@@1@10 Recognitio I. Epithalamij Christi.
<-P>ruscantis. Deus inquam hominem illum, qui usurpa-
re vellet originem hujus instituti, increparet, præ-
fatis vocibus petitis ex contextu illo Iob, qui He-
braicè hoc sonat: Numquid producis sidus So-
cietatis, cum filijs ejus? Id est: ego solus assumpsi
Ignatium, in Antesignanum meæ Societatis, quam
nequis sibi arrogaret, nomen meum ei affinxi. Cùm
ergo Hebræis Lucifer, & sidus Societatis idem so-
nent, &c. Ex quibus magna quidem ostendi-
tur gloria Societatis, sed cùm nullus neque
Angelus, neque homo illius auctor agnosca-
tur, & soli tanti moliminis opifici Deo præ-
rogativa deferatur: parùm relinquitur D. Ig-
natio, ratione cujus dici Auctor & Fundator
possit, ex quo illius videtur gloria minorari.
32. Sed re verâ demptum nihil, qui enimNihil inde|D. Ignatio|Fundatoris|imminuit|dignitatem.
ita locutus, eum Patriarcham Societatis re-
cognoscit, ut vidimus, unde & ab eo geni-
tam Societatem, sed juxta Apostolum In Chri-
sto Iesu. Sic enim ille testatur 1. Cor. 4. v. 15.
Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos1. Cor. 4. v.|15.
genui: prædicatione inquam Evangelij, qua
illi conversi, cùm tamen D. Ignatius non præ-
dicatione Evangelij; sed Evangelicę perfectio-
nis sublimi magisterio filios ac socios genera-
rit. Jam enim Christiani illi, sed ad Christia-
næ perfectionis novam & singularem seque-
lam illius hortamentis & documentis evecti,
novi in Ecclesia fœtus extiterunt. In Christo
Jesu, quia Societati Jesu nomen adscriptum,
cujus imitationis eminentia est pariter cum
nomine ab eisdem accurata: & hoc quidem
humanum esse non potuit inventum, nec prop-
tereà Sanctissimi Parentis gloria decrescit;
immò luculenter augetur. Maximum Dei
opus Incarnatio, quod in nullius creatæ men-
tis potuit indagationem, nisi per Dei revela-
tionem, incurrere. Quòd ergo ad executio-Notandum|aliquid ex|Deipara pro|confirma-|tione.
nem divini consilij electa sit Maria, eximiũ
ipsius præconium est: nec proptereà non vera
Christi mater: ad hoc enim electa est, ut sci-
licet mater esset: qua dignitate excogitari nul-
la potuit major, immò neque inter creatas
suppar, ut sua Christo etiam ut homini ex-
cellentia reservetur. Sicut autem illi nominis
impositio concredita: & vocabis nomen ejus Je-Lucæ 1. v.|31. & 38.
sum. Lucæ 1. v. 31. Ita & cum Ignatio per-
actum. Neque ex eo, quod de occultatione
proprij nominis dictum, ullum creatur obsta-
culum: à Deo enim spiritus ille humilitatis
immissus, sicut Virgini ut ancillam se Domini
vocans, legationi Angeli consensum imper-
tiret. Et quidem nomen subticuit suum, cùm
posset dicere: Ecce Maria ancilla Domini;
cùm enim idem ac Domina sit, ut volunt mul-
ti: dictura Domini, splendorem & majestatem
in conspectu ejus tanti nominis occultavit,
ancillam se profitens, & uti talis pergit ob-
sequium tanto in opere præstitura: inde &
major: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.v. 48. & 49.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes genera-
tiones. Quia fecit mihi magna, &c. Sibi illa
constat inter sublimia præconia ancillæ no-
mine repetito. Sed Ecce priori vide quale, ipsa
teste incorrupta, respondeat: Ecce enim ex hoc,
&c. Suppressioni nominis illius exaltatio exi-
mia, universalis, æterna. Quin etiam & su-<-P>@@
<-P>pereminens magnitudo charismatum melio-
rum, ut clamet Ecclesia: Ecce Maria genuit
nobis Salvatorem, &c.
33. Ubi ex Abigaele simile aliquid datumEx Abigae-|le tali ali-|quid pro|Virgine.
n. 550. quæ advocata in sponsam à Davide,
respondit: Ecce famula tua sit in ancillam, ut la-
vet pedes servorum Domini mei. 1. Reg. 25. v. 39.1. Reg. 25. v.|39. & seqq.
& seqq. Pro cujus & loci illustratione addu-
ctus n. 551. Isaiæ alius 35. v. 2. & 3. ob spe-Isaiæ 35. v.|2. & 3.
ciale illud ad Virginem proculdubio spectans,
ubi datus ei dicitur Decor Carmeli & Saron. Pro
quo Carmeli decore sicibi: Sed quisnam ille?
Humilitas certè Abigaelis, quæ habitabat in
Carmelo. Hic decor datus Virgini, ut ancillam se,
sicut illa fecerat, fateretur. Sicque ad sponsalem
festina tenderet dignitatem. Et quidem quod ad
figuralem similitudinem spectat satis conve-
nienter adlectum, pro quo & alij. Est autemRichardus|à S. Lau-|rentio.
specialius quod habet Richardus à S. Lauren-
tio lib. 10. de laudibus B. Mariæ circa finem, ubi
ita scribit: Ioan. 13. dicitur de Domino: Misit
aquam in pelvim, id est, implevit Mariam
gratia, & cæpit lavare pedes Discipulorum. Hoc
enim officium exemplo Filij implet in nobis humilis
Virgo, quæ se semper ancillam exhibet, cujus est
hoc officium. Vnde signatur per Abigail 1. Reg. 25.
quæ respondit nuntijs David volentis eam ducere
uxorem: Ecce famula tua sit in ancillam, ut la-
vet pedes servorum domini mei. Sic ille. In eoQuid addu-|ctæ expli-|cationi vi-|deatur ob-|stare, ex du-|plici Car-|melo.
autem quod de Carmeli decore dictum est cum
allusione ad illum, in quo Abigaelis habitatio
fuit, non videtur accurata observatio adhibita;
Carmelus siquidem, de quo Isaias, alius est,
& licet diversis characteribus eorum diversi-
tas in Hebræa origine designata non invenia-
tur, de diversitate autem nequit dubitari, quæ
ex Scriptura colligitur, pro quo Interpretes
communiter secuti D. Hieronymum in Amos
cap. 1. In citato autem Isaiæ loco de Carmelo
diverso agi ab eo, in quo Abigail, ex eo osten-
ditur, quòd decor Carmeli ad illum est refe-
rendus, qui decorus, pulcher, & spectabilis
propter amænitatem: id quod Carmelo Abi-
gailis non videtur congruere, pascendo potiùs
pecori idoneus, ut colligitur ex citato cap. 25.
v. 4. Cùm ergo audisset David in deserto quòd ton-1. Reg. 25.|v. 4.
deret Nabal gregem suum, &c. Unde & factum
Sponsæ caput comparatum Carmelo, Cant. 7.
v. 5. Caput tuum ut Carmelus. Quæ duo loca
Ghislerius in illius laudis expositione compo-
nit, laudatus à P. Cornelio ibidem. Unde &
communiter Interpretes ita aut asserunt, aut
supponunt, ut videri apud nostros potest, qui
sunt sanè complures.
34. Verumenimverò præfatis non ob-Fit satis ob-|jectis, & du-|plicis Car-|meli decor|in Virgine|stabilitur.
stantibus laus prælibata Virginis potest susti-
neri, si dicamus Carmelum utrumque verbis
Prophetæ comprehensum. Ut enim non ex-
cludatur Phænicius, ne dum celsißimus, sed pul-
cherrimo florum & fructuum decorus ornatu, ut
bonus ex adductis Scriptor affirmat: cujus &
exactam descriptionem oculatus testis exhibet
P. Philippus à S. Trinitate Tomo 3. Tractatu 3.
Disput. 6. Dub. 3. non est tamen cur alius Abi-
gaile celebris non debeat ad consortium laudis
advocari. Et quidem D. Hieronymus de locis
Hebraicis, ordine Alphabetico in littera C. addu-<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa Dissert. Proæm. De gloria S. Ignatij. 11
<-P>cto Carmelo, solius meminit Abigaelitici, ut-
pote qui præclari est nominis in Terra Sancta,
cùm alius ipsi adjacens in Phænicio statuatur.
Pro quo & juvat ejusdem Sancti Doctoris ex-
positio in citatum Amos cap. 1. v. 2. Sic enimAmos 1. v. 2
ibi: & luxerunt speciosa pastorum, & exsiccatus
est vertex Carmeli. Ad quæ sic ille: CarmelusD. Hierony-|mus.
Græcè dicitur & Latinè: Hebraicè autem dicitur
בומל & sunt duo montes, qui vocantur hoc nomine,
Alter, in quo fuit Nabal Carmelus, maritus Abi-
gail, ad Australem plagam: alter juxta Ptolemai-
dem, quæ prius vocabatur Acho, mari imminens,
in quo Helias (sic ille scribit) Propheta flexis ge-
nibus pluvias impetravit. Si ergo de Carmelo di-
cit, in quo habitavit Nabal, magis pastorum gregi-
bus convenit, quia est juxta solitudinem. Sin autem
de illo, qui vicinus est littori, ad reges, & ad super-
biam pertinet regni Israel, quos imminente cap-
tivitate instar montium desertorum dicit esse va-
standos, &c. Juxta quæ id compertum habe-
mus, tanto sic docente Magistro, cui Terræ
Sanctæ tractus lustratione oculari perspecti,
cùm speciosa quæ ad Carmelum spectant, à
Propheta dicuntur, ad eum, in quo Nabal &
Abigail habitarunt, posse referri. De cujus
etiam viridante constat ornatu, cùm exsiccan-
dus illius vertex nuntiatur: non enim exsiccari
potest, nisi quod viride & floridum; & talem
etiam fuisse verticem, satis apertè innuit om-
nimodam illius pulchritudinem, ubertate flori-
fera, & fructibus perdecoram. Unde ad utrum-
que Carmelum potest, quod de illius decore
asseritur, derivari.
35. Ubi & audiendus P. Cornelius in cita-P. Corne-|lius.
tum locum ita scribens post adducta D. Hie-
ronymi verba: Vterlibet ergo Carmelus hîc acci-Vter Car-|melus ferti-|lis, & ideo|decorus.
pi potest, & uterque fertilis in proverbium abijt,
estq́ue symbolum fertilitatis, abundantiæ, & læti-
tiæ. Sic ille adducens P. Martinum Delrium
pro ea proverbiali locutione Adagio 970. juxta
quem linguâ Punicâ, sive Arabicâ, quæ He-
brææ vicina est, adhuc hodie in Bætica, ame-
nissimæ & pulcherrimæ villæ vocantur Car-
menes. Pergit ille & Prophetam de Carmelo,
Nabalis & Abigailis sede locutũ solidè & dilu-
cidè ostendit. Illius ergo fertilitas & celsitudo,
proverbio tribuere locum potuit, etiamsi com-
parem in eo, sicut & in nomine, neutiquā ha-
buisset. Et fuisse quidẽ, non solùm pascuis ido-
neum, sed & vineis ac fructibus alijs probat ap-
paratus ille opportunissimæ annonæ Davidi ab
Abigaele transmissus, de quo in citato capite,1. Reg. 25.|v. 18.
continebat enim inter alia centum ligaturas uvæ
passæ, & ducentas massas caricarum. v. 18. Tanta
enim rerum istarũ abundantia arguit non dis-
sitam earum feracem regionem, & ex proprijs
fundis colligi potuisse. P. Gaspar Sancius addu-P. Gaspar|Sancius.
cit Transsationẽ Hispanicam, cien seras de pas-
sas, y docientas de higos. Circa quod & AbulensisAbulensis.
q. 6. in citatũ caput sic habet: Ea uva vocatur ficusQuid massæ|Caricarum.
passa, quæ aliquando reducitur in massam: scilicet
quando fiunt de ficubus panes in modum caseorum
magnorum. Ducentos autem panes de caricis tulit
Abigail David, quia de illis habentur multi in terra
illa, eò quòd ficubus nimis abundat. Sic ille. Dici
ergo de Carmelo illo potuit: Ficus protulit gros-
sos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum.<-P>@@
<-P>Cant. 2. v. 13. ubi & fructuum talium abun-
dantia cumulatur.
36. Stat ergo decorem Carmeli, de quo Pro-Per humili-|tatis vallem|ad montem|Virginis|transeundũ.
pheta, ad Abigaelem posse referri, & inde
laudem concinnari Virginis, quæ ex ancillari
submissione ad summam est celsitudinis glo-
riam sublimata. Ubi & morale aliquid pro
nobis, nec contemnendum sublucet documen-
tum, quod ex Richardo à S. Laurentio peten-
dum, & ipsius verbis proponendum, sic enim
ille elucidans locum ex Eccli. 24. v. 26. Tran-Eccli. 24. v.|26.
site ad me omnes qui concupiscitis me, pro Nati-
vitate Virginis, & Sermonem conficiens lib.Richardus|à S. Lau-|rentio.
12. Transite ad me omnes, &c. Nota quòd celsi-
tudo B. Virginis mons quidam magnus est, in quo
beneplacitum fuit Deo habitare in eo (Psalm. 67.
v. 17.) ad quem debemus transire sicut homines,
non sicut passeres. Passer enim occupans montem,
non transit per vallem, secundùm quòd superbi dæ-
mones suggerunt peccatori: Transmigra in mon-
tem sicut passer. Psal. 10. v. 1. Id est, sicut avisPsalm. 10.|v. 1.
quælibet, & sumitur species pro genere. Per val-
lem enim humilitatis transeundum est ad montem
humillimæ Virginis: non est enim vera sublimitas,
cujus præambula non est humilitas. Hęc ille trans-
eundum ergo ad verticem Carmeli, ad inha-
bitationem illam, de qua mons ipse, & Car-
meli decor, Psal. 86. v. 7. potest felicem illam
clausulam sibi meritissimò vendicare: Sicut læ-
tantium omnium habitatio est in me. In te vates.
Sed cùm Ecclesia cælestis interpres de Virgi-
ne exponat, stat ritè pronominis commutatio,
ut avidi habitationis hujus fortunatissimæ, per
transitum fidelissimæ devestionis, floribus &
fructibus ejus & nunc & in æternum perfrua-
mur, & veniam quidem digressioni huic, non
ægrè, ut æstimo, lector impertiet, cùm ad
gloriam Virginis spectet, licet ad locum alium
videatur pertinere. Cùm enim an perventu-
rus sim ignorem, in antecessum dare placuit,
quia circa hoc cura peculiaris animum velli-
cabat. Ad orbitam ergo suam aliquantulùm
digressi calamum revocemus.
37. Et quia duorum nobilium scriptorumD. Ignatij|instauratur|elogium.
pro D. Ignatio luculenter stantium intulimus
mentionem, præstat eos audire ante alios, ne-
que enim aut temporum, aut dignitatum ser-
vandus ordo, ubi pro negotio præsenti id mi-
nimè necessarium judicamus. Leo igitur Car-
melita, citata in Oratione, Christianissimo Lu-
dovico audiente sic locutus: Prioris ævi Aposto-Leo Carme-|lita eum|probat Apo-|stolum.
los voco Petrum, Paulum, aliosque sacri Collegij
Heroas. Si de postremis temporibus estis dubij, da-
bit solutionem hodierna festivitas. Labentis enim
sæculi Apostolos ostendit Patrem, sobolemque So-
cietatis Jesu. Quis quæso Ignatium neget virum
Apostolicum, quando quidem Societatem Jesu &
intravit ipse & fundavit, Christianitatem renova-
turus? Post multa sic: Quidni igitur erit Apo-
stolus, quem suo Christus conspectu & affatu dig-
natus est: quem mißione ubique terrarum genera-
lißima cohonestavit? Quem novum toti orbi Apo-
stolum destinavit: quem strenuißimum cultorem
Evangelij, salutisque animarum artificem maxi-
mè industrium habuit præteritum proximè sæcu-
lum: habebitq́ue in suis Asseclis futura posteritas.
Et inferiùs. Idoneoq́ue elogio agnominatur Socie-<-P>
@@0@
@@1@12 Recognitio I. Epithalamij Christi.
<-P>tas Jesu, vel quia Jesum habet revera Proto-
parentem, primumq́ue Institutorem: vel quia Fun-
dator Societatis Jesu Ignatius de Loyola fuit uti-
que Apostolus, fuit Salvator, fuit denique Christi
Jesu perfectißimus imitator. Hæc ille solerti
ponderatione dignissima, dum etiamsi à Pa-
rente suo Societati Jesu nomen non fuisset
impositum, censet gravissimus scriptor ratione
Fundatoris ipsius illud habere debuisse.
38. Sed pergit ille, & multis pro Socie-Alia ejusdẽ|pro eadem.
tate affectu compellante prolatis, prolatu-
rus & alia. Ita interponit: Præclaro Hieronymi
elogio conditor antiquæ fidei celebretur Augustinus.
Reparatorem & ego vocare B. Ignatium non vere-
bor. Profligatis in Europa hæreseon monstris con-
stat ope Societatis Ecclesiam fuisse instauratam.
Majus est quod dicam. Unus Pelæo juveni non
sufficit orbis. Novis ex Loyolana Gente Alexan-
dris zelus orbe major latiorq́ue. Sponsio est ipsius-
met Dei ab Isaia ad Ignatium traducenda non im-
portunè. Parùm est ut sis mihi servus ad susci-
tandas tribus Iacob & fæces Israel converten-
das. Isaiæ 49. v. 6. Vide hic tamen, &c. quæIsaiæ 49. v.|6.
videnda apud ipsum, ni velimus diffusum illud
& eximijs laudibus refertum encomium ad has
dictionis angustias transportare. Veniendum
ergo ad alium, & Gallum pariter: disertissi-
mis enim viris abundat Gallia, & omnium
præclaros supellectile scientiarum.
39. Audiatur ergo iterùm P. MarcellinusP. Marcelli-|nus de Pise.
de Pise, qui, ut vidimus n. 31. Divum Ig-
natium luciferum esse Ecclesiæ dixit, de cu-
jus mirifica conditione apud B. Jobum supre-
mus Opifex gloriatur. Et quidem ille pro So-
cietate plura & præclara mirè in ipsam affe-
ctus accumulat. Sed uti Luciferi splendidissi-
mi exploratas derivationes, unde ab illius ex-
ordio progressus est longi discursus accipien-
dus. Cùm ergo Luciferum cum sideribus alijs
ex aqua factum præmisisset, ita subdit: AnimusD. Ignatius|per secutio-|nibus cla-|rior, sicut &|Societas.
meminisse horret quot agones exantlavit Ignatius,
& quàm validos impetus fecerit Dæmon in Socie-
tatem enitentem. Desertores Angeli velut agmine
facto, irruerunt omnes in hanc pietatis & doctrinæ
arcem, ne sarta tectaque exurgeret in eorum perni-
ciem. Et ne irrito conatu arietarent, conduxerunt
omnes penè hominum status, ut suo obice iniquo
imbellis adhuc Societatis infirma initia præfoca-
rent. Hæc ille, ut persecutiones, labores, &
vexationes luculentiùs prosequatur, ut appa-
reat quantùm sit opus Ignatium habens au-
ctorem post Deum, cui tantoperè Tartarus
conatus est exitium præsentissimum irrogare.
Pro quo & sic post alia: Deo afflante concepit
Ignatius nobile suum institutum an. 1522. Sed
reflante adversa æmulorum aura, ut conceptus ille
abortiret, varias orbis oras lustrans jactatus est
variè Ignatius errabundus. Tandem anno 1540.Turris for-|tissima So-|cietas.
Deus posuit colophonem illi turri toties impetitæ.
Societatem Jesu esse turrim audi ex præscio Sa-
lomone: Turris fortißima nomen Domini: ad ipsumProverb. 18|v. 10.
currit justus, & exaltabitur. Proverb. 18. v. 10,
40. Progreditur eruditus calamus, & ad-D. Ignatius|Lucifer,|quia filius|auroræ, id|est Virginis
ducto Isaiæ loco 14. v. 12. Lucifer, qui manè
oriebaris. Demonstrat juxta Hebraicam origi-
nem Luciferum dici filium auroræ: juxta
quod sic loquitur: Maria dicta auroræ con-<-P>@@
<-P>surgens, Cantic. 6. v. 9. Filios habuit Ignatium,
& socios ejus. Die namque Annuntiationis B. V.
Mariæ An 1522. Ignatius in Æde sacra illi
Deiparæ primùm statuit inire hoc vitæ genus, &
sic eadem Virgo, quæ concepit Christum, eamet
etiam die in æde sua Montisserrati adfuit Igna-
tio Societatis Jesu exordia cogitanti, &c. Non
temerè ergo Luciferum illud sidus voco filium au-
roræ, nec is titulus est Mariæ injurius, cùm ipse
rerum omnium Opifex Iesus hos socios, concesso
eis nomine Iesu, in filios adoptarit. Vnde & præ-
nobilis illa Societas de genere suo interrogata usur-
pare potest voces Raphaelis, quem Tobias senior sicTobiæ 5 v.|16. & seqq.
affatus est: Indica mihi de qua tribu es tu? Cui
ille respondens ait: Ego sum Azarias, Ananiæ
magni filius. Et Tobias respondit: Ex magno
Dostları ilə paylaş: |