iungit Augustinus, an potest aliquando iniustum esse,
vt mali miseri, boni autem beati sint: aut vt honestus
& grauis populus ipse sibi magistratus creet, dussolu-
tus verò, ac nequam ista licentia careat? Video hanc
æternam & incommutabilem esse legem. Et, ibidem. Vt
igitur breuiter æternæ legis notionem, quæ impressa nobis
est, quantùm valeo, verbis explicem, ea est, qua iustum
est, vt omnia sint ordinatissima. Nec enim vlla vis, vl-
lus casus, vlla rerum labes vnquam effecerit, vt iustum
non sit omnia esse ordinatissima, & lib. 83. quæstionum
quæst. 53. ait. Ex hac ineffabili, atque sublimi rerumLexæterna est|immutabilis.
administratione, quæ fit per diuinam prouidentiam,
quasi transcripta est lex in animam rationalem. Sentit
ergo his locis Augustinus legem æternā, qua par-
te conuenit cũ naturali lege mentis nostræ, ipsam
imitante, & participāte, esse immutabilem, quoad
vim obligandi, & nunquam posse amittere hanc
vim. Consentit Arist. 2. Eth. cap. 6. ad finem, dicẽs:
Non autem omnis actus, nec omnis affectus suscipit me-
diocritatem: sunt enim affectus nonnulli, qui continuo
nomine suo sunt cumprauitate connexi: vt maleuolẽtia,
vt imprudentia, vt inuidentia: & actus identidem, vt
adulterium, furtum, homicidium. Hæc enim vniuersa,
& talia ita dicuntur, quia ipsa sunt praua, sed nō exu-
perationes ipsorum, atque defectus: circa igitur talia
nullum est tempus rectè agendi, sed semper delinquitur,
&c. Hæc Aristo.
Ad testimonium ergo D. Thomæ citatum pro53
1. sentẽtia, respondeo, quādo D. Thomas ait, DeũAdfundamẽ|ta 1. sentent.
in lege naturæ dispensare non posse, quia teste
Paulo, Deus fidelis est, seipsum negare non potest, nō est<-P>2. Tim. 2.
@@0@
@@1@90 Quæst. XCIV. Tract. XIV.
<-P>sensus, ideo non posse dispẽsare, quia promisit, vel
statuit non dispẽsare. Hoc enim modo etiā lex po-
sitiua esset indispẽsabilis, si Deus statuisset in eanō
dispensare, & prætereà si Deus potest absolutè in
lege naturæ dispensare, vnde scimus statuisse, aut
promisisse numquā in ea dispensare? Voluit ergo
D. Thomas naturalem legem esse indispensabilemDeus cur in|lege naturæ|dispensare nō|possit.
propriè, quia dispensare propriè in lege naturæ es-
set facultatem dare agẽdi contra rationem, quod
est cōtra iustitiam, quam Deus debet sibi ipsi, quẽ
negare non potest, faciẽdo aliquid Deo indignũ,
de quo bene Vazquez illo cap. 2. in fine.
Ad primùm autem, & secundum argumentum
factum pro eadem sententia, respondent aliqui, si
Deus auferret prohibitionem mẽdacij, verbi gra-
tia, ex eius voluntate dimanantem, mẽdacium fo-
re malum merè naturali, aut morali malitia, non
verò Theologali, & consequenter neque habitu-
rum propriam rationem peccati, quatenus auertit
nimirum à Deo, seu lege Dei; tunc enim nulla le-
ge Dei esset prohibitum: quia ratio naturalis sine
voluntate obligandi in Deo, non haberet rationẽ
legis saltem diuinæ: peccatum autem Theologicè
sumptum est dictum, factum, vel concupitum cōtra le-
gem diuinam, iuxta definitionẽ peccati, quam tra-
dit Augustinus 22. contra Faustum cap. 27. & de-
fendit D. Thomas quæst. 71. art. 6. Sed hic modus
dicendi sæpe à nobis reprobatus est, quia peccatũ
Theologicè, & moraliter sumptum idem est, nam
& Philosophi, & Theologi idem per peccatum
intelligunt, nempe defectum moralem, seu in mo-
ribus existẽtem, seu malũ morale. Deinde si Deus
ab omni actu posset auferre rationẽ peccati Theo-
logici, posset efficere, vt odium Dei, verbi gratia,
non esset peccatum mortale, nec dignum pœna
æterna: nam hoc ad peccatum Theologicum spe-
ctat: & quod ampliùs est, homines qui inuincibi-
liter ignorant voluntatem illam formalem obli-
gandi, quam aduersarij ponunt in Deo, & affirmāt
esse de essentia legis diuinæ, non peccarent mor-
taliter, etiam si in grauissimis agerent contra ra-
tionem, & propria dictamina naturalia euidẽtia:
quod est periculosum in fide. Nec dici potest, nonIgnorātia in-|uincibilis legis|naturæ dari|potest.
posse dari ignorantiam inuincibilem illius volun-
tatis, nam Theologi multi probabiliter eam negāt:
ergo multò magis posset inuincibiliter ignorari
ab aliis, vel saltem non cogitari, vel saltem igno-
rantia illa, aut inaduertentia posset esse tātum ve-
nialis: ergo illi non peccarent mortaliter odio ha-
bendo Deum, adulterando, occidendo, & similia
faciendo contra dictamen rationis, & confessarij
tenerentur examinare pœnitẽtes, an cogitauerint
de lege Dei, quando prædicta fecerunt, vel nō, &c.
Et pœnitentes tenerẽtur id explicare, ne confes-
sionẽ facerent diminutam, & tacerent totam ma-
litiam mortalem, quæ est in peccato, imò nisi ex-
plicarent se cogitasse, vel debuisse, & potuisse co-
gitare de lege Dei, quando illa fecerũt, omnes ip-
sorum confessiones essent nullæ, quia non expli-
cant malitiam Theologicam: quæ tamen est ma-
teria necessaria confessionis. Deinde, solum dicta-
men rationis sine vlla voluntate libera, vel natu-
rali se obligandi, obligat Deum, etiam Theologi-
cè, ad non mentiendum, ad seruandam fidem, &
promissionem, ad non prædeterminandum, incli-
nandum, iuuandum cōsilio, vel præcepto, vel spe-
ciali consilio homines, vt malè operentur. Ergo
etiam in homine ex solo dictamine rationis sine<-P>@@
<-P>vlla speciali voluntate Dei, obligandi illum resul-
tatet culpa Theologica & mortalis. Profectò Ari-
stoteles, & alij philosophi veram malitiam mora-Malitia pec-|cati in quo si-|ta sit ex Ari-|stotele.
lem, & rationem peccati, ex sola repugnantia cum
ratione, & natura rationali fatẽtur, & Sancti, ac fi-
deles in peccatis contra naturæ legem non aliam
malitiam ponunt, quam illam ipsam, quam philo-
sophi agnoscebant, & ratio ipsa demonstrabat, &
accusabat Rom. 2. ergo malè fingitur alia malitia
orta ex voluntate obligandi, plusquam ratio, &
natura obliget. Deinde ex locis Augustini suprà, &
ex D. Thoma quæst. 100. art. 8. ad 1. & 2. constat
legem æternam, vt conuenit cum naturali, & na-
turalẽ ipsam esse immutabilem secundùm rationẽ
legis, & vim obligandi: insinuant etiā legem æter-
nam, vel absolutè, vel saltem supposita creatione
hominum cum vsu rationis, vt exponit Caietanus
illo art. 8. non potuisse non esse in Deo. Voluntas
autem imponendi peculiarem obligationem vltra
eam, quæ ex ratione ipsa resultare potest, non est
necessariò in Deo: ergo obligatio, quæ modò est à
lege æterna, & naturali, & est necessaria ad pecca-
tum mortale, seu Theologicum, non pendet ab il-
la voluntate imponendi peculiarem obligationẽ.
Ex quo etiam reiicitur alia solutio dicentium,
Deum non posse dispensare in lege naturali, æter-
na, vel temporali, & sic facere omnia licita, quia
supposito, quòd voluit condere creaturas rationa-
les cum suo vsu rationis, non potuit non velle im-
ponere illis obligationem, quam sola ratio natu-
ralis non posset inducere. Nam quamuis aliqui vt
Fonseca tom. 3. metaphy. lib. 7. cap. 8. quæst. 4. sect.
5. & quæst. 5. sect. 4. & 5. & Vazquez 1. part. disp.
79. cap. 2. n. 11. & Suarez tom. 2. metaphy. disp. 30.
sect. 9. n. 13. & 34. aliiq́ue doceant, in Deo esse ergaIn Deo est ho|nesta quædam|complacentia|erga creatu-|rasproductas,|& producibi-|les.
creaturas, non solùm productas, sed producibiles,
& erga obiecta, quæ illi obiiciuntur, vt bona, &
honesta, quandam naturalem, & necessariā com-
placentiam, seu affectum simplicem complacẽtiæ:
tamen eam alij negant apud Suarez eadem disp.
sect. 16. à nu. 37. quorum sententiam ipse putat sa-
tis esse probabilem, & licet prior illa admittatur,
tamen nullus admittit in Deo necessariam volun-
tatem efficacem erga creaturas: quod est verum,
etiam si productæ, aut producendæ supponantur:
ergo etiam supposita natura rationali, & eius vsu
rationis, posset Deus nō velle imponere illam pe-
culiarem obligationẽ: sicut supposita productio-
ne substantiæ, potest non dare illi intellectum, &
volũtatem, cæterásque potẽtias, & passiones rea-
liter distinctas ab ipsa: nam talis volũtas obligan-
di cum creaturis rationalibus, etiam in suo vsu
rationis conditis, nullā habet necessariam conne-
xionem, neq; potest dari ratio conuincens, aut vr-
gens ad asserẽdam necessariam connexionẽ: ergo
saltem de potentia absoluta potuit Deus naturam
rationalem condere cum vsu rationis, nolendo
tamen imponere illis talem obligationem: & op-
positum derogat diuinæ potentiæ, & libertati, &
est paradoxum inopinabile, & singulare, pro quo
nullus profertur, aut inuenitur auctor, & præter
alias rationes, quibus reiecta est ista solutio, quæ
hanc quoque confutant, certè si ex peculiari vo-
luntate obligandi nasceretur obligatio, ea esset
dicenda positiua, non naturalis, nec enim potestMoralis obli-|gatio ex actu|naturali Prin|cipis resultare|non potest.
dici naturalis, quia resultet ex actu Dei naturali, &
necessario, ex suppositione creaturæ rationalis:
moralis enim obligatio ex actu naturali, & neces-<-P>
@@0@
@@1@Disput. V. Sectio. IX. 91
<-P>sario Principis resultare non potest, sed tantùm ex
libero vsu iurisdictionis erga subditos. Vnde si
Deus esset agens merè naturale, nulla alia obliga-
tio ex eius actu oriri posset, nisi quam dictamen
rationis per se inducit. Rectè ergo Vazquez disp.
179. cap. 2. in fine ait, obligationem legis non ex
voluntare aut verbo Dei pendere: sed ex naturis
rerũ, quas Deus inuertere non potest. Rectè etiam
Azor suprà docet, omnem obligationem ortam
ex voluntate diuina immediatè, & non ex ratione
naturali, posse ab eo tolli, seu relaxari: & malè ali-
qui iuniores dicunt, idcircò Deum non posse in
odio Dei, mendacio, & aliis similibus dispensare:
quia non potest ea non prohibere: sed necessariò
iudicantur à Deo mala, & ei displicent, licet non
possit prohibere ea exteriùs loquẽdo cum homi-
nibus: nisi loquantur de illo dictamine, vt partici-
pat vel participando in dictamine rationis. Sic
enim & non aliter potest habere rationem prohi-
bitionis. Vt enim in mente Dei latens, & non ma-
nifestatum, nec manifestandum, non habet ratio-
nem prohibitionis, vel legis, & multò minùs illa
simplex displicentia, cùm non obliget per se, sed
supponat obligationem diuini dictaminis partici-
pati vel participandi in simili dictamine creato.
Ad fundamenta ergo primæ opinionis respon-54
deo tertiò, obligationem legis naturalis, æternæ,Obligatio le-|gis naturalis,|& æternæ vn-|de nascatur.
& temporalis non oriri per se ex voluntate for-
mali obligandi creaturas rationales, sed ex ratio-
ne, & ex voluntate Dei producentis rationem,
quæ virtute est voluntas obligandi per rationem,
& iuxta modum, & mensuram ipsius. Quod verò
dicitur, nihil esse malum, nisi quia prohibitum
lege aliqua, non intelligitur præcisè de lege arbi-
traria, voluntaria, & positiua, sed de lege saltem
naturali consistente indictamine naturali Dei, &
creaturæ, & voluntate implicita obligandi per
rationem, vt necessariò obligare debet supposita
productione naturæ rationalis cum vsu rationis.
Quia ergo Deus non potest falsum facere dicta-
men suum, vel creaturæ, quod necessariò est ve-
rum, quia dictat esse turpe, quod turpe est, & ho-
nestum quod honestum est: ideo non potest pro-
priè in lege naturæ dispensare. Latè etiam per mu-
tationem materiæ iam diximus in multis dispen-
sare non posse: vt in hoc quòd odium Dei sit lici-Deus non po-|test dispensa-|re, vt odium|Dei sit licitũ.
tum, maximè si loquamur de odio includente vo-
luntatẽ transgrediendi omnia eius præcepta obli-
gantia: quia implicat licitum esse velle transgredi
leges sub peccato obligantes: siquidem voluntas
obiecti illiciti monentis illicitè non potest licita
esse: & multò magis repugnat præcipi tale odium:
quia ad cōtradictoria simul obligari nemo potest,Ad contradi-|ctoria simul|obligari nemo|potest.
nec potest Deus præcipere, vt præcepta eius obli-
gantia non seruentur, etiamsi maneant in sua vi
& robore obligandi.
Ad fundamenta verò secundæ sentẽtiæ respon-55
deo cum Vazquez disp. 169. cap. 4. Bernardum lo-
qui de dispensatione impropriè dicta, quæ non in
omnibus, sed in aliquibus tantùm præceptis fieri
potest à Deo, vt Domino mutante materiam, &
circumstantias, quæ ab aliis mutari non possent,
non verò, vt à legislatore & gubernatore: & sic
iam diximus, qualiter præcepta primæ tabulæ di-Præcepta ta-|bulæ secundæ|malè dixit Sco|tus non esse na|turalia, sed po|sitiua.
spensabilia, vel indispensabilia sint, & similiter in
præceptis secundæ tabulæ. Quæ quidem malè di-
xit Scotus non esse in rigore naturalia, sed positi-
ua. Sic enim ante legem Moysi nullos obligabant:<-P>@@
<-P>& post illam eos solùm, qui ei fuerunt subiecti
quoad præcepta positiua. Item omnes ignorātes,
vel non aduertentes inuincibiliter de hoc, legem
esse positiuam, quales sunt ferè omnes, excusa-
rentur à culpa in violatione talium præceptorum,
nisi errarent, existimando se teneri lege naturali:
consequens est erroneum & contra Paul. 1. Cor. 6.
An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt?
nolite errare, neque fornicarij, neque adulteri, &c. re-
gnum Dei possidebunt. Quòd si dicas hos peccare
ex ignorantia, quia putant se teneri lege naturali,
mirum est, quòd omnes ferè homines errent, ego
cum illis potius sentire volo, quàm cum paucis
putantibus cæteros errare, illi certè errant turpis-
simè: nam Paul. Roman. 1. referens peccata, quæ
Gentiles contra sextum præceptum committebāt,
non fundauit eorum malitiam in falsa apprehen-
sione obligationis legis naturalis: sed in vera quā
habebant, vel habere poterant, & debebant. Dixit
enim nu. 28. eos facere quæ non conueniunt, id est, quæ
ex se sunt turpia, & dissentanea naturę rationali, &
homine indigna, vt Toletus, & alij ibi interpretā-
tur, & cap. 2. Cùm ait gentes, quæ legem non habent,
natur aliter ea, quæ legis sunt, faciũt: de præceptis etiā
secundæ tabulæ loquebatur: ergo censuit esse le-
gis naturæ. Quod etiam indicauit Christus Matt.
22. nam postquam locutus est de mandato dile-
ctionis Dei ad primam tabulam spectante, subie-
cit, Secundum autem simile est huic, diliges proximum
tuum sicut teipsum: ergo sicut primum est naturale,
ita & secundum: in eo autem continentur omnia
præcepta secundæ tabulæ, proptereà enim ibidem
dicitur, In his duobus mandatis vniuersa lex pendet &
prophetæ: & Rom. 13. qui diligit proximum, legem im-
pleuit, nam non adulter abis, non occides, non furaberis,
non falsum testimonium dices, non concupisces, & si
quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, di-
liges proximum tuum sicut te ipsum: vbi instaurari,
est summatim comprehendi, vt explicat Toletus
ibi, & alij: ergo præcepta secundæ tabulæ natura-
lia sunt: vnde, quod ait Paul. Rom. 2. Qui sine lege
peccauerunt, sine lege peribunt, (vbi loquitur etiam
de peccantibus etiam contra præcepta secundæ
tabulæ) exponunt Patres, ideò puniendos, quia,
licet non facerent cōtra legem Moysi, agebant ta-Philosophi co-|gnouerũt adul|terium, ho-|micidium, &|similia esse pec|cata.
men contra legem naturæ: vnde & Aristo. 2. ethic.
c. 6. & lib. 5. cap. 7. Plato lib. de Repu. Cicero, Sene-
ca, Plutarchus & alij Philosophi, adulterium, ho-
micidium, & similia esse mala, & peccata agnouê-
re, licet nescierint esse cōtra legem positiuam Dei:
sunt ergo prohibita iure naturali. Confirmatur;
alioqui extra Ecclesiam essent licita, quando non
essent prohibita iure humano, quia infideles nulla
habent præcepta positiua, nisi baptismi cum recta
dispositione suscipiendi ipsum.
Item primũ argumentum Scoti, vt Bassolus, &56
alij notarunt, æquè procedit in præceptis primæ
tabulæ; nam si aliquid illius est indispensabile,
etiam diuinus intellectus, vt antecedit diuinam
voluntatem, necessariò iudicat, illud esse seruan-
dum, & voluntas diuina necessariò conformabitur
huic iudicio, cùm tamen versetur circa aliquid
creatum, scilicet circa actus humanos. Et in nullo
præcepto vim habet, quia non est incōueniensIntellectus|Dei est deter-|minatus ad|assensum pro-|positionis ve-|ræ.
Deum necessitari ad aliquod iudicium, quin po-
tiùs intellectus Dei ex natura sua est determinatus
ad assensum cuiuscumque propositionis veræ, &
dissensum cuiuscunque falsæ; & voluntas ad com-<-P>
@@0@
@@1@92 Quæst. XCIV. Tract. XIV.
<-P>placentias, & displicentias quasdam simplices cir-
ca creaturas, vt paulò antè ex Vazquez, Fonseca,
& Suarez dicebamus, & voluntas etiam supposita
intentione finis, est determinata ad electionem
medij necessarij, & si sunt multa media sufficien-
tia ad electionem vnius ex illis, quia istæ duæ vo-
litiones necessatiam cōnexionem habent in quo-
libet subiecto, & licet in aliis posita vna, possit
Deus impedire aliam, quia est superior natura al-
terius, non tamen in se, quia non est superior seip-
so, nec potest impedire quæ propria natura po-
scit: maximè, quòd esset imperfectio, intento sine,
non eligere medium necessarium, si quidem illa
intentio esset frustra: non posset autem Deus in
se imperfectionem admittere, secus in aliis.
Secundum autem argumentum Scoti in primis
ab extrinseco sumitur: nā bonitas & malitia actus
ex obiecto pensanda est, non ex necessitate ad vl-
timum finem: quāuis à signo ex vltimo fine pense-
tur. Nam actus, qui hominem reddit dignum ca-Actus qui red|dit hominem|indignum vl-|timo fine est|peccatum mor|tale.
rentia vltimi finis, peccatum mortale est, qui verò
sola retardatione ab eo fine, est peccatum veniale:
idémque est de omissione: & hos effectus necessa-
riò habebit actio, vel omissio, quæ nulla de causa
potuerit honestari, quæ verò potuerit honesta-
ri, non habebit id necessariò. Intet eas autem
actiones, quæ honestari non possunt, nume-
rari etiam debent nonnullæ ad creaturas, tam-
quam ad obiecta pertinentes, vt actio menda-
cij, inuidiæ, odij, &c. Actio verò occidendi homi-
nem, rapiendi alienum inuito priuato domino, &
similes honestari possunt ex dispẽsatione Dei im-
propriè dicta; in qua Deus, non tamquam legisla-
tor, sed tamquam vniuersalis Dominus, & supre-
mus vitæ, famæ, honoris, & facultatum omnium
se habet. Inter omissiones autem actuum pertinẽ-Omißiones|omnes ad crea|turas pertinẽ|tes per dispen|sationem ho-|nestari poßũt.
tium ad creaturas, nullam video, quæ honestari
non possit per dispensationem impropriè dictam:
quia causæ sufficiẽtes in quolibet actu circa crea-
turam, esse possunt ob quas Deus concedere, imò
præcipere possit creaturæ, vt ab illo abstineat, etiā
ab amore Dei. Et ita concedo Scoto, nullum actũ
circa creaturas esse omninò necessarium, vt homo
non reddatur beatitudine indignus. Sed hoc mo-
do rari etiam, vel nulli actus erga Deum sunt ne-
cessarij ad beatitudinem: quia rari sunt, quorum
incompatibiles aliqui non possint à Deo præcipi,
vel concedi, vt homo in ipsis occupetur, & non in
aliis. Nec ex eo, quòd beatitudo formaliter consi-
stat in actibus erga Deũ, sequitur, actus erga crea-
turas non posse esse media necessaria ad illam,
etiam ex suppositione, quod indigni ad illam non
admittantur. Quod dico, quia de potentia absolu-
ta posset Deus, non obstantibus quibuscumque
peccatis huius vitę, circa creaturas, vel Deum, ho-
mines beare.
Quod verò Durandus in tertia opinione dice-58
bat, distinguendo de occisione hominis in gene-
re, & de occisione, vt prohibetur ratione naturali,
friuolũ est, quia occisio in genere, nō est prohibi-
ta iure naturæ. Vnde, quòd aliquando sit licita per
auctoritatem Dei, vel alia ratione, nō prouenit ex
dispensatione propriè dicta Dei in iure naturæ, &
ideò Augustinus 1. de lib. arb. cap. 4. dixit, cædem
malefactorum, quæ fit auctoritate publica, nequa-
quam esse homicidium, illud, quod in quinto prę-
cepto prohibetur: impropriè autem dicta etiam
in septimo præcepto dari potest, quia etiam acce-<-P>@@
<-P>ptio rei alienæ potest interdum licita esse, maxi-
mè si interueniat auctoritas Dei, vt supremi Do-
mini, vt in spolio Ægyptiorum.
Rationes verò, quibus Maior probabat, omnia59
præcepta affirmatiua dispensabilia esse, nullius ro-Soluuntur ar|gumenta Ma-|toris, quibus|probat præce-|pta affirmati-|ua esse dispen-|sabilia.
boris sunt. De primo patet: quia tollere potestatẽ
Dostları ilə paylaş: |