tenorem servare, quem plerique Ordines sequuntur:
nititur id exactißima votorum disciplina præstare,
Paupertatem ex Suarez & de Lugo colit, præcipuè
in Domibus Profeßis, rerum omnium abdicatione,
paupertati Franciscanæ parem. De castitate nihil
attinet dicere nihilo paupertate inferiore, cùm hanc
virtutem humilitati sociam adjungat Sanctißimus
Episcopus Genevensis, congenito utrique silentio, ut
qui illas religiosiùs colunt, non sinant de se loqui.
Sed supra has dotes Rodrigues optimus Scriptor as-
ceticus vult obedientiam eminere quasi genuinum
characterem Societatis, quo sublato pereat oportet.
Quid ad hæc N. Nonne hujus Triadis virtutum ma-
ximam apud pios omnes de Societate opinionem per
totum quà latè patet orbem Christianum sparsam
confirmat & auget? Hæc ille omissis quæ se-
quuntur ex præconcepto perfecto odio, si mens
non sæva & falsa fuisset, in Scriptorem & suis
& Societati injurium, circa quod dictum à No-
bis Tomo 2. Auctarij, ut non sit opus modò
odiosum adeò negotium retractare, sed gra-
tias scriptori referre, qui pro Societate testi-
monium perhibuit, & ipsi, & Fundatori san-
ctissimo gloriosum.
49. Doctor Sebastianus Nicolini in Epi-Doctor Se-|bastianus|Nicolini.
tome historiali Ecclesiastica pag. ultim. de Alexan-
dro VII. narrationem adornans ita scribit:
En el segundo año de su Papado procurò la restitu-
cion de los Padres de la Compañia de IESVS en los
Estados de la Señoria de Venecia, y con brevedad
y felicidad con sus instancias lo acavò de aquella
poderosa Republica. Y la promete por su Breve, que
ha de coger copiosos frutos espirituales en su Domi-
nio con tan Religiosos Obreros. Porque aunque ha
sido de las ultimas Religiones de la Iglesia, à que
diò principio el nobilißimo IGNACIO de Loyola,
illustre Español, aun las Naciones mas estrañas
no le negaron el Encomio del Evangelio, sin hazerMatth. 20.|v. 16.
comparacion, por quitar lo odioso de Erunt novissi-
mi primi, segun lo que trabajan en la viña Evan-
gelica, merecen ygual aplauso y premio con las mas
antiguas y observantes familias, que con tanto lu-
stre, meritos, y gloria han servido tantas Centurias
antes à la Iglesia. Sic ille latinè etiam locuturus
ita: Anno 2. ejus Pontificatus curavit restitutio-<-P>@@
<-P>nem Patrum Societatis Jesu in loco ditionis Vene-
tæ: quod breviter & feliciter suis obtinuit instan-
tijs ab illa potenti Republica, ipsi suo in Brevi pol-
licitus collecturam suo in Dominio copiosos fructus
spirituales cum adeò Religiosis Operarijs. Quia
licet ex postremis Religionibus in Ecclesia fuerit,
cui exordium præstitit nobilißimus Ignatius de
Loyola illustris Iber: Nationes tamen magis extra-
neæ illi Evangelicum non inficiabuntur encomium
(non facta comparatione, ut vitetur odium) Erunt
novissimi primi. Quandoquidem juxta id, quod in
vinea Evangelica laborant, æqualem applausum,
præmiumque merentur cum antiquioribus & obser-
vantioribus familijs, quæ tanto cum splendore, me-
ritis, ac gloria, jam inde ante tot Centurias Eccle-
siæ servierunt.
50. R. P. Fr. Ferdinandus de Camargo yP. Camargo|& Salgado.
Salgado Augustinianus in Chronologia Sacra, &
Epitome historiali circa an. 1540. sic habet: Este
año fue aprobada y confirmada por el Pontifice Pau-
lo Tercero la Religion de la Compañia de Jesus,
fundada por el Santo Padre IGNACIO de Loyola
natural de Guipuzcoa, persona de grande Santidad.
Parece que el Señor traxo al mundo à este Santo Pa-
dre, y sus hijos, paraque se opusiessen à las falsas do-
trinas, que en el mundo sembraban en este tiempo
Lutero y Calvino, que con sus vicios y falsas dotri-
nas perdieron la Christiandad, y la Catolica Reli-
gion en Alemañia, Inglatierra, Flandes, Francia,
y otras partes, adonde los discipulos de este San-
tißimo Varon IGNACIO defienden y conservan con
escritos, Sermones, y dotrinas la Fè Catholica: Y
la han defendido valerosamente hasta derramar la
sangre, y dar la vida. Los frutos, que esta sagrada
Religion haze en el mundo, no son de memorias bre-
ves, sino de copiosos libros y elegantes Escritos.
Sic ille, qui circa annum 1556. in quo Sanctis-
simus est Patriarcha mortuus, multa habet &
ipsi, & Societati, felicissimo ejus germini glo-
riosa. Latinitati parco, quia similia aliis, licet
Scriptoris affectus translationis elegantem ef-
fectum mereatur. Neque adhibita illa, genui-
no subtracto idiomate, quia suspicio aliquan-
do circa minùs fidelem expressionem mentis
Scriptoris subire solita, quod quidem apud me
non sine lapsu plusquàm levi, ulla ratione con-
staret, in quo & transferentis naufragatur au-
ctoritas, cùm apud utriusque idiomatis peritos
possit fidelitatis defectus apparere. Qua per-
suasione inductus, aliquoties à textu vulgari
abstinui, quod & fortè in decursu pariter fa-
ciendum, illum qui solus potest, felicitatis au-
spice fortunante.
51. Ex Approbationibus quæ apud Scrip-Illustyrissi-|mus D.|Melchior de|Moscosso &|Sandoval.
tores Societatis extant, multa & præclara pos-
sunt illius encomia cumulari. Sed id labori al-
terius relinquendum, cùm mihi & lubeat &
liceat unum Illustrissimum & sanguine & di-
gnitate DD. Melchiorem de Moscosso & San-
doval filium Excellentissimi Comitis de Alta-
mira Hispaniæ Magnatis, in medium proferre,
quia præter egregia alia ornamenta Episcopus
Segoviensis fuit, utinam diuturniorem illum
nobilis patria meruisset. Ille ergo in Censura
Commentariorum P. Joannis Antonij Velas-
quez in Epistolam D. Pauli ad Philippenses ita
loquitur: Commissos mihi à Regio Senatu Com-<-P>
@@0@
@@1@16 Recognitio I. Epithalamij Christi.
<-P>mentarios in Epistolam Pauli ad Philippenses, quos
in Orbis lucem profert P. Ioannes Antonius Velas-
quez, olim apud Salmanticenses Sacri Eloquij pu-
blicus Professor, perlegi, & dum ipsos in primis
cum ceteris, sive libris, sive rebus Societatis Jesu
composui (hæc enim mihi ad ferendum judicium
prima regula semper visa est) illud de ipsa statim
occurrit, quod Deciorum stemmati tribuebat Magnus
Caßiodorus (Lib. 3. Epist. 6.) Tot annis conti-Cassiodorus.
nuis simul splendet claritate virtutum, & quam-
vis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo
stemmate variata, sæculi sui producit nobilis
vena primarios: nescit inde aliquid nasci
mediocre, tot probati, quot geniti: & quod
difficile provenit, electa frequentia. Opus sanè
pulchrum, validum, sublime, varium, elegans,
purum, & cum tanta laude diffusum, ut inclyta
Societas, quæsapientiæ Solem ceu Aquila ita susti-
net, ut natorum suorum generositatem de pupillarum
audacia judicet, inconniventem (per errorem in-
convenientem) hujus Auctoris aciem adversus tan-
tæ lucis radios firmo obtutu contuentem ceu (per
errorem etiam seu) germanam indolem poßit læta
suscipere. Sic ille. Ubi & gratissimum accidit
citati Scriptoris interserere laudes, quibus me-
ritissimus ille, & qui Epithalamium nostrum,
in quo sumus, Censura sua elegantissima supra
meritum honoravit. Alia pro Tomo 2. Cen-
sura ejusdem nobilissimi, & eruditissimi Præ-
sulis occurret florida elegantia, cum Epis-
copali gravitate conspicua. Cui & similis
Præsulis alterius, Illustrissimi, inquam.
D. Ioannis de la Serna Archiepiscopi Mexi-
cani in Sermone S. Francisci Xaverij, dum sic ait:
Esta sagrada Religion Madre de tantos Santos, y
de tantos Sabios, como ha tenido y tiene, que en poco
tiempo en erudicion y dotrina ha ygualado à las de-
mas Religiones. Y aßi me parece le quadra la Bene-
dicion de Levi: Perfectio tua, & doctrina tua,
Viro sancto tuo, Deuteron. 33. v. 6.
52. Ex Carmelitana familia egregius Con-P Antonius|Tavares.
cionator R. P. Fr. Antonius Tavares Lusitanus,
in Sermone pro Canonizatione SS Ignatij, &
Xaverii, Ulyssipone in Domo Professa S. Rochi
hæc dixit Latinè reddita: Quis non jam conside-
rat mysterium profundum? Siquidem eo tempore,
quo Ecclesiæ Romanæ muri mille in partibus rumpe-
bantur, & res Catholica spiritualem stragem pate-
retur ferè in Orbe universo; eo anno quo Martinus
Lutherus scandalizavit Ecclesiam, Angliæ & Sco-
tiæregna destruxit, & parvi faciens Ceremonias
Ecclesiasticas, ludibrio habuit ritus Apostolicos:
quando Gallia, Germania, Hibernia, Hungaria,
hæresibus conflagrabant, sicut & regna alia, Cùm
centum & viginti duo Clerici apostatæ ab aliquibus
fautoribus adjuti Potentatibus hæreticis, prædicare
cœperunt, vel potius dementare universam Norve-
giam, Transilvaniam, & Bohemiam: quando
Otomanum Imperium fortiter oppugnabat Catholi-
cum, expugnatis è D. Petri navi nonnullis ditioni-
bus, quæ anteà fidem profitebantur Iesu Christi:
cùm Christiani Rhodum amisimus, brachium Chri-
stianitatis, regnum Cypri. Alteræ munimenta Mo-
donij Neapolis, Romaniolæ, Naupacti, & Guletæ.
Cumq̃ue totum ruinam minabatur, & timeri posset
Dei gloriam in Vniverso mundo, sic rebus se haben-
tibus, obscurandam. Cùm de more Deo sit quosdam<-P>@@
<-P>erigere quando alij cadunt: tunc temporis è medio
cordis Hispaniæ duos fortißimos milites, Ignatiũ de
Loyola, & Franciscum Xaverium protulit, qui cum
alijs socijs instaurare præfata detrimenta statuerũt,
quadam ad hoc ædificata Republica, Religionem
dico adeò illustrem; tantopere virtutibus divitem,
tot plenam viris, muris adeò communitam, domici-
cilijs eatenus copiosam, ut lætabundus Prophetæ no-
ster Baruch spiritu, & stupens cantare cœperit ver-
bis pro Themate assumptis, Circumspice Ierusalem
&c. Baruch 4. v. 36. Hæc ille; Fundationis glo-Baruch 4.|v. 36.
riosa prærogativa Divo Ignatio reservata.
53. Et pro ipso juvat eumdem inferiùs lo-Auctor|idem subti-|lis, & pius.
quentem excepisse, dum celebrem illum favo-
rem exornat, dicentis æterni Patris Filio Cru-
ce onusto audiente Divo Parenti contendenti
Romam, & in vetusto templo pro felici suc-
cessu circa Societatis fundationem orante: Ego
vobis Romæ propitius ero. Perpendit enim Chri-
sto bajulanti crucem non videri majus pon-
dus fuisse conveniens imponi, dum cura
Ignatij & Sociorum injungitur. Et post alias
redditas rationes sic subtiliter quidem, sed ex
vero solidoq́ue fundamento concludit: Sed jam
capio, ô æterne Pater, jam interrogationis hujus cal-
leo rationem, Ignatium proculdubio Filio tradidisti,
cùm onustum vidisti cruce super humeros gravidan-
te: non enim tantùm favor extitit, quem Sancto
nostro voluisti impendere: sed etiam levamentum
ingens Filio tuo, & gloriam contulisti. Nam cùm
illis temporibus magna esset pars Christianitatis
deperdita (ut initio dicebamus) & qui reliqui erant
Christiani adeò dissoluti & iniqui viverent: suis
peccatis crucem humeris Christi iterùm imposue-
rant: & cùm peccatorum onus adeò grave sit, ut ip-
sum Dei Filium incurvarit, subeat Ignatius, quiæ
solus ille potest verus esse Cyreneus peccatorum
mundi, solus Ignatius potest Dominum Iesu tanto
peccatorum depressum pondere alleviare, & ita qui-
dem evenit: ingressus enim Romam, Sacramenta
Pœnitentiæ & Communionis in oblivionem traditæ
ad frequentiam revocavit, adeò in melius moribus
commutatis, ut paucos post dies idem Dominus illi
apparuerit, non jam depressus cruce, sed valde glo-
riosus. Sic ille; & subtiliter, & piè, & verissimè:
si quid de Cruce, & novis illius tormentis di-
citur, ad sensum cum Christi gloria componi-
bilem adsciscamus. Multæ namque apparitio-
nes Christi in historijs occurrunt, in quibus
non solùm cum Cruce, sed etiam Crucifixus,
& sanguinem effundens, conspectus est, ut ali-
quo modo verissimum comprobetur quod ab
Apostolo dictum Hebr. 6. v. 6. Rursum crucifi-Hebr. 6.|v. 6.
gentes sibimetipsis filium Dei, & ostentui haben-
tes. Et Cap. 10. v. 29. Qui filium Dei conculca-
verit, &c.
54. Locutus ergo æternus Pater FilioD. Petri ut|interfuerit|facta D.|Ignatio pro-|missio Chri-|sti.
Ignatium & Socios ipsi concredidit, tradidit,
commendavit. Addamus hic aliquid in Paren-
tis gloriam, cujus modò festivam memoriam
cum novo & valde speciali ritu Missę celebra-
mus. Et conversus Dominus respexit Petrum.
Lucæ 23. v. 61. Respexit, inquam, IgnatiumLucæ 23.|v. 61.
post Patris commendationem, & tunc etiam
respexit Petrum, sola enim nominis diversitas
illa in clausula continetur, quia quæ pro Pe-
tro posita, erat Ignatio servitura. Negotium<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa Dissert. Proæm. De gloria S. Ignatij. 17
<-P>agebatur Petri: jam enim ingressuro Romam,
Petri sedem, illud est mysterium, cælo spe-
ctante, peractum. Unde & Romæ id vidimus
confestim actum, quod verbis est prælaudati
Scriptoris illustratum. Ubi & arcessendus alius
suprà etiam collaudatus; & pariter Carmeli-Leo Carme-|lita.
ta, Leo, scilicet, qui Oratione citata sic affatur:
Quia Paulus Christo satis non fuerat contempora-Ille inaugu-|ratus Apo-|stolus.
neus, ut illius præsentia & consortio frueretur, illi
Apostolis succenturiando visus est in via Damas-
cena. Vt ergo Ignatius Apostolus ritè initiaretur,
præsentem se illi Christus exhibet, non procul Ro-
ma, spondetq̃ue Apostolatus & mißionis diplomata
à suis mox Vicarijs Petri Proto-Apostoli successori-
bus cōfirmanda. Confirmavit ipse hac secunda vice,
cùm jam semel sub conversionis initio exhibuisset
se Ignatio: Ero vobis Romæ propitius. Sic ille. Quod
ergo & Roma, & Petrus, & Apostolatûs in
Christi missione successio memorantur, satis
ostendunt negotium D. Petri agi, & Romæ
specialem ejus curam, in qua post inaugura-
tionem, pręsentia, & forma verborum Christi
perfectam, ejus sunt mirabiles effectus, de
quibus jam diximus, subsecuti, alijq́ue, de
quibus n. 37. Ex eodem eloquentissimo de-
clamatore.
55. Et habemus firmiorem EvangelicumEvange-|lium Festi|consonans.
sermonem, pro veritate hujusmodi roboranda.
Designavit Dominus & alios septuaginta duos, &
misit illos, &c. & dicebat illis: Ite: Ecce ego mit-
to vos. Lucæ 10. v. 1. & seqq. Ecce inaugura-Lucæ 10.|v. 1. & seqq.
tionem Apostolicam; ecce missionem: Ite Ecce
ego mitto vos. Et quidem Tertullianus ita le-
git: Designavit septuaginta Apostolos. Non qui-
dem alijs pares, unde excellentiam habet pe-
culiarem numerus duodenus. Sed revera Apo-
stoli illi, quia missi à Christo. Vnde & Evan-
gelistis Sanctis Lucæ & Marco Evangelium
hujusmodi in eorum festivis memorijs assigna-
tur, & Apostolorum recitatur officium, atque
in Præfatione Missæ penitus pariantur: non
equidem quòd ex præfato sint numero, sed
quia missione similes, & ministerio prædica-
tionis æquales. Quod & in D. Bernaba vide-
re juvat, qui Apostolus sine limitatione ulla
audit, & Apostolorum officio in Horis sa-
cris, & Missæ sacrificio decoratus: & tamen
minore quàm Evangelistæ ritu: & Apostolos
etiam illos debeamus quoad officij excellen-
tiam æstimare. Ex quibus licet jam Aposto-
licam sublimitatem juxta explicationem da-
tam in D. Ignatio recognoscere, in cujus Festo
prædictum Evangelium decantari Pontificia
est auctoritate concessum, à Beatissimo inquā
Clemente X. Id quod Sanctorum nulli præter
Evangelistas præstitum invenimus. Sic ergo
illius nomen redditum gloriosum, quod ipse
tantopere studuit occultare: quod est præsen-
tis discursus argumentum, nullis insuper addi-
tis finiendi, cùm possent equidem addi pluri-
ma, pro quibus legi poterunt duo non parva
volumina vitæ venerabilis & admirabilis
Virginis Marinæ de Escobar: in illis enim prę-
clarissima Divi Ignatij & Societatis ejus post
Iesum extant encomia divinitus hausta, &
cælestibus Panegyristis perorata. Iam ergo
do alia.
@@
§. V.
Circa n. 30. 35. & 36. cum utilibus
documentis.
56, NVm. 30. qui occurrit error sensum ha-Salomon ut|pessit Christi|imago dici.
bere verum potest, dũ sic ibi: Tuta est
quidẽ nonnulla imago rei futuræ etiam in Salomo-
ne. Vbi Tuta pro Facta positum, & sunt satis
tuta D. Augustini verba ex lib. 17. de Civit.
Dei cap. 8. Quis enim dubitare potest tutum
esse ita sentire: & potuisse ita dici contra eos,
qui Salomonem imaginem gessisse Christi,
ejus considerantis enormia crimina, non esse
tutum asserere, possunt affirmare. Et licetDe sensui|accommo-|datitio|Scripturæ.
Scriptura sacra aliquando verba subministret,
quæ accommodari Christo queant: id quidem
rationem imaginis non importat, sed simile
aliquid, quod accommodatitium sensum non
excedat. Quemadmodum in Vigilia Nativi-
tatis Domini Verba illa usurpat Ecclesia ex
cap. 16. v. 7. Exodi: Et mano videbitis gloriamExodi 16.|v. 7.
Domini. Et mysterio Virginei partus accom-
modat; cùm tamen de Manna fuerint à Moy-
se prolata: circa quod pulchra D. Bernardi
sententia videnda Sermone 3. in Vigilia præfata,
de qua & Nos in Amphitheatro n. 32. Isagogici
discursus.
57. Circa accommodationem autem te-De profana|applicatio-|ne.
nenda est reverens & cauta mensura, ut quæ
divina sunt ad profana & ludicra minimè
transferantur. Pro quo extat in Concilio Tri-
dentino fulminans admonitio Seßione 2. in De-Concilium|Trident.
creto de Editione, & usu sacrorum Librorum, te-
meritatem illam reprimere volente, qua adprofa-
na quæque convertuntur & torquentur verba, &
sententiæ sacræ Scripturæ, ad scurrilia scilicet, fa-
bulosa, vana, adulationes, detractiones, supersti-
tiones impias, & diabolicas incantationes, divina-
tiones, sortes, libellos etiam famosos, &c. Ubi
licet censura nulla feratur, gravissimum ta-
men præceptum imponitur. Non tamen ipsi
adversari credendi sunt, qui temperatè &
bono fine Scripturæ verba juxta verborum
non absurdam significationem assumunt: quod
quidem in sacris Scriptoribus obvium, præser-
tim in D. Bernardo, qui vix sine ScripturæD. Bernar-|dus.
verbis alloquitur: & ut plurima ex illo missa
faciamus, succurrit ex Epist. 327. quæ est ad
Innocentium secundum, in qua sic scribit:
Martianenses Monachi venerunt ad vos in spiritu
mendacij, & spiritu erroris, adversus Dominum,
& adversus Christum ejus. Vbi quidem locum
usurpat ex Psalmo 2. v. 2. qui juxta litteram de
Christo Domino est exponentibus ita Apo-
stolis Actor. 4. v. 26. quia tamen nomen Chri-
Dostları ilə paylaş: |