sed supra alia, non ita apertè declarata, quo
pacto illud inter Catholicos admissum effatum:
Ubi Erasmus innuit, Lutherus irruit.
128. Cùm ergo quod Apostolus ait, Sacra-Difficultas|circa prima-|rium sen-|sum, qui de-|fenditur &|explicatur.
mentum hoc magnum est, ad carnale sit conju-
gium referendum, ut in Ratione operis visum,
& eo citato loco, etiam nu. 408. non est creden-
dum quidquam tali positioni contrarium Nos
alibi tradidisse. Videtur autem id quod est di-
ctum n. 893. difficultatem aliquam præ se fer-
re, scilicet sensum spiritualem esse primarium
in verbis præfatis, & litteralem, alium autem
secundarium & figuralem: pro quo adductus
D. Thomas Lect. 10. in præfatum locum, ubi sic
concludit: & ideò primò exponendum est de
Christo, & posteà de alijs. Si enim pronomen
Hoc directè & expressè Sacramentum matri-
monij designat, quia verba illa immediatè
præcesserant ex Genes. 2. v. 24. Propter hoc (inGen. 2.|v 24.
Genesi, Quamobrem) relinquet homo patrem suum
& matrem, & adhærebit uxori suæ, & erunt duo in
carne una. Et illa allegat Christus Matth. 19.
v. 5. ut ex illis statim matrimonij vinculum in-
dissolubile esse cōcludat. Quod & à Tridentino
expressum suprà. Si inquam designat; quomo-
dò stare queat ut primarius sensus ille non sit?
Litteralis enim, & præcipuè intentus, dici pri-
marius debet juxta regulas, quas omnes de hoc
tractantes Nobis tradiderunt. Unde juxta eas
locutus P. Cornelius in Argumento ad Epistolas
D Pauli Canone 6. ubi de Scripturæ sensibus ita
scribit: Porrò litteralis sensus est is, quem primò
littera significat, sive is proprius sit, sive metapho-
ricus. Sic ille.
129. Ad quod quidem in primis dicimusCirca eam-|dem amplior|declaratio.
prædicto in loco non negari sensum litteralem,<-P>@@
<-P>licet secundarius asseratur, idque juxta D.
Thomam, quod pro eximia unione inter Chri-
stum & Ecclesiam declaranda opportunum est
eo in articulo judicatum. Deinde non addu-
ctum expressè quod ad Sacramentum spectat,
sed quatenus post verba illa: & erunt duo in
carne una additum &c. Siquidem post ipsa apud
Apostolum immediatè sequitur: Sacramentum
hoc &c. Ex quo tamen non est rigidè argutan-
dum, ut contrarietas in non semel assertis
eruatur: licet alias verissimum sit, juxta nuper
dicta, verba illa: Et erunt duo in carne una lit-
terali sensu ad carnale conjugium pertinere,
neque aliter quàm sequentia. Prætereà quod
de primario sensu est dictum, libenter admitto,
ut adducta convincunt: & quod de secunda-
ria intelligentia asseritur ita accipiendum ut
quod ad Christum attinet primarium censen-
dum sit quantùm ad majorem proprietatem rei
significatæ, unionis scilicet ibidem declaratæ,
quæ major est carnali, & in ipso Sacramento,
quod proptereà magnum vocat Apostolus,
comprehensa. Unde & litteralis esse sensus
potest ratione rei signatæ, & quodammodò
consignificatæ verbis Apostoli, sicut & Adami,
qui divino locutus instinctu, ut à Concilio
Tridentino dictum, & à Patribus traditum, ex
quibus videri D. Hieronymus potest, & D.
Augustinus in Ratione Operis adductus. Cùm
enim dicat in Christo & in Ecclesia Sacra-
mentum esse magnum, & minimum in alijs,
quod eo loco declaratum, indicat illius Sacra-
menti significationem in verbis Pauli esse pri-
mariam sub illo respectu excellentiæ majoris,
licet in rigore litteræ id, quod censet & vocat
minimum, sit revera primarium. In quo cùm
de re constet, circa modum loquendi videtur
controversia versari, pro qua sit satis hæc pau-
ca delibasse.
§. XI.
Quomodo Christus sit caussa electionis adVide in fine|pro Num.|327.
gloriam, ut electio est.
Circa Num. 331. & sequentes.
130. PRobata ibi affirmativa assertio, de quaAssertio fa-|vens confir-|mata.
posteà Tomo 1. Problematum Theologi-
corum nu. 1699. & seqq. ubi ex professo quæ
circa illam occurrunt, dissicultates enodatæ &
num. quidem 1617. error extat, dum Amphi-
theatrum pro Epithalamio citatum, ubi typo-
graphi nequeo incuriam accusare, uti in Am-
phitheatro ipso §. 1. Discursus Isagogici, ubi pro
Amphilochio, ad quem D. Basilius scribit, Am-
phitheatrum reperitur, ex quo apparet quàmError im-|pressionis.
sint à rebus, de quibus impressio exquiritur,
peregrini, qui operam dant eidem, nec de re-
visorum exacta cura, quod Scriptores genera-
liter dolent, & nos superiùs cum eisdem dole-
bamus. Quod ad præsens negotium attinet,
præter adductos pro sententia merito Christi
favente, stat Mag. Gonet Tom. 4. in fin. & P.
Martinus de Esparza Tomo 2. Cursus TheologiciEt P. Espar-|za suffra-|gatur.
lib. 9. Quæst. 41. in fine, ubi sine discussione
caussam absolvit, dicens sic: Potuit igitur me-<-P>
@@0@
@@1@42 Recognitio II. Epithalamij Christi.
<-P>reri Christus, & meruit istiusmodi universalita-
tem, & abundantiam illimitatam donorum spiri-
tualium simul cum remißione peccatorum, & unius-
cujusque præ ceteris electionem ad ea dona, quæ de
facto consequitur ratione specialis erga ipsum dile-
ctionis ipsius Christi, & applicationis meritorum
ejus factæ per talem dilectionem. Sic ille, brevi-Circa styli|brevitatem.
tati quidem studens, sed tali, ut si omnia Theo-
logica themata eo essent modo terminanda,
Pythagorica obedientia esset discipulis neces-
saria. Ubi quidem dum viva voce agitur, ma-
gnum in illa longioris excursus supplemen-
tum: cùm autem scripto, plus aliquid opus est,
quod ego etsi in tanto Magistro desidero, non
carpo defectum, qui & putare potuit rem esse
adeò facilem, ut non indiguerit pluribus gra-
vare lectorem, sic enim soliti nonnulli agere,
dum graves apud plures quæstiones putant esse
de nomine, & ita paucis includunt, vel quia
nihil habent quod addant novi, & sic ad alios
judicant remittendas. Mihi certè pro merito-
rum Christi excellentia semel & iterùm, dum
res videtur exigere, non piget decertare, nec,
ut spero, pigebit, dum spiritus hos reget
artus.
131. P. Georgius Rhodes Tomo 2. Disput.P. Rhodes|etiam fau-|tor.
4. de Incarnatione Sect. 4. §. 2. Dicto 3. & 4. bre-
viter etiam in favorem sententię faventis me-
ritis Christi decernit, difficultatibus adductis
circa illam non magni ducens prolixiorem
diligentiam adhibere, licet commodam exhi-
buerit probationem, & convenientia illa con-
cluserit, expediens scilicet fuisse, ut pusillus
grex, cui Patri complacuerat suum dare re-
gnum, suum Pastorem agnosceret, à quo in
Pascua salutis deducendus. Additq́ue D. Pau-
lum ita indicare verbis illis Ephes. 1. v. 4. SicutEphes. 1.|v. 4.
elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut
essemus sancti &c. Et ritè quidem, nam eligi in
ipso, idem est ac per ipsum, frequenti Apostoli
phrasi. Id quod non de electione secundùm
limitatam aliquam rationem accipiendum, sed
juxta completam, cùm in Apostoli verbis nul-
lum pro limitatione extet fundamentum. Cer-
tè quando eodem in loco, v. 7. sic ait: In quoVers. 7.
habemus redemptionem per sanguinem ejus, remis-
sionem peccatorum secundùm divitias gratiæ ejus,
quæ superabundavit in nobis &c. Non licet nobis
peccatum aliquod excipere, à quo non fueri-
mus per ejus sanguinem redempti, aut gratiam
aliquam ad redemptionem spectantem à bene-
ficio redemptionis extrahere: ergo neque gra-
tiam electionis, qua à peccato redempti, se-
cundùm eximiam illam, de qua agimus, ra-
tionem. Et ut de Pastore gregis pusilli dica-
mus, sic stat optimè quod ipse ait Joan. 10. v.
14. Ego sum Pastor bonus, & cognosco oves meas
&c. verè enim cognovit ut suas, quando ele-
git; numquàm enim illæ non suæ, & gregem
ipse formavit, à Patre facta pro eo amplissi-
ma potestate: ut ipsæ oves hoc habeant spe-
ciale beneficium, quod eidem recognoscant,
& possit etiam verissimè dicere: & cognoscunt
me meæ. Id quod non ad cognitionem quam-
libet referendum, sed cum gratitudine
peculiari Pastoris sui respondente cogni-
tioni.
@@
132. P. Franciscus Amicus Tomo 6. Disput.P. Amici|non plenus|favor.
26. de Incarnatione, cùm sententiam negan-
tem ex professo comprobasset, posteà nu. 324.
asseritaliquos eximiè dilectos peculiariter ele-
gisse; quod & duos alios tenuisse Scriptores
dictum citato loco Problematum nu. 1611. Con-
tra illos tamen militat id, quod dudum ex
Apostolo adductum, & expensum. Deinde in
assignandis dilectis illis nihil firmum statui
potest, & ita hallucinandum egregiè est: atque
unusquisqne pro suo erga Beatos affectu de
electione poterit sine ullo alio fundamento
decernere. Prætereà ij, qui specialiter dilecti
dicuntur, majoribus sunt à Deo suæ gratiæ
thesauris cumulati, ex quo erga illos satis spe-
cialis prærogativa dilectionis innotescit: ergo
pro illa non est opus ad modum illum specialis
electionis recurrere, ratione cujus nihil aliud
habent speciale: ex eo scilicet quòd alij non
sint in eodem electi signo: aut quòd pro illis
Christus oraverit: gratissimum enim illis
etiam fuisset, si Christus pro alijs pariter po-
stulasset, ex quo illi nihil minus ex dilectionis
fructibus habuissent. Aliud quidem est præ
alijs eligi neutiquàm eligendis, quia id ratione
electionis habetur, quod non erat aliàs haben-
dum, aut de quo esse poterat dubitatio. Quòd
autem ex certò eligendis aliqui præmittantur,
sola ratione electionis attenta, nihil speciale
confert præelectis; si autem specialia desti-
nantur dona, illa habuissent etiam coëlecti, &
ut admittamus in eo speciale aliquid interce-
dere, quod beneficij rationem habeat, ex co-
electione potest illud compensari per expres-
sam in donis prælationem, correlativis cogni-
tis, & eminentiæ supra illos in actu, ut dicam,
exercito. Ad eum modum, quo, licet sol sit
astris perfectior alijs, simul cum illis est à
Patre luminum conditus, & statim incœpit ea
suo lumine collustrare, meliori equidem sorte,
quàm si conditus ante illa, præstantiæ suæ non
haberet exercitium singulare.
133. P. Bernardus Aldrete Tomo 2. de In-P. Aldrete|manifestus|Assertor.
carnatione Disputat. 84. Sect. 3. favorabilem pe-
nitus sententiam amplectitur quantùm ad me-
ritum electionis quorumdam præ alijs, licet
Sect. præcedenti nonnulla habeat, quæ non sunt
modo nostro discurrendi conformia. Et Asser-
tionem quidem, quæ est secunda, non probat,
modo quodā in priori proposito, pro quo esse
difficultas nequit, si videlicet Christus sua appli-
caret merita pro ijs, quos, sine speciali eorum
cognitione, sciret à Patre non quidem electos
pro aliquo signo, in eorum tamen complacuis-
set electione. Is tamen non est casus nostræ
disputationis, & secundæ præ fati Patris asser-
tionis, cùm planè statuamus Christum plenis-
sima cognitione eligendorum instructum ad
eorum, qui placuerunt ipsi, electionem proces-
sisse. Et id quidem cùm statuat ille, non pro-
bat, dicens tantùm eo eligendi modo non esse
dicendum Christum non electos reprobasse,
quia nullum voluit directè excludere. Quam-
vis addat posse dici Christum caussam per ac-
cidens illius exclusionis, & negativæ reproba-
tionis. Electio enim formalis denotat hanc se-
parationem ab opposito, quia scilicet suis me-<-P>
@@0@
@@1@§. XI. Circa I. Part. Tituli, De Electione ut electio est. 43
<-P>ritis obtinuit, ut si eligendi aliqui in tanto nu-
mero, illi præ alijs eligantur: nam ita mereri
electionem, non est exclusionem mereri, sed
supponere, & his electis permittere ut exclu-
dantur alij. In quo explicandi modo cum alijs
præivimus: addentes tamen n. 336. & 1620.
Problem. posse dici derelictionem illam in pœ-Quid circa|exclusionem|ob peccati|originalis|pœnam,|juxta illum.
nam peccati originalis accidisse: cùm habue-
rit etiam Christus munus ardentissimi pro Dei
gloria, enormiter offensi zelatoris. Id tamen
prædictus auctor non esse ferendum affirmat,
quia ex hoc fieret Christum postulasse ut Deus
eligeret de industria auxilia incongrua, quod
nefas est dicere, propter fundamenta quædam
alibi ab ipso tradita: unde & repugnare ait
quòd Christus negationem petierit specialis
providentiæ seligentis de industria vocationes
congruas, quia id esset contra munus Media-
toris, & universalis Advocati, nec non Re-
demptoris, ut scilicet offerat pretium pro op-
ponendo impedimento libertati. Tam etiam
quia Christus judiciariam potestatem ante
mortem non exercuit, & item quia pro repro-
bis oravit, ut Deus illis congrua auxilia largi-
retur, ut affirmant Cyprianus Sermone de Pas-
sione, & Augustinus in Psal. 108. & certum
est orasse pro Iuda: quòd si negationem con-
gruentium peteret auxiliorum, id potiùs esset
petere contra ipsos. Concludit tamen potuisse
Christum gaudere tunc de ęterna damnatione
talium, quatenus illa punitio erat adimpletio
divinæ voluntatis, quam revelatione præcog-
novit.
134. Sed verò omnia prædicta nihil Asser-Fit illis|satis.
tioni prædictæ videntur obstare: concedo enim
auxilia incongrua de industria non esse à Chri-
sto postulata, sed solùm ob peccatum noluisse
in sua electione omnes, quos prævidebat
æquare juxta datam explicationem: unde Deus
posita peculiari illa ejus dilectione poterat
alios eligere absolutè loquendo, etiamsi non
electurus videretur, id quod secluso etiam ad
peccatum respectu est fatendum. Unde neque
auxilia incongrua ut talia postulavit, sed pro
salute hominum necessaria, juxta munera Me-
diatoris, Advocati, & Redemptoris. Unde &
dolens ex eo quòd per accipientium illa pravi-
tatem inefficacia redderentur. Inde illius la-
crymæ visa reproba civitate, quæ non Croco-
dili, sicut Cæsaris, sed ex intimo pectoris in-Gaudium &|dolor quo-|modo simul|in Christo.
cendio, quo salutem hominum cupiebat. Ne-
que obstat id quod nuper dicebatur, de gaudio
damnationis, nam duo illa stare possunt, cùm
de objecto sint sub diversa ratione conspecto,
quod equidem in quacumque constat dicen-
dum esse sententia; & in Deo stat suo modo,Isai. 1.|v. 24.
juxta illud Isaiæ 1. v. 24. Heu consolabor super
hostibus meis. Nam Heu dolorem indicat, cum
quo tamen consolatio est, placet enim vindi-
cta, de qua ibidem: Et vindicabor &c. sed &
ipsa displicet; dum ad illam Deus quasi coa-Sapient. 1.|v. 13.
ctus devenit: Nec delectatur in perditione vivo-
rum. Sapient. 1. v. 13. Neque ex dictis colli-
gendum est Christum se gessisse ut judicem,
quia id, quod rigorem indicat, non à judiciaria
potestate venit, sed à zeli magnitudine, nec<-P>@@
<-P>per modum sententiæ, sed justæ permissionis,
ut superiùs ex præfato Scriptore: quamvis aliàs
permissio possit esse pœna, ut est communis
Theologorum sensus, quando Deus scilicet
judicem agit; cùm tamen sine illo stare respe-
ctu possit, ut in primo Adami peccato, sicut
& Hevæ, & manifestè in Angelis, in quo di-
vinæ providentiæ profunditas veneranda; sicut
in tot hominum perditione: licet enim ad ori-
ginale peccatum referatur, in eo etiam inscru-
tabilis est profunditas, ut cùm plures non ob-
stante peccato, redemptionis possent efficax
remedium accipere, eis tamen fuerit denega-
tum: est siquidem verissimus actus in Deo,
quo dicat: Nolo his auxilia conferre, quibus vi-
deo fore salvandos, sed alia, quibus stantibus, mi-
nimè sunt salutem æternam obtenturi. In quo
dubium esse nequit, quidquid admirandum
in tali genere providentiæ occurrat, vene-
randæ, ut dictum, nec in eo aviditas hu-
mani discursus fatiganda, unde & Noster ad
alia.
135. Num. 327. qui præcedit assignatos,Error nota-|bilis typo-|graphiæ.
& omissus initio §. ut nobilis sine obice curre-
ret disputatio, cùm sic esset apponendum: Ad-
dit immediatam amoris sequelam. Sic habetur.Immunditiæ|carnalis|amoris asse-|cla.
Addit immunditiam. Ubi si de amore carnali
sermo esset, id esset profectò verissimum. Au-
diatur D. Paulus Rom. 1. v. 24. Propter quod
tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, inRom. 1.|v. 24.
immunditiam: ut contumelijs afficiant corpora sua.
Ecce immunditiam carnalis amoris asseclam.
Quod & apud eumdem occurrit sæpiùs; ut le-
genti constabit, nec vacat implere paginas ijs;
quæ dare poterunt Concordantiæ. Locus au-
tem adductus peculiarem continet energiam,
ubi sequelæ expressio luculenta. Sicut è con-
verso puritas & mundicies sancti est amorisMundicia|Sancti.
sequela. Lucæ 11. v. 41. sic Dominus: Verum-
tamen quod superest, date eleemosynam: & ecce
omnia munda sunt vobis. Ubi non de qualibet
eleemosyna sermo est, sed illa, quæ, ut ait
Theophylactus. filia est deificantis charitatis.Theophyla-|ctus.
Ubi ergo illa, ibi mundicia, & quo illa major
hæc pariter, ut inde D. Francisci Xaverij, de
quo erat sermo, puritatem eximiam agnosca-
mus, in quo divini amoris incendium adeò
excrevisse cognoscimus, ut sint ejus argumen-
ta prodigio, quod citato loco, à Nobis est pro-
ut valuimus exornatum. Et isthæc satis oc-
casione intolerandi & fædi erroris, in eo ta-
men felicis, quod laudandi, licet breviter
Magni Xaverij ansam ministravit, cum ali-
quali doctrinæ utilis incremento.
@@0@
@@1@44 Recognitio III. Epithalamij Christi.
RECOGNITIO
TERTIA.
Circa Secundam Partem Ti-
tuli,
Pro ijs, qui commutabuntur.
§. I.
Pro Rosis, cum jucundo Auctario.
Ad Num. 368.
136. ALiqui ibi typographici aut de-Errores ali-|qui typo-|graphici|correcti.
fectus aut errores occurrunt.
Sacra Scriptura quin etiam &c.
Sensum reddit incongruum, qui
ad congruam intelligentiam reducendus præ-
positione adjecta & dicendo: In sacra Scrip-
tura quin etiam &c. Pro sordes sonare, &c.
Sonore positum. Item Soli communionem indi-
cat. Ubi cùm Soli initiali littera majuscula le-
gatur, qua Sol exprimitur, dubitari potuit an
quidquam aliquid ad Solem spectans, signifi-
catum Auctor voluisset. Et nihil minùs, cùm
de solo, & non de Sole sermo esset, unde mi-
nuscula littera debuit indicari. Est insuper sic
ibidem; Cerebri obstinationis inventum. Cùm
tamen Obstinatioris debuisse dici res ipsa satis
apertè indicare videretur. Et quia pro Rosis eò
loco suscepta defensio, ut nullo modo debeant
ab Epithalamio nostro, sicut neque à Salomo-
nico in Cantico Canticorum, excludi, juvat
hîc pro illis eruditissimi Scriptoris, humanis &
divinis litteris inclyti, & Gallicis venerabilis
infulis, pulchrum encomium exhibere, sic
enim ille: Rosa est flos florum, Pyropus hortorumRosæ præ-|clarum en-|comium.
& purpura, odorum zephyrus, Aprilis oculus, veris
Phœnix, naturæ pompa. Et quid majus, quid
pulchrius, quid dici elegantius potuit? Veniat
ergo, veniat Rosa, & in Epithalamio spiret,
ut naturæ pompa pro gratiæ pompa nobile
ministerium præstet, & utriusque Auctor mi-
rabilis in illa, & gloriosus habeatur.
137. Licet autem pro Rosis suscepta defen-Pro compa-|ratione|Mali inter|ligna sil va-|rum.|Cant. 2.|v. 2. & 1.
sio, in Titulo præsertim de lilijs agi ibidem
ostensum, ubi & expositum quomodo cùm li-
lium careat spinis, laus possit constare sponsæ
Cant. 2. v. 2. Sicut lilium inter spinas. Et pro eo
Dostları ilə paylaş: |