nus in præfato Fr. Ribuergæ testimonio dica-
tur Martyr, pro argumento falsitatis: cùm ex
Romano Martyrologio nihil tale habeatur: sic
etenim de illo die 9. Martij: Barcinone in Hi-
spania Sancti Paciani Episcopi, tam vita, quàmMartyrol.|Romanum.
Sermone conspicui, qui tempore Theodosij Principis
in ultima senectute finem vitæ sortitus est. Quod
quidem nullius momenti est; cùm adeò sit fa-
cilè, & frequenter accidat, ut vel amanuen-
sium inscitia, aut typographorum incuria, er-
rores plus absurdi admisceantur. In Tomo 2. P.
Eligij Bassæi, meliori fortuna dignissimi, Verb.
Indulgentia 2. in ipso Titulo grandioribus, ut
assolet characteribus, pro Indulgentia positum
Impudicitia. Quid hoc absurdius: & quot huic
si non similia, valde tamen incongrua, & of-
fensiva? & ut circa errorem prædictum aliquid
plus consonum adjiciamus, vidi scriptum, in
quo Beata Clara Seraphicæ primogenita san-
ctitatis Virgo & Martyr legebatur. Sed demus
erratum ab auctore memoriæ lapsu: id certè
condonandum, quia in multis offendimus omnes,Iacobi 3.|v. 2.|Ob æquivo-|cationem si-|milem de-|pulsa alia.
ut cum Apostolo meo loquar, Iacobi 3. v. 2.
76. Unde & condonandum pariter Patri
Porto carrero, quod illi objicit Dom. Marchio,
dum in vita S. Ildefonsi Episcopum Gienensem<-P>
@@0@
@@1@24 Recognitio II. Epithalamij Christi.
<-P>vocat Petrum Pecha, cùm debuerit Alfonsum
compellare. Cuius facilis æquivocationis oc-
casio esse potuit, ejus fratrem, cujus celebris
memoria in benedictione est, ob fundatum S.
Hieronymi in Hispania Religionem, Petrum
fuisse nomine. In eo autem quod prætereà op-
ponit, ejus planè discursus defectum patiturEt defensus|P. Porto|carrero.
manifestum. Affirmat P. Porto carrero apud
citatum Episcopum exemplar Dextri anti-
quum extitisse, quod ille Monasterio de la
Sisla Ordinis S. Hieronymi prope Toletum
dono dedit. Quod cùm ad manus Dom. Joannis
de Vergara Toletanæ Ecclesiæ Canonici de-
venisset, ipso moriente disparuit. Cui gravissi-
mi, Religiosissimi, & nobilissimi Patris asser-
tioni nequit in primis objici illum sine testibus
locutum. Atqui in re, quæ sine testibus non
potuit accidere, intervenisse illos, exploratæ
est suppositum veritatis. Nec levioris notæ
fuisse illos, narrantis, & in negotio adeò gra-
vi, convincit auctoritas. Sed pergit auctor, &
ut illam infringat, obtendit prædictum Episco-
pum non potuisse donum illud Monasterio
Sislæ conferre post ejus in Italiam profectio-
nem fundato, in qua & mortuus, pro quo Si-
guenzam adducit 1. p. historiæ Hieronymianæ
Cap. 12. & 13. Ad quod quidem dici in primis
potest, fundatũ equidem Monasteriũ Sislę ante
profectionem. Sed cùm Episcopi frater fuerit
illius fundator, exemplar Dextri ab Episcopo
acceptum secum in novum Monasterium illud
deferre potuisse: unde & dici Monasterio ab
Episcopo donatum ob præcedentem factam
germano fratri collationem. Quod quidem
ægrè poterit impugnari.
77. Prætereà citatus P. Siguenza CapiteRobur illi|additur ex|Scriptore ab|ad versario|citato.
illo 12. ita scribit citato F. Petro de Vega, Re-
ligionis suæ Chronista priore: Para la funda-
cion del Monasterio de Genova, llebò Don Alonso
Pecha Religiosos de España. No dize de donde; mas
es facil atinar, porque no avia mas de dos casas;P. Siguenza
la de San Bartholome de Lupiana, y la de la Sisla
de Toledo &c. Juxta hunc ergo Scriptorem post
fundationem Sislæ vivebat Alfonsus Episco-
pus, unde & potuit donum illud ex Italia fra-
tri mittere antiquitatum archivo, eo speciali
respectu, quod in Exemplari ejusmodi multa,
quæ ad Hispaniam spectant, & satis quidem
peculiaria legerentur. Et ampliùs ex eôdem
urgendum, subdit enim sic: Sobre el lugar de
la sepultura de este Siervo de Dios tambien ay dife-Idem.
rencia. Vnos dicen que està sepultado en Roma: los
de Guadelaxara dizen que no sino en su misma
ciudad, en la Iglesia de Santiago, en una Capilla,
que pega con ella, que tiene vocacion de la Trinidad,
donda se ve un sepulcro levantado en un pedestal
alto, con el escudo de sus armas, aunque sin titulo:
por que quien en vida lo avia renunciado todo, re-
nunciase tambien en la sepultura las letras, que
hinchan. Sic ille addens ulteriùs pro eôdem ar-
gumentum ex Episcopalibus in sepulchro or-
namentis inventis. Ex quibus habemus non
esse ita firmum ut Dom. Marchio esse conten-
dit, præfatum Episcopum in Italia diem extre-
mum obijsse. Si ergo in Hispania, in quod
cum multis P. Siguenza videtur propendere;
donare etiam Monasterio Sissæ potuit prædi-<-P>@@
<-P>ctum exemplar. Ex quo & convincitur jam
pridem in Hispania Dextri notitiam præluxis-
se, cum Monasterium Sisla fundatum fuerit
an. 1374. ut videri apud citatum Scriptorem
poterit Capite illo 13. Unde & pro P. Higuera
alia & satis urgens probatio, objecta ipsi com-
menta depellens, legitima ratio cinatione con-
surgit.
78. Sed cùm neque memoratum exemplar,Quid contra|P. Higue-|ram ex|Dextro Ful-|densi.
neque alia, de quibus dictum, apud P. Higue-
ram extiterit, sed quoddam aliud proferatur ex
Monasterio Fuldensi transmissum, parùm vi-
dentur adducta suffragari: & contra trans-
missionem hujusmodi validæ cumulantur con-
jecturæ, quibus reddatur, illa non solùm
de veritate suspecta, sed apertæ contraria
veritati. Ad quæ quidem dici potest, ut
jam superiùs prælibatum, dummodo habeatur
pro certo P. Higueram mendacij adeò præju-
dicialis patrem non fuisse, parùm referre an ex
Fuldensi Monasterio, an aliunde in manus
ejus devenerit; nam & de exemplari Fuldensi
dicere Marchio posset fuisse confictum ab ali-
quo Monacho, eâdem, qua P. Higuera, indole
prædito, qui obsequium se præstare litterariæ
Reipublicæ erga res Hispanas benè affectus,
fuerit arbitratus. Cùm enim illud Dextro cen-
seatur indignum, quisquis ita censet, censere
pariter debet esse confictum, sive ex Fuldensi,
sive ex Lætiensi, sive ex Camberonensi, immò
etiamsi ex Vaticana Bibliotheca dicatur ex-
emplar esse transmissum. Fuisse enim exem-
plar, immò & exemplaria aliqua ex dictis li-
quet, neque periisse omnia credibile est, ut il-
lud Canonici Vergaræ. Quid ergo si Fuldæ
aliquod, de cujus transmissione post tot annos
quid si minimè Religiosi illi meminerint, uno
scilicet Societatis Jesu hospite per modum
transeuntis, ut dici solet, recepto, de quoSap. 5. v. 15.
Sapient. 5. v. 15. Tamquàm memoria hominis
unius diei prætereuntis. Nihil ergo in assertione
P. Higueræ, quod de notoria, immò nec vero-
simili, aut solidè probabili redargui possit fal-
sitate, quidquid aliàs de fide historiæ sit, de qua
dictum aliàs, citato videlicet Tituli loco, &
Tomo 3. Auctarij.
Discussa alia circa S. Hierotheum.
79. LEviora quædam omitto, & ad illudEx matri-|monio spiri-|tuali ar-|guitur con-|tra transta-|tionem Epis-|copatuum.
venio, quod ex Episcopatu Atheniensi
desumitur argumentum, ut Segoviensis ne-
queat Apostolico viro deferri. Id enim contra
illorum temporum venerabilem usum nequit
admitti, in quibus uni addictus Ecclesiæ, non
poterat ad aliam se transferre, sed in spirituali
persistere matrimonio, quod cum semel ad-
missa celebrarat. Pro quo specialiter adducitur
Canon 14. Apostolorum tenoris sequentis:Canon Apo-|stolorum.
Episcopo non liceat sua relicta Parochia ad aliam
transilire, etiamsi à pluribus cogatur &c. Quem
adducit D. Marchio, & multa insuper alia ad
indissolubilitatem matrimonij hujusmodi com-
probandam. Sed cùm in citato Canone post
adducta verba sic addatur: Nisi sit aliqua caussa
rationi consentanea, quæ eum cogat hoc facere; ut-
pote ad majus lucrum, cùm poßit ijs, qui illic ha-<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa I. Part. Tituli, De S. Hierotheo. 25
<-P>bitant pietatis verbo conferre: ad quod non ex se,
sed multorum Episcoporum judicio, & maxima ex
Portatione. Cùm inquam addatur sic, & pro
translatione censuram posse rationabilem oc-
currere decernatur, quatuor esse illas eruditè
prosequitur, scilicet expulsionem ab Ecc esia
hostium incursione, cæli saluti adversa tempe-
ries, odium subditorum calumnijs indicatum,
majorem in alia Ecclesia & notoriam utilita-
tem. Ex quibus nullam in casu nostro subesse
conatur efficaciter demonstrare.
80. Sed quidem præfatus discursus minimèD. Alexan-|der Martyr|translatus.
adversantis firmat intentum. Quod enim ad
usum spectat, illum apud viros sanctissimos ad
alias translatos Ecclesias constat viguisse. Die
18. Martij sic Romanum Martyrologium: Cæ-
sareæ in Palæstina natalis beati Alexandri Episco-
pi, qui de Cappadocia ex propria civitate, ubi erat
Episcopus, sanctorum locorum desiderio Ierosoly-
mam veniens, cùm Narcissus ejusdem urbis Epis-
copus jam senex Ecclesiam regeret, divina revela-
tione ejus gubernacula suscepit: postmodùm verò
in persecutione Decij, cùm jam longævæ ætatis ve-
neranda canitie præfulgeret, ductus Cæsaream, &
clausus in carcere, ob Confeßionem Christi marty-
rium complevit. Ecce Alexandrũ ex Cæsariensi
Ecclesia in Ierosolymitanam translatum, nun-
quàm Cæsaream rediturum, nisi impijssimi
persecutoris imperio.
81. Eodem die sic post adducta circa S.Sicut & S.|Narcissus.
Alexandrum: Augustæ Sancti Narcißi Episcopi,
qui primus in Rhætia Evangelium prædicavit: de-
inde in Hispaniam profectus, cùm Gerundæ multos
ad Christi fidem convertisset, ibidem in persecu-
tione Diocletiani cum Felice Diacono Martyrij pal-
mam accepit. Sic ibi. Fuisse autem Divum Nar-
cissum Episcopum Gerundensem exploratissi-
mæ veritatis traditio est, accedentibus anti-
quis Scriptoribus, ut videri potest apud Patres
Henschenium & Papebrochium Tomo 2. Mar-
tij ad præfatum diem, ubi & de S. Alexandro
Archiepiscopo Ierosolymorum ex Gręcis Mar-
tyrologijs, aut Menæis, ut ipsi vocant, &
alijs.
82. Ad quæ quidem dici potest in transla-Etiam alij|sine revela-|tione.
tionibus dictis divinam intervenisse revelatio-
nem. Sit illud ita. Ergo & in Divo Hierotheo
simile aliquid possumus verosimiliter conje-
ctare. Cur autem sic à divina providentia dis-
positum, novit ipse translationis Auctor, quiS. Metho-|dius.
transtulit montes, & nescierunt hi, quos subvertit
in furore suo. Job 9. v. 5. Deinde non sem-
per revelationibus actum ex alijs potest tran-
slationibus comprobari. Die 18. Septembris sic
habet Romanum Martyrologium: Natalis san-
cti Methodij, Olympi, Liciæ, & posteà Tyri Epis-
copi &c. Die 9. Octobris Divum DionysiumS. Dionysius|Areopagita.
Areopagitam ab Apostolo Paulo ordinatum
fuisse Atheniensium Episcopum traditur, & à
S. Clemente Papa in Gallias missum, ibi au-
tem Parifiensem fuisse Episcopum communis
traditio est, & antiquorum ac gravissimorum
testimonio comprobata. Et quidem si admit-
tatur, ut admitti debet, S. Dionysium à D.
Clemente ad conversionem Gallorum mis-
sum, de Episcopali auctoritate nequit dubitari,
quia illa omnia erat conversione obita peractu-<-P>@@
<-P>rus, quæ Episcopalem auctoritatem prærequi-
runt, Sacramentorum omnium administratio-
ne. Neque dici potest ad id fuisse satis Episco-
palem jam obtentam dignitatem pro Athe-
niensi Ecclesia. Ea enim ratione neque sancti
Alexander, Narcissus, & Methodius in tran-
slatione novam dignitatem accepissent Epis-
copalis muneris, quod quàm sit falsum jam vi-
dimus, cùm Episcopi illarum Ecclesiarum
ad quas translati fuerant, compellentur.
Et de Divo Alexandro locutum Martyro-
logium solummodò asserit Civitatis Iero-
solymæ gubernacula suscepisse; ex quo satis
insinuatum censuit, factum esse illius Episco-
pum: quandoquidem relictâ priori Ecclesiâ
omnia erat Episcopalia munera toto vitæ tem-
pore subiturus. Quod cùm videretur urgere, utParisiensis|Episcopatus|illius defen-|sio.
ea se instantia Marchio noster expediat, se-
quenti Capite probandum assumit duos fuisse
Dionysios Athenienses Episcopos, & eum, qui
in Galliam missus, Areopagitam non fuisse.
In quo nonnullos habet quos sectetur Aucto-
res, & quos sequi maluit, quàm Ecclesiæ tra-
ditione stabilitum sensum, & in Martyrologio
publicatum. Nobis tamen amplectendus ille,
& ex eo, quam prosequimur, caussa roboran-
da. Ex eo enim quòd juxta sensum talem Ec-
clesia translatum in Ecclesiam Parisiensem
Divum Dionysium suo in Natali decantat,
manifestum apparet, ab hujusmodi translatio-
nibus ritè factis neutiquam abhorrere. Et cùm
D. Clemens præfati sit Canonis primus evul-
gator, satis videtur compertum in Divi Dio-
nysij translatione contra illum agere neuti-
quam voluisse: & exceptionis respectus habi-
tus in eo contentæ de caussa rationi consen-
tanea, quam militasse in translatione dicta,
nequit dubitari. Et pro Divo Dionysio vi-
dendus Henricus Spondanus Tomo 1. Anna-
lium an. 109. n. 8. & seqq. Et Scriptores nostri
in Cap. 17. Act. Apostol.
Quid ultra pro Episcopatu faciat.
83. ILlud certè; repertum Divi hujus Ca-Inventio|Capuis S.|Hierothei.
put in Hispania, pro quo oculatus te-
stis, & primarius explorator Mag. F. Francis-
cus de Bivar, de quo in Marcum Maximum
num. 31. & 32. libelli supplicis ad Urbanum
VIII. pro Flavio L. Dextro. Contigit autem
inventio die 5. Aprilis anni Iubilæi 1625. in
Monasterio S. Mariæ saltus novalis, vulgò
Sandoval, prope antiquam & satis celebrem
Legionensem civitatem, ejus nomine Græcis
Litteris expresso, coràm multis & gravissimis
testibus, quibus est res tanta authenticè com-
probata. Unde arguit prædictus Scriptor ut
quod à Dextro de Episcopali Segoviæ Sede
est scriptum, verosimile debeat percenseri.
Nam eo ipso in Hispanijs objisse deducitur, cujusF. Francis-|cus Bivar.
Caput inibi reperitur, dum aliàs de ejus transla-
tione non constat. Vnde cum Athenis existimabatur
objisse, multa terrarum intercapedine, erratum à
Græcis convincitur, ut ille optima ductus ratione
discurrit. Videtur autem Romani Martyrolo-
gij auctoritas negotij aliquid facessere, in quo,
ut vidimus, ejus Natalis dies, felicis inquam<-P>
@@0@
@@1@26 Recognitio II. Epithalamij Christi.
<-P>in æternam vitam ingressus, Athenis asseritur,
sicut & Episcopatus.
84. Ad quod quidem potest in primis re-Quomodo|stet Athenis|memoriam|adscribi, cum|notanda|doctrina.
sponderi, difficultatem illam circa Sanctos non
multos occurrere, quorum memoria certis die-
bus aut locis adscribitur; cùm tamen aliter
eorum mors videatur accidisse: quia circa
hæc, cùm non concernent sanctitatem, erga
quam cultus versatur, & errori esse nequit ob-
noxius, probabiles solet opiniones Ecclesiæ
usus amplecti, & eos aliquando, quæ notitijs
experimentalibus succedentibus solent non
jam probabiles deprehendi. Sic mors sanctiDe Sancto|Latrone.
Latronis, cui Christus pro ipso mortis die pro-
misit Paradisum, die 25. Martij Ecclesia in
Martyrologio commemorat, cùm tamen eò
non accidisse die receptissima sententia sit.
Divi Thomæ Reliquiæ in Martyrologio di-De S. Tho-|ma Aposto-|lo.
cuntur primò ad urbem Edessam, deinde Or-
thonam translatæ die 21. Decembris. Et tamen
proximo sæculo in India sacrum ejus Corpus
inventum. Cùm enim Reliquiæ dicuntur, ad
corpus videtur haberi respectus, quod & indi-De S. Ioan-|ne Evan-|gelista.
cat iterata translatio. Die 27. Decembris poni-
tur Natalis D. Joannis Evangelistę apud Ephe-
sum, quem tamen Cardinalis à Vitriaco in vi-
ta B. Mariæ Oegniacensis defunctum asserit
die Iunij 23. Durandus autem in Rationali die
24. Transfiguratio Domini in monte Thabor
legitur die 6. Augusti, cùm tamen sint aliterDe Transfi|guratione|Domini.
sentientes, scilicet Faber Scapulensis, & Fran-
ciscus Lucas, de quo in Titulo n. 565. Libanum
enim tanto spectaculo judicant digniorem
cum nonnullis alijs conjecturis. Iuvat etiam
non dici Natalem S. Hierothei Athenis conti-
gisse, sic enim de illo ibi: Athenis sancti HierotheiNotandum|circa S.|Hierotheum|ex Marty-|rologio.
Episcopi, discipuli beati Pauli Apostoli: cùm tamen
dicatur Natalis Sancti Francisci. Natalis sancto-
rum Crispi & Caij, locis Assisij & Corinthi de-
signatis, id quod & in alijs, qui sequuntur,
omissum, licet in nonnullis loca specialia de-
signentur, quia fortè non Natalis certus dies,
sed celebris memoria, cui se spiritus Ecclesiæ
conformat, unde & de Divo Hierotheo id pa-
riter, & verosimiliter asserendum. Quomodo
autem sacrum Caput non Segoviæ, sed in præ-
dicto Legionis loco sit repertum, extra pro-
priam scilicet Ecclesiam, turbationi rerum, quæ
in Hispania tot invaluit sæculis, tribuendum:
ex qua factum ut Legionem corpus Divi Isi-
dori Hispalensis Archiepiscopi sit etiam trans-
portatum, Corpus Divi Ildefonsi Lamoram,
S. Eugenij in Galliam, S. Leocadiæ in Bel-
gium, cùm tres omnes ad Toletum pertine-
rent. Nihilominùs de inveniendo S. Hierothei
corpore Segoviæ agitur, quod in Ecclesia S.
Ægidij jacere nonnullę insinuarunt conjectu-
ræ, id accurante Illustrissimo Præsule DD.
Hieronymo Mascareñas, ut testatur Dom.
Marchio in Præfatione ad Lectorem, quod
utinam feliciter eveniat.
Quid circa ritum Patronatus.
85. HOc est quod Dom. Marchionem spi-S Fructus|Segoviæ|Patronus,
ritu contradictionis armavit, suamet-
ipsius persuasione laudabilis, immò & alio-<-P>@@
<-P>rum, quorum ego, si non primus, unus tamenunde diffi-|cultas pro|S. Hierotheo
sum, si religiosæ, nam de religione agitur, mo-
derationis termini, ut viros tantos decet, atten-
dantur. Habet Segoviensis Civitas antiquum
Patronum Sanctum Fructum, aut Fructuosum,
vulgò San Frutos, civem suum, cujus Reli-
quijs, miraculorum fontibus, gloriatur; quem
& principalis Patroni ritu celebrat ex conces-
sione Pauli V. die 15. Octobris, sicut & duos
germanos Valentinum & Engratiam Marty-
res sequenti die 16. cum Octava, non tamen
ut Patronos, licet pro omnibus eadem esse ra-
tio videatur, quia Germani fratres, & Sanctus
Fructus Confessorum tantùm in classe repe-
riatur. Cùm ergo S. Hierothei Episcopatus, &
Apostolatus excellentia, utpotè primi Evan-
gelij Prædicatoris, fundatoris Ecclesiæ, notitia
invaluisset, de illius statuendo Patronatu agi
cœptum. Sic enim Abulensis Ecclesia S. Secun-Patroni alij|Ecclesiarum|quo titulo|celebrati.
dum Proto Episcopum suum celebrat die 2.
Maij, cujus corpus non sine miraculosa opera-
tione repertum. Toletana S. Eugenium die 15.
Novembris. Pampilonensis S. Firminum die 6.
Iulij. Turiasonensis S. Prudentium die 28. Apri-
lis. Pacensis S. Athonem die 22. Maij, & sic
aliæ juxta id, quod habetur in Martyrologio
die 15. Maij. Ubi de Apostolis Hispaniæ, &
Ecclesijs Apostolatus. Quod licet ita sit, cùm
tamen S. Fructus in possessione Patronatus sit
magnis meritis, & beneficentia singulari erga
suos concives comparata, pro quibus eximia
habetur certitudo, non expedit, neque jus pa-
titur ab illa removeri, etiamsi S. Hierothei
Episcopalis cathedra ineluctabili experimento
constaret; cùm tamen res non ita se habeat;
quidquid enim laudabilis Ecclesiæ Segoviensis
affectio erga illum roborescat, res tamen agi-
Dostları ilə paylaş: |