gladios Petro concedit: cùm enim discipuli dice-
rent, Ecce duo gladij hîc, Dominus non ait, nimis
est, sed, satis est: quare Bernardus 4. de consid. & Bo-
nifacius 8. extrauag. vnam sanctam, de maiorit. &
obed. ex hoc loco deducunt, Pontificem duos gla-
dios ex Christi institutione habere, scilicet, pote-
statem temporalem, & spiritualem: quare omnes
lites, & contentiones, tam in spiritualibus, quàm
in temporalibus ad iudicium summi Pontificis
pertinent, vt expressè habetur, cap. quicumque li-
tem, & cap. quicumque contentiones, 11. quæst. 1.
& Sa, verbo Papa in fine ait, à quocumque ad Pa-
pam appellari posse.
Dico tamen primò, Romanus Pontifex non ha-29
bet iurisdictionem temporalem in totum orbem1. Conclusio.
simpliciter, quatenus etiam infideles comprehen-2. Opinio au-|thoris.
dit. Ita tenent non solùm omnes citandi pro con-Romanus Pō-|tifex non ha-|bet potestatem|in totũ orbem|simpliciter, vt|comprehendit|infideles.
clusione sequenti: sed communiter etiam citati
pro sententia præcedenti. Probatur primò, quia
Pontifex vt sic, solùm habet eam iurisdictionem,
quam Christus illi contulit: sed Petro, & succes-
soribus nullam iurisdictionem contulit Deus in
vniuersum orbẽ: ergo, &c. Minor patet; quia nul-
lum est testimonium, nulla traditio, vnde possit id
demonstrari: nam respectu infidelium solùm di-
xit Christus Apostolis: Matt. 28. euntes docete omnes<-P>@@
<-P>gentes, baptizantes eos, &c. quæ verba non continent
vim coactiuam, vel dominatiuam illorum: sed de-
nuntiatiuam diuinæ institutionis, & præcepti de
Baptismo recipiendo, ideò Paulus 1. Corint. 5. ait,
quid mihi de his, qui foris sunt, iudicare? nōne de his, qui
intus sunt, vos iudicatis? nam de his qui foris sunt, Deus
iudicabit, id est, non possumus iudicare de infide-Ecclesia non|habet iurisdi-|ctionem in in-|fideles.
libus, qui sunt extra Ecclesiam, & eius iurisdictio-
ni non subiacent, si illos non potest Paulus iudi-
care: ergo nec cæteri Apostoli, nec eorum suc-
cessores: ergo nec leges illis dare: hinc omnes in
materia de fide pro comperto habent, non posse
Pontificem vi cogere infideles ad sibi obedien-Pontifex non|potest cogere|infideles ad si-|bi obediendũ.
dum: quod tamen posset si haberet iurisdictionem
in illos, imò ipsi reges non essent supremi princi-
pes in temporalibus, & tenerentur recognoscere
superiorem, quod est contra vsum & sensum Ec-
clesiæ. Vide Bellarminum 5. de pontifi. ca. 2. tomo
1. Molinam tract. 2. de iusti. dist. 22. Nauarrum su-
prà nu. 41. Victoriam relect. 1. de potest. Eccles. q.
1. num. 8. & Pontifex non solùm esset caput Eccle-
siæ, sed orbis, nec solùm haberet claues regni cœ-
lorum: sed omnium regnorum terræ, non solùm
esset pastor ouiũ Christi, scilicet Christianorum:
sed etiam aliarum, quæ oues Christi nec sunt, nec
de eius ouili, & caula, quæ est Ecclesia, in quam
intrant per Baptismum, sicut olim legibus Syna-
gogæ solùm tenebantur circumcisi, ita nunc legi-BaptiZati tā-|tùm legibus|Ecclesiæ te-|nentur.
bus Ecclesiæ solùm tenentur baptizati: ergo reli-
qui non obligantur legibus Pontificis, prætereà si
Pontifex habet iurisdictionem in totum orbem,
nemo haberet iurisdictionem in aliquam orbis
partem, nisi ab ipso, vel saltem permissione ipsius,
& sic Christiani, qui sunt sub ditione principum
infidelium, non tenerentur illis obedire, nec tribu-
ta soluere, saltem si contra voluntatem Papæ re-
gnarent, vt verè regnant, quia, vt ait Cardinalis
Bellarminus illo ca. 2. Papa nollet habere tales vi-
catios: sed si posset, eorum regna fidelibus daret:
quod est falsum, & contra doctrinam Pauli Rom.
13. ferè per totum, & Christi Matt. 22. v. 21. deinde
minùs essent reges infideles modò quàm ante
Christi passionem, quia tunc nullum habebant
superiorem in terris, & eorũ potestas solùm pen-
debat à Deo, vt auctore naturæ, iuxta Daniel, 2. v.
21. & 37. nunc verò habent in terris superiorem, à
quo eorum potestas pendet in fieri, vel saltem in
conseruari: quia pro libito posset ea illos priuare,
quod tamen non videtur admittendum: ergo. Vn-
de Alexander VI. in cōstit. superiùs citata, ait, Re-
ges Catholicos Ferdinādum, & Elisabetham obe-
dire illius mandatis teneri, quia Baptismi Sacra-
mento sunt initiati: ergo si non essent baptizati,
non tenerentur ei obedire.
Dico secundò, Pontifex vt sic, non habet tem-30
poralem iurisdictionem super totum orbẽ Chri-2. Conclusio.|Pontifex vt|sic non habet|potestatẽ tem-|poralem super|totum Chri-|stianũ orbem.
stianum, nec potest illi toti politicas leges impo-
nere. Turrecremata 2. Summæ Ecclesiæ ca. 113. &
sequentib. &. c. in apibus, 7. q. 1. Cardinalis Bellar-
minus 5. de Pontifi. c. 2. 3. 4. & 5. Victoria relect. 1.
de potest. Eccle. qu. penult. à præpositione 5. & nu.
8. & sequentib. & relect. de Indis. par. 1 à nu. 2. Mo-
lina. de iusti. tom. 1. tract. 2. disp. 29. Suarez 3. p. to.
1. disp. 48. sect. 2. in fine dicens, oppositum non ha-
bere fundamentum. Couaruuias, & Nauarrus su-
prà, Maior. 4. dist. 24. q. 3. Henricus quodlib. 6. q. 23.
Driedo 1. de libertate Christiana ca. 15. & 16. & li.
2. c. 2. Albertus Pyghius lib. 5. Eccles. Hierar. Vval-<-P>
@@0@
@@1@Disput. VII. Sectio IV. 121
<-P>densis 2. doctrinalis, art. 3. ca. 76. 77. & 78. Paluda-
nus lib. de potestare Ecclesiastica, Durandus lib. de
origine iurisd. q. 3. Ioannes Parisiensis, de potesta-
te Regia, & Papali cap. 12. & sequentibus, Caieta-
nus Apolog. de auctoritate Papæ & concil. par. 2.
c. 13. ad 8. tom. 1. opus. 2. Sotus 4. iust. q. 4. art. 2. &
in 4. dist. 25. q. 2. art. 1. Sanderus, 2. monarch. cap. 4.
Sebastianus Medicis tract. de legibus part. 1. q. 8.
in fine.
Probatur primò ex patribus: Augustinus, 5. ci-30
uit. ca. 21. non tribuamus dandi regni, atque imperijProb. 1.|Deus est qui|piis & impiis|regna dat.
potestatem, nisi vero Deo: & multis exemplis illu-
strat, Deum dare terrenum regnum piis, & impiis;
& ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino
Christiano, ipse Apostatæ Iuliano Imperium de-
dit: non ergo Pontifex, vnde & Bernardus, 1. de
consid. ad Euge. habent hæc infima, & terrena iudices
suos, reges & principes terræ, quid fines aliorum inua-
dis? quid falcem vestram in alienam messem exten-
ditis?
Secundò, quia nec ex Scriptura habemus, Chri-Probat. 2.|Nec ex Scri-|ptura nec ex|traditione ha-|betur Petro|Christũ hanc|dedisse pote-|statem.
stum dedisse hanc potestatem Petro, nec ex tradi-
tione: ergo cùm sit res supernaturalis, non potest
cum fundamento affirmari: maximè cùm ex tra-
ditione oppositũ habeamus, fueritq́ue congruen-
tius. Probantur singula: non in primis Christus in
Euangelio solùm promisit Petro claues regni cœ-
lorum, per quos potestatem spiritualem supre-
mam significauit, vt Patres exponunt, & vidimus
disput. præced. Posteà verò implendo promissio-
nem suam solùm dixit, Ioan. 21. pasce oues meas, quæ
etiam verba de iurisdictione spirituali ab omni-
bus intelliguntur. Deinde ipsi Pontifices nũquamPōtifices quo-|ties circa tẽ-|poralia iuris-|dictionẽ exer-|cuerunt, id fe-|cerunt indi-|rectè.
vsi sunt hac suprema potestate: sed quoties circa
temporalia visi sunt iurisdictionem exercere, id fe-
cerunt indirectè, & in ordine ad spiritualia. Aliun-
de verò supponunt, in Ecclesia esse supremos re-
ges temporales: at, si haberent potestatem tem-
poralem supremam, nullus alius illam haberet:
sicut quia habent supremam potestatem spi-
ritualem, nullus alius illam habet. Antecedens
patet: nam Leo I. epist. 38. ad Martianum Impe-
ratorem fatetur, ipsum Imperatorẽ à Deo ad Im-
perium esse electum, & epi. 4. 3. ad eundem, fate-
tur auctorem Imperij Martiani Deum esse, & si-
milia dicit in omnibus ferè epist. ad Theodosium,
Martianum, & Leonem, Imperatores sibi inuicem
succedentes: præsertim ep. 72. ad Leonem Augu-
stum, Gelas. epi. ad Anastasium Imperatorem, quæ
habetur tomo 2. concil. & c. duo sunt. dist. 96. Duo
sunt, inquit, Imperator Auguste, quibus principaliter
mundus hic regitur, auctoritas sacra Pontificum, & re-
galis potestas, &c. vbi nota, Gelasium non loqui so-
lùm de executione: sed de ipsa potestate, & aucto-
ritate, quam distinguit à tota potestate Papæ: ergo
talem potestatem Papa non habet, nec Reges, &
Imperatores illam habent à Papa, sed aliunde. Vn-
de Gregorius lib. 2. epist. 61. ad Mauricium. Pote-
stas super omnes homines dominorum meorum pietati,
cœlitus data est, & Nicolaus I. epist. ad Michaëlem
Imperatorem tom. 3. conci. & c. imperium. d. 10. &
c. ad bellum, 96. dist. Nolite præiudicium Dei Eccle-
siæ irrogare: illa quippe nullum imperio vestro præiudi-Potestatis spi-|ritualis, &|temporalis di-|stincta sunt|officia.
cium infert: & infrà, idem mediator Dei & hominum
homo Christus Iesus sic actibus propriis, & dignitatibus
distinctis officia potestatis vtriusque discreuit, vt &
Christiani Imperatoris pro æterna vita Pontificibus in-
digerent, & Pontifices pro cursu temporalium tantùm:<-P>@@
<-P>modò rerum imperialibus legibus vterentur, & c. inter
hæc 33. q. 2. Sancta Dei Ecclesia gladium non habet,
nisi spiritualem. Vide etiam Ioannem Papam ca. si
Imperator 96. d. vide etiam, c. quoniā, & sequen-
tia, d. 10. & Honorium, III. c. tuam, de ordine co-
gnit. vbi pro comperto habet, se non esse legiti-
mum iudicẽ in causa de successione Reginæ Cy-
pri: sed Regem Francorum; cùm tamen causam
natalium eiusdem Reginæ ad Apostolicam sedem
pertinere affirmet, vtpote, inquit, quæ ad forum Ec-
clesiasticum pertinet, cui consentit Alexander III. ca.
lator, qui filij sint leg. idémque Alexāder c. si duo-
bus, §. denique, de appellatio. rogatus, an appella-
tio à iudice sæculari ad Papam teneret; respondet:
tenet quidem, in iis, quisunt temporali nostræ iurisdi-Appellatio ad|Papam quo-|modo teneat.
ctioni subiecti: in aliis verò secundùm iuris rigorem cre-
dimus non tenere, & si de consuetudine Ecclesiæ teneat:
eam tamen consuetudinem abrogatam iam esse
experimur, & testatur Nauarrus, suprà nu. 25. cum
glos. in dicto §. denique verbo, credimus, quod, in-
quit Nauarrus, totus seruat Christianismus, & in ca.
causam 2. qui filij sint leg. ait Pontif. nos attenden-
tes, quòd ad Regem pertinet, non ad Ecclesiam de tali-
bus possessionibus iudicare, &c. & Innocentius III. c.Luminaria|duo in Eccle-|sia magna Pō-|tificalis au-|ctoritas, &|regalis digni-|tas.
solita, de maior. & obed. Ad firmamentum cœli hoc
est, vniuersalis Ecclesiæ fecit Deus duo luminaria ma-
gna, id est, duas instituit dignitates, quæ sunt Pontifi-
calis auctoritas, & Regalis potestas: sed illa quæ præest
diebus, id est, spiritualibus maior est: quæ verò carnali-
bus, minor: vt quanta est inter Solem & Lunam, tanta
esse inter Pontificem, & reges differentia cognoscatur,
&c.
Nec verò putes, sicut Luna lumen suum habet
à Sole, ita potestatem regiam à Pōtificia esse: quia
comparatio nō debet in omnibus procedere, idem
Innocentius, ca. per venerabilem, qui fil. sint leg.
dicit, cùm rex superiorem in temporalibus minimè re-
cognoscat: sine iuris alterius læsione in eo se iurisdictioni
nostræ subiicere potuit, in quo videretur aliquibus, quòd
perse ipsum, non tamquam pater cumfiliis: sed tamquam
filius cum subditis potuit dispensare. Tu autem nosceris
aliis subiacere: vnde sine ipsorum forsan iniuriæ, nisi
præstarent nobis assensum, in hoc subdere te non posses, &
in c. nouit. de iudiciis ait, non putet aliquis, quòd iu-
risdictionem illustris Regis Francorum perturbare, aut
minuere intendimus, cùm ipse iurisdictionem nostram
nec velit, nec debeat impedire, & infrà, non enim inten-
dimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum spectat iudi-
cium, &c. & in iure ciuili Imperatores suprema po-
testate vtuntur, l. 1. C. de vetere iure enucleando,
l. deprecatio. ff. ad l. Rhodiam l. pene ad tenorem.
ff. de quadrien. præscript. & sanè si Papa esset Do-Si Pæpa esset|Dominus to-|tius orbis,|Principes es-|sent Episcopi|temporales.
minus totius orbis Christiani, singuli Principes
essent Episcopi temporales in suis Diœcesibus: si-
quidem id, quod est Papa in Ecclesia vniuersali,
est quilibet Episcopus in particulari: consequens
est falsum etiam secundùm aduersarios, vnde Am-
bro. ep. 33. ad Marcellinam sororem, & refertur, c.
conuenior 23. q. 8. ad Imperatorem palatia pertinent:
ad Sacerdotem Ecclesiæ, publicorum tibi mœnium ius
commissum est; non sacrorum, & oratione de traden-
dis Basilicis, si tributum petit Imperator, non negetur,
agri Ecclesiæ soluunt tributum, & infrà, tributum Cæ-
saris est, non negatur, Ecclesia Dei est, Cæsari vtique
non debet addici, & in epist. Athanasij ad solitariam
vitam agentes Hosius Episcopus Cordubensis, ait
Imperatori, tibi Deus imperium: nobis autem ea, quæ
sunt Ecclesiæ Christus commisit.
@@0@
@@1@122 Quæst. XCV. Tract. XIV.
Item Pontifices dominium temporale, quodPrincipũ do-|natione Pon|tifices domi-|nium tempo-|rale quod ha-|bent, se habere|cognoscunt.
habent in terris sibi subditis, ex donatione Impe-
ratorum, ac Principum habuisse cognoscunt, cap.
Constantinus d. 96. c. ego Ludouicus d. 63. c. futu-
ra, de electio. in 6. & de donatione Cōstantini; vi-
de Molinam tract. 2. iustit. disp. 25. ergo nō habent
tale dominium ex vi Pontificiæ potestatis. Item
Hostiensis, & Syluester fatentur, non habere do-
minium proprietatis rerum totius orbis: sic enim
nullus alius esset propriè vllius rei Dominus: ergo
nec Dominium iurisdictionis personarum: eadem
enim ratio est. Adde, quòd, Pontificem iure esse
dominum temporalem totius orbis, nec ad fidei
propagationem, nec ad conuenientem guberna-
tionem Ecclesiæ expediens fuit: quia magnum
esset ad fidei susceptionem impedimentum, si Re-
ges terræ audirent, Pontificem esse supremum do-
minum temporalem, posséque illos etiam sine
causa regnis suis priuare, ipsaq́ue debere Pontifici
resignare, vnde quod de Christo dixit Sedulius, &
cauit Ecclesia in festo Innocentiũ, non eripit mor-
talia, qui regna dat cœlestia, idem de Pontifice, &
Christi fide dicendum est: maximè cùm nec Chri-
stus fuerit rex temporalis secundùm Suarez illa
sect. 2. Cardinalem Bellarminum illo c. 4. Victoriā
relect. de indis. p. 2. num. 6. & sequentibus, & alios
apud Molinam. tractat. 2. iust. disp. 28. licet ipse te-
neat, Christum ex dono speciali Dei habuisse dire-
ctum dominium iurisdictionis, & proprietatis in
omnia temporalia, ac proinde fuisse supremum
regem temporalem: ita tamen, vt regnum tem-
porale nulli abstulerit, sed sua ipsorum regna ho-
minibus reliquerit.
Item ad vnitatem, & regimen Pontificum Ec-Subordinatio|inter potesta-|tem temporæ-|lem & spiri-|tualem sufficit|ad bonum re-|gimen Eccle-|siæ.
clesiæ sufficit debita subordinatio inter potesta-
tem tẽporalem & spiritualem, quā exemplo cor-
poris & spiritus optimè declarauit Nazianzenus
ca. suscipitis, d. 10. sic enim habet supremus pastor
Ecclesiæ sufficiens auxilium à potestate tempora-
li, & non habet nimiam curam, & solicitudinem
temporalium, quæ spirituale regimen posset im-
pedire, vt sumitur ex d. c. quoniam d. 10. & aliis de-
cretis, & sanè periculum esset, si tota potẽtia tem-
poralis, & spiritualis in vno homine collocaretur,
ne intumesceret, & insolẽs, ac tyrannus fieret, nam
minori etiam potentia videmus passim abuti plu-
rimos. Et frustra dedisset Deus potestatem quæ
(moraliter loquendo) & sine magnis miraculis
nō potest reduci in actum, nec vnquā esset redu-
cẽda. Quis enim, aut quomodò posset persuadere
omnibus hominibus se, & res suas esse sub domi-
nio proprietatis & iurisdictionis Pontificis, illiq́ue
esse omnia resignanda, &c?
Ad fundamenta aduersariorum respondeo, po-31
testatem illam, de qua Matth. vlt. esse spiritualem,Ad fundamen|tum aduersa-|riorum respō-|sio.
vt Hieronymus & Anselmus exponunt, volentes
sensum esse, vt sicut in cœlo rex Angelorum est,
ita per fidem regnat in cordibus hominum, vel (vt
addit Theophylactus) esse potestatem summam in
omnes creaturas non temporalem, sed diuinam,
vel diuinæ simillimam, quæ non debuit commu-
nicari puræ creaturæ. Hæc est potestas, quā Theo-Potestas Chri|sto data est po|testas excellẽ-|tiæ, & quæ il-|la sit.
logi vocant, excellentiæ: per quam Christus pote-
rat, saltem in ordine ad spiritualia, facere quidquid
vellet, etiam de infidelibus, & sacramẽta institue-
re, miracula operari, absoluere à peccatis sine sa-
cramentis, quam potestatem constat vicario suo
non communicasse: nec qui in vno est vicarius,<-P>@@
<-P>debet esse in omnibus. Illa autem verba ex Gela-
sio recitata, non sic habentur tom. 2. conciliorum
in excusione Venetiis fasta anno 1585. & Colo-
niæ Agrippinæ, anno 1567. sed sic: Sed quantùm
ad sæculi potestatem, illa à Pontificibus, præcipuè à B.
Petri Vicario debet cognoscere, quæ diuina sunt, ipsa ea-
dem iudicare, nec sibi hoc ipsum potentissimus (qui ta-
men Christianus est) vendicare præsumit, nisi religionẽ
forsitan persequens, quibus verbis tantùm docet Ge-
lasius, Principes politicos de diuinis iudicare non
posse, sed de illis rebus à Pontificibus, præsertim
Romanis, instituendos esse. Illa autem verba, quæ
ex Nicolao citat Gratianus, inter epistolas Nico-
lai non reperiuntur, vt notat Cardinalis Bellarmi-
nus suprà cap. 5. Sed si sunt Nicolai, hunc sensum
habent: Christus Petro concessit, vt quod ille
solueret, aut ligaret in terris, esset solutum, aut li-
gatũ in cœlis: allusit enim ad verba Christi Matth.
16. Ita Cardinalis Bellarminus, Nauarrus verò &
alij interpretanrur de auctoritate indirecta in or-
dine ad temporalia, quæ inest Pontifici erga om-
nes Christianos: non verò directa. Vnde idem
Nicolaus epis. ad Michaelem Imperatorem docet,Pontificis au-|ctoritas indi-|recta est in tẽ-|poralia, non|directa.
Deum distinxisse actus, officia, & dignitates Pon-
tificis, & Imperatoris: ne aut Imperator iura Pō-
tificis, aut Pontifex iura Imperatoris præsumeret
vsurpare. Ad illud de duobus gladiis: respondeo,
Christum illis verbis solùm voluisse admonere
discipulos suos tempore passionis suæ in metu, &
angustiis futuros fuisse, in quibus esse solent, qui
tunicam vendunt, vt emant gladium, vt Iosephus
aliiq́ue Patres exponunt. B. autem Bernardus, &
Bonifacius mysticè interpretati sunt hunc locum,
nec volunt dicere, eodem modo habere PontificẽQuomodo de|cruilibus cau-|sis iudicandi|potestas data|sit Episcopis.
gladium vtrumque, sed spiritualem directè, tem-
poralem verò indirectè. Adillos canones de liti-
bus respondeo, priorem esse Theodosij Imperato-
ris, qui ex pietate, non ex debito, id honoris Ec-
clesiæ detulit, prætereà non solùm Romano Pon-
tifici, sed etiam omnibus Episcopis eo canone da-
tum esse, vt iudicare possent ciuiles causas, quæ ad
ipsos deferrentur. Denique iam esse abrogatũ per
alios canones, vt glossa ibidem ait Nauarrus suprà
nu. 25. & Bellarminus suprà cap. 5. addens, posterio-
rem canonem perspicuum est non esse principis alicuius,
qui posset leges condere, sed particularis Episcopi, incer-
tǽ auctoritatis, & proptere à notari per vocem, Palea.
Prætereà posset intelligi sano modo, id est, de om-
nibus contentionibus, quæ non possunt termina-
ri per sæculares iudices: quia nimirum vel iudex
non vult administrare iustitiam, vel altera pars nō
vult parere: tunc enim causæ deuoluuntur ad iudi-
cem Ecclesiæ per viam correctionis fraternæ, vt
Innocen. III. rectè docet cap. nouit, de iudiciis.
Ad illud de Imperio Romano vacāte, cum Bel-Imperio vacā|te qualem in|eo habeat au-|ctoritatẽ Pō-|tifex.
larmino, Papam in administratione succedere, &
Imperiali vti potestate, donec alius fuerit electus
Imperator: non in omnibus rebus, sed solùm in
auctoritate iudicandi, & terminandi eas causas,
quæ à solo Imperatore iudicari solent, & quæ non
patiuntur facilè moram. Ratio verò huius non
est, quia Pontifex sit summus Princeps tempora-
Dostları ilə paylaş: |