Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə42/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   38   39   40   41   42   43   44   45   ...   250

Gregorius ibidem citatus, significat, potestatẽ do-Quomodò po-|testas dominā|di ex peccatis|orta sit.

minatiuam in homine introductā occasione pec-

cati, intelligi potest de despotica, vel si intelliga-

tur de Politica, verum est quoad vim punitiuam,

seu eius executionem. Si enim nullus peccaret,

nullus puniri posset: quoad vim tamen directiuā,

& obligantem per pręcepta, probabilius est secun-

dum aliquos, futuram fuisse in statu innocentiæ,

etiam quoad executionem: quod probat Cardina-

lis Bellarminus suprà cap. 7. nam etiam tunc quidā

essent iuniores, hebetiores, & minùs sapientes, &

minùs studiosi, quàm alij: ergo ab aliis deberent

gubernari: item quia etiam inter Angelos sunt

præfecturæ: nam Beelzebub dicitur princeps dæmo-

niorum, Math. 12. eo quòd retinet præfecturam,

quam habuit in via, vt & Michaël. Apoc. 12. Mi-



chael & Angeli eius: & modò prima hierarchia im-

perat secundæ, & secunda tertiæ secundùm Dio-

nysium cap. 9. cælestis Hierarchiæ, & GregoriumIn statu inno-|centiæ fuisset|præfectura, &|subiectio.

hom. 34. in Euang. ergo etiam in statu innocentię

esset præfectura, & subiectio. Nec mirum: quia

potestas politica obligatiua, non fundatur in pec-

cato, vel in aliqua deordinatione: sed in naturali

hominis cōditione, qui est animal sociabile, & na-

turaliter postulat vitā cōmunitatis, in qua semper

homines vixerũt. Neq; verũ est, quod inquit Cice-

ro 1. de inuentione, tempus fuisse, quo homines vaga-

rentur more bestiarum, deinde à sapiente & eloquente

quodam persuasos in cōmunitate viuere: quem repre-

hendit Cardinalis Bellarminus suprà cap. 5. Vita

autem communitatis necessariò debet regi per

potestatem politicam: sicut & subiectio vxoris ad

virum naturalis est, & in statu innocentiæ esset, &

nihilominus post peccatum, dicitur Æuæ, Genes.

3. sub viri potestate eris, scilicet, quoad vim coërci-

uam per pœnas proportionatas tali potestati, &

cum tristitia ac timore, vt significauit Augustinus

11. Genes. ad literam cap. 37. & docet Cardinalis

Bellatminus suprà cap. 7. ad 2. qui ad 5. eodem mo-

do explicat, quod docet Gregorius in argumento

citatus, principatum introductum fuisse per pec-

catum.


  Et quamuis demus, primum regẽ fuisse Cain,15

fortasse tamen non tyrannicè regnum, vel princi-Cain non ty-|rannicè regnũ|cæpit, sed seip|sos ciues spon-|te illi subdi|derunt.

patum cæpit, sed ciuibus sponte seipsos illi subii-

cientibus: & quamuis ipse, vt alij multi tyrannicè

regnum occupauerint, vel administrauerint: tamẽ

alij id nō fecerũt, & deterius est in Rep. nullũ esse

gubernatorem, quam nullum esse tyrannũ, vt ait

D. Thomas opusc. 2. de regim. princ. lib. 1. cap. 6. &

Cardinalis Bellarminus supra ca. 4. in fine: vbi etiā

notat, ad insignem Dei prouidentiam pertinuisse

permittere, vt nullus ex regibus Israël fuerit bo-

nus: quia rebellio illa Israëlis à tribu Iuda, signifi-

cabat schismata hæreticorum ab Ecclesia, vt Eu-

cherius docet 3. Regum in fine: Heretici autemHæretici om-|nes sunt mali.

omnes sunt mali.

  Ad secundi argumenti hæreticorum fundamen-16

tũ respondeo, licet daremus, in illis statibus nullũAd 2. hære.|fundam.

futurum esse regem, vel principem, vel magistra-

tum præter Deum: quia sufficeret in statu innocẽ-

tiæ, vbi nullus fomes, nulli praui habitus, vel erro-

res erant, minùs prudentes per consilia dirigi à<-P>@@

<-P>prudentioribus, vel per ostensionem diuinorum

præceptorum: & à fortiori inter Angelos in via,

& patria id sufficiet, vt prima hierarchia, quæ im-

mediatè accipit reuelationes à Deo, annuntier

mandata Dei secundæ, & secunda tertiæ, & tertia

hominibus Et iste est ordo & principatus, quem

Dionysius, & Gregorius vidẽtur ponere inter An-

gelos: tamen non est eadem ratio de statu naturæ

lapsæ. Nullo enim modo sine magistratibus viue-

re possumus propter fomitem, prauasq́ue inclina-

tiones, & errores.

  An verò supremum ius expediátne magis esseQuod sit me-|lius regimen|an monarchia|vel alia.

in vno, an in optimatibus, an in toto populo, &

quod sit meliùs regimen monarchicum, aristocra-

ticum, vel Democraticum, seu Polyarchicum, vel

aliquod ex his mixtum (de quibus Plato dialog.

de legib. & libris de Rep. Arist. §. politi. cap. 5. & 8.

ethico. cap. 10. Cardinalis Bellarminus 1. de Ponti.

à principio per nonnulla capita, & Molina tract.

2. de iust. disp. 23.) grauis est inter morales philo-

sophos controuersia: quodlibet enim guberna-

tionis genus sua habet commada, & incommoda:

ratione quorum præferendum, vel postponendum

videri possit. Extat de hoc apud Herodotum lib. 3.

inter quosdam disputatio. Otañes magis De-

mocratiam, seu polyarchiam, id est, principatum

multorum, seu popularem probat: quia monarcha

omnia pro libidine impunè facit, insolens fit, ab

omnibus inuidetur, facilè corrumpitur, minus

quàm multi videt, interdum incidit in amentiam,

&c. At, cùm popularis est principatus, pulcherri-

ma est ciuium, honorũ, & dignitatum æqualitas:

quia populus imperat ipse, & paret, magistratus

creat, ratio exigitur, & redditur, consilia in com-

mune referuntur, &c. Et Magabissus aristocratiam

seu oligarchiam (quamuis oligarchia & Demo-Incommoda|Democratiæ.

cratia secundùm Aristotelẽ in polit. in malum so-

nāt) hoc est optimatum, seu paucorum principa-

tum magis probat, monarchia improbata: quia sę-

pe in tyrannidẽ degenerat. Democratia verò, quia

popularis multitudo non rarò furit, tumultus ex-

citat, factiones fouet, nimia licentia tranquillita-

tem corrumpit, magistratus cōtemnit, & quisque

in ea pro sua libidine viuit, nihil est insipientius,

populus sibi non constat, in varia studia diuiditur,

longè magis sæuit, quàm princeps: cùm verò opti-

mates gubernant, recta dant consilia, communi

prospiciunt bono, &c. Darius Histaspis filius mo-

narchiam, hoc est vnius principatum, prætulit:

quia ex Democratia dissidia, simultates, & factio-

nes oriuntur.

  Aristocratia verò sæpe in Democratiam desci-Commoda|Monarchiæ.

scit, ac desinit. At cùm vnus tantùm pręest, tumul-

tus sedat, seditiones, & factiones extinguit, hostes

repellit, pacem, & concordiam tuetur, ciuium li-

bertatem conseruat, charitatem, & amicitiam fo-

uet. Hanc sententiam sequuntur ferè omnes. Arist.

8. ethic. cap. 10. Plato libris de Rep. Plutarch. lib.

de tribus Reip. generibus, Xenophon, Socrates,

Dyon, Philostratus. Pro hac est l. necessarium §.

nouissimè ff. de origine iuris. l. si plures §. appa-

ret. ff. de administ. tut. quibus locis Accursius, Al-

bericus, & alij Iurisperiti monarchiam præponũt:

S. Thomas, Matth. 12. & 1. de regi. princip. cap. 1.

Cardinalis Bellarminus suprà, Molina tract. 2. de

iust disp. 23. Ægidius 3. de reg. princ. parte 2. cap. 3.

quatuor rationibus id probās, quas latè prosequi-

tur Azor 2. tom. instit. cap. 11. qu. 2. & obiectiones<-P>

@@0@

@@1@Disput. VI. Sectio II. 113



<-P>contrarias eruditè dissoluit. Huc spectat quod ait

Plato in Protagora. Congregati homines sibi inuicem



nocebāt, se inuicem iniuriis, & damnis afficiebant, qua-

re dispersi iterum, à feris lacerab ātur: necesse igitur fuit,

vt congregati in officio per vnius imperium contineren-

tur, & Aristoteles 12. metaph. in fine ex eo quòdτόν ἀγαθον πο-|λυκοιρανίη.

gubernatio monarchica sit melior aliis, conclu-

dit, gubernationem mundi, quæ optima esse debet, esse

monarchicam: ideo Christus vnum caput constituit

in Ecclesia, & frequenter omnes nationes ab vno

Rege, aut Principe gubernantur.

  Nobis satis nunc est, licitos & necessarios esseNecessarij sũt|in Rep. magi-|stratus qui le|gum ferenda-|rum vim ha-|beant.

ciuiles magistratus, siue à Principe, siue ab opti-

matibus, siue à populo sint cōstituti, & vel in po-

pulo ipso, vel in optimatibus, vel in Principe, de-

bere esse facultatem legum ferendarum, vt com-

modè Resp. ipsa gubernetur: nam, vt inquit Cice-

ro 3. de legib. Sine imperio nec domus vlla, nec ciuitas,



nec gens, nec hominum vniuersum genus stare, nec rerũ

natura omnis, nec mundus ipse potest, & Augustinus

4. contra Iul. cap. 12. adducit Ciceronem 3. de Rep.

dicentem, an non cernimus, optimo cuique dominatũ

ab ipsa natura cum summa vtilitate infimorum datum?

Chrisostom. in cap. 3. Isaiæ. Nihil est intractabilius



Rep. quæ vacat principatu, quemadmodum neque peri-Repub. quan-|do vacat prin|cipatu nihil|intractabilius

culosius quidquam est naui suo gubernatore destituta.

& Hom. 6. ad pop. si principes, de ciuitatibus abstule-



ris, feris irrationabilibus similem irrationabilem dege-

mus vitam, inter nos mordentes, & nos deuorātes, pau-

periorem potentior, mansuetiorem audacior. Seneca 1.

de clementia, imperium est vinculum, per quod Resp.



cohæret, est spiritus vitalis, quem tot millia trahunt, ni-

hil ipsa per sefutura nisi onus, & præda si mens illa im-

perij subtrahatur. Est imperium virga illa, circa quam

tot feræ, homines́ mitescunt, quæ feroces obedientes fa-

cit: vbi non est hoc firmamentum, omnia ruunt,

dissoluuntur omnia, vbi non est hoc cingulum.

Cicero 3. de legib. magistratibus opus est, sine quorũ

prudentia, ac diligentia ciuitas esse non potest, quorum

descriptione omnis Reip. moderatio continetur.

------------------------------------------------------------



SECTIO II.

In quibus hominibus fuerit, vel etiam nunc sit ex natu-

ra rei potestas ferendi leges ciuiles.



DIco primò, hāc potestatẽ ex ipsa na-17

tura rei, in nullo esse, vel fuisse ho-1. Conclu.

mine singulari, sed in hominũ colle-In nullo homi|ne singulari|potestas ferẽdi|leges sita est.

ctione. Cardinalis Bellarminus to. 1.

lib. 3. de laicis cap. 6. Castro 1. de le-

ge pœnali cap. 1. §. postquam. Sotus 4. iust. quæst. 4.

art. 1. §. hic autem. Ledesma 2. 4. quæst. 18. artic. 3.

dub. 10. Couarruuias in pract. cap. 1. con. 1. num. 2.

& reg. peccatum part. 2. §. 9. num. 6. Nauarrus cap.

nouit de iudiciis, not. 3. num. 85. & 119. Valentia

disp. 7. qu. 1. punct. 1. §. 2. diximus, Molina tom. 1.

iust. tract. 2. disp. 22. Caietanus tom. 1. opin. 2. part.

apolog. de auctorit. Papæ cap. 10. ad secundum, Vi-

ctoria relect. de potest. ciuili, num. 5. 6. 7. Durandus

lib. de origine iurisdict. quæst. 1. Ioannes Parisien-

sis Dominicanus tract. de papali & regia potesta-

te cap. 1. sumitur ex D. Thoma quæst. 90. artic. 3.

corp. & ad secundum, vbi ait, condere leges perti-

nere ad multitudinem, vel ad publicam personam,

quæ multitudinis curam gerit: hanc autem curam

nullus homo habet ex natura rei (sed secluso om-

ni miraculo) ab ipsa multitudine: ergo & condere<-P>@@



<-P>leges secundùm D. Thom. Idem colligitur ex l. 1.

ff. de constit. princip. & l. 2. in princip. vers. nouissi-

mè, ff. de origine iuris, in quibus docemur, Princi-Princeps ha-|bet auctorita-|tem ferẽdi le-|ges, quam in|illum commu-|nitas transtu-|lit.

pem habere potestatem ferendi leges, quam in illũ com-

munitas transtulit: sed obiiciunt aliqui es his legi-

bus nihil probari: quia prius legibus non guber-

nabatur Respub. Romana, vt patet ex ead. l. 2. ff. de

origine iuris, vbi dicitur, & quidem initio ciuitatis



nostræ populus sine lege certa, sine iure certo, primùm

agere instituit, omnia́ manu à regibus gubernaban-

tur: manum exponunt aliqui cum Contio, id est,

potestate: alij cum glossa, id est, arbitrio, sed obie-

ctio est friuola: nam licet Resp. tunc legibus non

vtebatur: tamen rex ab ipsa electus, poterat, si vel-

let, condere leges: nisi hanc potestatem sibi Resp.

ipsa reseruarit. Quod verò Cornelius Tacitus 3.

annal. ait, quare cùm Romulus vrbis Romæ conditor

fuerit (vt in antiqua vrbis imagine, & in libro cui

imperium Romanum, nomen est, ostendit Onu-

phrius Panuinus) non ab ipso ciuitate regni no-

men: sed proprio velut ciuitatis conditore, iure

Romulum obtinuisse, credendum est: non signifi-

cat, Romulum ex eo solo, quòd vrbem ędificasset,

eam potestatem obtinuisse: nam certè si ciues ipsi

non consentirent, quantumcumque Romulus vr-

bem ædificasset, non posset regium nomen obti-

nere: quamuis potuisset ea conditione in suam ci-

uitatem homines admittere, vt regis titulum, &

ius illi concederent.

  Sed iam ratione probatur prior pars conclu-Necessarium|esse in commu|nitate esse ali|quem qui præ|sit & leges|condat, ratio-|ne probatur.

sionis: quia natura, quæ instigat homines, vt coëāt

in vnam ciuitatem, vel communitatem, debet da-

re illis necessaria ad viuendum commodè in com-

munitate: ad hoc autem necessaria est potestas gu-

bernatiua, & legislatiua: sed hæc potestas nulli

particulari conuenit ex natura rei, quin potiùs

spectata sola rei natura omnes homines nascun-

tur liberi, ideò nullus habet ex natura rei iurisdi-

ctionem politicam in alium, nec est vlla ratio ex

natura rei, cur potiùs sit in vno quàm in alio. So-

lùm posset quispiam dicere, Adamum iure origi-

nis habuisse primatum, & imperium in omnes ho-

mines, & ab illo deriuatum posteà in alios pro ip-

sius voluntate, vel iure primogeniturę, sic enim

Chrysost. hom. 34. in 1. ad Corinth. dixit. Ex vno



Adamo omnes homines formatos & procreatos, vt si-

gnificaretur subordinatio ad vnum principem, & Ioan-

nes Carrerius tract. de primogenitura lib. 2. quæst.

13. ait, statim post mundi creationem regna, & princi-Iure sangui-|nis, & primo-|genituræ, hæ-|reditaria suc-|cessione regna|à mũdi initio|data sunt.

patus iuresanguinis, & successione hæreditaria delatos:

& deinde multò pòst, donec posthabita est in principati-

bus successio, & gloss. cap. denique, verbo, rege suo

7. quæst. 1. ait, Filium Regis iure post patrem futurum



Regem, & in cap. cœpit, verbo rex, 24. quæst. 1. Fi-

lium Regis Regem vocari debere: sic enim Gregor. 3.

dialog. ca. 21. relatus d. ca. cœpit. Hermenigildũ filiũ



Leouigildi adhuc viuentis vocat regem, & gloss. cap.

decreuit, dist. 10. ait, imperium à solo Deo haberi, vi-

delicet: quia iure sanguinis, vel carnis alio modo,

ex voluntate Dei, & non ex voluntate Reip. Prin-

cipibus conuenit: vnde Fredericus 1. Romanorum

Imperator epist. quam ad omnes sibi subditos scri-

psit, & ad verbum refert Rodericus Frisingensis

Canonicus, in appendice ad Ottonem Trissing.

Episc. lib. 1. cap. 10. ait, Cum diuina potentia, à qua

omnis potestas, in cœlo, & in terra, nobis Christi regnũ,

& imperium regendum commiserit & in fine epist.

cùm per electionem principum, regnum, & imperium à<-P>

@@0@

@@1@114 Quæst. XCV. Tract. XIV.

<-P>solo Deo sit, qui in passione Christi filij sui duobus gla-

diis necessariis regendum orbem subiecit, &c.

  Deinde cùm solus Deus sit Dominus vitæ, &

mortis, Respubl. propria auctoritate nō potest da-

re Principibus legislatiuam, & gubernatiuam fa-

cultatem, in qua includitur potestas interficiendi

malefactores: sed solus Deus. Sed hoc vltimum

friuolum est: quia sicut tu dicis, hanc facultatem à

Deo cōferri Regibus: dicam ego, à Deo vt auctore

naturæ collatam Reip. & eamdem posse ipsam re-

gibus concedere, sicut etiam ex ipsa natura habet

ius tyrannum à regno deponendi, & si aliter non

potest eum expellere, etiam occidendi, vt ait diuus

Thomas epist. 20. de regim. princip. lib. 1. cap. 6. vi-

de etiam Marianam, 1. de regis inst. cap. 8.

  Priora etiam parui momenti sunt: nam potestas

gubernatiua, & legislatiua, quæ in Regibus, & Im-

peratoribus est, à Deo emanauit, media tamen Re-

publ. suam potestatem Principibus concedente:Resp. tenetur|suam potesta-|tem Princi-|pibus conce-|dere.

ipsa enim non solùm potest, sed etiam tenetur, vt

docent Molina, Victoria, Soto, & Cardinalis Bel-

larminus suprà, aliquem gubernationis modum

instituere, siue per vnum, siue per plures: quod

etiam sect. præced. annotauimus: quia impossibile

est ad omnia necessaria omnes ciues cōuenire, &

Arist. 1. ethic. ad Eudem. cap. 1. in fine, ait, Vulgi

de omnibus ferè pronunciantis, omittenda sententia est:

absurdum quippe ratione cum eis contendere, qui non

rationem, sed mulctam mereantur: & ex vi originis so-18

lùm potest colligi, Adā habuisse potestatem œco-

nomicam in vxorem: deinde in filios, quamdiu

emancipati non essent: deinde in famulos, si quos

fortè habuit, quāuis potestas œconomica in vxo-

rem & famulos, nō ex sola rei natura, sed ex pacto

explicito vel implicito, expresso, vel tacito proue-

nire videatur.

  Politica autem gubernatio ex natura rei nonPolitica gu-|bernatio ex|natura rei nō|conuenit pro-|genitori.

conuenit progenitori, alioqui, sicut Adam iure

naturæ esset Rex totius posteritatis; ita reliqui suę

posteritatis, licet cum subordinatione ad ipsum

Adamum: hoc autem esset absurdum, sic enim viri

interdum pertinerent ad vnum regnum, & vxores

ad aliud; domini ad vnum, famuli ad aliud, vel

homines eiusdem ciuitatis, & populi pertinentes

ad diuersas familias, necessariò pertinerent ad di-

uersos Reges, nisi aliquis eorum iuri suo cederet,

vt subditus eius alterius se subiiceret potestati, aut

iure naturæ deberet esse prohibitum mutare do-

micilia à loco vnius familiæ in locum alterius: se-

queretur etiam, vt quot essent familiæ in aliqua

ciuitate non vnitæ in eodem progenitore, tot ibi

essent Reges, quod est contra rationem: origo er-

go ex natura rei non confert potestatem, vel sub-

iectionem politicam. Quod etiam ostẽditur, quia

durum & noxium esset habere tot Reges etiam

subordinatos, quot fuerint progenitores, vel etiā

in quos progenitores suam iurisdictionem deri-

uare vellent.

  Adde, quòd progenitores non admodum suntProgenitores|non sunt ni-|mium apti ad|gubernationẽ|posteritatis.

apti ad gubernationẽ politicam posteritatis: nam

ob nimium eius amorẽ sæpe impunita delicta re-

linquerent, sæpe etiam ad gubernandũ requisita

non haberent: vt ergo communitas perfecta, quā

solam respicit potestas politica, non constitui-

tur per originem: sed quædam per meram volun-

tatem eorum, qui in vna ciuitate, regno, vel prin-

cipatu conueniunt: quædam verò per hoc, quòd

omnes homines sunt partes totius humani gene-<-P>@@



<-P>ris siue sint producti ab eodem progenitore, siue à

diuersis, siue à solo Deo, siue quocumque alio

modo: ita potestas politica nulli singulari homini

competit ex sola origine.

  Secunda pars assertionis, nempe hanc potesta-Potestas poli-|tica & legis-|latiua est in|hominũ com-|munitate.

tem politicam & legislatiuam, ex vi solius naturæ

esse in hominum communitate. Probatur: quia

hæc est naturaliter possibilis in hominibus seclu-

so quouis miraculo, ac proinde seclusa speciali

Dei designatione: quæ miraculosa esset, & simili-

ter designatione Angelorum: quia naturaliter non

sumus illis subiecti: ita vt quem ipsi velint, in Re-

gem, vel Principem acceptare, teneamur, & sine

ipsorum designatione Principem habere non pos-

simus: quia natura hominum poscit, nec in hoc abNatura ho-|minum poscit,|à gubernatio-|ne Angelorum|non pendere.

Angelis ipsis pendere: nullus autem priuatus ho-

mo habet ex natura rei facultatem Principes desi-

gnandi: quia hoc esset, ipsum esse, saltem eminen-

ter ex natura rei, Principem aliorum: nulla autem

est ratio, propter quam id competat vni potiùs,

quàm alij; ergo id debet competere alicui com-

munitati perfectæ: nam imperfecta tantam perfe-

ctionem habere non potest, & inter imperfectas

de nulla est specialis ratio.

  Dico secundò, potestas ex ipsa rei natura exti-19

tit, & modò etiam existit in tota communitate2. Conclus.|Potestas hæc|existit in tota|communitate.

humani generis. Hæc est contra quosdam recen-

tiores, hîc asserentes, nec ex natura rei, nec alio

modo, vel ad momentum fuisse in toto humano

genere hanc potestatem politicam, aut legissati-

uam. Fundamentum illorum est, quia multitudoIn hominum|multitudine|non esse poli-|ticam potesta-|tem quomodo|probari poßit.

hominum sine vllo ordine, vel vnione physica,

vel morali, non efficit propriè vnum corpus poli-

ticum, ac proinde non indiget vna potestate poli-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   38   39   40   41   42   43   44   45   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin