parvi momenti sit, & communiter nota, ac per
modum Proverbij jactari consueta. Ex modo
autem illo indulgendi memoriæ errores aliqui
oriri solent, dum sententiæ aliquid aut demi-
tur, aut aptatur. Et in præfata quidem senten-
tia tale quidquam poterit adnotari: siquidem
post verbum necesse, substantivum esse debuit
apponi, sic enim Doctor sanctus: Ideò enim
neceßè esse ait. Ubi quidem cacophoniæ non
nihil fuerit qui forsitan deprehendat, immò
& qui reprehendat superstitiosa præsumptio
alicujus Grammatici, cùm potuisset consonan-
tius dici: Ideò necessarium esse ait. Sed veròIllius enco-|mium.
audaciæ id non ferendæ fuerit, cùm de D. Hi-
lario agitur, qui cum ipso Latinæ eloquentiæ
parente potuit de primatu decertare. Et ut de-
mus id dici consonantius potuisse, voluit ille
magis Evangelij verbis hærere, quàm aliquam
subire notam Oratoris non adeo delicati. Ne-Matth. 18.|v. 7.
cesse est enim ut veniant scandala. Sic Matth. 18.
v. 7. Dignissimè ergo, venustissimè & aptissi-
mè locutus est, qui cum Evangelista, aut ejus
Interprete, Ecclesiæ auctoritate recepto &
commendato locutus. Circa quod hæc satis.
95. Num. 66. circa locum Cant. 7. v. 5.Ligatus in|Eucharistia|Christus, sed|retenta|majestate.
Sicut purpura regis vincta canalibus, & versio-
nem aliam, Rex ligatus in transcursibus, de Eu-
charistia discursus efformatus; probatumq́ue
in illa ligari Christum. Quia verò modus ille
loquendi videtur innuere aliquid indecorum
ipsi, utpotè ad indivisibilia etiam coarctato, ut
ibidem dictum, ex magnis testibus, & à Deo
specialiùs illustratis ostendendum nihil in eo
admisceri, quod ligati deminuat majestatem,
cùm eam sub ligamine ipso retineat, & com-
petenti spatio teneatur. Pro eo itaque sic scri-
bit Venerabilis Alfonsus Rodericus, raræ san-
ctitatis vir, divinarum illustrationum magni-
tudine celebris, & miraculis singularis, de cu-
jus Canonizatione agitur, & Beatificatio
quantociùs expectatur. Sic, inquam, scribit
Lib. 2. Cap. 16. §. 1. qui adjectus Lib. 1. Vita,
& est de illius spirituali doctrina, à P. Fran-<-P>
@@0@
@@1@30 Recognitio II. Epithalamij Christi.
<-P>cisco Colin viro quidem Apostolico post alias
evulgatæ. Pongase delante de este Señor (anteVenerabilis|Alfonsus|Rodericus|illam mirè|explicat.
communionem) adorele, y pidale, que pues es
fuego de caridad y amor, le abrase todo en su divi-
no amor, y alli tratarà con su Magestad, haziendo
varios colloquios, actos de amor, y viva fè, dizien-
dole: Dulcißimo Jesus de mis entrañas, y Dios
mio, venid mi Señor à mi anima, y aposentaos en
ella, y abrasadla toda en Vuestro amor, pues vos,
mi Dios, sois todo mio, y yo todo vuestro. Considere
al Alma à Christo nuestro Señor debajo de aquel velo
blanco de accidentes, no como en estrechura, porque
no ay estrechura para este Señor, sino que està alli
debajo de aquel velo blanco (aunque yo no lo veo con
los ojos) como si estuviesse en un gran Palacio, a-
compañado de innumerables Angeles, que alli le sir-
ven y adoran. Hæc ille, ex quibus postrema La-
tinè sit satis expressisse. Consideret anima Chri-
stum D. N. sub velamento illo candido accidentium,
non quasi constrictum, aut in arcto positum; huic
enim Domino constrictio est nulla: quippe qui ibi
adstat non secus ac si in magno esset Palatio, innu-
meris stipatus Angelis, qui ibidem ei ministrant,
ipsumq́ue adorant.
96. Castellanum veterem vetus CastellanaVenerabilis|Virgo Ma-|rina id|luculentiùs|præstat.
sequatur, ex veteri inquam Castella coæva illi,
sicut & alij, qui sanctitatis splendoribus nobi-
lem illam Provinciam illustrarunt. Castellana
scilicet Marina, audita superiùs, & dignissima,
quæ sæpiùs audiatur. Illa ergo (ut habetur
Tomo 1. de ipsius vita lib. 2. Cap. 26. §. 3.) sic
loquitur: Luego vì que la Santißima Trinidad se
yba llegando poco à poco acerca de la Hostia, hasta
que toda se le juntò, y se le comunicò, y alli vì que
la Persona del Hijo de Dios est aba unida con el San-
tißimo Cuerpo de IESV Christo nuestro Señor, y
acompañandole como mas principalmente, y las dos
Personas del Padre y del Espiritu santo estaban
tambien alli con un modo muy particular y admira-
ble, que no se yo explicar. Era grande la Magestad
y grandeza, que alli tenia IESV Christo nuestro
Señor. Los Angeles, que alli estaban con gran me-
lodia cantaban el Hymno, Pange lingua gloriosi
&c. Aunque no atendì yo tanto à la musica por estar
embebida en el Mysterio. Hæc illa, ex quibus
priora ad specialem modum spectant, quo tota
divina Trinitas in Eucharistia assistit, juxta
receptam Theologorum sententiam ex hoc lo-
co firmandam, sicut ex alijs apud eamdem, po-
strema sic Latinæ, non verò Hispanæ linguæ
conscius excipiat: Erat ingens Majestas, & cel-
situdo, quam ibi IESVS Christus Dominus noster
habebat. Angeli qui adstabant magna cum melo-
dia cantabant hymnum, Pange lingua gloriosi
&c.
97. §. 4. Sic: LLegò el tiempo de comulgar, yVisio alia|admirabilis.
en comulgando vì la Magestad de Christo nuestro
Señor dentro de mi misma alma en aquella Hostia
consagrada. No estaba alli estrechado, ni pequeño,
sino grande, y en su forma gloriosa, y sin ocupar el
lugar, que parece se requeria para su grande Mage-
stad. Tempus Communicandi pervenit, & ut com-
municavi, vidi Majestatem Christi Domini nostri
intra meam metipsam animam in illa Hostia conse-
crata. Non erat ibi arctatus, nec parvus, sed ma-
gnus, & in sua forma gloriosa, non tamen occupans
locum, qui suæ ingenti Majestati requisitus vide-<-P>@@
<-P>batur. Hæc ibi. Stat ergo sine occupatione re-
quisiti naturaliter loci, amplitudo competens
sublimi ligatæ in transcursibus Majestati; &
supra humanam intelligentiam gloriosa spatia,
ut minimè constrictus, & ad parvitatem re-
dactus censeatur. O res mirabilis! Ex uno mini-
mo panis & vini accidentium spatio, firmare
sibi potest divina potentia thronum, ferculum,
palatium. O res iterùm, iterùmque mirabilis, ut
manducet Dominum pauper, servus, & hu-
milis.
98. Quod ex Cap. 27. §. 3. sequitur sat mi-Mirabilios|altera.
rabile: Otro año (inquit) en la Procesion general,
que aquel dia se haze en Valladolid por la mañana,
vì que dentro de la Custodia en la sagrada Hostia
estaba Christo nuestro Señor, vestido con una vesti-
dura blanca muy preciosa, toda bordada y guarneci-
da de riquißimo oro, y piedras preciosißimas. Iba
en pie, las manos algo levantadas y apartadas una
de otra, con grande gravedad, y Magestad; y con
ver la Custodia pequeña, estaba y cabia alli todo su
sacratißimo cuerpo enteramente, conser de la esta-
tura, que su Magestad tiene, y en que le veo ordi-
nariamente de edad de treinta y tres años. Estaba
redeado de Angeles con vestiduras muy blancas, los
quales yban algo apartados con grandißimo respeto.
Anno altero in Proceßione, quæ illo die Vallisoleti
antemeridiano fit tempore, vidi in sacra Hostia suo
inclusa circulo (vulgo Custodia) adstantem Chri-
stum D. N. candida indutum veste, pretiosa valde,
Phrygio tota elaborata opere, & auro purißimo ex-
ornata. Ibat quasi pedibus nixus, erecto corpore, ma-
nibus aliquantulùm sublatis, & separatis magna
cum gravitate & Majestate, & licet parvus esset
Custodiæ circulus, integrum ejus sacratißimum
Corpus capiebat, cùm ejus esset staturæ, quam ipsius
habet Majestas, & in qua eum frequenter intueor,
triginta trium annorum. Angelis ambiebatur, qui
vestibus valde candidis incedebant aliquantulum
distantes, maxima cum reverentia. Hæc Virgo
illa non sapiens modò & prudens, sed sapien-
tissima & prudentissima, cujus lampas ignis at
flammarum, quibus mundum & inflammaret
feliciter, & pariter illustraret. Circa divinissi-
mum præsertim Sacramentum, de quo tot ac
tanta mirabilia prospexit, quorum & pars ma-
gna fuit experimentis supra admirationem ra-
ris, ut nihil tale in Ecclesiæ annalibus invenia-
mus. Unde & pro veritate tanti mysterij fir-Quid emo-|lu nenti ex|præfatis.
manda, satis robusta argumenta succurrunt.
Et cùm adeò gloriosus & satellitio stipatus
Angelico in eo Dominus majestatis assistat, in-
de repellendum scandalum, quod imminere
infirmis in fide forsitan possit, dum vident aut
audiunt Eucharistiam ab infidelibus manu ir-
reverenti tractari. Ubicumque enim illa sit, sua
est Christus in ipsa contentus Majestate, sicut
divina Trinitas rebus in vilibus, immò & im-
mundis, cùm ubique esse dogma sit certum, &
ita ubique thronum gloriæ altissimum posside-
re. Omitto alia, & illud tantùm adverto, in ci-
tato n. 66. sententiam illam ex alia Doctoris
sancti deductam extare: Ocyßima est festinatio à
mortalitate ad mortalitatem. In qua aut exscrip-
tor aut typographus festinavit, cum mortalita-
tem pro immortalitate reposuit, ut ex contextu
compertum haberi debuisset.
@@0@
@@1@§. V. Circa I. Part. Tituli, de Christo Offerente &c. 31
§. V.
Circa Christum Offerentem seipsum in Sacri-
ficio Eucharistico.
Ad Num. 84. & seqq.
99. DIctum ibi Christum esse principa-Sententia|P. Suarez|ab Auctore|firmata, re-|ceptissima.
lem offerentem, quod ex Concilio
Tridentino, & Patribus ita loquentibus, adje-
ctis gravissimis etiam Theologis, comproba-
tum. Et ita quidem dixisse non pœnitet, licet
post scriptionem præfatam nonnulli prodie-
rint Scriptores, quibus Patris Vasquez senten-
tia placuit, videndi apud P. Hennao Tomo 1. de
Sacrificio Missæ, Disput. 11. Sect. 1. nu. 2. & alijs.
Nam & P. Suarez plures habuit Sectatores,
cujus & est Communis sententia, ut in contra-
positione sententiæ P. Vasquez affirmat P. Ar-
riaga Tomo 7. Disput. 50. nu. 50. & P. Hennao
citato n. 2. asserit eam amplexari communiter
Theologos, qui post ipsum scripserunt, & ex
anterioribus posse pro ea multos allegari. Et
ante illos Cardinalis Lugo Tomo de Sacramen-Cardinalis|Lugo.
tis, Disput, 19. n. 91. sic scribit: P. Suarez è con-
tra cum communi docet &c. Qui & n. 90. defe-
ctum notitiæ in P. Vasquez detegit circa Si-Circa Si-|meonem-|Thessaloni-|censem.
meonem Thessalonicensem, ab ipso pro sua
sententia citatum: cùm enim modernus Schis-
maticus fuerit, quem ut Ecclesiæ hostem acri-
ter insectantur, qui controversias contra Orien-
talium errores ediderunt, nullum potest ex eo
momenti alicujus præsidium pro sententia, de
qua agitur, advocari. Unde neque Nos citato
n. 85. ubi de illo inducta mentio, quidquam de
illius auctoritate curavimus, ut illi aptari vul-
gare illud queat: Græcum est (Græcus ille) non
legitur. Nihilominus P. Hennao supra n. 3. cir-P. Hennao.
ca illum ita scribit: Ceterùm noster Iacobus Pon-
tanus, qui aliqua Simeonis opera latinitate dona-
vit, Aubertus Miræus in Auctario de Scriptoribus
Ecclesiasticis. c. 296. Antonius Possevinus in Bi-
bliotheca selecta lib. 6 c. 10. non tam parvipen-
dunt Simeonem, neque in ejus libro de divino tem-
plo &c. qui habetur in novioribus Bibliothecis Vete-
rum Patrum, neque in verbis, quæ ex libro de My-
sterijs Ecclesiæ transcribuntur à Turriano, apparent
errores, quibus alij Græci noviores inficiuntur. Sic
doctus Pater: quo non obstante Cardinalis de
Lugo attestationi potiùs deferendum, qui con-
troversiarum allegat auctores Simeonem ut
Ecclesiæ hostem acriter insectantes. Non est
tamen insolitum ut Scriptorum quorumdam
edantur opera, & latina reddantur etiam ali-
qua, quorũ oblæsa fides, ob eruditionis fructũ,
dum ab Ecclesia damnati & prohibiti non in-
veniuntur. Sic enim Auctor Operis ImperfectiCur aucto-|res aliqui|licet erronei|permittan-|tur.
in Matthæum, quod opus erroribus scatet, &
ab aliquibus creditur esse Theodorus Mop-
suestenus. Nicetæ Choniatæ Thesaurus Or-
thodoxus prostat Tomo 12. citatæ Bibliothecæ,
in quo tamen errorem circa processionem Spi-
ritus sancti acriter defendit, ut notavit Petrus
Morellus in Epistola præliminari: est tamen
aliàs doctissimus, & contra alias hæreses, præ-
sertim Arrianorum validissimus præliator. Mi-<-P>@@
<-P>chaelis Glycæ errores in Dioptra & Disputa-
tionibus observat P. Gretserus, & est P. Pon-
tanus interpres. Epistola, seu Tractatus de ma-
lis doctoribus habetur Tomo 11. S. Sixto Ter-
tio adscriptus; sed ut ibidem notatur, id perpe-
ràm factum; cùm sit Auctor Pelagianus, ele-
gans tamen, & multa continens solida & mo-
ralia documenta, cum multis Scripturæ locis
catholicè, & sic veraciter illustratis. Unde &
fuit, qui defensionem, ad Orthodoxum sen-
sum revocatis sententijs, qualiscumque illius
Auctoris adornavit, sed non vulgatam. Pro quo
& proferri alij possent, sed id curioso est in-
quisitori relinquendum in magno illo mari
Bibliothecæ præfatæ, & alijs, ex quibus præ-
cedens positio circa Simeonem venit roboran-
da, cujus opus de Mysterijs, ex quo verba ali-
qua profert P. Turrianus, & illa, quibus P.
Vasquez exultat, in Bibliotheca desiderantur,
cùm tamen in illa extet Libellus de divino tem-
plo, ob errores inquam minùs quàm alij tole-
randus. In Præfatione autem illud circa caussam
præsentem tantúm habet: Nec tantummodòSimeon|Thessal.
tunc istud ipse fecit, sed per aptos & idoneos nihil-
ominùs omni tempore faciendum conceßit: Hoc
facite, in meam commemorationem. Sic ille. Ubi
non excludi Christi cooperationem, ex verbis
postremo loco adductis à P. Vasquez habetur
perspicuum, in quibus & nostra sententia elu-
cet, minimè eisdem aptanda ejusdem Patris
explicatione, quod & citato est n. 85. à Nobis
indicatum. Quæ quidem ita discussisse libuit,
quia & scitu digna sunt, & ne, dum Theolo-
gica tractamus, quod ad eruditionem attinet,
ut nonnulli Scholastici fastidientes ista, fasti-
dire & ipsi videamur, nimis properi ad conse-
quentias & formalitates.
100. Neque in ijs, quos pro negotio præ-Sententia|de actuali|Christi obla-|tione am-|pliùs robo-|rata.
senti perlegi quidquam reperi quod dogma de
principali offerente Christo possit infirmare, in
quo P. Hennao Problema placuit, sed P. Ar-
riaga nobiscum statuit, paucis caussam istam
expediens citato n 50. P. Palaus Tract. 22. Disp.
unica, Puncto 4. n. 4. & alij. & Cardinalis qui-
dem Lugo citata Disput. Sect. 7. cùm affirmet
posse Christum habere actum voluntatis circa
sacrificium, qui sit veri Sacerdotis, esseq́ue ta-
lem etiam pro morali concursu omnino neces-
sarium: cùm tamen de quo agitur, non admit-
tit, quia necessarium non judicat, cùm fuerit
satis in ipsa sacrificij institutione ministris po-
testatem, ut suo nomine offerrent, tribuisse. Sed
verò licet necessarium absolutè non sit, quod
nec P. Suarez negat, cùm tamen sit valdè con-
veniens, & ad salvanda cum omni proprietate
Consiliorum & Patrum effata: ad illud qui-
dem non videtur attendisse, sicut P. Arriaga
attendit, suprà nu. 52. ubi ait Concilium Tri-
dentinum id videri definire Seßione 22. Cap. 2.
cujus verba à Nobis sunt citato nu. 84. & data
& expensa. Et hic quidem philosophandi mo-
dus receptissimus est in Theologia, qui &
doctissimo Cardinali non semel in usu. Non
repugnat, & apparet conveniens, magisque ad
verborum proprietatem Scripturæ, Conciliorum,
Patrum, & Theologorum accedit: ergo obvijs ulnis
excipiendum.
@@0@
@@1@32 Recognitio II. Epithalamij Christi.
101. Iuvat autem pro ejusdem firmamentoMirabilis|visio Vene-|rabilis Ma-|rinæ pro eô-|dem.
veritatis id quod Venerabili Virgini Marinæ
divinitus obtigit, sic ipsa narrante Parte 1. vi-
tæ lib. 2. Cap. 27. §. 5. Vì (diziendo Missa para
comulgar en su Oratorio un Padre de la Com-
pañia) venir del cielo à Christo nuestro Señor con
grande Magestad, el qual se incorporò con el Sacer-
dote, como suele estar el fuego con el hierro, que ha
estado en la fragua, de tal manera, que mirando
al Sacerdote, en èl veia à Christo nuestro Señor.
De esta manera estuvo hasta que vino à darme la
sagrada Comunion, con grande pasmo y encogi-
miento mio, por la novedad de esta vision, y comul-
guè con quietud, y muy gozosa de tener conmigo à
nuestro Señor, y dixe: Esto si que es cierto y seguro,
y son verdades de la Fè, en que no puede aver en-
gaño. Respondiò nuestro Señor: Aunque esso es aßi;
mas tambien lo que yo digo y bago, es verdad cierta,
porque soy la misma verdad. Entonces vì à nuestro
Senor dentro de mi con tanta grandeza de su Om-
nipotencia, que me causò grande temor y espanto,
como si una hormiguilla estuviera à los pies de un
Gigante, que pudiera atropellarla. Latinè agamus.
Cùm Sacerdos quidam è Societate Missam in
Oratorio diceret pro Communione præstan-
da, Vidi (inquit) de cælo venientem Christum
D. N. magna cum Majestate, qui se cum Sacerdote
incorporavit, sicut solet ignis cum ferro, quod fue-
rat in fornace: in eo aspiciebam Christum D. N. &
hoc stetit modo, donec venit daturus sacram Com-
munionem, magno cum meo pavore & pudibunda
retractione. Communicavi tranquillè, valde hilaris
eo quòd mecum Dominum nostrum haberem, & dixi:
Hoc. hoc est proculdubie certum & securum: sunt
enim Fidei veritates. Respondit Dominus N. Quāvis
id ita est, sed etiam quod ego dico & facio, est veri-
tas certa, quia veritas ipsa sum. Tunc vidi Domi-
num N. intra meipsam, tanta cum magnitudine
suæ Omnipotentiæ, ut me ingenti timore & stupore
affecerit; ad modum quo formicula apud pedes Gi-
gantis esset potentis eam proterere. Sic Marina.Christus|quomodo|Sacerdoti|cuilibet in-|corporetur.
Sic Christus Sacerdoti sacrificanti non solùm
assistit, sed ita erga eum se gerit, ut visio osten-
dit. Et in mirabili ista transformatione actus
voluntatis in illo desiderari possit; quo velit
cum sacrificante concurrere, quando & ipse
ut sacrificans pervidetur? Neque enim incor-
poratio dicta ad speciale meritum Sacerdotis
celebrantis referendum, id enim fuisset expres-
sum; sed ordinarius modus videtur ostensus,
ut etiam in pravis Sacerdotibus tale aliquid ag-
noscere debeamus.
102. Et dolendum sanè tales esse aliquos,Quomodo|qui pravi|diabolo de-|teriores.
qui Christus ipse quodammodò cùm sint, cum
Iuda ipse sint diabolus, de quo sic dictum,
cùm de hoc mysterio à Domino, ut testis Io-
annes, ageretur, Et ex vobis unus diabolus est.
Joan. 6. v. 71. Nusquàm enim Sacerdos diabo-Ioan. 6.|v. 71.
lus audire ita potest, ac cùm mortali gravatus
culpa sacrificat, quia & tunc manifestus inimi-
cus, & quodammodo ipso deterior, cùm de il-
lis dicat Apostolus Jacobus: & dæmones cre-Iacobi 2.|v. 19.
dunt, & contremiscunt. Jacobi 2. v. 19. Cùm ta-
men ille nec tremat, nec contremiscat, con-
Dostları ilə paylaş: |