fuisse numerum, licet non numero virorum
æqualem, vel quia religiosiores, vel quia curiosio-
res viris esse solent. Quod quidem ad pium sen-
sum advocari potest, ut religio & curiositas
in sequendo Christum fuerint copulatæ: san-
ctaque fuerit & re igiosa curiositas, eo naturæ
impetu ad finem sanctissimum ordinata. Sicut
oculorum aviditas videndi pulchra erga Chri-
stum laudabiliter ferebatur. Iam ergo in mu-
lieribus illis felicibus considerare juvat com-
modorum propriorum oblivionem labore con-
tempto, ut jam D. Chrysostomus: civitates pro
desertis commutatas, ubi præter Christum so-
latij nihil: longi fatigationem itineris. Inediam
tamdiu toleratam. Nullam decubando corpore
curam. Illam audiendi verba Christi insatia-
bilem anxietatem. Ubi quidem pro Diva Te-
resia nobile schema succurrit, in quo poteritD. Teresiæ|schema in|illis.
qui voluerit sanctum otium, & utile nego-
tium meditari. Et illud quidem de solatij in
deserto defectu ad illos octodecim referre an-
nos, in quibus nullis refecta consolationibus,
quibus solet in terris sanctitas abundare. Sic ergo
miraculum multiplicatorum Monasteriorum
promereri potuit: quod & de beatis illis mu-
lieribus Christi asseclis asserendum. Ut enim
& viris suum etiam meritum tribuamus, in mu-
lieribus tamen id citiùs apparet, quarum in-
firmior conditio arduum illud facinus reddit
mirabilius; cùm in eo viros potiùs quàm mu-
lieres egerint, quibus nihil minùs habuerint,
nova miraculi novitate. Ubi ex antiquis Scrip-Cur non|numeratæ.
tores aliqui apud P. Maldonatum inquirunt,
cur ab Evangelista numerus non fuerit mulie-
rum adnotatus, & ad generalem illum usum
Hebræorum sunt qui referant, non recensendi
illas, quod frequenter in sacris officijs legimus,
cùm liber generationis Christi occurrit. Addit
citatus Pater moralem rationem dicens: Nihil
apud Deum recenseri, neque in numero haberi, nisi
quod virile sit atque perfectum. Cùm ergo Evan-<-P>@@
<-P>gelicæ illæ mulieres ita se gesserint, ut viros
exæquaverint, & sic virile ac perfectum opus
perpetrarint, numerationis videntur præroga-
tivam meruisse. Quod ergo numeratæ non sint,
mysterio non vacat, cujus investigandi curā qui
voluerit suscipiat, nos enim ad alia propera-D. Teresiæ|meritum su-|pra illas.
mus. Si unum adjiciamus illud, Divæ Teresiæ
gloriam ex eo non minui, quod cum numero-
so illo mulierũ agmine componatur, ut multæ
debeant & merito & numero Teresiæ percen-
seri. Illius siquidem excellentia omnimodis
fingularis. Sua ergo sit fortunatis illis sectatri-
cibus laus, suum & meritum, quod in ordine
ad benedictionem multiplicationis adductum.
Cùm tamen Divæ possimus inclamare Tere-
siæ: Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu su-
pergressa es universas. Proverb. 31. v. 29. QuiaProverb. 31|v. 29.
scilicet pro universis una, & una quodammodo
universæ. Vites aliæ, tu vinea, & ut tuo loqua-
mur agnomine, Cepæ aliæ, tu Cepeda.
§. VII.
Circa locum 1. Petri 3. v. 18. cum doctrina
utili. Ad Num. 605.
151. ADductus in eo Divi Petri locus exLocus 1.|Pet. 3. v. 18|juxta di|versa tem-|pora exosi-|tus, & P.|Suarez de-|fensus.
1. Epist. 3 v. 18. sub hac forma:
Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, ju-
stus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus
quidem carne, vivisicatus autem spiritu. Et ita
quidem in Vulgata habetur. Sed P. Suarez Tomo
2. in 3. p. Disp. 43 Sect. 3. vers. Meliùs ergo, aliter
legendum esse contendit, scilicet Mortificatos
quidem carne, vivisicatos autem Spiritu, propositā
superiùs improbās lectionem, & quam ipse am-
plectitur, vulgatā affirmans verbis illis, Retinẽdo
Vulgatā lectionem. Quod quidem non ægrè tem-
porum potest distinctione componi: siquidem
P. Suarez scribebat ante Vulgatę exactissimam
correctionem, quæ Sixti V. & Clementis
VIII. auctoritate constitit, & est An. 1608.
in lucem data typis Joannis Moreti. Licet au-
tem Titulus solum Sixtum V. præseferat. à
Clemente tamen additum aliquid ipse indicat
in Bulla pro impressione, & asseritur à Fran-
cisco Luca Brugensi, Viro doctissimo, & suis
scriptis clarissimo in Epistola dedicatoria pro
Annotationibus ad correctiones, qui in loco, de
quo agimus, recognoscit egregiam correctionem.
Id quod ex præfatione ad Lectorem ipsi sacro
Bibliorum volumini præfixa clariùs innotes-
cit. Quod quidem animadvertere debuissent
Scriptores, qui cùm in locum præsentem inci-
dunt, P. Suarez uti Vulgatæ contratium indu-
cunt, cùm nihil magis ab illius Sedi Apostoli-
cæ obsequentissimæ mentis alienum possit co-
gitari.
152. Dices juxta Præfationem BiblicamObjectio ex|possibili ali-|qua corre-|ctione, quæ|videtur ad-|mitti.
citatam posse aliquam in Textu sacro corre-
ctionem admitti, dũ ibi dicitur sic. Accipe igitur.
Christiane lector, eodem Clemente Summo Pontifice
annuente, ex Vaticana Typographia veterem ac
vulgatam Sacræ Scripturæ Editionem, quanta fieriPræfatio|Biblica.
potest diligentia castigatam: quam quidem sicut
omnibus numeris absolutam, pro humana imbecil-<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Circa II. Part. Tituli, ad locum 1. Pet. 3. 51
<-P>licitate affirmare difficile est, ita ceteris omnibus,
quæ ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem,
purioremque esse, minimè dubitandum. Sic ibi,
post quæ & addũtur aliqua, quæ mutanda vide-
bantur, consultò immutata relicta esse ad vi-
tandam populorum offensionem, D. Hierony-
mi exemplo, & quia potuerunt citati confor-
mia ob rationem ibidem redditam æstimari.
Cùm ergo adhuc correctioni supersit locus, in
eo, de quo agimus, potuit P. Suarez lectionem
illam amplecti, quam commodiorem contex-
tui judicavit, etiamsi aliter in Vulgata res se
haberet, & consequenter poterunt alij simili-
ter judicantes, tanto præsertim ductore. SedFit illi satis|notanda|doctrina.
hoc non urget, & respondeo, quidquid de do-
ctrina illa sit, minimè in præsenti locum habe-
re: quia aliud est posse aliquid corrigi, quod
nondum est correctum, quale in Vulgata for-
san aliquando occurret, ex penitiori cognitio-
ne, aut inventione alicujus antiquissimi exem-
plaris: aliud verò quæ sunt jam Ecclesiæ au-
ctoritate correcta, nulla habita ratione corre-
ctionis amplecti. Id enim nulli licet, essetq́ue
gravissimis erroribus obnoxium, & auctorita-
tem Ecclesiæ in re summi momenti violare.
Neque quod innuitur de ulteriori correctione
ita accipiendum est, ut aliquid modò extet ut
de fide propositum, quod aliquando possit fal-
sum deprehendi; id enim nullatenus admitten-
dum, jam enim Ecclesia non esset columna &
firmamentum veritatis, quod Apostolus clamat
1. Tim. 3. v. 15. Sed quòd verba aliqua addi,1. Tim. 3.|v. 15.
aut detrahi possint, quibus veritas aliqua me-
liùs possit explicari. Id quod de mutatione il-
la, quæ ob vitandam offensionem omissa dici-
tur, pariter intelligendum.
153. Jam quod attinet ad fundamentumP. Suarez|ratio pro le-|ctione quam|est secutus|discussa.
P. Suarez pro retensione illius antiquioris le-
ctionis, quæ credenda est incuria, aut inscitia
librariorum obstrusa, non certè urget. Agit ibi
D. Petrus de prædicatione Christi facta spiriti-
bus, de quibus immediatè sic: In quo & ijs, qui1. Pet. 3. v.|19. & 20.
in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: qui
increduli fuerant aliquando, quando expectabant
Dei patientiam in diebus Noe, cùm fabricaretur
arca: in qua pauci &c. Ubi circa verbum Spiri-
tibus Vers. Propter quæ aliam lectionem ut
Vulgatæ propriam ita proponit, scilicet Spiri-
tu, ut quę Spiritibus habet optimum etiam sen-
sum præseferant. Et de ijs tandem explicat
spiritibus, seu animabus eorum; qui in diluvio,
licet priùs increduli Dei patientiam provoca-
verunt, veritatem prædicationis Noë jam jam
perituri agnoverunt, ad Deumq́ue sunt vera
pœnitentia conversi, & in sinum Abrahæ, ad
quem descendit statim à morte Christi anima,
velut in carcere claudebantur. Nulli enim vi-
dentur magis mortificati in carne, quàm illi:
& licet non solis illis, sed alijs etiam in sinu
contentis prædicaverit, Divi tamen Petri in-
tentum in eo erat Capite consolari fideles, &
animos addere ad patiendum pro Christo, qui
etiam eos sua redemptione & visitatione dig-
natus est, quos non propter ipsum, sed pro suis
peccatis noverat horrendum adeò supplicium
pertulisse. Ad quæ quidem dici cum ipso Exi-
mio Doctore potest, quod habet cit. Vers. Prop-<-P>@@
<-P>ter quæ. Ubi lectione legitima Vulgatæ pro-
posita, juxta illam Apostoli mentem exponit.Iuxta illum|stare lectio|vulgata|potest.
Et exponi quidem aptissimè potest, & ex eo fi-
delium consolatio, & ad patiendum pro Chri-
sto adhortatio luculenta constare. Quid enim
magis aut idoneum aut efficax afferri poterit,
quàm Christi Passio, sublimius patientię Chri-
stianis exemplar? & de prædicatione illorum
specialis facta mentio præ alijs, quia si illis
Christi Passio profuit, & ab ipso statim ac per-
acta est personali descensu visitati, qui ad Noë
prædicationem adeò fuerant pertinaces: quid
de alijs putandũ est, qui & in ejus mortui fide,
& ad Apostolicæ prædicationis auditum, au-
res obsequentes & dociles præstiterunt? Quod
autem tandem ait illud vivificatus spiritu me-
liùs ac proprius de nobis dici quàm de Chri-
sto, id certè negandum juxta contextum: cùm
enim mortificatus dictus fuisset, elegantiùs &
consonantiùs dictus etiam vivificatus. Nam &
vivificari à Deo spiritum in Scriptura occurrit
Isaiæ 57. v. 15. Vt vivificet spiritum humilium.Isai 57.|v. 15.
Et quidem Spiritus à Deo vivificari cum omni
dici proprietate potest, non ex eo quòd à mor-
te aliquo modo suscitentur, sed quia eam, quam
habent, vitam, illius beneficio possident: &
prætereà quia non solùm vitam radicalem &
substantialem confert, sed etiam actualem, quę
potentiarum actibus exercetur, unde toties à
Davide postulatam vitam, quæ ad spiritum
pertinet, invenimus. Iuxta nostram autem ex-
plicandi rationem, de qua citato nu. 605. con-Christus vi-|vificatus|spiritu san-|cto in resur-|rectione.
venientior & sublimior sensus habetur, ut vi-
vificatus spiritu dicatur Christus, quia Spiritu
Sancto operante ejus est peracta resurrectio.
Sicut enim cùm effudit sanguinem, per Spiri-
tum sanctum semetipsum obtulit immaculatum
Deo, juxta D. Paulum Hebr. 9. v. 14. Ita juxta
D. Petrum per Spiritum sanctum resurrexit,Hebr. 9.|v. 14.
cujus rationem cit. n. etiam est reddita, & satis
quidem genuina, D. Athanasio suffragante.
Pro quo hæc sit satis adnotasse, ut & P. Sua-
rez faciamus satis, cujus & caussam defensa-
mus.
RECOGNITIO
QVARTA.
Circa Tertiam Partem Ti-
tuli,
§. I.
De Regnorum securitate ex Dei amicitia.
Ad Num. 672.
157. ADducta pro theorematis hujus-Enormis er-|ror typogra-|phicus|emendanus.
modi probatione S. Isidori Pelu-
siotæ præclara sententia, quæ
sic habet: Imperiorum robur ac
firmitas; Dei amicitia est. Ex lib. 1. Epist. 299.
In quem locum cùm incidisset unus ex Nostris
Sacerdos, neque junior, neque illitteratus,
hæsit, & me adijt, ut scandalum pænè passo<-P>
@@0@
@@1@52 Recognitio IV. Epithalamij Christi.
<-P>intelligentiæ opportunum adminiculum ad-
moverem. Sic enim ibi legerat: Impiorum ro-
bur &c. Qua impia assertione nihil esse im-
pium magis potuit. Et fuit ille enormis typo-
graphiæ error, non habens ita obviam corre-
ctionem, ut experientia docuit: ex qua & alijs
juxta superiùs dicta, evincitur errorum adnota-
tiones in calce Operum esse perutiles, quidquid
nonnulli obsistant suo in placito relinquendi,
& communi bono, ac Scriptorum honori, &
commodo consulendum. Et ubi de erroribus
agitur, ipsum, in quo sumus, S. Rosæ Peru-Circa Ora-|tionem in|officio S.|Rosæ singu-|lares obser-|vationes.
vianæ Festum, animadvertendum admonet in
Oratione Officij clausulam, seu conclusionem
corrigendam. Cùm enim dicatur ibi: Christi
bonus odor esse mereamur, non addendum, Per
eumdem D. N. &c. Sed Qui tecum vivit, & re-
gnat &c. Sic enim in similibus & usus, & leges
sacræ admonent faciendum. Sic in Oratione
Octavæ Nativitatis, & Epiphaniæ, Vt per eum,
quẽ fimilem nobis foris agnovimus, intus reformari
mereamur, Qui tecum &c. In Oratione Tridui
Hebdomadæ sanctæ, Respice, quæsumus Domine
&c. In Oratione S. Stephani, Vigiliæ S. Joan-
nis Baptistæ. Et cùm ante annos aliquot in
Oratione S. Catharinæ Virginis & Martyris
haberetur Per eumdem &c. jussum est ut repo-
neretur, Qui tecum &c. & in Rubrica quidem
Missalis 9. §. 17. ita præscribitur: Si Oratio
dirigatur ad Patrem, concluditur, Per Dominum
nostrum &c. Si ad Filium, Qui vivis & regnas
cum Deo Patre &c. Si in principio Orationis fiat
mentio Filij, concluditur, Per eumdem Dominum
nostrum. Si in fine Orationis ejus fiat mentio, Qui
tecum vivit &c. Atqui in Oratione S. Rosæ ita
accidit, ut vidimus. Unde & mirari licet quo-
modo in Oratione Dominicæ Palmarũ, quę &
in principio & in fine mentionem continet
Filij, non ita ut præscribitur factum invenia-
mus; sicut & in Oratione S. Ludovici Regis,
cujus extrema verba, Regis regum Iesu Christi
Filij tui facias nos esse consortes. Quod quidem
adnotasse, alicujus momenti visum est, quia ex
hujusmodi observationibus aliqua solent in
divino Officio meliorari: quamvis non is sim,
cujus observationibus tantùm sit roboris, ut
id, quod de alijs possit zelus iste sibi fidu-
cialiter pollicere. Sed valeat ille quod possit,
erunt fortè alij, quibus sensus idem, & pro ma-
jori auctoritatis pondere sperare liceat, & cu-
ra adhibita comparare. Et post hæc quidem
scripta id quod circa Orationem S. Ludovici à
me desideratum, suprema esse auctoritate dis-
positum lætissimus deprehendi.
155. Ubi non prætereundum circa Oratio-Circa Ora-|tionem As-|sumptionis|V. adnotatio|cum doctri-|na utili.
nem pro Assumptione Virginis idem, quod de
præfatis, videri dicendum. Cùm enim Filij no-
men in extremis sit, scilicet Genitricis Filij tui
Domini nostri interceßione salvemur. Iuxta Ru-
bricæ Canonem Qui tecum &c. addendum vi-
debatur: quod tamen non ita factum. Sed est
quod in Oratione ista desiderare multorum
possit affectus (de proprio id mihi certum)
quod scilicet in ea Assumptionis mentio ali-
qualis habeatur. Nescio enim quo id mysterio
sit ita dispositum, ut cùm in Orationibus pro
Vigilia hujus Festi, expressa illius mentio sit,<-P>@@
<-P>& in Oratione Secreta, ac Postcommun. eam
q́ue totum divinum spiret & proclamet
officium, in Oratione primaria penitus tacea-
tur. Ad quod quidem dici potest ita in Sacra-Quid circa|D. Gregorij|auctorita-|tem.
mentario D. Gregorij haberi, cujus est id au-
ctoritati delatũ, ut nihil addendum aut detra-
hendum, visum fuerit consentaneum. Sed cer-
tè ex eodem fundamento posset positio adversa
firmari. Nam circa Officium Assumptionis ali-
qua mutata comperiuntur: Orationes enim
Missæ in Vigilia diversæ sunt, priori excepta:
& tertia quidem penitus, secunda aliquantu-
lùm. In Missæ autem Oratione tertia id, quod
in prima desiderabamus, adjectum: sic enim
illa apud S. Doctorem: Mensæ cælestis partici-
pes effecti, imploramus clementiam tuam, Domine
Deus noster, ut qui Festa Dei genitricis colimus, à
malis imminentibus ejus interceßionibus liberemur.
Et pro illis Festa Dei genitricis, positum Assump-
tionem D. g. Quod quidem in prima pariter po-
terat congruenti ratione disponi, ut post ver-
ba, Genitricis Filij tui D. N. sicut in præfata di-
ceretur, Cujus Assumptionem colimus, & hoc
quoad Orationes; nam in Præfatione pars
est non modica detracta. Id quod in multis
alijs deprehendere poterit, qui ea, quæ in Sa-
cramentario extant, cum ijs, quæ modò Ec-
clesiæ usus habet, voluerit per otium colle-
ctare.
156. Et his per occasionem dictis ad senten-De Epistola|S. Isidori|Pelusiotæ.
tiam jam S. Isi dori redeamus, in cujus citatione
etiam error, ex eo cōtingens, quòd ita apud P.
Lorinum ibidem citatus reperiatur scilicet, lib.
1. Epist. 299. cùm tame sit Epistola 290. tenoris
sequentis: Imperiorum robur ac firmitas Dei ami-
citia est. Ex quo sequitur eum, qui robustè impe-
rium gerit, Dei amicum esse. Mihi enim ait Scrip-
tura, (Psal. 138. v. 17.) honorati sunt amici tuiPsal. 138.|v. 17.
Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Quo-
circa si Dei amicus esse studes, fac robustè præsis,
hoc est, nec muneribus, nec amicitia: verùm digni-
tati ac merito jus præbens. Sic ille Petro scri-
bens, cujus ut agnosci possit notam adjecit
nullam. Scribit Petro Monacho lib. 3. Epist.
199. & Petro Lectori eodem libro Epist. 305.
Præfato autem Petro cùm scribat prætereà sæ-
piùs, nihil addit ad illius conducens statum. Ex
tenore autem præfatæ Epistolæ gubernatorem
fuisse convincitur. Et robustum quidem illum
esse admonet in administranda justitia, ut Vir-
ga directionis minimè muneribus in flectatur.
Quod enim de virga ferrea Christi dictum àVirgajudi-|cis quomodo|ferrea fu-|tura.|Psal. 2. v. 9.
Davide Psal. 2. v. 9. Reges eos, in virga ferrea,
optimi gubernantium exemplaris, ad hunc est
sensum adsciscendum. Hinc pro justitia accu-
ratè retinenda eumdem Petrum instruit glo-
riosus Pater eodem lib. 3. Epist. 146. pulchrè
ostendens quomodo debeat cum pace inviola-
biliter conservari. Christus enim qui dixit:
Pacem meam do vobis. Joan. 14. v. 27. dixit pa-
riter: Non veni pacem mittere, sed gladium.Pax & ju-|stitia jun-|genda.|Matth. 10.|v. 34.|Isai. 25.|v. 4.
Matth. 10. v. 34. Unde & concludit: Pax enim
verè ea est, quæ justitia & pietate cohoxestatur.
Ad quod quidem Spiritus robustorum, ut apud
Isai. 25. v. 4. necessarius est, quem nequeant
munera turpiter emollire, de quo alibi dictum.
Illa quidem turpi virgæ inflexione, capessens<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa III. Part. Tituli, De Hispaniæ fide &c. 53
<-P>amicitiam cùm illis firmare studet, qui violan-
dæ justitiæ intuitu largiuntur. Talis autem
amicitia, Dei amicitiæ est inimica manifesta.
Sic D. Jacobus: Amicitia hujus mundi inimica estIacobi 4.|v. 4.|Dei amici-|tiæ inimica|munerum|acceptio.
Deo. Jacob 4. v. 4. Quomodo ergo stabit illud,
à quo sumus auspicati? Imperiorum robor ac fir-
mitas, Dei amicitia est? Ubi non id tantùm de
Principibus accipiendum, à quibus ea solet vi-
litas esse procul; sed de inferiorum classe, ex
quibus etiam imperiorum robur dependet &
firmitas. Pro eodem ad justitiæ administratio-
nem robore stat Theodorici illud ore Magni
locuti Cassiodori Lib. 6. Epist. 5. aut si libueritCassiodorus.
aliter compellare: Oportet prætereà firmitas ani-
mi, ut à justitiæ tramite nullis muneribus, nullis
terroribus auferatur. Sic ille de Quæsturæ decer-
nens Magistratu.
§. II.
De antiqua & firma in Hispania Fide.
Ad Num. 673.
157. TUrpis in eo error occurrit, dum proEx errore|typographi-|coargumen-|tum pro mā-|suetudine|Christiana.
Dostları ilə paylaş: |