ribus circa legis naturalis præcepta, & irrefra-
gabilibus pro certitudine Catholicæ religionis
argumentis ad unum illud firmissimum consi-
deratione directa principium: Deus fallere non
potest. Eia ergo fideles, eja pergamus feliciter,
quia & securi, & quia impoßibile est mentiri Deũ,
fortißimum solatium habeamus. Hebr. 6. v. 18.
@@0@
@@1@62 Recognitio V. Epithalamij Christi.
181. Sed est quod in ejusdem S. DoctorisCur D.|Chrysosto-|mus Hispa-|niæ non fe-|cerit men-|tionem.
discursu desiderari queat, qui de Christianis
locutus Provincijs, nullam Hispaniæ intulit
mentionem. An tunc nondum Christiana?
Minimè gentium, quæ Apostolica initiata
prædicatione, & successione felici promota,
donec prævaluit hæresis, ab Apostolico Rec-
caredo, ut superiùs vidimus, cum regno pariter
abjurata. Neque ita prævaluit hæresis, ut non
multa Hispanorum millia pro Catholica fide
steterint, quorum defensionem sanctus Her-
menegildus suscepit, pro ea Martyr inclytus,
& pro quibus etiam D. Leander ad Imperato-
rem obivit legationem, Constantinopolim pro-
fectus, de quo historiæ & nostræ & aliorum.
Quanti autem habenda Hispania fuerit non
ignotum Divo Chrysostomo, ut ex ijs con-
stat, quæ ipse habet scribens in Episto-
lam ad Romanos, & Divi Pauli ad eam
profectionem exponens, de qua ille Rom. 15.Rom. 15.|v. 24.
v. 24. sic habet: Cùm in Hispaniam proficisci cœ-
pero, spero quòd præteriens videam vos. CircaQuam bene|affectus|erga illam|D. Paulus|ab eodem|illustratum.
quæ sic illustrissimus & subtilissimus Interpres
nomine Apostoli loquens: Desiderium veniendi
ad vos multis jam annis habeo. Non ideò venire
cupivi, quòd otium agam, sed ut desiderium, quod
jam olim parturio. tandem pariam: deinde ne &
istud eos rursus inflaret, observa quomodò illos ob-
stringat dicens: Quandocumque in Hispaniam
perrexero, spero fore ut in itinere videam vos.
Proptereà si quidem illud posuit, ne sibi nimiùm
placeant. Simul enim & dilectionem suam osten-
dere vult, & prohibere ne nimiùm gloriantur.
Hæc ille, qui circa verba alia ex Vers. eôdem
& à vobis deducor illuc, quibus illa similia Vers.
28. Per vos proficiscar in Hispaniam: ita subdit:
Vnde & rursus, ne dicant, Ergo itineris sui parer-
gon nos facit, subjungit: Vt à vobis perducar illuc:
hoc est, ut vos ipsi mihi testes sitis, quod non propter
vestri contemptum, sed ipsa neceßitate tractus,
transcurram. Sic Homil. 29. Juxta quæ habe-
mus in primis D. Paulum Hispanos prętulisse:
& rem adeò eximiam illa in profectione ad
ipsos studium judicasse, ut si erga Romanos
tale ostendisset, ex eo jactabundi ipsi evaderent
nimiùm quantum gloriantes. Habent ergo
Hispani unde possint, sed in Domino, gloriari.
Addit Doctor sanctus semel & iterùm à Ro-Quæ major|necessitas|profectionis.
manis deducendum in Hispaniam futuris ne-
cessitatis testibus in Apostolica contentione.
Major ergo erat necessitas profectionis ad il-
lam, & divinus Spiritus peculiari jam tunc
providentia negotium stabiliendi in illa fidem
perurgebat. Cùm ergo ita fuerit erga illam D.
Paulus affectus, idq́ue profundus adeò habue-
rit perspectum Interpres, & suis commentarijs
illustrarit, non potuit non Paulum tantopere
suum eo in affectu dignis tanto spiritu ardori-
bus, imitari. Sed cur de illa tacuit, alijs mino-
ribus regionibus memoratis? Nescio sanè. Et
cùm de affectu constet, de silentio non mul-
tùm curandum, nec pro eo discursiva facultas
fatiganda. Tacuit forsitan, quia notissimum.
Quòd si hoc non placet, dicant qui instabunt
cur tres Evangelistæ miraculum Christi om-
nium maximum, suscitationem inquam La-
$unclearari tacuerunt, quam unus Joannes tantùm<-P>@@
<-P>enarravit? Adfuit illi D. Matthæus, & unusSuscitatio-|nem Lazan|cur tres|tacuerint|Evangeli-|stæ.|Ioan. 11.|v. 44. & 45.
ex ijs fuit, qui ligatum manus & pedes institis
Domino jubente solverunt, cùm Dixit eis: Sol-
vite eum, & sinite abire. Joan. 11. v. 44. & 45.
Quia enim miraculum illud tanta erat eviden-
tia diffamatum, tanta manifestatione declara-
tum, ut loquitur D. Augustinus Tract. 50, in
Ioannem: existimare potuit non fuisse tunc
temporis necessariam narrationem, nec teste
tanto indigere, qui dicere cum Joanne posset.1. Ioan. 1.|v. 1.
Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, &
manus nostræ contrectaverunt. 1. Joan. 1. v. 1. Ab
Apostolis enim solutus Lazarus, ut affirmat
D. Gregorius Homil. 26. in Evang. & lib. 21.
Moral. cap. 9. ut mystica indicaretur solutio
Apostolorum judicio facienda in peccatorum
absolutione: pro quo & multi alij, & Nos
ad alia.
§. III.
Errores correcti cum Virginis laude pecu-
liari.
182. NVm. 801. col. 3. positum monte proCorrecti|errores typo-|graphici.
mente. 807. col. 2. Locuti pro locutum.
col. 3. Procedent, pro Procedet. 814. col. 2. Que-
retur pro quereretur. 820. col. 2. dicente pro di-
centem. col. 3. privilegium pro specilegium. 821.
col. 2. Luretus pro Iuratus col. 3. Crepelæ
pro creperæ. Ubi circa priorem tantum errorem
inquiri potest an possit vero aliquo sensu susti-
neri. Sermo erat de Virginitate Deiparæ, qua
Dei Filium ad carnem ex ipsa assumendam
suavissimè provocavit. Et D. Bernardi aucto-
ritate præmissa, qui de cogitatione pacis apud
Ierem. 29. v. 1. sic dixerat: Descendit, itaque co-Circa Virgi-|nem an mōs|pro mente|sumi queat.
gitatio pacis in opus pacis: Verbum caro factum est
&c. in Sermone de Aquæ ductu: hæc subsump-
ta: Descendit inquam mediante Virgine, non ea
solùm ratione, quia de illa carnem, cui uniretur,
assumpsit: sed quia virginitatis prærogativa, &
singulari illa cogitatione, quæ ceu coma à capite, ab
illius mente, in qua Dei sermo vivus & efficax ma-
gister aderat, procedebat, ad suum venit &c. Ubi
quod ad comam attinet, ad locum ex Cant. 7.Cant. 7.|v. 5.
v. 5. Comæ capitis tui &c. referendum, quod
ad cogitationem Virginis spectare fuerat præ-
libatum, & ad illam ante alias servandæ Vir-
ginitatis. Illa ergo à monte Virginis velut à
capite in opus illud omnium maximum assum-
ptæ carnis à Verbo ex ipsa descendit. Circa
hoc Difficultas, an scilicet dici queat non so-
lùm à mente, sed etiam à monte descen-
disse.
183. Et quod ad veritatem rei ipsius spe-Mons illæ|super verti-|ces mon-|tium.|Isai. 2. v. 2.
ctat, ita quidem potest dubio procul affirma-
ri. Mons enim Virginis mons est in vertice
montium, de quo Isai. 2. v. 2. Et erit in no-
vißimis diebus præparatus mons domus Domini in
vertice montium. Quem locum D. Gregorius.
quem damus nu. 879. de Christo exponit, uti
consonum alteri Ezech. 40. v. 2. & dimisit meInstar|Christi.|Ezech. 40.|v. 2.
super montem excelsum nimis. Et cùm ita sit, lo-
cum eumdem Virgini adscribit scribens in 1.
Reg. 1. ubi satis nota & celebris illius extat laus<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa IV. Part. Tituli, Virginis laus &c. 63
<-P>in divinis officijs consecrata. Et quidem pro
Christo est illa satis eximia; quæ ex eo sumi-
tur, quòd ab Ezechiele sit non solùm dictus
mons, sed excelsus nimis: Quia non solùm homo,D. Grego-|rius Ma-|gnus.
sed ejusdem humanitatis conceptione, quæ ab eo
assumpta est, Deus & homo. Nec solùm homo ultra
homines, sed homo etiam super Angelos factus. Sic
Doctor sanctus. Itaque dum mons nimis ex-
celsus dicitur Christus, id satis visum Pro-
phetæ ut excellentia Dei hominis supra homi-
nes & Angelos exaltata intelligatur. Atque
Virgo non solùm mons excelsus, & nimis ex-
celsus prædicatur ab Isaia, sed ita excelsus ut
sub se habeat montium omniũ vertices: subli-
mitas ergo illius incōparabilis est, & supra om-
nis æstimationis pondus elevata. Ubi non jam
de eminentia Maternitatis agitur, sed de illa,
quæ ad mentis culmen ratione sanctitatis spe-
ctat, & ita ad merita, quibus illam potuit pro-
mereri. An non mons sublimis MARIA, quæ, ut
ad conceptionem æterni Verbi pertingeret, merito-
rum verticem supra omnes Angelorum choros usque
ad solium Deitatis erexit? Sic Doctor sanctus.
Cùm ergo inter merita, quod ad Virginitatem
spectat, illa fuerit singularis cogitatio, quæ il-
lius votum sine exemplo, aut præcepto, sed
æmulatione Angelicæ puritatis elicuit, dici
meritò potest à monte descendisse, nec solum
à monte, sed ab eo qui fuit supra montium
vertices constitutus.
184. Hinc singularis illa vocatio SponsiEx monti-|bus vocata|ut corone-|tur.|Cant. 4.|v. 8.
mysterijs plena, inter quæ & quod modò per-
tractamus, Cant. 4. v. 8. Veni de Libano sponsa
mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite
Amana, de vertice Sanir & Hermon, de cubilibus
leonum, de montibus pardorum. Ecce tertiò voca-
tam sponsam, vocatam sanè eam, quæ inter
sponsas unica Cap. 6. v. 8. vocatam inquam
Mariam, veni, veni, veni. Venit enim quando
cumulata meritis in Conceptione purissima in
mundum per nativitatem intravit. Unde in
verbis immediatè præcedentibus de illa extat
luculenta mentio elogio illo celebri: Tota pul-
chra es amica mea, & macula non est in te. v. 7.vers. 7.
Venit quando præsentata in templo, ut ibi me-
rita incrementis ineffabilibus adaugeret. Ve-
nit quando ad Maternitatis gloriam advocata.
Et de Libano quidem venit, semel & iterùm
nominato, de Amana, Sanir, & Hermon. Quan-
do ergo est constituta Mater, jam supra mon-
tium culmina præeminebat. Sed nominari ge-
minata compellatione oportuit Libanum, quia
idem est ac Candidus; ut virginitatis singulare
meritum & geminata puritas notaretur, in
statu puellari, & connubiali. Id autem quod
de cubilibus leonum, & montibus pardorum
dicitur, Victricem indicat, utpotè quæ caput
insidiatricis serpentis pede triumphali contri-
vit, juxta dicta in Titulo nu. 76. & 634. Ubi
quidem licet non dicatur mons, sed supra mon-
tium vertices coronanda; dici tamen & mons
pariter potest, qui enim cum Christo montem
ascendit, & ipse mons redditur, omnes eas sibi
felici ascensu qualitates concilians, quæ in
montibus possunt, uti præcipuis terræ portio-
nibus, celebrari. Unde illud D. Ambrosij inVt sit etiam|mons.
Lucæ Cap. 6. Factis sublimioribus in hunc mon-<-P>@@
<-P>tem ascende, & sequere Christum, ut ipse esse monsD. Ambro-|sius.|Psal. 124.|v. 2.
poßit, Mentes enim in circuitu ejus. Psal. 124.
v. 2. Sic ille. Cùm ergo factis sublimioribus
stet hic fortunatus ascensus, ut esse quis mons
possit: in Virgine fortunatissimus ille, ut esse
mons & illa posset, circa quod Richardus à S.
Laurentio. Ut autem id quod dictum de mon-
te est, non appareat à laudatis capillis alienum,
sequitur statim: Vulnerasti cor meum Soror meaCant. 4.|v. 9.
sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuo-
rum, & in uno crine colli tui. v. 9. Id quod ad
cogitationem illam perpetuæ virginitatis me-
ritò referatur. Si dicas propositam expositio-
nem videri voluntariam. Dicam quod in ea
continetur esse verissimum, & in tanta inter-
pretandi varietate locum esse & piæ conside-
rationi nostræ novam laudandi Virginem sem-
per quærenti viam, artem, rationem. Stet ergo
errorem præfatum quod ad rei veritatem atti-
net posse tolerari, ex eo felicem, quòd nobis
pro laude aliquali exhibuit occasionem, quan-
do & quærendæ illæ ut Virgineum illud vati-
cinium luculentissimè impleatur: Beatam meLucæ 1.|v. 48.|Prov. 18.|v. 1.
dicent omnes generationes. Lucæ 1. v. 48. Sicut
enim occasiones quærit, qui vult recedere ab ami-
co: ita & qui conservare amicitiam desiderat,
occasiones debet impendendis obsequijs quæ-
ritare.
§. IV.
Ex errorum quorumdam tenebris lux do-
ctrinæ utilis.
Circa locum ex Cant. 5. v. 10.
185. LEviores omitto circa Parallelum 5.Propriè pro|Propria, ut|stare possit.
Fortè & talis ille nu. 834. ubi sic ha-
betur: Partibus ea quæ sunt compositis propriè, so-
lent adscribi. Ubi quidem Propria debuit appo-
ni. Sed numquid lectio talis poterit tolerari?
Utique, ex constructione nota verbi substan-
tivi cum Dativo, quando habere significat,
immò & duos admittere observatum à P. Em-
manuele Alvaro ex Institutione Grammatica Lib.
2. Cap. 3. loco Ciceronis adducto ex Lib. 2. Epist.
Ad Atticum. Et posuit innumera ex alijs, sicut
& ex Cicerone illud Lib. 1. Officiorũ: Ampla do-
mus dedecori domino sæpè fuit. Cùm ergo dicitur,
Quæ compositis propriè sunt, idem est ac quæ com-
posita propriè habent. Nihilominùs Propria de-
buit apponi ad majorem claritatem. Exempla
autem pro veritate illa sunt plurima, & pro eo
Carmen,
Partibus attribuit totum commune Prolepsis.
Sapient. 8. v. 20. illustre illud: & cùm essem ma-Sapient. 8.|v. 20.
gis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Ubi
juxta complures Interpretes apud P. Corne-
lium sensus est: Cum anima beneficio creationis
valde curet bona, ejusdem Creatoris munere corpus
est ipsi provisum proportione servata, & ita purum
& optimè temperatum. Ubi cùm de anima lo-
quatur tantùm, venisse ad corpus se ait ille, qui
anima & corpore loquebatur.
186. Num. 836. locus Exodi 12. v. 29. itaError sine|fundamẽto.|Exodi 12.|v. 29.
extat: Nam percußit Dominus Corpus primogeni-
tum &c. Non video autem unde sic talis error<-P>
@@0@
@@1@64 Recognitio V. Epithalamij Christi.
<-P>potuit obrepere, cùm in textu sit, & inde fide-
liter trāsumptum. Percußit Dominus omne primo-
genitum. Quid enim Corpus cum Omne? CùmSicut in il-|lis, qui ex|malitia pec-|cant.
errori aliquale soleat esse fundamentum. Sed
errorum caussæ quærendæ non sunt semper in
rebus, cùm esse illæ soleant in errantium pra-
vitate. Hæc cogitaverunt, & erraverunt. Sic de
talibus Sapiens. Et unde errorum caussæ? Ex-Sap. 2.|v. 21.|Psal. 94.|v. 10.
cæcavit enim illos malitia eorum. Sapient. 2. v.
21. Tale & illud ex Psal. 94. v. 10. Quadra-
ginta annis offensus fui generationi illi: & dixi:
Semper hi errant corde. Errare corde, errare ex
malitia est, ut non tam menti, quàm volun-Tales hære-|tici.
tati error debeat imputari. Tales hæretici: un-
de hæresi peculiari quodam titulo à Sacris Ca-
nonibus, & Doctoribus, pravitatis titulus ad-
aptatur, cùm dicitur, hæretica pravitas, & non
hæreticus error, quia illi ex notissima & ge-
nuina errant pravitate. Unde & hæreticorum
Patriarchæ Simoni dictum à D Petro: In felleAct. 8. v. 12|13. & 14.
enim amaritudinis, & obligatione iniquitatis, video
te esse. Act. 8. v. 13. Nihil de errante intelle-
ctu ille, sed negotium totum ad fel invidiæ, &
iniquitatum vincula censuit referendum. Un-Eorum dif-|ficilis con-|versio.
de & talium difficilis solet esse conversio: quod
ab eodem summo Ecclesiæ Pastore significa-
tum verbis ante dictis, dum ait: Pœnitentiam
itaque age ab hac nequitia tua, & roga Deum: si
fortè remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. v. 12.
Si fortè, inquit, ut difficultatem innueret seriæ
conversionis, quod re ipsa accidit. Cùm enim
dixisset: Precamini & vos pro me ad Dominum
v. 14. Simulata pœnitentia fuit, nihil melior
redditus Apostolica monitione. Et his similia
frequenter experimur.
187. Error alius ante præfatos prostat n.Correctus|error alter|cum notan-|da doctrina.
832. col. 3, qui ad propositum titulum perti-
net ob gravitatem materiæ, & ideò ad postre-
mum locum reservatus. Sic ergo ibi post ad-
ductum locum Cant. 5. v. 10. Dilectus meus can-Cant. 5.|v. 10.
didus & rubicundus indicatus in titulo. Vbi plu-
res Interpretes ruborem ad Paßionem referunt, in
qua Sponsus suo est sanpurpurissatus &c. Pere-
grina profectò & inaudita Latinis vox Sanpur-
purissatus. Sed quæ facili correctione censuram
reprobantis submovebit: non enim una est
dictio, sed ex duabus, interposito syllabarum
defectu, deformata, legendum enim sanguine
purpurissatus. Et cùm hoc pacto de errore con-
stet, & legitima correctione, est eo loco aliud,
circa quod oportet aliquantulùm immorari.
Dictum ibi sic. Candor resurgenti videtur com-
modißimè respondere. Non sunt ita multi qui sicChristus|passione ru-|bor, candi-|dus resurre-|ctione.|D Hierony|mus.
sentiant (sicut sunt pro Passione) sed sensus ap-
paret ex antithesi magis commendandus, ut quæ
patientem induxit, (Sponsa) non obliviscetur re-
surgentem. Sic ibi, quod ut feliciùs decurrat,
confirmandum modò D. Hieronymi auctori-
tate, qui multorum instar; scribens enim sic
ille in Isaiæ Caput 63. Vnde & in Cantico dici-
tur Canticorum: Fratruelis meus rubicundus &
candidus (juxta Septuaginta) rubicundus in Pas-
sione, candidus in Resurrectione. Interrogant igi-
tur Angeli rei novitate perterriti (Psal: 23. v, 8.
Quis est iste Rex gloriæ?) Mysterium enim Paßio-
nis & Resurrectionis Christi secundùm Apostolum
Paulum (1. Cor. 2. v. 7.) cunctis retrò genera-<-P>@@
<-P>tionibus fuerat ignoratum. Hæc Doctor Maxi-
mus. Et alia juxta illud citati Cap. 63. v. 1.
Quis est iste, qui venit de Edom? &c. Ubi, sicut
& in Psalmo 23. Angelos loquentes agnoscit.
Sic autem candidum in Resurrectione procla-
mat, ut & rubicundum etiam velit; unde &
Angeli ad ruborem stupent, dum rogant: QuisIsaiæ 63.|v. 1.
est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bos-
ra? v, 1. Quod autem ad candorem spectat,
Iste formosus in stola sua. Ibidem. Circa quod
D. Hieronymus nihil speciale, lectorem mit-
tens ad Psalmum nostrum propter dicta ibi
Accingere gladio tuo. Specie tua & pulchritudine
tua &c. Sic concludens; Pro quo Septuaginta
transtulerũt βία μετὰ ὶρχιΘ, id est violentia cum
fortitudine. Quod quem sensum habeat prudens le-
ctor inquirat. Sic ille, qui in ijs, quæ non expo-
nit, prudentis lectoris inquisitionem appellat.
Cùm ergo circa id, quod ad stolam gloriosamVestis quo-|modo rubra|& candida.
spectat, nihil dixerit, licebit Nobis pro modu-
lo prudentiæ nostræ id juxta ipsius mentem
de candore resurgentis explicare. Et quidem
cùm apud Prophetam non unica tantùm vestis,
sed vestes proferantur, Tinctis vestibus de Bosra.Quid vul-|nera.
Utrique colori locus esse proprius poterit, & in
sacris quidem vulneribus quod ad ruborem at-
tinet satis perspicuum apparet. In quibus
etiam post resurrectionem candorem æternæ
lucis Ecclesiæ spiritus recognoscit & prædicat
in sacro hymno dum canit:
In carne Christi vulnera
Micare tamquàm sidera
Mirantur, & quidquid viderant
Testes fideles prædicant.
Dostları ilə paylaş: |