stus ad alios derivari potest, unctione præser-
tim sacra delibutos, unde Psalm. 104. v. 15. illaPsal. 104.|v. 15.
resonat divina vox: Nolite tangere Christos
meos. S. Doctor non est arbitratus incommo-
dum dicto modo loqui, cùm caussam Aloisi
Atrebatensis Episcopi tuebatur reverenti ap-
plicatione. Scimus aliquando pro libello fa-
moso usurpatum ex symbolo Athanasij illud,
cujus auctoritas summa est, & Scripturæ æ-<-P>
@@0@
@@1@18 Recognitio I. Epithalamij Christi.
<-P>quanda, quia ex illa desumpta: Qualis Pater
talis Filius, & tamen beatus Pater in eadem
Epistola sic subdit: De cetero venit ad vos Abbas
S. Vedasti, homo planè inimicus sibi, suis, & Eccle-
siæ suæ: homo qui accepit in vanum nomen Abbatis:
quærit enim quæ sua sunt, non quæ Iesu Christi.
Sed & qualis pater, talis & filius, qui cum eo est,
&c. Quæ quidem à libelli famosi vitio peni-
tus aliena, cùm ad eum transmittantur, qui de
veritate debuit, ad innocentis Prælati defen-
sionem penitus admoneri.
58. Et juxta hæc temperanda est aliquo-Temperata|aliquorum|scrupulosa|severitas.
rum scrupulosa severitas, cùm tale aliquid
pronuntiatur. Vt si quis concionatori tale ali-
quid proferenti dicat: Diffusa est gratia in la-
bijs tuis, vel, Mel & hac sub lingua tua. Regi gu-
bernationem obeunti: Intende, prosperè procede,
& regna. Si vir uxori: Sonet vox tua in auri-
bus meis: vox enim tua dulcis, & facies tua deco-
ra. Aut etiam pater filiæ. Si Prælatus subdi-
tis, quod jam audivimus ex ore Christi: Ite:
Ecce ego mitto vos Si princeps cũ Davide, quod
in Psalmo 100. continetur: misericordiam &
judicium cantabo tibi Domine. Si amicus amico:
Et si oportuerit me mori tecum, non renegabo. Si
paterfamilias villico: Redde rationem villica-
tionis tuæ. Si urbanitatis gratiâ ingressuro dig-
nioris gradus: Domine non sum dignus ut intres
&c. Si quis dum de vita & moribus alicujus
agitur: Ego non judico quemquam. Si recedere
volenti, mane nobiscum, quoniam advesperascit.
Si de filio Pater: Hic est filius meus dilectus, &c.
Si eleëmosynam petenti: Argentum & aurum
non est mihi, quod autem habeo; &c. Si egens tu-
tela: Non me derelinquas usquequaque. Et simi-
lia ex Psalmis. Si invisenti: Sede à dextris meis.
Sic & alia quæ si vulgari lingua dicerentur,
nulla in eis appareret offensio. Ex quo & vi-
detur fieri neque Latinè prolata (dummodò ex
modo dicendi nulla possit irreverentia anim-
adverti) illam continere; vel saltem ultra ve-
nialem culpam non procedere, quam nec sępè
sincerus loquendi modus penitus evitabit. Pro
quo hæc satis.
59. Num. 35. Illa habetur clausula: AbsitInter pecca-|ta vacillat|fides.
à Christianis peccatoribus ita ineptè, absurdè, &
mendaciter suspicari. Vbi quidem Peccatoribus
pro Pectoribus. Sed quidem lectio prior videri
posset alicui juxta mentem Auctoris. Christia-
ni etenim dum abjecto Dei timore delinquunt,
errandi circa fidem periculis redduntur ob-
noxij. Et de cupiditate, divitiarum scilicet im-
moderato desiderio, satis est celebris attestatio
Apostoli 1. Tim 6. 10. Radix enim omniũ ma-6. Tim. 6.|v. 10. 20.|& 21.
lorum est cupiditas, quam quidā appetentes errave-
runt à fide. Qui & de superbia ibidem v. 20. &
21. O Timothee, depositum custodi, devitans profa-
nas vocum novitates, & oppositiones falsi nominis
scientiæ: quam quidam promittentes circa fidem ex-
ciderunt. Pro luxuria quot extant lamentanda
portenta! In antiquissimis Salomon, in antiquis
hæreticis vix sine mulieribus actum quidquā.
Notę apud scriptores turpitudines Simoniaco-
rũ, Nicolaitarum, Gnosticorum, Adamitarum,
Valentinianorum, Manichæorum, Basilidea-
norum, Aërianorum, Carpocratitarum, Ca-
janorum, Symmachianorum, Origenistarum,<-P>@@
<-P>de quibus Ecclesiastici Scriptores, & magis
obvij Baronius, & Spondanus. In novioribus
adeò exploratum, ut testibus vix indigeamus.
Vno Luthero duce cum fide pudicitia est pe-
nitus profligata. Ideò D. Paulus post addu-
ctam verè Apostolicam monitionem, sic
concludit: Gratia tecum. Amen. v. 21 Ac si di-v. 21.
cat phrasi nostra Cuydado pues con la gracia. Esto
es lo que deseo. Hanc vim habet illud Amen, de
quo plura n. 949. Est enim enixè desideran-
tis vox, & digna ardentis zelo pectoris pro di-
lecti discipuli sospitate. Nec de hoc plura, de
quibus alij multa.
60. Num. 36. ubi de Cantico CanticorumDe dulcissi-|mis offecti-|bus Christi|erga animas|sanctas.
Salomonis, dicitur ita: In quo Salomon Christi
erga Ecclesiam, & animas sanctas dulcißimas ex-
pinxit affectus. Ubi dulcißimos debuit apponi,
& ad affectus referendum. Revera enim dul-
cissimi proponuntur, ut mirari, & obstupescere
possimus, cum tenerrima gratitudine, divinam
erga generis nostri curæ ejus particulas boni-
tatem, & familiarissimam largitatem. Ab os-
culis incipit: Osculetur me. Et unde hæc in ter-Cant. 1.|v. 1.
rena creatura fiducia? Non enim petere aude
ret, nisi pignus obtinendi, quod postulat, ha-
buisset. Obnoxium ergo ad oscula cognovit
illum, & qui ab illis, in quibus ineffabilis
dulcedo, ad alios esset deventurus ampliores
& dulciores affectuum teneriorum effectus.
Inde & amplexus: Læva ejus sub capite meo,
& dextera illius amplexabitur me. 2. v. 6. & cap.2 v. 6.
8. v. 3. & suprà amplexus illud: Delicijs af-
fluens, innixa super dilectum suum. v 5. suprav. 5. & 7.|& 8.
quæ omnia quod sequitur: Pone me ut sig-
naculum super cor tuum: alia enim extra inti-
ma sponsum indicant: hoc autem in intimum,
ut in corde ipso sedem sibi studeat exhiberi. Et
quid non amor ille ut mors fortis, de quo
v. 8. id est, omnipotens consequatur? Dulcis-
simi profectò affectus isti & effectus: ideò
namque dulcissimi, quia ad effectum illorum
dulcedines reducuntur. Et sunt hæc ad affe-
ctum nostrum movendum potentissima. Quis
enim ea verissima fide perpendens erga ama-
torem adeò tenerum, inter majestatis supre-
mam altitudinem, non corditus afficietur.
61. Ex quibus etiam fit, posse id, quodDe sponsæ|dulcedine|qua sponsua$unclear|allectus.
est per errorem positum, sustineri, animas vi-
delicet Sanctas Deo esse dulcissimas, quibus se
ita affluenter insinuatur. Audiendus ille: Vul-
nerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor
meum, in uno oculorum tuorum, & in uno crine
colli tui. v. 9. Quàm hæc apertè magnitudi-Cant. 4.|v. 9. 10 12.|& 13.
nem affectus ejus ostentant! Sed rapitur ille
dulcedine, quam in sponsa deprehendit, de
quo statim: Quàm pulchræ sunt mammæ tuæ, so-
ror mea sponsa, pulchriora sunt ubera tua vino, &
odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
v. 10. Pulchrum equidem vinum quando fla-
vescit, cùm splenduerit in vitro color ejus. Et quia
cum pulchritudine connexa suavitas, à Salo-
mone prohibetur aspectus: Ne intuearis vinum.
Proverb. 23. v. 31. Quanta ergo in sponsa pul-
chritudo & suavitas, quæ pulchritudinem vini
in vitro flavescentis & resplendentis superat?
Ea certè, quæ in sponso dulcissimam pariat
ebrietatem. Vide pro illa Ghislerium Exposit.<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa Dissert. Proæm. Doctrina &c. 19
<-P>1. n. 2. Vers. Altera vini. Quod sequitur, quàm
quod clarissimum: Favus distillans labia tua, mel
& lac sub lingua tua. v. 11. Nec omittenda se-
quentia: Hortus conclusus soror mea sponsa. Emis-
siones tuæ paradisus, &c. Circa quę citatus scrip-
tor. Vers. 12. Exposit. 1. vers. Quinque autem,Ghislerius.
ita scribit: Extollitur secundò per eamdem horti
conclusi similitudinem sponsa, ex inde quòd ipsa sui
pulchritudine, & decore conciliatrix sit voluptatis
atque deliciarum: ad hoc namque à Principibus
hortos fieri novimus, ut ad voluptatem eò se confe-
rant, & in Scriptura sacra voluptas cum horto quasi
necessariò connexa existimatur. Sic ille loca ali-
quot statim inducens ex Ezechiele, Ioële &
Isaia. Sed quod de paradiso dicitur videtur
rem istam dilucidiùs & profundiùs expli-
care. Paradisus siquidem sponsa dicitur, dum
& hortus compellatur, quandoquidem emis-
siones ejus paradisus asseruntur. Cumque de
voluptate agatur, inde ad sponsum resultante,
nullus profectò paradisus intelligi commodiùs
& digniús potest, quàm ille, de quo Genes.
2. v. 8. Plantaverat autem Dominus Deus Para-Genes. 2.|v. 8.
disum voluptatis à principio, in quo posuit homi-
nem, &c. Videtur ergo Deus æmulatione qua-
dam ductus, ut quemadmodum pro homine
Paradisum voluptatis, omnimodæ inquam,
plantaverat, ita & sibi Paradisum voluptatis,
deliciosissimum quidem appararet. Et qualis
ille? Sponsa, felix anima, ornamentis flori-
dissimis sanctitatis. Felix profectò, sua si bona
novit; & nosset equidem, si talis est, hoc
enim & ad ornamenta pertinet: licet non pe-
nitus præsenti in statu, præ illorum magnitu-Cant. 1.|v. 7.
dine. Unde audit: Si ignoras te, ô pulcherrima
inter mulieres, &c.
§. VI.
De Virginis merito ab instanti Purißimi
Conceptus. Ad n. 71.
62. DIctum sic ibi: Et quid hîc mysterij?De certitu-|dine meriti|in Virgine|gratiæ san-|ctificantis|per totam|vitam.
Multùm sanè. Data est quidem Virgini
in conceptu suo sanctitatis perfectio; sed non est
clausa janua proficiendi: & ita per immensa san-
ctitas illius crevit augmenta, quæ in Assumptione
clausa est, ut non crescat ampliùs, sed nobis cre-
scendi copiam faciat quadrata misericordiæ abun-
dantißimæ largitate. Sic ibi. Ubi quidem com-
munem sum sensum Theologorum amplexus,
& ita certum, ut P. Suarez Tomo 2. in 3. p. disp.
18. sect. 1. id tamquam certum statuat, & com-
pertum, & sententiam id admittentem post
Filij conceptionem non esse sibi probabilem
arbitretur. Iuxta quæ propositam ibi quæstio-
nem & auspicatur & claudit: quod eo citato
secutus Thomas Hurtadus in Epistola ad
Mag. Benedictum de la Serna in fine Operis
adjecta, de quo statim. Adducit etiam P. Sua-
rez Vegam in Concil. Trident. lib. 10. c. 2. Ubi
somnium reputat sensum illum de cessatione
meriti post Christi conceptum: & Sotum in 4.
dist. 5. art. 2. id uti rem, circa quam ambiguitas
esse nequit, proferentẽ & probantem. P. Chri-
stophorus de Vega in Theologia Mariana parte<-P>@@
<-P>1. Palestra. 16. Cert. 7. à nu. 1174. cum P. Sua-
rio omnino sentit circa improbabilitatẽ, asse-
rens neminem quem vidisset, negasse B. Vir-
ginem nova gratiæ incrementa fecisse usque
ad Incarnationem. Nec mirandum non vi-
disse scriptorem, de quo suprà, & de quo infrà,
cùm eodem tempore utriusq; contigerint edi-
tiones. Ante illum P. Vasquez Tomo 2. in 3. p.P. Vasquez
disput. 119. cap. 5. n. 41. ita scribit: Vera tamen
sententia est, toto tempore præsentis vitæ usque ad
mortem, B. Virginem in sanctitate & gratia profi-
cere potuisse, & revera profecisse, quæ sanè apud
Theologos hoc tempore circa controversiam omnino
est. Sic ille, qui n. 46. ita subdit: Aliqui certè
nolunt admittere legem in B. Virgine de non me-
rendo in hac vita: quòd videatur absque funda-
mento conficta & commentitia. Ego verò ideo simi-
lem legem nullo modo admitterem, quòd existi-
men omninò impoßibilem, &c. Fundamentum
impossibilitatis videri apud ipsum potest, quod
difficultate non caret, licet P. Vega illud non
videatur improbare, & quidquid de hoc sit,
confictam & commentitiam talem esse legem,
quod dixerunt aliqui, non censet refellen-
dum: immò plus addit, cùm impossibilitatem
statuat; nihil enim magis confictum & com-
mentitium, quàm quod reipsa admittitur, cùm
tamen extra possibilitatis terminos censeatur.
63. Quibus non obstantibus citatus Mag.Recentioris|sententia|negans, &|illius fun-|damenta.
Benedictus de la Serna, Benedictinus in
Triumpho Mariæ Sanctißimæ, vulgari lingua
edito, Parte 2. §. 12. ex professo probat oppo-
situm, & ab instanti Conceptionis totum ha-
buisse gratiæ cumulum, quem modò in cælis
regnans possidet, in quo non minor Christo,
de quo §. 5. & conatur id auctoritate & ra-
tione fundare, & quod ad primum attinet vix
adducit aliquid, nisi quod apud præfatos
Auctores nostros extat cum adhibita respon-
sione. Ratio autem ad idoneam revocatur di-
spositionem, ut esset Dei mater, qua com-
muniter sacri Scriptores utuntur. Totus autem
gratiæ cumulus, quantus quantus ille est, quo
potitur in gloria, suprà dignitatem non est fu-
turæ Dei matris, & suis id meritis obtenturæ.
In quo D. Thomas 3. p. q. 27. art. 5. ad 2. suoD. Thomas.
magisterio præivit de prima sanctificatione
locutus, & datam gratiam affirmans, per quam
reddebatur idonea ad hoc, quod esset mater Christi.
Hic certè terminus Idonea totam illam pleni-
tudinem gratiæ complectitur: quod dematur
inde, minùs idoneam reddet; & minùs ideona
Dei mater, digna Dei mater non est, cùm esse
idonea debeat; si volimus dignè & rationabi-
liter de tanta dignitate sentire, quod & ra-
tio ipsa, & Ecclesiæ Patres admonent fa-
ciendum.
64. Sed hoc quidem satis infirmum est proPrimaria|ratio con-|vellitur.
re adeò singulari, & à Theologis, ut vidi-
mus, generaliter explosa, in cathedras & sug-
gestus intrudenda. Et quidem quandoquidem
ex D. Thoma, quod ad idoneitatem spectat,
desumitur, ipsius debet verbis & menti atten-
tio digna præstari. Ille autem sanctificationem
priorem minimè, quod ad gratiam spectat, qua-
lem illi, admittit, quæ in Christi conceptione,
& viæ termino est divinitus impertita. Lega-<-P>
@@0@
@@1@20 Recognitio I. Epithalamij Christi.
<-P>tur responsio illa satis doctrinalis: licet P.
Vasquez non de statibus loqui S. Doctorem
asserat quoad gratiæ gradus, sed in ordine ad
speciales prærogativas. Quod si ita est, de san-
ctificationis nullum succurrit fundamentum,
quamvis reverà de statibus gratiæ procedere
S. Doctor videatur, ut legenti constabit. Ido-
nea ergo reddita est Virgo in prima sanctifi-
catione, licet non omnem habuerit gratiæ cu-
mulum, quem suis est posteà meritis conse-
cuta. Deus siquidem dispensator gratiæ ap-
primè scit quot illius sufficiant gradus, ut quis
dici ideoneus possit ad eam, quam ipse con-
ferre intendit, dignitatem. Id quod & in Vir-
gine dicendum, neque nostro arbitrio men-2. Cor. 3.|v. 6.
surandum. 2. Cor. 3. v. 6. Sic D. Paulus: Qui
& idoneos ministros nos fecit novi Testamenti.
Et tamen ministris talibus non omnia illa im-Apostoli|quomodo|ministri|idonei.
pertivit Deus charismata, quibus illos posset
exornare. Unde D. Petrus majora faciebat mi-
racula umbrâ ejus, quotquot eam attigerant,
persanante. D. Paulus in prædicatione poten-
tior, D. Joannes Virginitate præstantior, æta-
te longævior, ut Evangelium diutiùs propaga-
ret, & sic de alijs. Neque quia Materna dig-
nitas adeò excellens est, ea sunt tribuenda
Virgini, quæ cum perfectionibus alijs, aut
conditione status videantur compugnare. Un-
de præfatus scriptor perpetuam divinæ essen-
tiæ visionem illi denegat, cùm sint nonnulli,
qui eam concedant, pro quo Dom. Fr. Fran-
ciscus Guerra Episcopus Cadicensis Tom. 1. de
de Majestate gratiarum Virginis, Discursu 12. qui
& ibidem n. 52. sententię, quam impugnamus,
meminit, neq; ab ea videtur abhorrere. Quid-Virgo mi-|nus idonea|Mater non|dicenda in|quocumque|statu.
quid de hoc sit, id profectò statuendum, Vir-
ginem eò quòd ob initio non habuerit eos gra-
tiæ gradus, quos in decursu vitæ, meritis ope-
rum excellentium obtinuit, non esse dicendam
minùs idoneam pro Dei maternitate, ob ra-
tionem dictam, aliàs neque modò talis dicen-
da est, quia non habet quotquot possibiles
sunt gratiæ gradus. Neque enim is, quocum
agimus, Virginis gratiam infinitam agnoscit,
ut ex recentioribus nonnulli, de quo & Nos in
Titulo n. 271. Cùm enim habuerit quidquid
secundùm præsentem providentiam conve-
niens visum fuit, idonea penitus judicanda est,
aliàs numquàm fuisset talis, cùm semper addi
novi gratiæ gradus possent. Immò etiamsi
dicatur infinita collata gratia, non deerit unde
minor dispositio censeri queat, cùm & infi-
nito esse infinitum majus possit, & nobilioris
gratiæ conditionis, juxta diversos opinandi
modos. Tritam ergo, securam, neque ullo
modo Deo & Virgine indignam viam tenea-
mus, concedentes huic nobilissimum & ge-
nuinum operandi genus, ut egregijs operibus
gratiam & gloriam amplissimam assequatur.
65. Pro quo satis est nobile & irrefraga-Ex Venera-|bili Marina|de Escobar|illustre suf-|fragium.
bile venerabilis & illustris vitę sanctitate suf-
fragium, Virginis, inquam, Dom. Marinæ de
Escobar, quam Deus hoc nostro sæculo, ut
nihil minus quàm antiquiora, quod admira-
retur & veneraretur, haberet, singulari con-
tulit providentia. Illa enim non semel circa
præfatam est divinitus instructa veritatem, de
quo varijs in locis vitæ ejus fidelissimè & ac-<-P>@@
<-P>curatissimè conscriptæ, ea vivente, à Vene-
rabili P. Ludovico de la Puente, cui fuit illa
superstes, unde ab alio, & quidem doctissimo
ac Religiosissimo Patre fuit illa digesta, ejus-
dem verbis loquente usque ad felicissimum
transitum ad vitam meliorem. Prima ergo parteQuid vide-|rit in Festo|Nativitatis|Virginis.
lib. 2. cap. 1. Sic illa: Acercandose la Fiesta de
la Natividad de la Virgen Sacratißima, el dia
antes de la Fiesta me mostrò unas joias de oro y pie-
dras preciosas, las mas ricas que se puede dezir, ni
pensar: entre las quales la mas rica, en que yo puse
mas los ojos, era un collar de oro riquißimo con una
piedra preciosißima en medio, del grandor de un
huevo pequeñito, y de aquella hechura, y de un co-
lor al modo de un Rubi muy fino. De ahi à un rato
me dixo su Magestad: Estas joias, que ves, son para
la desposada y recien nacida, y significan las altißi-
mas y soberanas virtudes, conque adornè y enriquecì
el alma y corazon purißimo de mi Madre el dia de
su Nacimiento: Hæc illa, juxta quę Virgo in sua
Nativitate supernaturalium virtutum accepit
augmenta, & consequenter gratiæ, quę illas ut
genuinas habet proprietates, juxta receptissi-
mā Theologiam. Id autem quod ad merita spe-
ctat, positis gratiæ, de quo dictũ, incrementis,
exploratissimum est, pro quibus §. 2. sic eadẽ.
66. Otro año (el de 1627.) dia de la Nativi-De eadem|satis mi-|randa.
dad de la Santißima Virgen nuestra Señora, vì à
su Magestad recien nacida, hermosißima y bella,
cercada de infinitos lazos de oro purißimo, y muy
resplandecientes, que se estendian por todo el mun-
do, y acompañada de muchißimos Angeles del Señor:
estaban muy cerca de su Magestad infinito numero
de piedras preciosas, y grandes resplandores de luz
y claridad, muchos soles muy lucidos, y otras mu-
chas riquezas todas significadoras de las grandißi-
mas virtudes de la recien nacida. Detras de esta
Señora estaban las tres divinas Personas, y tenian
Dostları ilə paylaş: |