bus & eruditione conspicui. Ubi quidem imme-Pro eodem|Tomo 3.|Auctarij|Parte 9. n.|363. & seq.
diatè sic præcesserat: Treviris depositio beati Va-
lerij discipuli Sancti Petri Apostoli. Cùm ergo
discipulus S. Petri, & sanctissimus proptereà,
non sanctus, sed beatus dictus fuerit, & statim
Sulpitius Sanctus asseratur; videtur non sine
ratione aliqua speciali sic factum, ut illius san-
ctitas, cui adversari visi nonnulli fuerant, ex-
plorata firmaretur. Licet aliàs stare posset
quod nuper est probatum, titulos inquam illos
indifferenter usurpari. Eo autem ipso quòd san-
ctus asseratur, quia virtutibus conspicuus, diciQuia San-|ctus dici|etiam San-|ctissimus ut|possit.
etiam Sanctissimus potest; esse enim virtuti-
bus conspicuum excellentiam singularem san-
ctitatis importat, unde superlativis potest no-
minibus prædicari. Sic cùm die 23. Augusti
Martyrologium Romanum S. Theonam cumVt Sanctus|Theonas.
titulo tantùm Sancti proponat verbis illis:
Alexandriæ sancti Theonæ Episcopi & Confessoris:
licuit etiam die 26. Novembris ita in lectione
pro S. Petro Alexandrino pronuntiari: Petrus
Episcopus Alexandriæ post Theonam virum sanctis-
simum &c. Ita etiam circa D. Hyacinthum ac-S. Hyacin-|thus.
cidit, qui in Martyrologio die 16. Augusti cum
solo Sancti titulo sine alio extat elogio; cùm
tamen in ejus Festo, Lectione 6. ita sit: Sanctis-
simi viri studium erga proximorum salutem &c.
Divum Ignatium Parentem nostrum Alexan-S. Ignatius.
der VII. in Epistola ad Serenissimam Vene-
torum Rempublicam Sanctissimum vocat,<-P>@@
<-P>communi sanctitatis titulo in Martyrologio
die 31. Iulij propositum, cum eximio tamen
encomio. Id quod in Sancto quolibet præstari
valet, eo ipso quod in Martyrologio ut sanctus
proponatur: omnes enim tales virtutibus con-
stat fuisse conspicuos, & eo in genere præcel-
lentes. Sicut autem ij, qui nobilitate excellunt
nobilissimi, qui fortitudine fortissimi, qui sa-
pientia sapientissimi; ita & qui virtute San-
ctissimus; virtus enim sanctos reddit, qua per-
fectio Christiana consistit. Quamdiu ergo lo-
cum in Martyrologio quis habet, & uti san-
ctus inter Officia sacra conclamatur, dici non
solùm sanctus, sed sanctissimus valet. Id quod
de Beatis etiam dici potest propter consimilem
rationem. Et quidem non solùm ij, qui in Mar-
tyrologio prostant, sed etiam illi, quibus cultus
est eo in statu major impensus per Officium &
Missam: id enim non nisi virtute eminenti
præditis solet impendi: cùm Beatificatio ge-
nus quoddam Canonizationis sit, in qua errare
nequit Pontifex, ut alibi cum doctissimis Scri-
ptoribus comprobatum.
13, Sed quid jam si in Martyrologio con-Sulpitius|ex Marty-|rologio ex-|punctus.
tentus olim, ab eo removeatur supremæ aucto-
ritatis imperio, quod circa Sulpitium Severum
actum; sic enim Urbanus VIII. statuit, ut te-
statur Franciscus Maria Florentinus in Marty-
rologio suo Romano, & P. Bolandus Tomo 2. Ia-
nuarij die 29. ubi de Sulpitio §. 2. qui tamen
§. 1. Sulpitium, de quo Martyrologium ad
præfatum diem, diversum ab eo, de quo agi-
mus, arbitratur: & duos fuisse Sulpitios Bitu-
ricenses Episcopos, quorum alter cognomine
Pius die 17. mensis ejusdem in Martyrologio
memoratur. Quod equidem si ita esset, expun-
ctionis Sulpitij nostri minimè extaret funda-
mentum. Quomodo enim potuit expungi ex
sacro Catalogo, qui in eo non continebatur?
Sed alia non levis ex asserta continentia diffi-
cultas insurgit: nam Sulpitius Severus D. Mar-
tini discipulus, & vitæ illius præclarus Scrip-
tor, Presbyter tantùm, & non Episcopus fuit,
ut eruditi contestantur Auctores, & ex anti-
quioribus Gennadius, & Honorius Augusta-
dunensis, quos adducit Henricus Spondanus
Tomo 1. Annal. an. 430. n. 12. ubi errare affirmat
secus sentientes. Saussaius Episcopus in Mar-
tyrologio Gallico apud P. Bolandum suprà pa-
riter sentientem. Errat ergo juxta illos Beyer-
linck Tomo 3. Theatri Lit. E. cum alijs apud P.
Bolandum. Et in præfato nuper Scriptore error
videtur esse compertior circa annos, in quibus
floruit, Mortuum enim affirmat anno 600.
cùm constat D. Martini fuisse discipulum, cu-
jus obitus felicissimus in annum 402. incidit,
ut graviorum Scriptorum evincit accurata so.
lertia, ex quibus aliqui Severo annum 430.
vitæ postremum assignant. Ex quibus etiam
non levis videtur relinqui confusio; cùm con-
stare nequeat an Severus fuerit Episcopus, cùm
tamen in Martyrologio Episcopus profera-
tur.
14. Quidquid de hoc sit, expunctionisExpunctio|nis duæ|caussæ.
caussæ afferuntur duæ. Prima quòd Millena-
riorum fuerit amplexus errorem, ut testatur
D. Hieronymus in Cap. 36. Ezechielis lib. 11.<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Dissertationem Proœmialem. 5
<-P>Altera quòd jam senex Pelagianis adhæserit,
corum fraudibus à veritatis culmine deturba-
tus. Ubi quidem quod ad Millenariorum er-
rorem attinet, quamdiu ab Ecclesia toleratus
est, obstare non potuit sanctitati: in illo enim
sanctissimi fuere Patres & Martyres inclyti,
Irenæus, Justinus, & Victorinus Pictaviensis
cum multis aliis, donec à S. Damaso damnatus
est, & Divus quidem Hieronymus dum post
alios adductos sic ait: & nuper Severus noster &c.
ab eo propter sententiam dictam nondum Pon-
tificia damnatione confixam, non videtur ab-
horrere. Quòd verò ad Pelagianismi labem
spectat, eam quidem abstergere totius vitæ la-
crymis, & perpetuo sibi indicto silentio, cujus
adeò erat pretiosus linguæ thesaurus, accura-
vit. De quo scribit Gennadius de Viris illustri-
bus Cap. 19. & luculentiùs Guibertus apud P.
Bolandum citato §. 2. & hæc quidem in consi-
deratione esse potuerunt, ut jam pluribus abQuomodo|non vi-|deantur ob-|stare titulo|sanctitatis.
hinc annis in Martyrologio conscriptus fuerit,
unde dubitari nequit in eo non admixtum er-
rorem; quia juxta communem Theologorum
sensum circa talia nequit errare Pontifex, ut
scilicet indignis cultus publicus deferatur. Et
dum Sulpitius in Martyrologio est lectus, po-
tuit Officio & Missa coli, si electus alicubi Pa-
tronus, aut illius extitit Reliquia insignis, vel
titulo alio ex ijs, quæ ad præfata sufficiunt,
juxta quæ legibus Ecclesiæ constant, aut Do-
ctorum receptis sententiis approbantur.
15. Hinc est ut licet circa expunctionemQui & per-|stat.
Urbanus VIII. prudentissimè se gesserit, ex
eo absolutè censeri non debeat jam diu præsti-
tus sanctitatis titulus abrogatus: multi siqui-
dem eo gaudent, qui in Martyrologio absunt:
pro quo in Hispania & Gallia exempla quam-
plurima. Et in Gallia quidem post præfatum
Urbani Decretum, non solùm exhibitus titu-
lus, sed etiam impensa celebritas, ut constat exIn Gallia|retentus|cum cele-|britate.|Saussais.
Martyrologio eruditissimi Præsulis Saussais, in
quo uti sapientiæ & sanctimoniæ laude perillu-
stris, propositus invenitur. Et P. Carolus Guye-
tus in Hiertologia Lib. 1. Cap. 11. Quæst. 3. Ubi
cùm doceat inter Sanctos posse affinitatem in-
tercedere, quæ non tam ex corporum sit copu-
la, quàm animorum metienda, subdit posse af-
fines dici Sanctos illos, qui aut usu, consuetu-
dineq́ue, dum viverent inter se conjuncti erant,
aut alicujus muneris ministerijve Societate de-
vincti. Et hoc in ordine ad celebritatem, de
qua disserit, in eadem Ecclesia: Sic sancti (ver-
ba illius sunt) Timotheus, Titus, Aristarchus, ce-P. Guyetus.
terique omnes Pauli discipuli, quos adusque cen-
tum & viginti ex Martyrologio collectos recenset
Gavantus in calce sui operis, cum eodem Apostolo
habere censentur affinitatem. Sic cum S. Laurentio
S. Romanus, S. Hyppolitus, S. Iustinus &c. Cum
S. Hilario, S. Martinus: cum S. Martino, SS.
Sulpitius, Bricesius, Maximus &c. Et sic cùm
pronuntiasset, addit §. ult. in hunc modum:
Horum nihilominùs tam consanguinitate, (de qua
prælocutus fuerat) quàm affinitate conjuncto-
rum, pauca admodùm exempla observari, qui hocce
titulo in Ecclesijs peculiari festo recolantur; nec
nisi Sanctorum Hilarij & Sulpitij Severi in Eccle-
sia Sancti Martini Turonensis &c. Juxta quod<-P>@@
<-P>quod id, quod de titulo sanctitatis est dictum,
redditur satis firmum. Qui enim uti Sanctus
Catholico in regno celebratur, ubique potest
Sanctus compellari. Sic autem dictus, immò &
Sanctissimus, Martyrologij auctoritate du-
ctrice ante expunctionem, aut illius notitiam,
absque ulla audaciæ labe, ab eo contrahenda
potiùs, qui id voluerit impugnare. Juxta quæ
accipienda quæ in Amphitheatro dicta nu. 616.
617. 818. & 886.
16. Anno 1654. prodijt ex BatavicaDe dam-|nabili edi-|tione Ope-|rum Sul-|pitij.
Chalcographia Sulpitius Severus cum selectis-
simis Commentarijs, ut ibi dicitur, accurante
Georgio Hornio, & Presbyter ille tantùm
agnoscitur, editione secunda collaudata. Sed
crediderim erubescere illum, dum talibus ma-
nibus ejus opera contrectantur, hæreticorum
inquam, & Commentarij perversis erroribus
conspurcati in lucem publicam emittuntur. Et
id quidem simul cum Commentarijs alijs Poë-
tarum, ut errores in juventute incauta proser-
pant, dum eruditionis aviditate versantur, &
cùm servet odorem testa, quo semel est imbuta
recens. Et miror quidem huic malo non statim
occursum, & quòd post plures adeò elapsos
annos solertissima aliàs providentia cōticescat.
Et citatus quidem Hornius post vitam Sulpitij
accuratè descriptam sic concludit: Valde autemHornius|licet hæreti-|cus ut fa-|veat insti-|tuto.
Sulpitij sanctimoniam commendat, quòd in Roma-
no Martyrologio ejus memoria celebretur ad IV.
Kalend. Februarij. Hæc ille. Ex quibus habe-
mus Primò ad commendationem sanctimoniæ
valde cōducere alicujus memoriam in Marty-
rologio Romano contineri, ipsis etiā hæreticis
testibus. Secundò præfato die 29. Ianuarij Sulpi-
tium Severum, & non alium celebrari, in quo
receptissimum Ecclesiæ sensum auctor reco-
gnovit. Tertiò nullam expunctionis factam
mentionem, quia stante commendatione san-
ctimoniæ ex memoria in Martyrologio, eam
aboleri penitùs non posse rationabiliter judica-
tum. Habemus ergo salutem aliquam ex ini-
micis nostris, utinam illi ex nobis majorem,
veris in Christo amicis, & ejus gratiæ coope-
ratoribus compararint. Et quidem Sanctum
non haberi illum apud nos, quem hæretici no-
stris fundamentis ducti talem negare non pos-
sunt, non videtur quomodo possit convenien-
ter & verosimiliter sustineri. Salva tamen
semper Pontificia auctoritate, cui citatus Hor-
nius infensus Gelasium, an. 492. factum esse
Episcopum Romanum asserit, Pontificiam re-
nuens asserere dignitatem.
§. II.
Circa Auctorem Psalmi auctarium ex
Patribus. Ad §. n. 3.
17. INter eos, qui Davidem auctorem ag-Vt faveat|D. Ambro-|sius, in cu-|jus laudes|excursio.
noscunt, dedimus D. Leonem Epist. 95.
relatis verbis: ubi tamen nihil tale habet; sed
sunt illa D. Ambrosij Tomo 5. Lib. Epistolarum
1. Epist. 8. Nescio autem quomodo error ir-
repsit; cùm tamen sciam ex legitimi auctoris
vindicatione imminutum nihil: cùm D. Am-<-P>
@@0@
@@1@6 Recognitio I. Epithalamij Christi.
<-P>brosij supereminens auctoritas tanti ponderis
sit, quanti in Ecclesia notum, seclusis compa-
rationibus, & cuicumque ex duobus prædictis
Orbis luminaribus Christiani prærogativa sin-
gularis excellentiæ reservata. Licet enim D.
Ambrosius Doctor Ecclesiæ sit, & in hoc
D. Leonem videatur superare: Divus tamen
Leo quia Petri successor, & claves regni con-
secutus, & scientiæ, & potestatis superemi-
nentia potitus. Illud pro D. Ambrosio pecu-
liare succurrit, quod ex P. Francisci Mendozæ
erudito Problemate roborandum. Eruditus
enim Pater in Viridario Libro 3. Problem. 3.
eleganter probat D. Ambrosium ex unius Au-
gustini conversione, ita Doctoris lauream me-
ruisse, ut etiamsi nullum convertisset alium,
illa ipsi jure optimo deberetur. Atqui conver-
tit innumeros, & Christiana eloquentia inter
omnes Ecclesiæ Doctores ita præcelluit, ut di-
vina in sacris Officijs ipsius Ecclesiæ voce prę-
dicetur: non ergo una tantùm laurea, sed ge-
minata dignissimus. Magnũ igitur in præsenti
caussâ fuerit eum habuisse fautorem, pro quo
& consulendus Index Concionum ad diem 7.
Decembris.
18. Divus Joannes Chrysostomus addu-D. Chryso-|stomus lu-|culentus|assertor.
ctus ex Homilia de Turture, quæ est 8. in Sym-
bolum Tomo 5. Sed omissum nescio cujus in cu-
ria, aut infortunio, id quod tum circa nego-
tium præsens, tum etiam circa totius Psalmi
illustrationem ex Tomo 1. fuerat adnotatum, &
pro impressione transmissum. In eo enim do-
ctissima extat inter alios Psalmi nostri inter-
pretatio, & licet de illius Auctore investigatio
nulla, ex eo accidisse videtur, quod explora-
tissimum censuerit fuisse Davidem; quod & ab
eodem assertum, dum circa illud, Dico ego ope-
ra mea Regi, eum qui ita est locutus, regem
fuisse affirmat, unde pro eo, cui dicantur ope-
ra, sensum elicit sublimiorem. Circa illud etiam
Accingere gladio tuo &c. quod, sicut alia, de
Christo exponit, illum in loco alio ab eodem
Propheta armatum introduci testatur, ex Psalmo
7. v. 13. armati repræsentationem formidan-
dam adducens: Nisi conversi fueritis, gladiumPsalm. 7. v.|13.
suum vibrabit &c. Est autem Psalmus dictus
manifestè Davidis, ut convincit Titulus. Sic
enim ille: Psalmus David, quem cantavit Domino
pro verbis Chusi filij Iemini 2. Reg. 16. Sic ille
circa Auctorem; circa alia autem suo ille auro,
quæ occurrerint, deaurabit.
19. D. Ildefonsus Sermone 5. de Assumptio-D. Ildefon-|sus.
ne. ita scribit: Sciebat enim Dei genitrix in ar-
cem Divinæ contemplationis assumpta, Davidicis
edocta testimonijs processurum de se Dominum tan-
quàm de thalamo suo sponsum, & ipsum speciosum,
(ut idem Propheta præcinit) præ filijs hominum.
Sic ille devotissimus & validissimus Virginis
propugnator, cujus placuit dedisse verba nulli
non grata futura, ex quibus intelligi aliquo
modo potest illius ardor affectûs, quo VirgoMagnitudo|gaudij pa-|rientis Vir-|ginis.
felicissimi partus horam expectabat, sciens
quem, qualem, & quantum, & qualiter pari-
tura, sicut etiam gaudium puerperij. Mulier cũ
parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: cùmIoan. 16. v.|21.
autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ
propter gaudium, quia natus est homo in mundo.<-P>@@
<-P>Sponsi ipsius verba sunt procedentis de thala-
mo solis instar præ filiis hominum speciosi
Ioan. 16. v. 21. Ex quibus liquet quàm sit in-
gens gaudium puerperæ, ad quod pressuræ gra-
vissimæ interventu devenitur, illius penitus
memoria disparente. Quia natus est homo in
mundo. Quid ergo de gaudio Virginis æquum
fuerit sentiamus? Mulier inter mulieres bene-
dicta pariens tristitiam non habuit: quando
autem peperit, jam non meminit pressuræ,
quia clamabat parturiens, & cruciabatur ut pa-Apocal. 12.|v. 2.
riat, non corpore, sed desiderio, quia natus est
homo in mundo. Quia homo & homo natus est in ea,Psalm. 86.|v. 5.
Psal. 86. v. 5. nec solus homo, sed Homotheus,
Homo-Deus. Gaudeamus ergo cum ipsa, &
animitùs gratulemur, quod ipsa expetit mise-
ricordiæ Mater dicens: Congaudete mecum, &
congratulamini, quia cùm essem parvula, placui
Altißimo, & de meis visceribus genui Deum & ho-
minem. Sic cum Ildefonso, ut in recensione
Auctorum minùs jejuna procedat oratio, &
pijs affectibus serviamus. Ubi præsertim pro
Virgine incurrit occasio, quam sine injuria
nequit filialis observantia præterire.
20. Beatus Petrus Damiani, DamianusB Petrus|Damianus.
aut Damianensis, quia illi à patre agnomen,
Tomo 2. Sermone 10. qui est in Cœna Domini,
ita loquitur: Quod etiam Sacramentum tunc ube-
riùs & copiosiùs videtur impletum, cùm Redemp-
tor noster Iordani undis baptizatus exijt, & apertis
cælis protinus in eũ Spiritus sanctus columbæ specie
manifesta visione descendit, mox́ vox Patris in-
tonans, Hic est, ait, filius meus dilectus, in quo mihi
complacui, Matth. 3. Hunc esse perspicuè compro-Matth 3.|v. 17.
bans, cui David olim eodem Spiritu edoctus aiebat:
Vnxit te Dominus Deus tuus oleo lætitiæ præ consor-
tibus tuis. Ex illo sanè tunc Spiritu, qui nostrũ quo
Chrisma nunc consecrat, tantam virtutem aquarum
omnium natura concepit, ut in quibuscum fluen-
tibus sub profeßione Deificæ Trinitatis abluendus
immergatur, plenum atque perfectum novæ rege-
nerationis mysterium divinitus impleatur. Hæc
ille. De quo (ut hoc interim dicamus) obser-
vasse juvat, nondum esse ab Ecclesia Catalogo
Sanctorum adscriptum, unde titulus tantùm
Beati ipsi in ejus operibus attributus, quem &
Paulus V. in quodam pro impressione probat
indulto die 17. Aug. 1606. Nihilominus sunt
qui sanctum vocent apud Arnoldum Wion
lib. 2. de ligno vitæ c. 9. & alij. Immò qui & San-
ctissimum ut Cardinalis Baronius Tomo 11.
Annal. ad an Christi 1072. quæ faciunt pro di-
ctis suprà n. 10. Dedi autẽ integram illius sen-
tentiam, quia cælesti est magisterio plenissima,
& ad locum Psalmi, de quo & inferiùs, oppor-
tuna interpretatione concernit.
21. Divus Bernardus Hom, 3. super Missus est,D. Bernard.
ita scribit: Meritò autem concupivit Rex decorem
Virginis. Fecerat enim quidquid longè anteà præ-
monita fuerat à patre suo David, dicente sibi: Audi
filia, & vide, & inclina aurem tuam, & oblivisce-
re populum tuum, & domum patris tui. Et si hoc
feceris, concupiscet Rex decorem tuum. Audivit
quippe & vidit: non ut quidam, qui audientes non
audiunt, & videntes non intelligunt. Sed audivit,
& credidit: vidit, & intellexit: & inclinavit aurem
suam ad obedientiam & cor suum ad disciplinam. Et<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa Dissertationem Proœmialem. 7
<-P>oblita est populum suum, & domum Patris sui:
quia nec populum suum augere prolis succeßione,
nec domum patris sui relinquere curavit heredem:
sed quidquid honoris in populo, quidquid de pater-
na domo rerum terrenarum habere potuisset, omnia
arbitrata est ut stercora, ut Christum lucrifaceret.
Sic Doctor Sanctus: cujus licet satis obvia
sit in ejus divina lucubratione sententia, eum
tamen hoc loco legendam libuit exhibuisse,
ut aliquantulum ampliùs propagetur, sitq́ue
obvia magis, in qua & meritum maternitatis
elucet, & singulare obedientiæ pro instructio-
ne fidelium documentum. Estq́; peculiari ob-Pro gloria|parentum|Virginis|quid in il-|lius senten-|tia.
servatione dignum id, quod ad gloriam Pa-
rentũ Virginis videtur conducere. Cùm enim
reliquisse dicatur domum Patris sui, & alia
honoris incrementa: non tamen dicitur Pa-
rentes reliquisse; cùm tamen reliquerit, quan-
do ab illis est in templo præsentata: quia li-
cet, quantùm attinet ad corporalem præsen-
tiam, ita evenerit: non tamen æstimatione,
amore, & observantia illis & se digna; cùm
circa alia secus acciderit; unde dicere de illis Dostları ilə paylaş: |