Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə22/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   180

narrationis inversus, qui tamen debuit penitus

observari. Non videtur enim illa priùs Christi

pedes osculata, quàm eos lacrymis abluisset.

Et ita significare videtur D. Augustinus Homil.

23. inter 50. ubi ita scribit: Priùs fudit lacry-

mas cordis, & lavit Domini pedes obsequio confes-

sionis. Capillis suis tersit, osculabatur, &c. Hugo

Cardinalis quinque erga Christum præstita àHugo Car-|dinalis.

Magdalena recenset officia hoc ordine: Primò,

stetit retrò secus pedes. Secundò, lacrymis cœ-

pit rigare. Tertiò, Capillis tergebat. Quartò,

osculabatur. Quintò, unguento ungebat. Pro

quo & stare videtur P. Cornelius. Post verbaP. Cornelius

enim illa: & osculabatur pedes ejus. Sic subdit,



Pedes ejus lotos, tersosque.

  166. Sed verò nihil horum eam vim ha-Etiam præ-|cessisse pro-|batur.

bet, ut oscula post ablutionem pedum, & eo-

rum detersionem, & non etiam ante illam

fuisse, affirmare uti certum debeamus. Valde

enim verosimile apparet felicissimam peccatri-

cem illicò ac Christi pedes tenuit inter lacry-

mas osculatam, id quod P. Tirinus eleganter

expressit ita scribens: Ad pedes se abjicit in la-P. Tirinus.

crymas, in oscula primùm prorumpit, capillis cris-

patis sordes tergit &c. Neque narrationis ordo

ordinem semper agendorum ita in rigore acci-

piendum compellit, ut non sit locus congruen-

ti & rationabili explicatione. Id quod in nar-

ratione alia iteratæ ablutionis pedum Domini

ab eâdem Magdalena habemus manifestum,

de qua Ioan. 12. vers. 3. ubi sic ille: MariaIoan. 12.|v. 3.

ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi,

& unxit pedes Iesu: & extersit pedes ejus capillis

suis. Ubi hysteron proteron agnoscunt Inter-Abstersio|unctionem|antecessit in|casu alio.

pretes: priùs enim pedes tersit à pulvere & luto,

deinde unxit. Si enim priùs unxisset, & posteà

capillis extersisset, potiùs unxisset ipsa capil-

los suos, quos minimè unctos volebat, & indi-

gnos unctione censebat. Præterquàm quòd

unguentum odoratum & pretiosum non erat

abstergendum, sed in pedibus Christi ad eos

fovendos relinquendum. Sic docti ex Nostris;

ex quibus cùm sit P. Cornelius, nihilominùs

in Matthæi 26. v. 7. ita scribit post citatum

Cardinalem Toletum: Si quis tamen post un-



ctionem pedes Christi, utpotè liquore madidos, ab-P. Cornelius|ut sibi con-|trarius.

stersosvelit, non repugno. Sic ille. Si ergo non

repugnet id stare non poterit quod dudum ex

ipsius mente, & verbis ferè eisdem positum.

Atqui repugnare censendus est, dum posteà id,

quod vidimus, pronunciavit. Stare ergo etiam

potest ubi de abstersione in Conversione agi-

tur, ut id, quod priùs factum, uti posteriùs re-<-P>@@

<-P>feratur, cùm etiam & priùs & posteriùs esse

potuerit, ut scilicet pedum oscula, & ante ab-

stersionem & post illam fuerint, ut quod aliàs à

Claudiano dictum, hic habere locũ videatur, ubi

majus amoris incendiũ in illa fideli amasia nũ-

quàm extinguendũ, aut remittendũ, æstuabat.



Oscula mille sonent. De nuptijs Honorij. Iuxta

quę locutus D: Gregorius Hom. 33. in Evange-

lia, ubi sic ait: Quæ cum alabastro venit, unguentumD. Gregor.

fudit, retrò secus pedes Domini stetit, lacrymis pedes

rigavit, capillis tersit, eosdem quos infundebat &

tergebat, pedes, osculari non desijt. Sic ille, qui

infusionem unguenti priorem posuit; nec ta-

men proptereà prior censenda est, ut ex eo

etiam quid de Evangelica narratione sentien-

dum sit, possimus verosimiliter æstimare, cùm

de osculis agitur, quæ tamen ille clarissimè

cum lacrymis connexuit, & incessabiles affir-

mavit. Pro quo & habemus firmiorem Christi

omnium fidelissimi testis sermonem supra v.

45. Osculum mihi non dedisti; hæc autem ex quoLucæ 7. 47.



intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oscula

ergo mille in illa amoris signa, Deo, Angelis,

& hominibus gratissima sonuerunt. Homini-

bus quidem, licet à mysterio alienis priùs non

fuerit ita gratum, nondum comperta veritate:

ubi & nos eramus, sicut in Magdalena oscu-

lantes Christi pedes, ita & ejus misericordiæ

abundantia recreati. Nos ergo, nos illa mulier ex-



preßit. Sic D. Gregorius suprà.

  167. Et quidem in osculis primo impetuIn osculis|ante ablu-|tionem mul-|tæ virtutes|emicam.

pedibus Christi impressis aliquid profectò

elucet, quod fidelis illius animæ virtutes pluri-

mas potest commendare. Erant Christi pedes,

ut diximus, pulvere & luto sordidi, quia ince-

debat Christus nudis supernè pedibus, infernè

tantùm sandalijs sive soleis calceatus. Et has

sordes à pulvere & luto contractas crispatis

capillis detergebat, & in illos pœnitens fervi-

dissima transferebat. Et capillis capitis sui terge-

bat. Ubi P. Maldonatus adnotat videri super-

fluum illud Capitis sui, cùm sufficere posset

prius illud, & capillis tergebat. Cujus enim al-

terius capitis esse illi poterant, vel ubi nisi in

capite, si proprij? Respondet autem sic: Addi-P. Maldo-|natus.

dit, ut orationi emphasim adhiberet, & caput pe-

dibus opponeret. Sic ille, & bene equidem ut de

more. Sed est quod addi possit, ut major ora-

tioni emphasis adhibeatur. Illis, illis capitis sui

crispatis capillis, illis, sua maxima cura; illis, ni-

tidis, repexis, undantibus, artificiosè dispositis,

pulverem, lutum, & viarum inquinamenta,

ablutionem non operiens, abstergit, & in eis-

dem avida tersione recolligit. Quæ hic fides,

quæ pœnitentiæ admirabilis rudimenta, quæ

humilitatis forma, quæ mundialis gloriæ con-

temptio, quis mortificationis apparatus, quod

ardentissimi amoris argumentum? Hæc om-

nia quidem dicere sacer voluit historicus, cùm

dixit: & capillis capitis sui tergebat. Quando sci-

licet non utcumque tergebat, sed nondum lo-

tos & abstersos, in quo majus emphaticę locu-

tionis pondus reponendum, & per otium ab

alijs, quibus suppetierit, exornandum.

  168. Quia verò dixi in ea, quæ ante pas-In unctione|ultima etiā|lacrymis pe-|des irrigati.

sionem Christi unctio extitit, iteratam etiam

ablutionem repertam: videndum restat an illa,<-P>

@@0@

@@1@§. IV. Circa III. Part. Tituli, de Magdalenæ convers. &c. 57

<-P>& qualis fuerit. Evangelistæ enim sancti nul-

lam lacrymarum faciunt mentionem. Et Divus

quidem Joannes, qui de præfato obsequio plu-

ra exhibuit, id tantùm habet, quod vidimus nu.

136. unctos scilicet Christi pedes & extersos.

Nihilominùs & lavacrum lacrymis præstitum

ipsi odoratissimo illo unguento jucundius, asse-

rendum. Quod quidem in sacro hymno illius

Festi ad Matutinum satis habetur expressum;

sic enim ille:




Maria castis oculisEcclèsiæ|Hymnus.

Lambit Dei vestigia,

Fletu rigat, tergit comis,

Detersa Nardo perlinit.

De Nardo enim nihil in unctione priori, quæ

non ita nobili liquore peracta, ut docti affir-

mant Interpretes. Et quod de illius excellen-

tia proferunt, id satis indicat, de quo & additur:

& domus impleta est ex odore unguenti. v. 3. & utIoan. 12.|v. 3.

ex Nardo fuerit illud prius unguentum, eo in

genere varietas est, & nobilitatis gradus. Quod

quidem B. Petrus Damianus lib. 2. Epist. 2. ex

rei significatæ diversitate deduxit, & sic ait:

Beata illa peccatrix priùs pedes Domini unguentoB. Petrus|Damianus.

unxit, postmodum alabastrũ unguenti pretiosi super

caput recumbentis effudit. Caput Christi Deus, pe-

des Christi servi Dei, &c. Tunc ergo Beata pec-

catrix, tunc, tunc fletu rigavit pedes Domini,

cùm & Nardo odoratissimo perlinire satage-

bat. Non enim poterant oculi suo deesse offi-

cio, quando & capilli diligenter instabant suo,

& labia castis osculis, id quod jam priùs ege-

rant, peragebant.

  169. Id quod colligere etiam ex eo licet,

quod in defensionem præclari illius facinoris à

Domino dictum: Mittens enim hæc unguentumMatth. 26.|v. 12.



hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

Matth. 26. v. 12. Circa quod licet communi-

ter dicant Interpretes, Magdalenam ChristiEx mysto-|rio unctionis|pro Christi|morte lucu-|lenta pro-|batio.

mortem jam instare non cognovisse, & ita ob-

sequium illud non eo animo factum, ut unge-

ret moriturum, digna amoris tanti usa præven-

tione. Affirmant nihilominùs unctionem hu-

jusmodi ita Spiritus sancti instinctu præstitam,

ut juxta ipsius intentionem ad morituri Chri-

sti honorem fuerit ita directa, & sic executioni

mandata, ac si mortis jam proximæ plenam

notitiam habuisset. Et maximè ex instinctu Spi-P. Cornelius



ritus sancti, quo ipsa licet nesciens acta, ungendo

quasi præsagijt, & divinavit proximam Christi

mortem & sepulturam, ait P. Cornelius post ad-

ductos alios. Ex quo & lacrymas intervenisse

non videtur posse rationabiliter dubitari. Sic

etenim Spiritus sanctus permovebat illam ad

exequiale illud officium, ut in eo non defice-

ret, quod est illi maximè genuinum, fletus in-

quam, qui & erat in ipsa lacrymarum inunda-

tione futurus. Maria autem stabat ad monumen-



tum foris plorans. Joan. 20. v. 11. Ubi nullius al-

terius lacrymæ recensentur. Circa quod Car-

dinalis Toletus in Ioan. 12. circa Vers. 7. cùmCardinalis|Toletus ut|videatur|ad versari,|cui fit satis.

ita scribat: Nondum Maria hæc sciebat: tamen



Spiritu sancto ducebatur ut faceret id, quod sepul-

turæ erat officium, & mortis indicium. Circa vers.

3. sic ait: Lucæ 7. Lacrymis lavit, & capillis



tersit, & posteà unxit: at lacrymæ hic defuerunt,

quia non tunc ad Dominum à peccato converteba-<-P>@@

<-P>tur ut prius: tergebat autem à pulvere pedes, ut

ungeret posteà unguento. Sic ille: qui ut negaret

lacrymas mirum est quàm debili motus fuerit

fundamento: ex eo scilicet quòd tunc non se

ad Deum, ut priùs convertebat: ac si solæ con-

versionis lacrymæ in ipsa fuerint, aut indecens

aliquid in convivio illæ præ se tulissent. Tersit

crinibus ut ungeret pedes Domini. Inusitatum

hoc in convivijs genus officij: & ungi pretio-

sissimo unguento pedes capiti aliàs declinato,

& sic capillis, de quo Horatius Lib. 1. Od.




Fregit coronatus nitentesHoratius.

Malobathro Sirio capillos.

Et erat Malobathrum Nardinum unguentum,

de quo ibi Interpretes. Jam quòd non solùm

ungerentur pedes, sed quod etiam nobilissimæ

& formosissimæ mulieris crinibus tergerentur:

à consuetudine nimis quantùm peregrinum.

Et tamen sic actum. Quid ergo si & lacrymæ

ardentis devotionis additæ? Eas equidem mi-

rari nullus potuit, qui præfata conspexit. Vel

si obmurmuravit cum Iuda, habuit profectò

optimum in Christo defensorem, qui opus

cùm laudavit, nihil in eo, quod non esset lau-

dabile, deprehendit. Credo equidem Cardina-

lem Toletum hæc dulcia devotionis stillicidia

minimè negaturum, cùm minimè sit credibile

potuisse cor illud adeò erga Christum tenerè &

ardenter affectum in illo pleno pietatis officio

se à lacrymis continere. Bonæ lacrymæ, in quibusD. Ambro-|sius.



non solùm redemptio peccatorum, sed etiam refectio

est justorum. Sic D. Ambrosius in Cap. 7. Lucæ

circa historiam conversionis, de qua agimus,

ut in conversa & peccatorum redemptionem

conciliaverint lacrymæ, & panes fuerint die

ac nocte, ut illam in convivio dicto, etsi mi-

nistrantem cum sorore, sed altiori ministerio,

refectam tamen plenissimè censeamus.

  170. Potest tamen circa Hymnum, de quoObiectioni|fit satis ex|Invitatorio|de Conver-|sione.



suprà, ex eo argui quòd pro Matutino assi-

gnetur, cuius Invitatorium ad conversionem

spectat, sic enim illud: Laudemus Deum nostrum

in conversione Mariæ Magdalenæ. Hymnus ergo

qui statim sequitur ad eamdem debet pertinere.

Et ita quidem videtur tenere P. Gregorius Va-

lentianus in sua Hymnodia. Ad quod respondeo

in Festo Divæ Magdalenæ non ejus solam ce-

lebrari conversionem, sed natalem diem, ob

excellentem vitæ sanctitatem: unde illius ma-

gnalia in hymno pro Vesperis, qui Cardinalem

Bellarminum habet auctorem, conversionem

subsecuta concinenda proponuntur.




Adstare non timet Cruci,

Sepulchro inhæret anxia,

Truces nec horret milites,

Pellit timorem charitas.

Debuit ergo & memorabile illud non omitti

facinus tantoperè à Christo celebratum: Amen

dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evan-Quanti un-|ctionem se-|cundam|Christus|fecerit.

gelium in toto mundo, dicetur & quod hæc fecit in

memoriam ejus. Matth. 26. v. 13. Quod qui-

dem non ita de Conversione ab illo pronuntia-

tum, licet ita revera futurum neutiquam

ignoraret. Cùm autem in nulla alia parte sa-

crorum officiorum, hæc inveniatur memoria,

videtur equidem asserendum in præfato hym-

no contineri. Quòd autem in Invitatorio sola<-P>

@@0@

@@1@58 Recognitio V. Epithalamij Christi.

<-P>conversio memoretur, ex eo accidit quòd

Evangelium in Festo decantandum de conver-

sione tantùm sit, illaq́ue satis celebris & plau-

sibilis habeatur, dignaq́ue ut speciali celebre-

tur memoria, sicut D. Augustini conversio

apud suos, & in Martyrologio Romano die 5.



Maij, & Evangelium quidem de conversione

semel & iterùm aliàs ab Ecclesia proponitur,

sed non ut festivitatis fundamentum, benè ta-

men ut exemplar pœnitentiæ illis temporibus

opportunum. Quando ergo de Festo agitur,

expedit quidem ut conversionis adeò memora-

bilis mentio inter exordia statuatur; sed & pa-

riter oportet ut alterius facinoris, quod Chri-

stus memorandum ita voluit, sua etiam ex-

pressio juncta festivis vocibus audiatur. Posset

autem quis dicere in præfato hymno utriusqueSpecialis|dicendi mo-|dus non ple-|nè admissus

unctionis mentionem haberi, quia id, quod in

eo dicitur, utrique potest applicari, & ita Invi-

tarorio proximè stanti respondere, ac memoriæ

à Christo promissæ habitam rationem. Sic

etiam illud Cant. 1. v. 11. Dum esset rex in ac-Cant. 1.|v. 11.



cubitu suo, Nardus mea dedit odorem suum, utri-

que congruit unctioni, & quod ad priorem

spectat, tunc fuisse impletum affirmat P. Cor-

nelius in Lucæ 7. v. 38. unde & illam Nardi

factam unguento videtur arbitrari. Quod qui-

dem in verosimile non apparet: sed cùm id,

quod de Nardo dicitur, in priori unctione sit

incertum, cur enim illud tacuisset Evangeli-

sta, quod in posteriori Spiritus sanctus adeò

curavit expressum? & Ecclesia certiora consue-

verit amplecti, id, quod priùs est dictum, ve-

rosimilius judicandum. Et Divus quidem Mat-

thæus unguentum tantùm pretiosum protulit

cum alabastro: & proptereà à D. Marco, quod

circa hoc videbatur deesse, suppletum, dum

dixit Alabastrum Nardi spicati pretiosi. Mar. 14.

v. 3. & à D. Joanne plenius. Noluit enim Chri-

stus rem adeò sibi gratam sine suis nobilibus

circumstantijs in Evangelica historia memora-

ri. Pro quo hæc satis.




RECOGNITIO

QVINTA.


Circa Partem Quartam Ti-

tuli,

§. I.



Versiones aliauæ, & pro Divini Verbi pro-

cessione notanda doctrina.

Ad Num. 761. & 767.



171. IN priori num. erroris nihil: addendæVersiones|apud D.|Chrysost.

tamen Versiones, quæ apud D. Jo-

annem Chrysostomum extant, ex

quibus prior adducta à Nobis ex Sym-

macho apud Divum Hieronymum, scilicet:

Intelligentiæ canticum in Dilectum. Secunda sic

habet: Scientis Canticum propter amicitiam.

Cui videtur respondere adducta etiam cum<-P>@@

<-P>præcedenti ex Aquila: Scientis Canticum amo-

ris. Ut sit idem ac propter amicitiam composi-

tum: non quidem humanam, sed divinam. Hoc

autem cùm sequentem Partem spectet, non estCanticum|propter ami-|citiam Deo|gratissi-|mum.

hoc loco discutiendum. Sit interim dixisse sa-

tis rem esse magnam scire propter amicitiam

canere, & Deo gratissimam. Surge, amica mea,



speciosa mea, & veni. Sic divinus Sponsus Cant.

2. v. 13. Qui & statim: Sonet vox tua in auri-



bus meis: vox enim tua dulcis, & facies tua decora.

v. 14. Quia ergo amica, vox ejus expetitur,Cant. 2. v.|13. & 14.

& voluptati præfertur aspectus, audiri priùs,

quàm videri ab æquissimo æstimatore deside-

ratur & petitur. Ubi quod interpositum ab

Sponso sua est dignum pensatione: Columba



mea. Sed quale in columba pro cantu guttur?

non equidem suave, ut vox ab ea dulcis possit

expectari. Audiendus Plinius lib. 10. Cap. 35.Qualis co-|lumbæ can-|tus.|Plinius.

sic locutus: Cantus omnibus similis, atque ille trino



conficitur versu, præterquàm in clausula gemitu.

Hæc ille Unde à Ruperto circa citatum locum

confictum nomen Gemituosa. Neque cantum

agnoscunt alij sed murmur: Non murmura ve-



stra Columbæ. In Epithalamio Gallieni. Talis

autem cùm sit vox, talis cantus, dulcis habetur

Sponso, & corditus desideratur audiri quia

propter amicitiam, quandoquidem amicæ: Veni

amica mea. Utinam sic rauci cantemus, soli

enim sic rauci merentur non audiri tantum-Amicitiæ|exempla.

modò, sed exaudiri: non enim graculi, sed

columbæ ad canendum invitantur, quia &

amicitiæ nativa exemplaria, ut apud multos,

ex quibus Ulysses Aldrovandus in Ornitheo-Nulla vera|nisi munda.



logia Lib. 15. Cap. 1. Et quidem columba mun-

dissimum est animal, unde Ovidij illud:




Aspicis ut veniant ad candida tecta Columbæ,Ovidius.

Accipiat nullas candida turris aves.

Ex quo & habemus, ubi munditia abest, veram

amicitiam non posse constare. Unde apud Au-

ctorem de imitatione Christi, quisquis ille fue-

rit, Lib. 3. Cap. 42. sic Dominus loquens indu-Auctor de|contemptu|mundi.

citur: Sine me non valet, nec durabit amicitia:



nec est vera & munda dilectio, quam ego non copu-

lo. Sic ibi. Et Nos ad alia veniamus.

  172. Num. 767. circa locum Eccli. 24. v.Error circa|Vers. 41.|Eccli. 24.

41. Ego quasi fluvij Dioryx, apparet error, tum

quia non Vers. 40. sed 41. habetur ille: tum

potissimè, quia non Fluvij, sed Fluvius legitur,

& Diorix, cùm scribendum sit Dioryx. In quo

Franciscus Lucas nobilem emendationem ag-

noscit ita scribens: Nobilis hujus loci emendatio,Franciscus|Lucas bene|circa illum.



qua Fluvij scriptum est casu genitivo, pro eo, qui

vulgò legitur, nominativus Fluvius, & Dioryx

trissylabum pro dissyllabo Doryx, quod quidam

pejus legunt Dorex, alij peßimè Vorax. Primi erro-

ris occasio ex eo sumpta est, quod existimatum sit

Dioryx esse nomen proprium, quod est appellati-

vum, significans Græcè alveum. Sic ille, proptereà

adductus, ut appareat in quæ absurda incidat

præceps ignorantia, & quanta sit adhibenda

cura, ut sacri textus verba sua in nativa pro-

prietate conserventur. Primo enim commisso

errore, ad alios & alios pejores prioribus ve-

niendum. Et citatus quidem Scriptor, cùm

Dioryx non proprium, sed appellativum no-

men esse testetur, appellativorum lege illud

scribit dioryx, littera initiali minori. Nos au-<-P>

@@0@

@@1@§. I. Circa IV. Part. Tituli, Erga Divin. Verb. &c. 59



<-P>tem secuti Vulgatam lectionem more proprio-

rum scribimus Dioryx. Cur autem in VulgataCirca No-|men Dio-|ryx.


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   18   19   20   21   22   23   24   25   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin