2.P. Bonæ-|Spei ut|faveat do-|ctrina de|Redemptore|in actu|primo.
Tract. 3. qui est de Incarnatione Disput. 2. affir-
mat & eruditè probat Christum fuisse decre-
tum omnium creaturarum sinem, antequàm
aliquid in particulari decerneretur, & motivum
adæquatum fuisse. 1. ut esset mundi exordium.
2. caput totius mundi creati. 3. caussa merito-
ria omnium, quæ in mundo creantur. 4. auctor
salutis omnium qui salvantur. Quod quidem
cùm stare sine dependentia à peccato possit,<-P>
@@0@
@@1@34 Recognitio II. Epithalamij Christi.
<-P>etiam si Adamus non peccasset, Incarnationis
mysterium constitisset. Cum prædictis autem
stare ait ut Christus decretus fuerit Redemp-
tor ante omnem creaturam absolutè futuram,
in actu 1. ut scilicet si ij, qui crearentur, reme-
dio indigerẽt in peccatũ prolapsi, illud ex anti-
cipatæ providentiæ beneficio redempti per illũ
obtinerent. Et per hoc censet fieri satis aucto-
ritatibus Scripturæ & Sanctorum Patrum, dum
clamant Christum redemptionis tantùm caussa
venisse, siquidem ut Redemptor in actu primo
venit. Ubi & addi potest, aliàs non venturus.
Si enim talis in actu primo esse non posset, ne-
que pro alijs titulis idoneus esse videretur. In
quo quidem quod ad excellentiam Redemp-
toris per virtutem ad id muneris plenissimam
attinet, etiam admitti juxta nostram senten-
tiam potest: Christus enim, quacumque in-
carnata persona, excellentiam præfatam habe-
ret, etiamsi Deus decerneret nullum pecca-
tum permittere: sicut modò habet Christus
superexcellentiam meriti in actu primo pro
innumeris alijs, ad quæ se reipsa non exten-
dit. Quod autem auctoritates dictæ congruamQuid minus|consonum.
habeant explicationem, non ita explicatio ip-
sa confirmat, ut videri potest n. 41. & 42. vio-
lentiam enim aliquam præ se ferre videtur.
108. Circa Hymnum autem illum, Pecca-Circa hym-|num Virgi-|nis commu-|niter addu-|ctum quid|ille.
tores non adhorres, Sine quibus numquàm fores
Tanto digna Filio, post adhibitam expositionem
de actu primo simul auctoritatibus alijs aptan-
da sic concludit: Nihil tamen obstat ne Hymnus
intelligatur de peccatoribus de facto, & tanto Filio
quantitate Redemptoris totius generis humani in
actu 2. Sic ille, ita intelligendus ut quantitas
Redemptoris ad verbum Tanto referatur. Cùm
enim magnitudinem denotet, etiam innuere
videtur quantitatẽ, non molis, sedvirtutis sensus
ergo erit: Numquàm fores tanto digna Redemptore
Filio, qui se in Redemptione & modo ejus, magnum
ostendit, illa ad totum genus humanum propagata.
Ex redemptione siquidem quoddam exurgit
magnitudinis argumentum, immò & augmen-
tum saltem extensivum. Pro quo expenden-Ex redemp-|tione titulus|Magni in|Christo.
dum venit quod ab Angelo dictum Virgini
Lucæ 1. v. 31. Et vocabis nomen ejus Jesum.
Ubi quidem titulus Redemptoris expressus,
sicut Divo Josepho dictum à cælesti Nuntio,Lucæ 1. v.|31. & 32.|Matth. 1.|v. 21.
Matth. 1. v. 21. & vocabis nomen ejus Jesum:
ipse enim salvum faciet populum suum à peccatis
eorum. Et ita cùm dixerit, statim nullo inter-
posito verbo subdit Gabriel: Hic erit magnus,
v. 32. Ut apertè indicaret ex opere redemptio-
tionis, omnium in eo maximo, evasurum ta-
lem, ut Magni cognomentum supra omnes, qui
eo præcesserunt inclyti, aut futuri unquàm, sit
feliciter habiturus. Habet lector pro hujus po-
sitionis exornatione elegantem discursum apud
P. Hieronymum de Guevara Tomo 1. in Mat-P. Guevara|cum enco-|mio.
thæum Cap. 1. Vers. 11. Observat. 6. §. 28. Ubi
ascendenti Christo attolli portas cæli & eleva-
ri, satellites Angelici semel iterùmque procla-
mant, juxta Davidicum illud Psal. 23. v. 7.
Attollite portas Principes vestras, & elevamini por-Psal. 23.|v. 7. & 8.
tæ æternales, & introibit Rex gloriæ. Ille inquam,
de quo mox ijdem: Dominus fortis & potens,
Dominus potens in prælio, v. 8. Ubi sanè mirum<-P>@@
<-P>fuit, quod cælorum aditus angustus & coar-
ctatus ut Christum capiat de terra revertentem
ad patriam ministris cælitibus videatur; cùm
nihil tale pro descendente dictum audiamus.
Sed attendatur illud: Dominus potens in prælio.
In opere inquam redemptionis, de quo & Psal-
mus noster: Accingere gladio tuo super femur
tuum, potentißime &c. Hinc ergo major, ut gra-
vissimus, elegantissimus, & eruditissimus Scri-
ptor exequitur, cujus hîc mentio est sanè gra-
tissima, ob præclaras dotes, patriæ consortium,
qui & circa Epithalamium, cujus revisor exti-
tit, liberale judicium prodidit, & quia in dis-
juncta charta, inter manus evolventium perijt,P. Didacus|Cigoney.
sicut & aliud doctissimi P. Didaci Cigoney in
Regijs Matritensibus studijs sacræ Scripturæ
Professoris, & Imperialis Collegij Rectoris.
Pro quo nescio an gaudendum sit mihi magis
quàm dolendum: quandoquidem tantorum
virorum laudatorię censuræ pudorem mihi non
non modicum intulissent. Sit meæ tenuitati
satis unus, qui & pro millibus computandus P.
Joan. Antonius Velasquez, de quo aliàs, cujusP. I. Anton.|Velasquez.
cẽsura felicior, quia in volumine ipso cōscripta,
& elegantiam illam ac sapientiam sapit, qui-
bus, præter probitatem eximiam, inter Socie-
tatis nostræ, & ideò etiam Ecclesiæ luminaria
numerandus. Et hæc quidem occasione Hym-
ni illius, de quo non est cur multùm curare
debeamus: non enim sine caussa ab Ecclesiæ
est usu relegatus, quod & Patri Bonæ-Spei,
cùm pro ejus sententia faciat, non poterit dis-
plicere, sicut neque alia, quibus illius est ex-
positio declarata, & verò etiam illustrata: nam
& qui qualemcumque lucem affert, dici potest
illustrare; neque enim à me majora sperari
possint, nisi quatenus ex superioribus lucis
fontibus possunt diligentiæ alicujus interven-
tu ad non contemnendos effectus adhiberi.
109. P. Leo Carmelita Parte 2. TheologiæLeonis Car-|melitæ sen-|tentia pro|incarnando|Verbo etiam|non peccan-|te Adamo.
Christianæ Tract. 1. Titulo 5. num. 14. & seqq.
pro Incarnatione ante prævisionem peccati
præfinita decernit, uno tantùm P. Suareño ci-
tato, idq́ue breviter & eleganter suo more pro-
sequitur, & quæcumque allegantur in contra-
rium, facillimum asserit explicare de intentio-
ne Dei secundaria &c. vel de ratione grande
illud beneficium populariùs explicandi, ex eo
quòd propter nos Homines, & propter no-Vt populo|prædican-|dum myste-|rium.
stram salutem descendit de cælis, carnem
morti obnoxiam sumpserit &c. Pro quo deser-
vire id potest quod communiter docent Theo-
logi, Christum scilicet, aut non venturum ab-
solutè juxta Thomistarum sententiam, aut
certè impassibilem juxta Scotum & asseclas,
si Adami non fuisset prævisum peccatum ex
peculiari transgressione commissum, etiam si
actu alia peccata fuissent, quia illud generalis
humani generis infectio, strages, & destructio
fuit, unde & generale motivũ tanto operi pro-
portionatum, in quo ad infectionem naturæ ex
eo principalis respectus habitus, quòd originale
non sit propria ut in singulis reperta personis
voluntate contractum, sed aliena, vel si aliquo-
modo propria, dicto quidem modo, per inclu-
sionem in primi parentis voluntate, tali Dei
decreto ut illi non potuerit repugnari. Et ni-<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Circa I. Part. Tituli, De Incarnat. Decreto. 35
<-P>hilominùs populo absolutè prædicandum est
quod in Symbolo proclamatur: Qui propter
nos Homines &c. Ad id enim sufficit qualecum-
que motivum, & ad movendos animos non est
opus ad subtiles rationes convolare. Quo etiam
modo assumi verba Hymni possunt, de quo nu-
per, licet etiamsi is, qui orat, non sit in statu
peccati mortalis, pro venialibus etiam non
fuisset incarnatum Verbum, nec revera est,
nisi valde per accidens, cùm pro illis à puro
homine posset Deo condigna offerri satisfa-
ctio.
110. P. Martinus de Esparza Tomo 2. Lib.P Marti-|nus de Es-|parza ut|etiam fa-|veat.
9. Quæst. 18. cùm problematicè quæstionem
discussisset, in fine tamen propensionem in
sententiam affirmantem ita proponit, ut dissi-
mulare illam se non posse fateatur. Quod qui-
dem in ipso problematico discursu videre est,
multò enim urgentiora pro illa firmamenta
proponit: & in fine denique alia. Quia verò
ex Patribus majus videtur extare momentum,
doctè observat D. Thomam, D. Bonaventuram,
Alexandrum de Ales, Albertum Magnum, &
Scotum, in Patribus, præsertim Augustino, in-
timè versatos, & eorum ubique reverentissi-
mos, propositis ijs testimonijs, in quibus ver-
samur, priores quidem duos probabilem, reli-
quos verò probabiliorem etiam, & absolutè
veram dixisse nihilominùs sententiam affir-
mantem. Quod profectò ausi non fuissent di-
cere, nisi vidiffent magno cum fundamento
eum sensum ijs Patribus accommodari, qui ac-
commodatus modò est. Sic philosophatus do-
ctus Pater §. Ad 3. Propositiones, quibus nihil
habuit, quod posset objectare. Ubi & videnda
pro explicandis universalibus locutionibus ibi-Quædam|illius do-|ctrina diffi-|cilis.
dem satis opportuna doctrina. Iuxta aliam
verò, quam statuit Quæst. 15. & 16. ad quam
se refert, cùm ita roget §. ult. Quæst. 17. cita-
tæ: An Incarnatio Verbi, si futura fuisset se-
cluso peccato, dicenda sit futura ex vi præsen-
tis decreti, an verò ex vi alterius tunc extitu-
ri: Respondet clarè constare ex dictis futu-
rum fuisse arguitivè quidem, seu indicativè, ex
vi præsentis decreti, formaliter verò & caussa-
tivè non nisi ex vi alterius Decreti. In quo qui-
dem id dicitur, quod est sanè & subtile & pro-
fundum, sed parùm expeditũ ut capi commodè
queat, aut si capiatur, admitti. Pro resolutio-
tione quæstionis sic ille D. Thomam loquen-D. Thomas.
tem inducit Lect. 4. in 1. ad Timoth. 1. Hæc
quæstio non est magnæ auctoritatis. Quia Deus or-
dinavit facienda secundùm quod reipsa facienda
sunt: & nescimus quid ordinasset, si non præscivis-
set peccatum. Tunc sic. Ex vi præsentis decreti
Incarnatio non est à Deo pro statu alio ordi-
nata, ut dicitur: ergo nesciamus necessè est
quod esset pro illo facturus. Si autem arguitivè
& indicativè sciri potest, id jam nescire non
est. Deinde si futurum est aliud decretum, unde
pro illo sumendum argumentum, aut indica-
tio? Si connexio est nulla, evidens est neque
argumentum, neque indicationem stare posse.
Dostları ilə paylaş: |