DISSERTATIONEM PROÆMIALEM
EPITHALAMII
CHRISTI,
ET SACRÆ SPONSÆ.
§. I.
Titulus Divi & Sancti, an poßit
attribui non Canonizatis.
DIfficultas proposita ex eo ante1.|Divus &|sanctus idẽ|juxta Ec-|clesiæ usum.
alias occurrit, quod num. 1. in
Margine ita scriptum sit: D.
Theod. cùm tamen in textu
Theodoretus sine titulo ex-
tet quem littera D. indicat, Divum scilicet,
quod juxta Ecclesiasticorum Scriptorum re-
ceptissimum usum perinde est ac Sanctum, &
est non Hesternus ille, sed plusquàm sæcula-
ris, ut est ex D. Augustini, & aliorum Patrum
impressionibus manifestum: licet in sacris
officijs illum non inveniamus, etiam cùm
de Deipara agitur. Unde in Martyrologio
Romano aut Beata dicitur, & in majoribus
festivitatibus sanctissima aut Beatissima, &
etiam Gloriosa, quod in ejus purissimæ con-
ceptionis Festivitate, non sine mysterio aliquo
videtur usurpatum: ut scilicet in ipso illud
sciamus impletum, quod sacro habetur in
hymno: O gloriosa Domina vel Virginum, excelsa
super sidera, vel sublimis, in ipso siquidem con-
ceptu talis, excelsior ac sublimior cælis: unde
& ipsis purior, atque ita nullâ originalis cul-
pæ tenebrositate fuscata: & Cardinalis qui-
dem Bellarminus initium RecognitionumVt Divi|titulum im-|probet Car-|din. Bellar-|minus.
suarum à prædicta voce deducit, id improbans
quod Tomo 1. lib. 1. cap. 3. de verbo Dei sic lege-
batur D. Pauli in ipso titulo, dicens se num-
quam vocem dictam probasse, eo quòd apud
veteres Patres non inveniatur, & dijs sit solita
ab Ethnicis attribui. Sed cum bona illius ve-
nia licebit nobis gravissimorum, & conspicuo-
rum sapientia & religione scriptorum & ge-
neraliter jam admissum usum amplecti, Pa-
tres Prædicatores ingenua imitatione sequen-
tibus, qui ante plures trecentis annos, scili-
cet 1342. Carcasonæ in Generali capitulo
sic locuti: Cum doctrina Divi Thomæ per totumCapitulum|PP. Prædi-|catorum.
mundum splendeat &c. Unde & frequentissi-
mus apud tanti Doctoris nobiles ex ejus
schola & familia interpretes invaluit stylus, id-
que peculiaris honoris gratia, quod & alij non<-P>@@
<-P>minùs frequenter & libenter æmulantur. Vi-
deatur Mag. Accacius de Velasco Tomo. 1.
Resolut. 260. & P. Uvadingus de Incarnatione
Disp. 12. num. 101. à quo hæretici redarguti.
2. Fuit quidẽ apud veteres in usu, Ethnicis-Apud Eth-|nicos Divi|pro dijs, &|an aliquid|in eo discri-|men.
mo regnante, ut ementiti dij Divorum nomi-
ne colerentur, de quo apud Virgilium & Ho-
ratium obvia præsertim exempla. Vult autem
Servius inter Deos & Divos id esse discriminis,
quod illi censeantur æterni, hi autem ab ho-
minibus facti, quia in cælum credebantur
assumpti, & divinis honoribus decorati. Sed
quidem in antiquis Scriptoribus discrimen hu-
jusmodi non apparet: omnes enim compellati
Divi, ut ex citatis probant illa: epulis accumbere
Divûm. Nec tibi Diva parens. Non temnere Di-
vos Conciliumq́ue vocat Divûm pater. Sic te Diva
potens Cypri? O Diva gratum quæ regis Antium.
Otium Divos rogat in patenti? Pro quo & Ovi-
dij illud Metamorphos. 13. Divisque irasciturOvidius.
ipsis. Qui uno omnes nomine comprehendit.
Apud quem & Glaucus: Sum Deus inquit, aquæ:
Ante tamen mortalis eram. Dî maris exceptum
sacro dignantur honore. Inde fictum ut Iovi cele-
bre illud fuerit ante alios dicatum elogium
initialibus tribus litteris consignatũ, D. O. M.De titulo|D. O. M.
id est Divo, Optimo, Maximo: quod tamen
jam pridem Imperatoribus, & viris principi-
bus commune redditum, in quibus excellentiæ
aliquid, aut memoria dignum, quorum non
est numerus exemplorum.
3. Ex quibus videtur posse Sanctis jure opti-Vtque &|ante decre-|tum cultum|attribui.
mo præfatum elogium attribui; non quidem
Canonizationis solummodò ratione, sed quia
etiam magni in Ecclesia nomine & virtute
heroës. Hi enim qui sapientiæ aut fortitudi-
nis, seu beneficentiæ prærogativis inclyti,
tali possunt honore mactari, quantò id potiùs
virtutum generalitati deferendum; etiam si
qui eo sunt genere præclari, & constanti per-
suasione cælicolæ, nondum publico Ecclesiæ
testimonio tales fuerint declarati. Neque quia
Divi, Optimi, Maximi, dici queunt, inferre
licet posse Divorum titulo solitariè sumpto
prædicari: quando enim tres illi concurrunt,
sub acceptione illa proceditur, juxta quam
heroibus communiter adscribuntur. Cùm au-
tem solus titulus Divi profertur, ad sanctita-<-P>
@@0@
@@1@2 Recognitio Epithalamij Christi.
<-P>tem ita respectus inter fideles habetur, ut idem
ac sanctus sit: nec tamen sancti titulus confer-
ri cuiquam potest eo modo quo Pontificia au-
ctoritate prohibitus invenitur. Vrbanus enim
VIII. suo Decreto die 5. Iunij 1631. elogia
prohibuit Sancti & Beati absolutè, quæ ca-
dunt super personam eorum, qui neque Cano-
nizationis, aut Beatificationis sunt cultũ asse-
cuti. Idem est ergo de titulo Divi dicendum.
4. Circa quẽ Passeratius in Dictionario; verb.Canonizati|an dici dij|queant.|Passeratius.
Dives, nomẽ hoc Hispanicè reddens ita scribit:
Dios hecho de hombre; ô Canonizado. Cujus esse
sensus potest, ut prior pars, scilicet Deus fa-
ctus ex homine, antiquum Ethnicorum usum
indicet, de quo dictum: posterior autem ad
Ecclesiam referatur, ut ille dicatur Divus, qui
Canonizatus: in quo nihil est, circa quod
diutius hæreamus. Potest autem sensus subesse
alius, ut scilicet posterior pars priorem expli-
cet, sitq́ue idem Canonizari ac ex homine
Deum fieri: sicq́ue in Ecclesia id suo modo ac-
cidere, quod apud Ethnicos agebatur. Licet
autem prior sensus videatur juxta mentem au-
ctoris, erit forsitan qui aliter accipiet, & viden-
dum an modo aliquo valeat sustineri, an vide-
licet sancti per Canonizationem ex homini-
bus dij fiant: id est, eum honoris gradum apud
fideles obtineant, ut dij possint non immeritò
compellari. Et de communi compellatione
dubitari nequit: eo enim quod justi filij Dei
sint, pro quo in scripturis sacris attestatio
multiplex, consequenter etiam compellandi
dij, ut in Psalm. 81. v. 6. manifestum habetur,
ubi consequentiam observavit Cardinalis Bel-
larminus, & n. 55. ac 728. à Nobis est cumPsalm. 81.|v. 6.
D. Augustino præfatus locus luculenter exor-
natus.
5. Ut verò pro Canonizatis plus aliquid ad-Quid pro|Canoniza-|tis speciale.
dendum sit. Sublimitas honoris illius videtur
evincere; quia ratione illius multa ipsis con-
feruntur, quæ Deo propria sunt: ut celebritas
in officijs sacris, Missæ sacrificium, templo-
rum fabricæ, & alia, in quibus non contem-
nendum illud peculiare veneratione obse-
quium, inclinatio scilicet capitis, quando
inter Missarum officia nominantur; sicut
& incensatio Reliquiorum, & etiam
imaginum. Fit etiam inde ut tamquàm
Tutelares possint invocari, quibus deo-
rum nomen exhibitum invenimus: sic
enim Leo X. Divis Petro & Paulo, pro quoSS. Petrus|& Paulus|ut queant|Dij Tulares|compellari:|cui à Leone|X.
Pierius Valerianus singulari inter alia Poe-
mate, cujus ille titulus: Quibus verbis Leo X.
Deos Romæ Tutelares precabatur, cujus illud
initium:
Dij Tutelares Romæ, tu Ianitor aulæ
Aethereæ, tu Paule comes, duo lumina mundi,
Quos primi colimus, quibus hos adolemus hono-
res.
Honores inquam tutelarium Deorum. Idem
autem posse sanctis alijs congruere extra dubiũ
est, unde in ipso Canonizationis splendidissi-
mo ritu, adhibito sanctitatis titulo solemniter
invocantur; sicut & invocari possunt, quoties
devotio aut necessitas postularint.
@@
6. Ubi quidem ad modum loquendi præsensQuo tem-|peramento|loquendum.
negotium revocatur, & dicendum Deitatis
titulo generaliter abstinendum, neque sine
sufficienti explicatione ad praxim advocan-
dum: ut semper Deitas per excellentem par-
ticipationem, & non simpliciter asseratur, id
enim Ecclesię usus non admittit. Tutelares au-
tem Dij eo sensu dici sancti possunt, quatenus
tutelarium deorum loco, qui apud Gentiles,
Romanos præsertim, in honore habebantur,
successerunt: ut dici meritò possit eos veriùs
& meliùs Deos esse nostros tutelares: id quod
Leo Pontifex Divis Petro & Paulo potuit de
Roma loquens specialiùs usurpare, licet preca-
tio ipsius pro communi Ecclesiæ bono fuerit
destinata. Verissimè enim Apostolorum Prin-
cipes tutelares Ecclesiæ sunt, sicut & mundi
lumina ab eodem Pontifice compellati. Exi-
mium siquidem tutelaris providentiæ benefi-
cium est opportuna illustratio, ubi tot tene-
bris circumfusi in æternitatis itineribus cali-
gamus.
7. Iam quod ad Theodoretũ attinet, decre-Quid de|Theodoreto.
to sacri & supremi Tribunalis titulus sanctita-
tis expunctus: & ita in margine littera D. Di-
vum insinuans contra textûs legitimum teno-
rem adaptata. Quod nescio an similiter acci-
derit Augustino Paoletto, Sermone 19. qui est de
S. Elia. pag. 275. Ut enim ex dictis compertum
habetur, Divus pro sancto accipitur, quando
solitariè hujusmodi titulus adhibetur. Quibus
autem de caussis sit ita dispositum, apud Eccle-
siasticos videre licebit Scriptores, præsertim
Baronium & Spondanum cum nostris Bellar-
mino, Possevino & alijs. Quia verò Theodo-
retus in Concilio Chalcedonensi suam proba-
vit fidem, & quidquid suspicionis esse poterat,
satis superq́ue amolitus est, dicto in Nesto-
rium & Eutychetem anathemate, & doctissi-
mè ac sanctissimè scripsit, strenuissimus aliàs
contra hæreticos & fortunatissimus prælia-
tor, cujus vitæ periodum præstat Spondani
compendiarijs clausulis hîc dedisse, sic enim
ille: Sed ut paucis habeas totum ipsius TheodoretiSpondanus|Tomo 1.|circa an-|num 427.|num. 4.
vitæ periodum, qui à parentibus Deo dicatus, nu-
meros magna cum laude Monasticæ institutionis
absolvit, consuetudine Theodori Mopsuestenï tan-
tam gloriam obumbravit: Obnubilavit verò ex
Nestorij amicitia, obscuravitq́ue potiùs ex suscepto
adversus S. Cyrillum ejusdem hæresiarchæ patro-
cinium. Sed rursum spirante divini spiritus aura,
fugatis densis nubium globis, iterùm decorus appa-
ruit, & in communicatione Catholicæ Ecclesiæ,
atque amicitia S. Leonis Papæ diem clausit extre-
mum: sicut hæc omnia ex istorum Annalium serie
perspicua fient. Sic ille. Amicitiæ autem S. Leo-
nis illustrissimum extat testimonium in epi-
stola ad ipsum, quæ est ordine. 63. eximijs
illius præconijs concinnata, & in ea quidem
non Theodoretum, sed Theodoricum san-
ctus eum Doctor indigitat, quod nomen,
primarium illius fuit. Sed præfati Theodori
adeò studiosus fuisse perhibetur, ut credendi occa-
fionem dederit, quod ab eo nomen derivando, dici
voluerit Theodoretus, ut apud Scriptorem eum-
dem. Primordia ergo cum felici etiam in
fidei defensione & propagatione progressu,<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Dissertationem Proæmialem. 3
<-P>sicut & extrema in Theodoreto laudanda,
quidquid de interruptione illaudabile in ipso
fuerit. Cumq́ue tantus Pontifex eum non ut-
cumque laudabilem, sed sublimibus duxerit di-
gnum encomijs, ex eo quòd Sanctus absolutè
dici prohibeatur, ut ipsum vocat Sixtus Senen-
sis in Lib. 4. pag. 303. non ideò existimandum
est prohibitionem hujusmodi illum illaudabi-
lem reddidisse. Non ergo dicendus Divus, ut
in margine perperàm adjectum, quatenus idem
ac Sanctus est, eo sensu, quem Ecclesiæ usus
invexit.
8. Si tamen titulus dictus cum duobus aliisD. O M.|Vt dici|queat.
proponatur modo dicto D. O. M. non videtur
prohibitioni prædictę adversari, ut ex adductis
nu. 3. videtur legitima ratiocinatione deduci.
Immò & erit forsan qui censeat adjectionem
illam D. posse sustineri ob latiorem nominis
illius significationem; quod licet mihi non
placeat, non video tamen cur debeat severiori
calculo reprobari; cùm aliàs Divi titulus non
sit expressè prohibitus, & restringi odiosa de-
creta debeant: quamquàm & fortè aderunt,
qui Urbani decretum præfatum, sicut & aliud
circa materiam eamdem favorabilia reantur, ob
verba illa ejusdem in Declaratione adjecta de-
creto priori die 12. Martii 1625. Sanctitas suaDecretum|Vrbani|VIII.
quæ tantummodò voluit, occurrendo abusibus, quæ
irrepere videbantur, certiorem parare viam ad eo-
rum in terris gloriam, quorum sanctimoniam divi-
næ clementiæ placuerit admirandis operibus illu-
strare &c. Sanctorum ergo caussa agitur, & eo-
rum gloriæ consulitur, dum moderatio cultus
intempestivi decretis hujusmodi prohibetur.
Sed sit hoc aut illud; convenientissimum sanè
est, dimissis argutijs, per Pontificias semitas,
rectas inquam, per quas justi ducuntur, ambu-
lare.
9. Video tamen circa compellationem San-Titulus|Sancti ut|queat ad-|mitti.
cti sine scrupulo ullo procedi, dum de ijs agi-
tur, qui fortuitò inter scribendum occurrunt,
aut quorum ex professo narrantur gesta, in
quorum quidem exordio titulus Venerabilis, Ad-
mirabilis, aut alius pro Scriptoris affectu solet
adscribi, & Sancti penitus removetur. Quod
quidem Pontifex videtur præsertim voluisse:
sicut etiam in progressu operis, qualecumque
illud sit, ne dicatur Sanctus N. eo modo, quo de
Canonizatis dicitur: Quòd autem dicatur vir
sanctus, aut etiam sanctissimus, & Sanctus
item substantivè, quantùm ad vocis solitariæ
usurpationem, cum adjectiva autem allusione,
& subintellecto substantivo viri, aut feminæ,
non videtur prohibitum, quia neque ita accep-
tum. Unde apud Scriptores suæ obligationis
satis conscios tale aliquid invenimus, estq́ueAntiquo-|rum usus.
illud veterum Scriptorum usu probatissimum,
ut videri potest apud D. Hieronymum Epist. 16
ubi de Marcella. 24. ubi de Lea, quam & ap-
pellat sanctissimam. 26. ubi de Paulina. 27.
ubi de Paula. D. Ambrosium de obitu Satyri
fratris, ubi & de Marcellina Sorore. D. Bernar-
dum Epist. 110. & 276. &c. Id quod erga vi-
ros etiam perfrequens, ut innumeris potest ex-
emplis ostendi. D. Augustinus sic D. Hiero-
nymum allocutus Epist. 97. inter Epistolas
ejusdem Maximi Doctoris: O vir sancte, mihi-<-P>@@
<-P>que. In eadem pro Asterio sic: Per sanctum fi-
lium tuum Asterium. Et similia habet Epist. 93.
De quo & ipse D. Hieronymus Epist. 91. præ-
miserat: Sancti filij nostri Asterij hypodiaconi. D.
Cyrillus Alexandrinus in Libro de recta fide
ad Reginas in principio: Vos sanctas & charis-
simas Christi sponsas. Acacius Episcopus in Epi-
stola ad eumdem, sanctum dixisse non conten-
tus, ita rescribit: Domino meo per omnia sanctis-
simo, ac Deo dilectissimo Episcopo Cyrillo. Simili-
ter Maximianus post Epistolam 22. D. Grego-
rius Magnus in Prologo ad librum homilia-
rum super Evangelia in hunc locutus modum:
Reverendissimo & sanctissimo fratri Secundo &c.
Hunc ergo à sanctis Patribus adeò observatum
stylum non est credendum expungere penitus
voluisse Pontificem, sed ejus sanctitatis no-
tam, qua ij qui ab Ecclesia cælestes incolæ
proclamati sunt, feliciter potiuntur. Et juxta
hæc procedunt, quæ habentur hoc loco n. 19. &
in Titulo n. 403.
10. Quod ad Beatificatos attinet ita vide-De titulo|Sancti cir-|ca Beatifi-|catos.
tur dispungendum, ut si à Pontificia Sede sola
nominis prærogativa concedatur, quòd scilicet
quis dici Beatus possit, pro quo est consequens
ut cum splendoribus depingatur, tenori sit
concessionis penitus inhærendum. Si verò
Missa & Officium, sine scrupulo aliquo poterit
titulus Sancti quoties opus fuerit adhiberi. In
ipsis sacris Officijs sæpè Sancti nomen occur-
rit: & si semel id licet, de iterata compellatio-
ne nequit esse dubitatio. Et quidem aliqui
hujusmodi in Romano Martyrologio cumIllum qui|habeant in|Martyrolo-|gio.
hujusmodi titulo proponuntur, ut Martyres
Franciscani 16. Ianuarij, de quibus in Amphi-
theatro n. 209. ex Luca Castellino. S. Rochus
die 16. Augusti. S. Raymundus Nonnatus die
31. ejusdem. S. Rosalia die 4. Septembris, de qua
& dictum fuerat 15. Iulij, & alij. Et licet, ut
citato loco Amphitheatri dictum, possit titulus
Sancti ab Apostolica Sede concedi cum alijs
honoris appendicibus, quæ ad Officij & Missæ
celebrationem non perveniant, modo ibidem
explicato; & videatur dici posse circa præfa-
tos sic dispositum, licet ampliori fuerint Offi-
cij & Missæ cultu decorati: id quidem dictis
nequit obstare, quia potiùs credendum est Ec-
clesiam sibi in eo mirabiliter consonare: ut
quæ Sancti titulum sacris in Officijs concesse-
rit, id etiam in Martyrologio, quod pars Offi-
cij est, & recitandum etiam in privata recita-
tione Gregorius XIII. hortatur, titulus idem
tribuatur. Sed cur non ita cum omnibus? Vide
citatum Amphitheatri locum. Et rogo interim cur
non omnibus Sanctis adscribatur ille, sed in-
differenter Beatorum nomine etiam Sanctissi-
mi & excellentissimi insigniti reperiantur?
Quod equidem Martyrologium legenti obvio
experimento constabit.
11. Illud non prætereundum, quod inVt sit indif-|ferens eti-|am in præ-|stantissi-|mis.
Confessione pro Prima, Completorio, & Mis-
sa, præscripta, notandum discrimen occurrit.
Cùm enim sic dicatur: Confiteor Deo omnipo-
tenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaeli
Archangelo, beato Ioanni Baptistæ: Ubi ad Apo-
stolorum Principes pervenitur, & idem vide-
retur retinendus stylus, non sic factum, sed ita<-P>
@@0@
@@1@4 Recognitio I. Epithalamij Christi.
<-P>habeatur? Sanctis Apostolis Petro & Paulo. Ubi
dici nequit titulum hujusmodi ob singularem
excellentiam adscribi, quando qui præcedunt
eo ipso non videantur minori honorificentiæ
signo & titulo compellendi: præsertim Beatis-
sima Virgo Apostolorum Regina. Unde locis
in aliis solus illis titulus Beatitatis adjicitur Vir-
ginis Commemoratione præmissa: ut in Ca-
none Missæ post Orationem Dominicam, &
in Oratione A cunctis, & respondente illi post
communionem. Confessionis etiam mutatus
ordo in Commendatione animæ, ubi sic: Susci-
piat eam Sanctus Michael Archangelus &c. Sus-
cipiat eam beatus Petrus Apostolus. Et de S. Paulo
statim: Adjuvet eam sanctus Paulus Apostolus.
Non videtur ergo peculiare mysterium habere,Peculiare|aliquid pro|S. Petro.
quod in Confessione præscribitur: nisi fortè
velit quis, cùm de remittendis peccatis agi-
tur, Divo Petro, cui ligandi atque solvendi à
Christo est traditum Pontificium, sublimiorem
titulum attributum, & eo etiam donatum
Coapostolum ejus Paulum: non quidem ob
excellentiam potestatis æqualem, sed quia non
potuerunt commodè separari. In Commenda-
tione autem animæ secus erga Divum Michae-
lem factum ob singularem erga egressas ex
corporibus potestatem, ut perducat eas in Para-
disum exultationis, & judiciarium illud munus,
de quo in Amphitheatro à n. 227.
Circa Sulpitium Severum.
12. DIctum de illo aliàs; & quidem nonIn Marty-|rologio ut|sanctus|proponitur.
solùm Sanctus, sed etiam Sanctissi-
mus compellatus, eò quòd in Martyrologio
Romano die 27. Ianuarij sic habeatur: Apud
Bituricas sancti Sulpitij Severi Episcopi, virtuti-
Dostları ilə paylaş: |